Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio
ORFOLCIA, vulgo Northfolke, id est si Latine interpreteris, borealis populus, Suffolciae ad boream praetenditur, a qua duobus illis quos dixi fluviolis Ousa minimo et Waveneio in diversa fluentibus seiungitur, ab euro et septentrione littora magno fremitu diverberat oceanus Germanicus, qui admodum piscosus, a zephiro Ouse maior, flumen divortiis suis ludens a Cantabrigensibus secludit. Regio est ampla, fere omnia campestris nisi qua faciles assurgunt colles, admodum opulenta, ovium gregibus refertissima, cuniculisque inprimis ferax, et populosos pagis distincta plurimus (praeter opida enim mercatoria XXVII, villas et pagos sexcentos viginti quinque exhibet), aquis irrigua, sylvis non omnino indiga. Solum pro locorum diversitate varium, alicubi pingue, luxurians et succulentum, scilicet in Mershland et Flegg; alibi, maxime qua occasum spectat, tenue, leve et sabulosum, alibi argillosum et cretaceum. Verum soli bonitatem vel ex eo colligas unde Varro colligere iubet, quod incolae optime niteant, ut taceam ingenia versutissima et in iure nostro municipali acerrima, aedo ut foecundissima iurisconsultorum altrix et olim et nunc habeatur, atque etiam ex infima plebe non pauci reperiantur qui, ut ait ille, si nihil sit litium, lites tamen ex iuris apicibus serere callent. Sed ne dum brevis esse velim digressionibus longior fiam, ab his ad loca stilum convertam, et ab australi latere exorsus potiora et antiquiora paucis percurram.
2. Ad Ouse minimum, ubi Thet fluvius e Suffolcia profusus confluit, loco inferiori apponitur vetusta illa quam memorat Antonius urbs Sitomagus, corrupte in antiquae tabulae fragmentis Simomegus et Sinomagus, nunc Thetford, Saxonice Theotford, manente prioris nominis parte cum Germanica adiectione quae vadum sonat. Ut enim Sitomagus Britannice urbem ad Sit fluviolum qui hunc Thet denotat (magum etenim urbem significasse docet Plinius), sic Thetford Anglice Vadum Theti denotat, nec multum obsonant haec nomina Sit et Thet. Raris nunc est habitatoribus, licet satis ampla, olim vero frequens et celebrata, et praeter alia vetusatis indicia, molem ostendit in magnam altitudinem aggestam, duplicique vallo munitum et moenibus, ut ferunt, olim firmatam, quam Romanorum fuisse opus credunt nonnulli, vel potius Saxonicorum regum, ut volunt alii, sub quibus longo tempore fuit florentissimum. Sed Sueni Dani rabie, qui anno MIIII igni dedit, et VI post anno novo Danorum furore direptum dignitatem amisit omnem. Ad quam restituendam Arfastus episcopus sedem episcopalem Elmhamo huc transtulit, et qui huic subrogatus Guilielmus ad eam exornandam nihil non fecit, adeo ut sub rege Edwardo Confessore burgenses censerentur DCCCXLVII et Guilielmi Conquestoris tempore DCCXX mansurae, quarum CCXXIIII fuerunt vacuae, summusque magistratus consul diceretur. Verum cum Herbertus cognomento Losenga, quoniam totus ex adulatione compositus, qui tertius malis artibus et pretio in hunc honorem irrepsit, cathedram hinc Norwicum deportassit, quasi confecta, iterum elanguit, nec Cluniacensium coenobio quod illius opera extructum episcopi absentiam solari potuit. Coenobium autem illud extruxit Hugo Bigod. Sic enim ille in fundationis autographo scribit: Ego Hugo Bigod dapifer regis Henrici, ipso concedente et consilio Herberti episcopo Norwici, constitui monachos Cluniacenes in ecclesia S. Mariae, quae fuit sedes episcopalis Thetford, quam eis dedi, et postea fundavi aliam magis idoneam ad usus ipsorum extra villam. Tunc tamen maxima pars urbis, quae in citeriora ripa fuerat, paultatim concidit, altera pars, licet multum decreverit, ante unum tamen et alterum saeculum septem templis praeter tria monasteriola effloruit, quorum alterum constructum ferunt in memoriam Anglorum et Danorum qui hic occubuerunt. In proximo enim historici nostri Edmundum illum sanctissimum regem paulo ante interitum horis amplius septem cum Danis non sine horrenda strage dimicasse produnt, et aequo Marte tandem discessisse, ita utriusque alternans belli fortuna omnem sensum excusserat.
3. Ad Waveney, qui alter est e fluviis limitaneis et in ortum fertur, haud procul a fontibus Buckenham et Keninghall visuntur. Hoc, cum ab Icinis nomen relictum videantur, honoratissimae Howardorum familiae sedes est, quorum gloria maior est quam quae a Bucchanani invidia infringatur. Illud vero, cui a fagis quae bucken Saxones vocarunt nomen factum existimo, castrum est longe pulcherrimum et munitissimum, quod a Guilielmo D’ Aubigny sive Albineio Normanno, cui Conquestor dederat, conditum, per eius posteris qui Arundeliae comites erant ad Tatsallos, et ab illis per Caly atque Cliftonos ad Knevettorum familiam tandem descendit. Knevettorum haec prevetusta est familia et iam inde a Ioanne Knevet Angliae sub Edwardo Tertio cancellario clarissima, et magnis nuptiis honorata quasi ramos longe diffudit. Praeter enim hos de Buckenham, hinc orti sunt clarissimi equites Henricus Knevet de Wiltshire et Thomas Knevet de Ashellwell Thorp. Opidulum illud est vicinum quid a Thorpis iam olim equestris ordinis per Tilneios et dominos Bourchieros de Bernes tandem ad Thomam illum Knevet haereditario est devolutum. Tenetur vero Buckenham illa ea lege ut domini sint pincernae in inauguratione regum Angliae. Ut (nec alienum sit notare) in Carleton viculo adiuncto Radulphus de Carleton et alius quispiam terras tenuerunt per servitium defendi pastillos centumbilecum de primis ad dominum regem ubicunque fuerit in Anglia. Verum fluvius hic statim Disce, nunc Dis, subluit opidulum non ignotum quod rex Henricus Primus Richardo de Lucy elargitus est, et ille statim in Walterum filium Roberti transtulit cum filia, e cuius posteris Robertus Fitz-Walter ab Edwardo Primo mercatum huic loco obtinuit. Inde quamvis Aveney sit opidis redimitus, ex illis tamen ne unum quidem vetustatis nomine glorietur, nisi Shelton quod remotius est et antiquae inprimis Sheltonorum familiae nomen impertiit. Sed priusquam mare accedat, Gerieni flumini se admiscet, qui Britannis Guerne, Anglis Gerne et Iere, ab alnis proculdubo sic Britannice dictis, quibus obumbratur. E medio huius regionis emergit non procul a Cerston viculo quem denominavit, vicinumque habet Hengam qui suos barones de Rhia etiam dictos habuit, a Ioanne Marescallo (nepote Guilielmi Marescalli comitis Penbrochiae ex fratre) oriundos, cui rex Ioannes terras Hugonis de Gornaco proditoris cum filia et cohaerede Huberti domini de Rhia contulit. A Marescallis vero ad Morleios, et ab illis per Lovellum ad Parkeros, nunc dominos de Morley, temporis vicissitudine transmigravit. Skulton, aliter Burdos dictum, parum hinc abest, quod eo tenebatur ut dominis in coronatione regum Angliae primarius esset quem vocant lardiner. Magisque ad orientem Wimensham conspicitur, nunc contracte Windham, sepultura Albineorum, qui comites Arundelliae, clarum, quorum progenitor Guilielmus de Albineo pincerna regis Henrici Primi ecclesiam hic posuit, et monastero S. Albani in cellam dedit. In cuius sacra turri, quae celsa surgit, Guilielmus Kitt altera fax Norfociensium furorem annon MDXLIX sublimi suspensus. Nec hic silendum quod ad quintum milliare abest Attilborrough antiquae familiae Mortumariorum sedes, qui alii ab illis de Wigmor, aureum clypeum liliis nigris inspersum gesserunt, et collegiatam ecclesiam hic fundarunt, quae iam disparuit. Horum haereditas per matrimonium Ratcliffis nunc Sussexiae comitibus, familiae de Fitz-Ranulph et Radulpho Bigot quondam accrevit. Sed ad flumen revertamur.
4. Carienis autem ille non longum in subsolanum cursum tenuit, cum Wentsum rivulum (alii Wentfar vocant) ab austro aquas suas infundat, ad quem prope fontes vallum est quadratum ad Taiesborrough quod continet acras XXIIII. Romanorum videatur castrametatio si non sit illud quid in antiqua tabula chorographica a M. Welsero edita Ad Taum dicatur. superius ad eundem Venta Icenorum florentissima huius populi olim urbecula sedit, sed nunc vetusto nomine amisso Caster appellatur. Nec mirum ex tribus Brianniae Ventis hanc solum nomen amisisse, cum se penitus amiserit. Praeter parietinas enim quae suo ambitu quadrato XXX plus minus iugera complecuntur, et habitati soli indicia, pauculosque Romanorum nummos subinde fossoribus se exhibentes, nil superest. Verum ex hac posterioribus saeculis ortum habuit Norwicus, ad tertium hinc lapidem, prope Garienis et alterius fluvii anonymi (Baridenum aliqui vocant) confluentes, qui longo decursu recurrentibus saepe ripis flexuosus hac Garienem per Attilbridge petit, et ad boream Horsford relinquit, ubi vepribus et dumis sepultum iacet castrum Guilielmi de Casineto sive Cheney, qui regnante Henrico Secundo inter Angliae proceres inprimis floruit.
5. Norwicus ista urbs celeberrima, nobis Norwich, Saxonice Northwyc, id est Sinus Aquilonaris, si wic Saxonice fluminis sinum significet, ut docet Rhenanus. Hoc enim loco sinuoso anfractu devolvitur flumen, vel Statio Aquilonaris, si wic, ut contendit Hadrianus Iunius, stationem securam, ubi coniunctioribus aedificiis habitatur denotet, vel Castellum Septentrionale, si wic castellum sonet, ut Alfricus noster Saxo affirmavit. Si vero Norwic a Venta deflexum cum quibusdam opinarer, quid aliud quam a veritate ipse me deflecterem? Nec enim alio iure sibi Ventae nomen arrogare potest quam vel Basilea Augustae vel Baldach Babloniae: ut haec etenim a Babiloniae, illa ex Augustrae occasu exorta, ita Norwicus noster e Venta illa antiqua sero emicuit, quod Britannicum eius nomen apud authores Caer Guntum probat, in quo, ut in Wentsum sive Sentfar flumine, Ventae nomen se planissime prodit. Nec enim hoc vocabulum Norwich ante bella Danica uspiam nostra legentibus sese offert. Tantum abest ut vel Cesaer vel Gutelinus Britannus condiderit, quae fabulantur illi qui omnia creduli amplectuntur, iudicii trutina nihil pensant. Verumenimvero nunc suis opibus, frequentia, aedificiorum elegantia, templorum pulchritudine, et numero (paroecias enim plus minus XXX complectitur), civium sedulitate, in principem fide, in exteros humanitate, inter celeberrimas Britanniae urbes merito connumeranda. Ab aequatore LII partibus XI scrupulis, a Fortunatis Insulis XXIIII partibus IIII scrupulis peramoeno situ in collis deiectu sedet, forma oblongiori, a meridie in septentrionem mille quingentos passus protenta, latitudine autem dimidio minore, ad meridiem se sensim quasi in conum contrahente. Moenibus validis (in quibus crebrae dispositae turres et undecem portae) undique obsepta nisi ad ortum, qua flumen (cum sinuoso flexu quatuor pontibus pervium septentrionalem urbis partem interluerit) profundo alveo et praecipitibus ripis defendit. In ipsa huius urbis quasi infantia, cum Etheldredus vir mentis et consilii inops regnaret, Sueno Danus, qui Angliam magnis copiis pervasit, primum diripuit et postea iniecto igne succendit. Revixit tamen, et in libro quo Angliae lustrum condidit Guilielmus Primus, tempore Edwardi Confessoris MCCCXX burgenses in ea numerabantur. Quo tempore, ut ex eodem libro loquar, reddebat XX libras regi, et comiti X libras, et praeter haec XX solidos et IIII praebendarios, et VI sextarios mellis, et ursum, et sex canes ad ursum, modo vero reddit LXX libras pensas regi et centum solidos de gersuma reginae, et asturconem, et XX libras blancas comiti, et XX solidos de gersuma ad numerum. Regnante autem Guilielmo illo, funestae seditionis flamma, quam Radulphus Eastangliae comes in regem accenderat, hic adhaesit. Cum enim ille fuga sibi consuluisset, uxor cum Britonibus Armoricanis hoc in loco gravissimam usque ad extremam famem obsidionem sustinuit, quae tamen eo demum adacta ut solum verteret, et occisa haec urbs ut vix DIX burgenses reliquerentur, ut in illo censuali libro legimus. De hac deditione meminit in sua ad Guilielmum regem epistola Lanfrancus archiepiscopus Canuariensis his verbis: Regnum vestrum purgatum est spurcitia Britonum, castrum Norwich redditum est, et Britones qui in eo erant et terras in Anglica terra habebant, concessa eis vita cum membris, iuraverunt quod infra quadraginta dies de regno vestro exirent et amplius sine vestra licentia in illud non intrarent. Iam inde ex hoc calamitatum diluvio se paulatim recolligere coepit, et Herbertus episcopus, cuius fama ob Simoniacas sordes ad metas haeserat, episcopalem sedem Thetfordia huc transtulit, ecclesiamque cathedralem ad orientalem et inferiorem urbis partem quam speciosam exaedificavit, in loco prius Cowholme dicto (iuxta castrum), cuius primum lapidem ipse regnante Guilielmo Rufo, anno a Christo nato MXCVI, cum hac inscriptione posuit:DOMINVS HERBERTVS POSVIT PRI-
MVM LAPIDEM IN NOMINE PATRIS,
FILII, ET SPIRITVS SANCTI. AMEN6. Postea a Paschali papa procuravit matricem ecclesiam Norfolciae et Suffolciae stabiliri et confirmari, praediis munifice locupletavit, quae sexagenta monachis alendis sufficerent, qui sua habuerunt claustra elegantissima. Verum illis exturbatis, decanus, sex praebendarii, aliique substituti. Ecclesia sic constructa et episcopali sede posita, Vicus iam, ut inquit Malmesburiensis, erat mercimoniis et populi frequentia insignis. Annoque decimo septimo, ut in antiquis membranis legimus, regis Stephani, Norwicus de novo fundata, et villa populata, et communitas facta, Stephanumque regem Guilielmo filio in appenagium, ut vocant, sive hereditatem concessisse e tabulis publicis certissimum. A quo statim Henricus Secundus extorsit sibique retinuit, quamvis Henricus eius filius, rex iunior dictus, cum regnum affectaret, Hugoni Bigod Norfolciae comiti quem in suas partes pertraxerat prolixe pollicitus fuisset. Bigodus tamen regis iuvenis signa sequutus, qui regni spem oblatam intra iuris et aequi terminos continere non poterat, hanc urbem gravissime afflixit, castrumque illud excelso colli iuxta templum in ipsa urbe instaurasse creditur, quod fossa immanis altitudinis incinctum inexpugnabile ea aetate fuisse videbatur. Lodovicus tamen Francus, cuius in verba seditiosi Angliae barones contra Ioannem iuraverant, facile deditione cepit. Bigodum vero hoc castrum restaurasse credimus, quod leones salientes eadem forma in saxo exsculptos vidimus qua usi sunt olim in sigillis Bigodi, e quibus etiam erat qui cruce in sigillo usus fuit. Haec in prima quasi Norwici aetate.
7. Subsequente vero saeculo maxima incrementa cepit, civibusque opulentissimis floruit, qui ab Edwardo Primo libello supplice in comitiis parlamentariis contenderunt ut urbem suam moenibus communirent, quod postea ad summam urbis firmitatem et dignitatem praestiterunt. Praetoremque pro balivis, quos prius habuerant, ut quotannis deligerent, anno MCCCCIII ab Henrico Quarto impetrarunt. Domum civicam perpulchram in ipsa media urbe prope forum quod statis diebus omnibus ad vitam necessariis refertissimum est extruxerunt. Et certe nonnihil Belgis debet, qui tyrannidem ducis Albani et sanguinarium inquisitionis concilium pertaesi huc magno numero confluxerant, et opificium levidensium quorundam pannorum primi intulerint. Sed quid ego his immorer, cum haec omnia, pontificum historiam, magistratuum seriem, et perditissimi rebellis Ketti in hanc rabiem Alexander Nevillus vir natalibus et literis clarissimus pulcherrime descripserit? Hoc tantum adiiciam, quod anno MDLXXXIII aquas ex fluvio per tubulos instrumento hydragogico in altissimas urbis partes subduxerunt cives. Dicam tamen hic scribere possim tum Polydoro Virgilio Italo, tum Angelo Capello Gallo, ut pro tribunali venerandae antiquitatis respondeant cur antiquos nostros Ordovices alio quasi sub sole iacentes hanc Norwicum incoluisse affirmarint. Eandem etiam litem Caio nostro intenderem, nisi optimo et eruditissimo seni innatum patriae amore oculos hac in re perstrinxisse certo noverim. Nec amplius habeo quod de Norwico adiungam, nisi placeat hos Ioannis Ionstoni versus de eadem percurrere:Urbs speciosa situ, nitidis pulcherrima tectis,
Grata peregrinis, delitiosa suis.
Bellorum sedes, trepido turbante tumultu
Tristia Neustriaco sub duce damna tulit.
Victis dissidiis postquam caput ardua coelo
Extulit, immensis crevit opima opibus.
Cultus vincit opes, et cultum gratia rerum
Quam bene si luxus non comitetur opes.
Omnia sic adeo sola haec sibi sufficit, ut si
Fors regno desit, haec caput esse queat.8. A Norwico, Garienis in suum nomen aquis advenis adscitis tortuose volvitur, ruffo pisce admodum foecundus, quo nomine cum asperum Anglice significetur, aspredinem Joannes Caius Latine nominavit. Toto enim corpore asper est, pinnis spinosus, locis gaudet arenosis; percae forma et magnitudine, colore per summa fuscus, per ima cum pallore flavus, duplici per maxillas semicirculorum ordine notatus, oculo ex dimidio superiori fuscus, ex inferiori subaureus, pupilla niger; linea per dorsi longitudinem exporrecta, et veluti filo transverso corpori affixa singularis; notis per caudam atque pinnas nigris maculosus, quae pinnae cum ira subest, inhorrescunt, cum animi conquiescunt, residunt. Caro aspredini quae percae, et friabilitate et salubritate laudata.
9. Cum Garienus Claxton, ubi castrum in orbem constructum, quod Thomas Gawdy miles in communi banco iustitiarius nuper instauravit, praeterierit, et iam mari proximus in austrum descendit, ut marinis fluctibus mollius illabatur lingulamque facit, quam hinc ipse, inde mare allambit. In hac lingula littore apertissimo Yarmouth vidimus, Saxonice Garmuth et Iiermuth, id est, Garienis Ostium, portum opidumque elegantissmum, loci ingenio et solerti opera permunitum, Quamvis enim aquis pene circumvalletur, ob occasu flumine, quod versatili ponte insternitur, ab aliis partibus oceano nisi ad septentriones, qua continens est: moenibus tamen satis firmis, quae cum flumine formam quadrilaterem oblongiorem efficiunt, pulcherrime includitur, in quibus praeter turres ad ortum moles eminet, unde tormentis maioribus in mare subiectum, quod vix quinquaginta passibus abest, longe lateque effulminatur. Templum vero unicum habet, et illud amplum excelsaque pyramide conspicuum, iuxta septentrionalem portam ab Herberto episcopo Norwicensi extructum, sub quo ad illud ampliandum educta visuntur egregii operis fundamenta. Hoc Garianonum illud vetus, ubi olim equites Stablesiani contra barbaros excubarunt, haud affirmarim. Nec Castor viculum proximum (quii sedes quondam fuit Ioannis Falstof militis celeberrime) antiquitatis nomine apud incolas celeberrimum, licet Garienem fluvium ostium alterum sub eo habuisse fama teneat. Sed ut Garianonum fuisse ad Burghcastle in Suffolcia, quod in altera ripa vix duobus abest milliaribus, mihi persuasi, ita et Yarmoth ex eius ruinis emersisse et Caster illud fuisse ex Romanorum castris ad Garienis etiam ostium iam occlusum facile credo. Nam perinde ac caurus in Bataviam e regione tyrannidem exercet, et agglomeratis arenis medium Rheni ostium obturavit, itidem aquilo hanc oram affligit et, arenas converrens, hoc ostium obstruxisse videatur. Nec tamen fraudi erit si Yarmouth nostrum, Garianono antiquo adiunctum, Garianonum dixerim, cum Garienis, qui illi nomen fecit, nunc alveo mutato sub hoc, quod etiam nomine signavit, oceanum subintret. Non possum enim non fateri hoc nostrum Yarmouth recentioris esse memoriae. Quum enim Garianonum illud vetus intercidisset, nec esset qui defenderet, Cerdicus bellicosus Saxo hic terram conscendit (unde locus hodie incolis Cerdiksand, et historicis Cerdicshore dicitur), cumque Icenos gravissimo bello exercuisset, hinc in occiduas plagas solvit, ubi Occidentalium Saxonum regnum instituit. Nec longo post tempore pro Garianono novum opidum posuerunt littus Saxones in agro illo fluido, ad occidentalem fluminis ripam, quod Yarmouth dixerunt, sed cum minus salubri esset situ, ad alteram ripam tunc Cerdiksand ab eodem Cerdico dictam demigrarunt, novum hoc opidum condiderunt, in quo Edwardi Confessoris tempore septuaginta, ut est in Angliae notitia, floruerunt burgenses. Moenibus deinde circa annum reparatae salutis MCCCXI firmaverunt, brevique ita opibus et potentia valuerunt cives ut navali bello Lestoffenses vicinus et Portuenses (sic quinque portuum incolas dixerunt) saepius non sine magna utrinque strage aggressi fuerint. Illis enim infensissimi fuerunt forsitan, quod quinque portuum numero et privilegiis exclusi fuissent quibus Garianorum vetus et maiores sui sub comite littoris Saxonici olim gaudebant. Sed hanc ferociam compressit tandem regia authoritas, vel, ut alii existimant, eorum animos contudit pestis illa tristissima quae hoc opidulo VIIↃL uno anno absumpserit, quod testatur tabula chronographica antiqua in templo appensa, ubi bella etiam cum Portuensibus et Lestoffensibus notantur. Iam inde vero animus fractior fuit, nec ita ab opibus firmi rei mercatoriae et halecum (quas vulgo vocant, docti chalcides et leucomaenidas esse existimant) capturae, quae in hac ora totius orbis est uberrima, gnaviter incumbunt. Incredibile enim videatur quantae et quam frequentes nundinae hic ad festum Michaelis habeantur, et quanta vis halecum aliorumque piscium distrahatur. Quo tempore Portuenses veteri instituo ballivos suos commissionarios constituunt et huc mittunt, qui, ut ex ipsorum diplomate sive commissione loquar, cum opidi magistratibus tempore liberae feriae curiam, quantum ad nundinas pertinet, regant, regalem iustitiam faciant, et pacem regis conservent. Portus vero qui subest et incolis et Norwicensibus percommodus est, sed ne obstruatur non sine magnis sumptibus cum oceano colluctantur. Qui ut paria secum faceret, et quod alibi hoc littore hausit redderet, modicam insulam hic aggesta terra nuper effecit.
10. Hoc etiam ostio alter fluvius nonnullis Thyrn dictus una cum Gariene effunditur, qui effluens iuxta Holt a nemore sic dictum et mercatu notum, cum eo quinque plus minus milliaribus distans, longo decursu quasi gradum confert per Blickling, nunc sedem antiquae et insignis familiae de Clere, quae olim ad Ormesby incluit, et Ailesham, forum non infrequens, ubi praedia habuit olim comes Atholiae in Scotia, et dirutum monasterium Benedicti de Hulmo, vulgo S. Benet in the Holme, id est, In insula amnica, quod Canutus Danus construxit et firmissimis moenibus propugnaculisque monachi postea ita armarunt ut potius castrum quam claustrum videretur. Adeo ut Guilielmus Conquestor expugnare non potuerit donec monachus ea lege prodidisset ut abbas crearetur: quod factum, sed statim novus abbas quia proditor regis iussu, ut ferunt incolae, suspensus iustas proditionis poenas persolvit. Terra vero adeo palustris in hac insula ut resectis fibris et radicibus arborum et arbustorum innatorum aquis innatet et quovis trahentem sequatur. Suntque nonnulli qui ex cochlaeis subinde effossis mare eo irrupsisse credunt. Inde dilabitur hic fluvius per Ludham episcoporum Norwicensium aedes, et Clipsby quod antiquae et clarae in hoc tractu familiae nomen contulit, statimque Gariens aquas consociat suas.
A Garienis ostio littus ad Winterton notissimum nautis promontoriolum recta quasi in boream tendit, cui nomen inditum a brumali situ suspicor. Oceano enim ventorum et frigoris genitori obiacet qui contra aggeres oppositos violentius irruit. Ager tamen circumvicinus (multorum opinione) totius Angliae et pinguissimus et resolutissimus, utpote qui minimum laborem poscit et fructum reddit maximum. Vili enim equo (quod de Bizacio Africiae scribit Plinius) et a parte altera iugi anu vomerem trahente facile proscinditur.
11. A Winterton statim conversa ora in oceanum sine ulla fere prominentia recedit longo tractu et iacenti usque ad Eccles, ab oceano fere absorptam. Inde celsiori littore per Bonholme quondam monasteriolum a Glanvillis locupletatum, fastigiato colli impositum, cuius crux magna veneratione apud maiores habita, haud procul a Gimmingham, quod cum aliis maneriis Thomae comiti Lancastrae Ioannes comes Warrenniae et Surriae olim dedit, et per Cromer ubi Cothonem multis magnisque expensis, oceano tyrannice impugnante, vicini frustra sunt moliti, procurrit ad Wauburnehope, sinum non ita pridem munitum, a Wauburne opidulo sic dictum, cui intercessione Olivarii de Burdegalia mercatum et nundinas rex Edwardus Secundus concessit. Huic proximum Clay, et e regione fluvoilo divisa Blakeney, Nigeria nostro Balaeo, Carmelitarum collegium superiori saeculo celebre, a Roberto de Roos, Roberto Bacon et Ioanne Brett conditum, e quo prodiit Ioannes Baconthorp, a loco natali (quae nunc equestris prosapiae Hydonorum sedes est) nominatus, vir eo seculo eruditione tam varia et recondita ut in summa admiratione apud Italis fuerit, et Doctor Resolutus vulgo vocaretur. Unde de eo Paulus Pansa: Si Dei optimi maximi penetralia adire suadeat animus, nemo accuratius essentiam eius mandavit literis. Si rerum caussas, si naturae effectus, si coeli varios motus ac elementorum contrarias qualitates discere exoptet quisquam, hic se officinam offert. Christiane religionis arma Vulcaniis munitiora contra Iudaeos solus hic Resolutus Doctor ministranda tradidit, &. A Wauborn ora est depressior ad S. Edmundi promontiolum crebris rivulis interscissa et distincta, a maris iniuria tumulis arenariis, meales vocitant, aegre defensa.
12. Interius Walsingham vix quatuor hinc milliaribus abest. Unde a maris vicinitate Parathalassam vocat Erasmus. Nunc optimi croci proventu, nuper peregrinatione ad Divam Mariam virginem omnibus Anglis celeberrimus hic erat viculus, quam qui superiori saeculo non inviserat et dono salutarat, in deos impius videbatur. Sed hanc suis ipsius verbis Erasmus, qui vidit, tibi discribet: Haud procul a mari passuum fere quatuor millibus vicus est vix alia re victitans quam commeantium frequentia. Collegium est canonicorum, sed quibus a Latinis regulae cognomen additur, medium genus inter monachos et canonicus quos seculares appellant. Collegium hoc vix alios habet proventus quam ex liberalitate virginis. Nam maiora quaedam donaria servantur. Caetrum si quid est nummorum aut levioris precii, cedit in alimoniam gregis et praefecti, quem illi priorem vocant. Templum est nitidum et elegans, verum in eo non habitat virgo, sed illud honoris gratia cessit filio. Illa suum habet templum, ut a dextra sit filio. Nec hic tamen habitat, nondum enim aedificium est absolutum, et locus est undique perstablis patentibus ostiis, patentibus fenestris, et in propinquo est oceanus ventorum pater. In eo templo quod inabsolutum dixi, est sacellum angustum, ligneo tabulatu constructum ad utrumque latus per angustum ostiolum admittens salutatores. Lumen est exiguum, nec fere nisi ex caereis, fragrat odor naribus gratissimus. Imo si introspicias, dicas divorum esse sedem, adeo gemmis, auro argentoque nitent omnia. Sed patrum memoria cum in ecclesiarum opes et possessiones Henricus Octvus oculos et mentem defixisset, haec disparuerunt omia. De Walsinghamia nihil alud est quod attexam nisi equestrem Walsinghamiorum familiam (ut qui genealogias rimantur volunt) hinc nomen et originem dixisse, e qua floruit clarissimus eques Franciscus Walsingham reginae Elizabethae a secretis, vir in maximis regni negotiis ut prudentia eximia, ita industria singulari. In vicinia vero ad Houghton celebris quondam floruit Neirfordorum familia, qui nuptiis cum Petronilla de Vallibus, quae circa Holt, Cley et alibi opimum habuit patrimonium, valde fuerant locupletati. Sed littus revisamus.
13. Walsinghamiae ad occasum in littore vicinum erat antiquum illud Brannodunum, ubi cum Saxones primum Britanniam infestarent, equites Salmatae sub comite littoris Saxonici praesidium egerunt; nunc vero vicus est rusticanus, nihil praeter nominis reliquias retinens, vallumque (castrum vicini vocant) quod octo plus minus iugera includit ostens, et Brancaster nominatur, ubi Romanorum nummi antiqui saepius eruuntur. Percommode huic loco praesiduim impositum fuit, ad S. Edmundi enim sacellum vicinum, et Hunstanton a S. Edmundo illo constructum, ora ad austrum reflectitur, sinumque laxiorem admittit pratis expositum, in quem plura flumina se effundunt. Nec vel hoc nomine omittendum est Hunstanton, quod sedes fuerit inclytae et equestris familiae Le strange, ex quo, regnande Edwardo Secundo, Ioannes baro Le Strange de Knockin, Hamoni fratri natu minori, eam donaverit.
Capturam accipitrum, copiosam piscaturam, gagatem et electrum in hoc littore saepa repertum sciens omitto, cum et alibi hoc tractu haec affatim suppetant. Memoria tamen haudquaque indignum est Sharborn in hac ora, tum quod secundam huius provinciae Christianorum ecclesiam Foelix Burgudus, qui Orientales Anglos ad fidem Christianam et perpetuae foelicitatis dona perduxit, hoc in loco construxerit (primam enim ad Babingley, ubi terram conscendit, posuisse perhibent), tum quod ex fide antiquarum schydarum creditur Anglium dominum huius loci ante Normannorum adventum ex sententia ab ipso Guilielmo Conquestore pro tribunali lata hoc praedium contra Warrenium, cui Conquestor donaverat, recuperasse. Quod urgent qui Guilielmum illum ex pacto et conventione, non iure belli, Angliam occupasse volunt.
14. Sinum illum nostri The Washes vocant, Ptolemaeus Aestuarium Metaris, forte pro Maltraith dixit, quo nomine huiusmodi aesturia alibi Britanni nuncuparunt, nec aliud quam aestuarium incertum, quale hoc est, illis significat. Huic, qua Ouse flumen oceano obnititur, assidet Linne, a diffusis forsitan aquis nominatum, hoc enim lhyn Britannis denotat. Opidum hoc est amplum, profunda fossa, moenibus late magna ex parte cinctum, duobusque exiguis fluviolis divisum, qui pontibus plus minus XV coniunguntur, et quamquam recentius sit, et non ita pridem Linum Episcopi dictum quod ad episcopos Norwicenses usque ad Henrici Octavi tempora spectarit (e ruinis enim vetustioris emersit, quae e regione in Mershland hodie Old Lyne et Linum Regis vocatur). Portus tamen securitate qui aditu est facillimus, mercatorum frequentia, aedium pulchritudine, et civium opulentia, si Norwicum excipias, facile inter Icenos primas vendicat. Immunitatibus etiam gaudet amplissimis quas sanguine suo a Ioanne rege, dum eius caussam tuerentur, emerunt, qui praetorem constituit et suum ipsius gladium praeferendum tradit et scyphum argentium inauratum quod adhuc asservant donavit. Libertates postea amissas non sine sanguine etiam ab Henrico Tertio redemerunt, cum eius signa sequuti infoelici praelio contra proscriptos barones in Eliensi insula dimicarent, quod liber Eliensis et Matthaeus Parisiensis contestantur.
15. E regione Lynni trans flumen Mershland regiuncula palustris (quod nomen indicat) subiacet, fossis et elicibus ad eliciendas et corrivandas aquas ubique distincta, gleba admodum exuberanti, et pecorum laeto proventu, adeo ut in loco quem Tilney Smeth vocitant, plus minus triginta millia ovium pascantur. Sed oceanus allatrando, alluendo, inundando, et lacerando saepissime gravissime ita exercet ut fix aggeribus cohiberi possit. Celebriora huius loca sunt Walpole, quod loci dominus Eliensi olim ecclesiae cum filio donavit, quem ibi monachum instituit; Wigenhall possesio Ioannis Howardi, regnante Edwardo Primo, cuius posteri in honoratissimam et illustrissimam familiam propagati; Tilney, de quo iam dixi, quae veteri et equestri stirpi Tilneiorum nomen fecit, et S. Mariae, antiquae prosapiae Carviliorum sedes.
16. Oram nunc maritimam legimus omnem, introsrum vero ad occiduum agri latus opida sunt etiam quam plurima, sed quia recentioris illa memoriae paucis percurram. Iuxta Linnum Rising castrum aedito colli appositim et arcis Norwicensis aemulum, olim Albineiorum, postea Roberti de Montealto, qui Hugonis de Albineio comitis Arundeliae sororem et cohaeredem duxit, demumque fuit Mowbraiorum, qui ex familia qua Albinei prognati, ut accepi, sedes, nunc vero vetustate prolapsum quasi animum efflavit. Inferius Castleacre, ubi comitum Warrenniae quondam habitatio, in castro nunc semiruto ad fluviolum. Qui anonymus exoritur haud procul a Godwicke fausto nomine, ubi aedes sunt exiguae, sed quibus magnum est ornamentum dominus, vir clarissimus ex equestri dignitate Edwardus Cooke raris naturae dotibus, et in iure Angliae municipali ut versatissimus, ita perspicasissimus. Quod Angliae testatissimum et cum procuratorem regium quam plures annos egeret solertissime, nunc, cum e communium placitorum tribunali summus iusticiarius ius dicit consultissime, nec minus certe ex aeditis de iure nostro commentariis, quibus de suo et de postero seculo praeclare est meritus. Tenui lapsu hic fluviolus in occidentem aquas ad Lynnum trahit per Neirford, quae inclytae familiae Neirfordorum nomen fecit, et Neirborrough, ubi prope aedes equestris familiae Spelmannorum in aeditiori colle sepimentum militare munitissimum antiquo opere cernitur, situ ad agrum vicinum tuendum opportuno. Penteney inde eidem fluviolo adsidet coenobiolum quod commune sepulchrum olim erat hoc tractu nobilium.
17. Huic vicinum adiacet Wormegay, vulgo Wrongey, quod Reginaldus de Warrena frater Guilielmi de Warrena comitis Surriae secundi habuit cum uxore quae de donatione sive maritagio (ut illo seculo loquebantur) comitis illius erat, ut legi, per cuius e filio neptim ad Bardolphos statim translata fuit, qui summo in honore barones admodum nobiles diu floruerunt, tribusque quinque foliis aureis in parma cyana usi sunt, quorum haereditatis magna pars una cum titulo Guiilielmo Phellips cessit, et per eius filiam ad vicecomitem de Bellomonte transivit. Magis ad ortum apparent Swaffham forum celebratum quondam comitis Richmondiae possessio, Ashhele manerum, cuius iure Hastingi et Greii domini Rutheniae mappis quae mensis insternuntur, et linteis quae in solenni regum Angliae inauguratione adhibentur, olim praefuerunt. North Elmeham, ubi aliquandiu sederunt episcopi, cum in duas dioeceses divisa esset haec provincia. Dereham, in quo Withburg regis Annae filia sepulta, quae quia a luxuria et levitate remotissima, sanctissima virgo a maioribus inter sanctas relata. Cui proxima est Gressenhall, atque illi adiunctum Elsing, olim Folliotorum, qui magnitate dignitate claruerunt, possessiones, quae dotali iure per filiam Richardi Folliot ad Hugonem de Hastings e familia de Abergevenny devenerant, tandemque per filias et haredes Hugonis Hasting postremi, Gressenhall Hamoni Le Strange de Dunstanton, et Elfing Guilielmo Brown fratri Antonii Brown primi vicecomitis Montisacuti, obvenerunt. In hac enim parte est Icborough quod Icianos fuisse, quorum Antoninus memorat, opinatur Talbottus. Nec est cur de his plura verba faciam. Nihl mihi lam longius est quam, enumeratis Norfolciae comitibus et ducibus, Cantabrigienses adire.
18. Radulphum quendam Eastangliae, id est Norfolciae, Suffolciae, et comitatus Cantabrigiensi, praefecit Guilielmus Conquestor, qui statim rebus novandis, ut dixi, inhians fuit eiectus. Post aliquot annos, regnante Stephano, Hugo Bigod comes fuit Norfolciae. Nam cum pax inter Stephanum et Henricum Andegavensem (qui postea rex Henricus II) convenit, diserte cautum erat ut Guilielmus Stephani filius totum Norfolciae comitatum haberet, excepto inter alia tertio denario unde Hugo Bigod erat comes. Quem tamen denuo rex Henricus Secundus comitem fecit de tertio denario de Norfolc &c., ob quam caussam a rege Richardo Primo chartam creationis novam impetravit, illi Hugo filius qui Maltidem primogenitam Guilielmi Marescalli comitis Penbrochiae filam et ex haeredibus unam sibi matrimonio copulavit. E qua suscepit Rogerum comitem Norfolciae Angliaeque marescallum, qui luxatis in hastiludio corporis articulis sine prole fatis concessit, et Hugonem Bigod Angliae iustitiarium in praelio ad Lewes occisum, cuius filius Rogerus patruo in Norfolciae comitatu et marescalli dignitate suffectus erat. Qui cum in regis Edwardi Primi offensionem insolenti contumacia incurrisset, honores et haereditatem fere universam in regem transcribere coactus est in usum Thomae de Brotherton regis filii quem ex Margareta sorore Philippi Belli regis Franciae susceperat. Sic enim refert historia ex bibliotheca S. Augustini Acantuariensis. Anno MCCCI. Rogerus Bigod comes Norfolciae regem Edwardum constituit haeredem suum, et virgam marescallatus ei tradidit hac conditione, quod si uxor eius liberos pepererit, sine omni contradictione a parte regis omnia ut prius recipiet et habebit pacifice, et dedit ei rex 1000 libras et millia libratas terrae pro vita una cum marescallatu et comitatu. Cum autem ille sine prole fato functus est, rex Edwardus Secundus Thomam de Brotherton fratrem suum ex transcriptione quam dixi titulis marescalli et comitis Norfolciae honoravit. Eius autem filiam Margaretam, quae dicta marescalla et Norfolciae comitissa, enuptaque fuit Ioanni domino Segrave, Norfolciae ducissam ad vitam, eodemque tempore Thomam Mowbraium Nottinghamiae comitem Margaretae e filia nepotem, primum Norfolciae ducem sibi et haeredibus masculis creavit rex Richardus Secundus, cui comitis marescalli Angliae statum et stilum antea concesserat. Hic ille est qui Henricum Lancastrium Herefordiae ducem in crimen coram rege vocavit, quod aculeata quaedam verbula in regem effutierat. Cumque singulari certamine pugnaturi essent, ad ipsa repagula voce praeconis regia authoritate pronuntiata erat sententia ut uterque exularet, Lancastrius in decennium, Mowbraius in perpetuum, qui Venetiis postea obiit, filiis duobus in Anglia relictis. Quorum Thomam comitem marescallum et Nottinghamiae (nec alio ille titulo usus) nova molientem Henricus Lancastrius, qui regnum iam occuparat Henrici Quarti nomine notus, securi percussit. Frater autem et haeres Ioannes favore Henrici Quinti excitatus et annos iam inde aliquot tantum comes marescallus et Nottinghamie itidem dictus, tandem primis auspiciis regi Henrici Sexti authoritate parlamentaria vi diplomatis a rege Richardo Secundo concessi, ut filius Thomae ducis Norfolciae patris sui et haeres Thomae fratris, declaratus erat dux Norfolciae. Huic successit Ioannes filius quo obiit anno primo Edwardi Quarti, et illi itidem Ioannes filius, qui patre superstite Surriae et Warrenniae comes ab Henrico Sexto creatus erat. Cuius unicam filiam Annam Richardus dux Eboraci regis Edwardi Quarti filiolus duxit, et una titulos Norfolciae, comitis marescalli, Warrenniae, et Nottinghamiae a patre accepit. Cum autem ille et uxor in teneris annis sublati essent, Richardus Tertius rex Angliae hunc titulum ducis Norfolciae et marescalli authoritatem Ioanni Howard contulit, qui consanguineus et unus haeredum Annae ducissae Eboracensis et Norfolciae, quam modo dixi, compertus, utque cuius mater altera filia erat illus primi Thomae Mowbray ducis Norfolciae, quemque baronis honore rex Edwardus Quartus dignatus erat. Ioannes iste in praelio ad Bosworth occubuit dum contra Henricum VII pro Richardo animose pugnaret. Huius filius Thomas, qui ex creatione Richardi Tertii Surriae comes, in paternum Norfolciae titulum ab Henrico Octavo restitutus et, cum Iacobo Quarto Scotorum rege occisio, Scoticam aciem ad Flodden profligasset. In cuius victoriae monumentum Howardorum familiae concessum est ut in media area illa argentea transversa (bendam vocant) quae in ipsorum clypeo gentilio cernitur, scutum aureum interponeret cum dimidiato leone rubro, sagitta ora transfixo, intra eiusdem coloris limbum duplicem utrinque liliatum, quod proxime ad Scotorum regum insignia accedit. Thomas filius huic successit, quem inter reciprocos fortunae aestus iactatum tempora nostra viderunt, cuius e filio Henrico (qui summam nobilitatem primus inter Angliae proceres literarum splendore illustravit) nepos Thomas, laesae maiestatis reus quod nuptias cum Maria Scotorum regina cogitaverit, anno salutus CIↃDLXXII capite plexus, Norfolciae ducum erat postremus. Ex quo tempore stirps eius aliquandiu fere intermortua iacuit, nunc autem vitali regis Iacobi rore irrigata rediviva efflorescit.
Sunt in hac provincia parochiales ecclesiae plus minus 660.
NTORSUS ager Cantabrigensis, Saxonice Grentbrigg-scire, vulgo Cambridgeshire, longius in aquilonem productus, Norfolciae et Suffolciae obiacet, a meride Orientalibus Saxonibus et Hertfordiensibus, ab occasu Bedfordiensibus et Huntingdnensbus, a septentrione Lincolniensibus et Usa flumine, qui ab occasu in ortum transversum intersecat, in duas partes dispertitus.
2. Inferior et australis magis culta, magis consita, ideoque laetior, non perlibrata planitie sed exigue plana, plurima, ima tota (nisi qua crocum copiose progignit) frumentariis iacet campis, hordeumque laudatissimum affatim effundit, e quo ad regerminationem madefacto ligulisque enatis tosto byne maxima copia conficiunt (nos mault vocamus), et ad cervisiam coquendam utimur, quo in vicinas regiones distrahendo maximum quaestum faciunt incolae. Ulterior et septentrionalis pars, quod frequentibus fluminum alluvionibus paludescat et in insulas dispergatur, The Ile of Ely dicitur, pascuis uberrimis perviridis et laeta, caeterum aqua alicubi subeunte quodammodo suspensa, nonnunquam vero inundante maximam partem adoperata.
Inferioris partis occiduum latus perstringit ex consularibus Romanorum viis altera (Ermingstreat liber Eliensis vocat), quae Huntingdoniam recta ducit per Roiston in ipso agri limine, opidum notum sed tamen novum, de quo iam antea diximus, et Caxton, quae olim baronia Stephani de Escallers, a cuius posteris regnante Henrico Tertio descendit ad Frevillos, et ab illis per Burgoinos ad Ierminos. Nec Gamlingham procul hinc dissitum est, ubi habitarunt Avenelli, quorum haereditas per nuptias devenit ad vetustam famliam de S. Georgio, ex qua plurimi equestri dignitate floruerunt a tempore Henrici Primi, ad Hatley, qui ab illis Hatley S. George denominatur.
3. Magis ad occasum hanc partem mediam interluit fluviolus qui ex Ashwell demissus ab austro in boream, ut se Usae committat, variis anfractibus contendit per Shengay, ubi laetissima huius comitatus prata, Templariorum militum olim praeceptoriam, quam Sibilla Rogeri de Monte Comerico comitis Salopiae filia et uxor Ioanni de Raines illis anno MCXXX donavit, nec procul a Burne castro, quod olim Picotti vicecomitis huius agri et Peverellorum baronia, a quibus per filiam honor et possessiones ad Gilbertum Peche devenerunt, quorum ultimus cum secundae uxoris filios promovisset, Edwardum Primum Angliae regem haeredem scripsit. Morem enim Romanorum sub imperatoribus illo seculo Angliae proceres revocarunt, scribendi scilicet principes haeredes, cum apud principes in offensa essent. Deflagravit vero hoc castrum bello baronico sub Henrico Tertio a Ribaldo de Insula sive L’Isle incensum, quo tempore Walterus de Cottenham vir magni honoris suspendio ob rebellionem periit. Quo nomine hunc fluvium appellent scriptores controvertitur. Alii Grantam, Camum alii nuncupant, quibus ego potius assentior, tum quod obliquior incedat: hoc enim Britannis cam sonat, unde obliquus in Cornwallia fluvius Camel dicitur, tum etiam quod vetus illud opidum Bamboritum, quod Antoninus in tertio Britanniarum Itinere memorat, huic adsedisse, ex distantia, nomine et Romanorum nummis hic prope pontem magna copia inventis mihi feri persuaserim. Camboritum etenim Vadum ad Camum vel Vadum flexuosum significat, nam rith vadum Britannis nostris significat, quod eo adnoto ut Galli facilius videant quid sit Augustoritum, Darioritum, Rithomagus &c. in Gallia. Sed Camboritum nostrum maluerunt Saxones Grantceaster et Grontceaster vocare, quod nomen etiamnum retinet, sed unde factum fuerit nondum videro. A gron Saxonice dictione, quae locum palustrem significat, si deducerem forsitam errarem. Asserius tamen loca palustria in agro Somersettensi semel atque iterum gronnas paludosissimas Saxonico-Latino vocabulo dixit, et urbem Frisiae Occidentalis quae palustri loca sita Groneingen dici notissimum est. Hae circa annum Christi DCC desolata civitatula fuit, ut inquit Beda dum memorat iuxta murores inventum fuisse locellum de marmore albo pulcherrime factum, operculoque similis lapidis aptissime tectum. Nunc autem viculus est cuius partem Henricus Laceius Lincolniae comes Henrico filio notho ea lege donavit ut eius posteri (qui iampridem defecerunt) non aliud quam Henrici nomen usuparent: alteram partem Henricus Sextus rex Angliae e Lancastrensi familia oriundus, cui comitis Laceii patrimonium obtigit, collegio suo regio in Cantabria sive Cambridge concessit. Quae antiqui Camboriti vel pars vel proles fuit, adeo et situ et nomine est confinis. Nec facile crediderim Cam a Grant deflexum, utpote duriuscula haec videatur deflexio, in qua praeter unam omnes literae absorbentur. Existimarim potius vulgum antiqui nominis Camboriti vel Cami fluminis vocabulum retinuisse, licet scriptores Saxonico nomine Grantbridge saepius usu fuerint. Urbs haec, quae altera Angliae academia, alter oculus et ἔρεισμα alterum, clarissimaque bonarum literarum et pietatis officina ad Camum sedet, qui cum occidentale eius latus insulis ludens persperserit, ad ortum conversus in partes dispertit duas, ponteque coniungitur, unde recentius hoc nomen Cambridge enatum. Ultra pontem castellum amplum et vetustum, quod sua iam fata complesse videatur, et collegium S. Magdalenae sacrum. Cis pontem ubi urbis pars longe maxima iacet, platearum descriptione, templorum frequentia, et XVI pulcherrimis Musarum sacrariis sive collegiis omnia nitent, in quibus eruditissimi viri magno numero aluntur, maximarumque artium scientia et linguarum cognitio ita florent ut literarum, religionis et totius doctrinae fontes iure optimo censeantur, qui ecclesiae et reipublicae hortos salutaribus aquis suavissime irrorant. Nec quicquam hic desideres quod in florentissima academia requiras, nisi quod e palustri situ aliqua est coeli gravitas. Fortasse autem qui eo loci primum academiam instituereunt Platonis iudicium approbarunt. Is enim cum corporis habitudine uteretur optima, academiam insalubrem Atticae locum studiis delegit, ut quod redundans esset et animum gravaretur loci intemperie supprimeretur. Nihilominus maiores nostri viri longe prudentissime hanc urbem nec sine Deo duce studiis dicaverunt, praeclarisque operibus illustrarunt.
4. Et ne in optimos illos literarum patronos (imo ut cum Eumenio loquar) liberorum nostrorum parentes pessime ingrati videamur, ipsos et collegia quae bonis literis consecrarunt honoris causa ex historia Cantabrigiensi summatim memoremus. Caius Cantabrum Hispanum anno ante Christum natum CCCLXXV academiam hanc primum instituisse, et Sebertum Orientalium Anglorum regem anno post Christum DCXXX restituisse perhibetur. Postea Danicis procellis subinde eversa diu neglecta iacuit, donec sub Normannico imperio omnia diluscere incoeperint. Iam inde literarum diversoria, hospitiae et aulae studiosis excitata fuerunt, sed nullis possessionibus dotata. Primum vero collegium (quod S. Petri domus vocatur) Hugo Balsham episcopus Elisensis anno MCCLXXXIIII extruxit et dotavit, quem sequuti et imitati Richardus Badew ab Elizabeth Clara Ultoniae comitissa adiutus anno MCCCXLVII aulam Pembrochiensem. Societas fratrum corporis Christi MCCCXLVI collegium Corporis Christi, quid et S. Benedicti dicitur. Aulam Trinitatis Guilielmus Bateman episcopus Norwicensis circa annum MCCCLII, Edmundus Gonevile anno MCCCXLVIII et Ioannes Caius medicus nostro tempore Gonevilli et Caii collegium. Henricus Sextus rex Angliae Collegium Regium MCCCCXLI (cui sacellum adiunxit quod inter pulcherrima orbis aedificia suo iure sibi locum vendicat), Margareta Andegavensis eius uxor anno MCCCCXLVIII Collegium Reginale. Robertus Woodlark MCCCLIX S. Catharinae aulam. Ioannes Alcocke episcopus Eliensis collegium Iesu MCCCXCVII. Margareta Richmondia regis Henrici VII mater collegium Christi nec non S. Ioannis circiter annum MDVI novis aedificiis nunc splendide adauctum. Thomas Awdley Angliae cancellarius collegium Magdalenae MDXLII construxit, quod Christopherus Wrey summus Angliae iusticiarius et aedificiis et possessionibus modo restauravit, potentissimusque rex Henricus Octavus S. Trinitatis collegium anno salutis MDXLVI ex tribus composuit, scilicet ex S. Michaelis collegio quod Hervaeus de Stanton regnante Edwardo Secundo struxit, ex aula Regia ab Edwardo Tertio fundata, et Fishwici hospitio. Quod, ut Musis operantes amoenius habitent, nunc reconcinnatum, imo de novo splendida magnificentia ita exaedificatum, curante Thoma Nevillo eiusdem colegii magistro et ecclesiae Cantuariensis decano dignissimo, ut collegium sua amplitudine, aedium descriptione et pulchritudine vix alteri in orbe Christiano cedat, et ipse vere μεγαλοπρεπής vel maximo philosopho iudice censendus, cum in publica non privata tantos sumptus impenderit. Quodque bonis studis, nostro saeculo et nobis gratulor, honoratissimus et prudentissimus vir dominus Gualterus MIldmay eques auratus et Elizabethae ab intimis consiliis novum collegium in Emmanuelis honorem posuit, et Francisca Sidney comitissa Sussexiae quinque millia librarum ad collegium extruendum quod Sidney Sussex dieceretur testamento legavit, quod iam absolutum.
5. Coenobiola et fraterculorum aedes omitto cum obscurioris erant notae, praeter Barnwell, quod Paganus Peverell vir bellica virtute insignis a templo S. Aegidii, ubi Picotus vicecomes canonicos instituerat, ad hunc locum transtulit et triginta monachos induxit, eo quod tunc temporis erat annorum. Nominis rationem ex privata loci historia, si placet, legas. Paganus Peverell impetravit ab Henrico Primo loco qundam extra burgum Cantabriae. De illius loci medio fonticuli satis puri et vividi emanabant, Anglis Barnwell, id est fontes puerorum eo tempore appellati, eo quod pueri et adolescentes semel in anno in vigilia nativitatis Sancti Ioannis illic convenientes more Anglorum luctamina et alia ludicra exercebant puerilia, et cantelinis musicisque instrumentis sibi invicem applaudebant. Unde propter turbam puerorum et puellarum illuc concurrentium et ludentium mos inolevet ut eodem die illic conveniret negotiandi gratia turba vendentium et ementium.
6. Nec a Martis tamen furore, quamvis Musis sacrata, omnino libera fuit Cantabrigia. Cum enim Dani passim latrocinia agitarent, saepius hic hibernarunt, et anno salutis decimo supra mllesimum, cum Sueno Danus omnia acerbissimo tyrannidis terrore opprimeret, nihil famae et Musis donarent, quod tamen Sullam Athenis fecisse legimus, sed totam incendio misere deformarunt. Primis nihilominus Normannorum temporibus satis frequens erat. Legimus in Guilielmi Primi censuali libro burgus de Grentbridge in decem custodias dividitur et CCCLXXXVII mansiones habet. Sed pro castro destructae fuerunt domus octodecim, cum Guilielmus ille Primus Anglos quos nuper vicerat castris tanquam fraenis servitutis ubique coercere statuit. Bello postea baronico proscripti ex insula Eliensi plurimum damni intulerunt, ad quorum direptiones cohibendas fossam altam ad orientalem urbis partem duxit Henricus Tertius, quae etiamnum Kingsdich dicitur. Vocat hic me tacita nonnullorum expectatio ut de antiquitate huius academiae opinionem proferam meam, sed nihil me interpono, nec enim animus est florentissimas nostras academias διαλληλήζειν quibus pares non noverim. Vereor tamen ne Nephelococcygias nobis condiderint qui huius vetustatem longe supra veri fidem efferentes Cantabrum istum statim post Romam conditam, multos videlicet ante Christum natum annos, hanc academiam instituisse tradiderunt. Hoc certum est, quicunque tempore primum instituta fuit, circa Henrici Primi tempora bonarum literarum sedes denuo esse coepit. Sic enim in vetusta Petri Blessensis ad Ingulphum appendice legitur. Transmisit abbas Ioffredus ad manerum suum de Cotenham iuxtra Cantabriam Gislebertum commonachum et sacrae theologiae professorem cum aliis tribus monachus, qui secuti eum in Angliam philosophicis theormetatibus et aliis scientiis primitivis instructissimi, quoditie Cantabriam adeuntes, et conducto quodam horreo publico suas scientias palam profitentes in brevi temporis excursu grandem discipulorum numerum contraxerunt. Anno vero secundo adventus illorum in tantum accrevit discipulorum numerus, tam ex tota patria quam ex opido, quod quaelibet domus maxima, horreum, nec ulla ecclesia sufficeret eorum receptaculo. Unde diversis in locis a se divisi et formam Aurelianensis studii sequuti summo mane frater Odo grammaticam iuxta Prisciani doctrinam et Remigii in eundem. Ad horam vero primam Terricus acutissimus sophista logicam Aristotelis iuxta Porphyrii et Averrois isagogas et commenta adolescentioribus tradebat. Ad horam vero tertiam frater Wilhelmus rhetoricam Tullii Quintlianique flores perorabat, magister vero Gislebertus omnibus dominicis diebus et sanctorum festis verbum Dei ad populum praedicabat. Ex isto itaque fonte parvo qui crevit in fluvium magnum videmus nunc laetificatam civitatem Dei, et totam Angliam factam frugiferam per plurimos magistros doctoresque de Cantabrigia exeuntes ad similitudinem sanctae Paradisi &c. Quo autem tempore facta sit universitas Robertus Remington pro me dicet: Regnante Edwardo Primo de studio Grantbridge facta est universitas, sicut est Oxonium, per curiam Romanam. Sed quid ego imprudens in hanc arenam pedem impono? In qua iampridem duo eruditissimi senes digladiati sunt, quibus ego sane arma libentissime submitto, et tantis nominibus honore quam possum maximo in omnibus assurgo. Meridianus qui Cantabrigiae vertici imminet partibus XXIII scrupulis XXV ab ultimo occidente distat. Arcus vero eiusdem meridiani inter aequatorem et verticalem punctum interiectus gradibus LII scrupulis XI commensuratur.
7. Proxime Cantabrigiam ad ortum brumalem colles eminent aeditiores, Gogmagog hils studiosi vocant, Henricus Huntingdonensis amoenissima montana de Balsham dixit a viculo subiecto, in quo, ut ille scripsit, Dani nihil sibi ad immanissimam crudelitatem reliquerunt. In horum summitate militare vallum vidimus amplum sane, triplici aggere firmatum, et plane eo tempore inexpugnabile munimentum (ut quibusdam rei bellicae non imperitis placet), nisi quod aqua longius absit. Aestiva vero fuisse Romanorum vel Danorum nonnulli existimant. Vandelbiriam autem appellare videtur Gervasius Tilburiensis. Sub Cantabrigia, inquit, locus erat Vandelbiria dictus, eo quod illic Vandali Britanniae partes saeva Christianorum peremptione vastantes castrametati sunt, ubi ad monticulli apicem fixere tentoria, planities in rotundum vallata circumcluditur, unico ad instar portae aditu patens ad ingressum. De militari spectro hic observante, quod subtexit, quia nugacissimum delirantis vulgi commentum videtur, tacitus praetermitto. Non enim nostri instituti est dulces, ut inquit ille, fabulas nectere et aures oblectare. In valle sub his collibus Salston cernitur, quod a burghis de Burgh Green per Walterum De la Pole et Ingoldthorp ad Ioannem Nevill marchionem Montisacuti, et per eius filiam et haeredum unam ad Hudlestonos qui hic claruerunt. Magis ad ortum primum Hildersham occurrit, quondam Bustlerorum, nunc per nuptias Parisiorum, deinde iuxta nemora Horsheath locum habet, cuius possessio ad antiquas et claras Argentonorum et Alingtoniorum familias, de quibus alibi, longa serie spectasse dignoscitur, utique Alingtoniorum iam habitatio. Castle Camps, antiqua enim Vereorum Oxoniae comitum sedes contigua est, quae ad Hugonem Vere pertinuit (sic habet vetus inquisitio), ut esse regis camerarius. Cum tamen verissimum sit Henricum Primum Angliae regem concessisse Alberico de Vere hoc munus hisce verbis: magistratam camerariam totius Angliae in feodo et hareditate, cum omnibus dignitatibus, libertatibus, et honorificentiis ad eam pertinentibus, ita libere et honorifice sicut Robertus Mallet tenuit, &c. Reges nihilominus alios atque alios ad hoc munus obeundum pro arbitrio designarunt. Nec procul fossae illae magnae et longae hinc inde cernuntur quas Orientales Anglos duxisse certum est ad Mercios cohibendos qui repentinis incursionibus cuncta obvia immaniter populari solebant. Prima autem harum incipit ad Hinkeston et in ortum per Hildersham versus Horsheath quinque plus minus millaria procurrit. Huic vicina secunda Brentditch dicitur, et a Melborne per Fulmer ducit. Sed hic iam pedem retrahamus, de aliis huiusmodi praetenturis suo loco statim dicturi.
8. Sub ipsam autem Cantabrigiam ad ortum prope Sturum amniculum, nundinae totius Angliae celeberrimae, sive convenarum multitudinem sive mercium copiam spectes, quotannis mense Septembri habentur. In proximo qua iter erat impeditissimum, et itinerantibus molestissimum, pulcherrimam aggesto aggere viam non ita pridem per tria plus minus millia passuum versus Newmarket optimus et integerrimus vir Dominus Georgius Hervaeus legum doctor et Aulae Trinitatis Cantabrigiae praepositus magnis impensis, sed pio et laudabili sane instituto, substruxit.
9. Ubi hic agger desinit, apparet tertia fossa antiquitus ducta quae ab orientali Cami fluminis ripa exorsa per Fenn Ditton, sive rectus Dichton ab ipsa fossa dicta, recta ducit inter Wilberham Magnam et Fulburn usque ad Balsham. Haec hodie Seaven Mile Dyke vulgo vocatur, quia septem milliaribus a Newmarkett abest, olim Fleamdyk, i. e. Fugae fossa, a fuga aliqua memorabili, ut videtur. Ad Wilberham illam, olim Wilburgham, incoluerunt olim barones de Insula sive Lisle de Rubeomonte, vetustae nobilitatis, e quibus Ioannes ob virtutem bellicam inter primos Georgiani ordinis fundatores ab Edwardo Tertio accensebatur, superestque eius familiae haeres masculus senectute venerandus et prole foecundus Edmundus L’ Isle, qui etiamnum huius loci dominus.
10. Hinc magis in ortum ad quintum milliare introrsum quarta praetentura sive fossa omnium maxima cum suo vallo cernitur, quam vulgus hominum quasi daemonum non hominum opus demirans Divelsdyke appellitat, alii Rechdyke a Rech mercatorio opidulo ubi incipit. Haec proculdubio illa est de qua Abbo Floriacensis ubi Orientalis Angliae situm describit, Ab ea parte qua sol vergit in occasum ipsa provincia reliquae insulae est contigua, et ob id pervia, sed ne crebra irruptione hostium incursetur, aggere ad instar altioris muri et fossa humo praemunitur. Per plura enim milliaria planitiem illam quae Newmarket Heath dicitur, qua incursionibus patuit, transversim secat exorsa ad Rech, supra quam palustris est regio et invia, et desinit iuxta Cowlidge, qua via sylvis impeditior. Limesque fuit tum regni, tum episcopatus Orientalium Anglorum. Quis tanti operis author incertum, recentiores scriptores ad Danicum regem Canutum referunt. Cum tamen Abbo ille eius meminerit, qui obiit antequam Canutus rerum in Anglia potiretur, et chronicon Saxonicum ubi agitur de rebellione Athelwolphi contra regem Edwardum Seniorum dicum simpliciter vocat, Edwardumque regem quicquid inter dicum et Usam flumen interiacet usque ad paludes boreales vastasse docet, ac Aethelwoldum rebellem et Eohric Danum tunc praelio ibidem cecidisse. Verum qui a Canuti tempore scripserunt limitem S. Edmundi et fossatum S. Edmundi dixerunt, Canutumque regem duxisse crediderunt, qui devotissimus S. Edmundi martyris cultor maximas immunitates illius locis religiosis (ad expiandam sceleratam patris Swani in eosdem crudelitatem) usque ad hanc fossam concessit, unde Guilielmus Malmesburiensis in libro De Pontificibus, Exactores vectigalium qui alias baccantur fas nefasque iuxta metientes, ibi supplices citra fossatum S. Edmundi litigationes sistunt. Et has duos postremo nominatas S. Edmundi fossas appellatas fuisse constat, nam Matthaeus Florilegus bellum illud contra Aethelwolphum inter duo S. Edmundi fossata confectum prodidit.
11. Iuxta Rech assidet Burwell, ubi olim castrum quod difficillimis illis regis Stephani temporibus Galfredus de Magnavilla Essexiae comes, qui in alienas possessiones irruendo magnam famae iacturam fecit, fortiter oppugnavit donec sagitta caput transfixus regiones illas longa formidine exsolvit. Vix uno et altero hinc milliari abest Lanheath, ubi multos iam annos Cottoni equestri splendore clari incoluerunt. A qua haud procul distat Isleham, olim Bernardorum haereditas, quam per nuptias equestris Peitanorum familia adiit, qui e mascula Uffordorum stirpe (e qua Uffordi Suffolciae comites) progerminarunt, ut insignia gentilia innuunt, licet a Peiton Suffolciae opidulo, ubi diu insederunt, nomen pro more eius seculi desumpserint.
Ad eandem etiam fossam Kirtling, quae et Catlidg nominatur, situm habet, nunc celebris aedibus primariis baronum North, quorum primum Edwardum North eo honore Maria regina ob prudentiam decoravit. Olim vero synodo frequenti notum dum ecclesiastici de Paschate celebrando acriter inter se digladiareuntur.
Superior et septentrionalis huius agri portio in insulas amnicas tota dispescitur, et intermeantibus crebris fossis, canalibus et incilibus quasi fasciis distincta, laeta viriditate aestivis mensibus intuentium oculis arridet, hybernis autem tota fere aquis adoperta longius et latius quam oculorum acies metiatur, maris quodammodo speciem mentitur.
12. Qui hanc et reliquam palustrem regionem quae a Suffolciae collimitio ad Wainflet in comitatu Lincolniensi per 68 milliaria et myriada iugerum comprehendit in quatuor comitatibus, scilicet hoc Cantabrigensi, Huntingdonensi, Northamptonensi et Lincolniensi incoluerunt, Saxonico seculo girvii dicebantur, id est, ut quidam interpretantur, paludicolae. Genus hominum pro loci ingenio asperum, incultum, reliquis quos uplandmen vocant invidum, qui grallis sublime ut gigantes spatiantes rei pecuariae, piscaturae et aucupio omnes incumbunt. Ipsa regio quae brumali tempore et aliquando maximam partem anni aquis Usae, Grantae, Neni, Wellandi, Gleni, et Withamae, cum satis capaces meatus non habeant, diffusis inundatuntur; cum aquae se in suos alveos receperint, laetissimo gramine et foeno crassiore (lid vocant) ita luxuriat ut cum satis superque in usum demessuerint, iniecto igne mense Novembri ut laetius proveniat comburunt. Quo tempore uligonosum hunc tractum flammis late vagantibus exardere videas et admireris. Abundat praeterea cespitibus et caracibus in ignis alimentum, arundinibus ad casas contegendas, alnis etiam caeterisque fructibus aquaticis, praecipus salicibus est feracissima, tum soli natura tum quod contra irrumpentium amnum impetus satae, saepiusque caesae, innumero haerede, ut Pliniano verbo utar, profuerunt. E quibus etiam et hic et alibi corbes texuntur, quas cum Britanni baskades vocent, ego, ut hoc obiter notem, Martialem non intelligo nisi de his inter apophoreta intellexerit in illo disticho,Barbara de pictis veni bascauda Britannis,
Sed me iam mavult dicere Roma suam.13. Praeterea scordium, quod et trissago palustris dicitur, iuxta fossas copiose profunditur. Verum palustres has insulas Foelix antiquae memoriae scriptor his verbis depinxit. Est immensae magnitudinis palus, quae a Grontae fluminis ripis incipiens nunc carectis, interdum nigris fusci vaporibus laticibus, nec non insularum nemoribus intervenientibus et flexuosis riparum anfractibus ab austro in aquilonem mare tenus longissimo tractu protenditur. Eandem carmine Guilielmus monachus Crowlandensis in vita Guthlaci sic descripsit:
Est apud Angligenas a Grontae flumine, longo
Orbe per anfractus stagnosos et fluviales,
Circumfusa palus, orientalisque propinquae
Littoribus pelagi, sese distendit ab austro
In longum versus aquilonem, gurgite tetro
Morbosos pisces vegetans, et arundine densa
Ventorum strepitus, quasi quaedam verba susurrans.Adiunge his, si placet, ex Henrico Huntingdonensi: Palustris haec regio laetissima est et visu decora, multis fluviis decurrentibus irrigata, multis lacubus magnis et parvis depicta, multis etiam sylvis et insulis florida. Habe etiam in coronidem Guilielmi Malmesburiensis haec paucula verba: Piscium hic tanta copia ut sit advenis miraculo, indigenis pro illorum admiratione ludibrio, nec minor aquaticarum volucrum vilitas, ut pro uno asse de utroque cibo quinque homines et eo amplius non solum famem pellant, sed etiam ad satietatem se expleant.
14. De hac palustri regione exsiccanda quid sano et salutari consilio, vel specioso boni publici praetextu saepius agitatum fuerit, etiam in consiliis parlamentariis non libet referre. Verendum autem ne quod in Pontinis Italiae paludibus exsiccandis saepius accidit, ad pristinum statum redigatur. Adeo ut consultissimum nonnullis videatur quod in re simili monuit Apollonis oraculum: rebus divinitus constitutis non esse iniiciendum.
Hoc loci ingenio et rerum affluentia freti seditiosi quidam, nec solum Angli, contra Guilielmum Conquestorum, sed etiam barones quotiescunque proscriberentur hinc regibus negotium facesserunt, verum infoelici semper successu, quamvis ad Eryth et ad Athelred, hodie Audre, ubi faciliimus est in insulam transitus, subinde propugnacula posuerint. Ed adhuc iuxta Audre militare vallum spectatur mediocris altitudinis, sed spatiosius, quod Belsars Hilles, nescio a quo Belisario vocant.
15. Pars huius palustris regionis australior et longe maxima quae huius comitatus censetur, Anglo-Saxonice Elig, nunc The Isle of Ely a primaria insula nominatur. Quod nomen Beda ab anguillis deduxit, unde nonnulli Insulam Anguillariam dixerunt. Polydorus Virgilius a Graeco ἔλος, quod paludem denotat, repetit, alii ab helig Britannico quod salices significat, quibus praecipue abundat, cum aliarum arborum sit impatiens. Tombertum quendam Australium Giviorum principem partem huius regionis Etheldredae uxori in dotem dedisse legimus, quae cum Egfridum Nordanhumbrorum regem, cui secundo nupserat, reliquisset ut Christo inserviret, in primaria harum insula et proprie Elyg dicebatur, sexcentarumque familiarum tunc censebatur, devotis virginibus monasterium construxit, cui et ipsa prima praefuit. Quod tamen primum non fuit in hac palustri regione templum. Liber enim Eliensis Augustinum nostrum ad Cradiden ecclesiam posuisse author est, quem Penda Mercius postea subverit, et Malmesburiensis prodit Foelicem Orientalium Anglorum episcopum ad Soham, quae Norwicensis adhuc iuris est, primam sedem habuisse. Soham, inquit ille, villa est iuxta stagnum quod volentibus ire in Ely quondam periculosum navibus, nunc facta via per palustre arundinetum transitur pedibus. Sunt ibi adhuc indicia dirutae a Danis ecclesiae, quae habitatores pariter exustos cum ruinis operuit suis. Quo etiam tempore illud Etheldredae monasterium Danico furore corruit, sed restauravit Ethelwoldus Wintoniensis episcopus, qui facta cum rege conventione insulam de integro emit, eiectisque sacerdotibus, monachis complevit, quibus Edgarus rex, ut in eius diplomate legitur, concessit inter paludes caussas seculares duarum centuriarum, et extra paludes quinque centuriarum dum dimidia in Wichlaw in provincia Orientalium Anglorum, quae S. Etheldredae libertates hodie dicuntur. Deinde amplissimis reditibus reges virique principes locupletarunt, inprimis Brithnothus comes iam bellum in Danos gesturus DCCCXCIX dedit ecclesiae de Ely Somersham, Spaldwic, Trumpinton, Ratindum, Heisbury, Fulburn, Timerston, Triplestow, Impetum (quod magnifice illum monachi excepissent), si modo occumberet illo bello. Occubuit vero ille ad Madun quatuordecim diebus cum Danis congressus. Adeoque ditatum fuit hoc monasterium ut abbas (teste Malmesburiense) mille quadringentas libras suo marsupio quotannis annumerarit. Richardusque abbas ultimus comitis Gisleberti filius, hisce divitis quasi ebrius et Lincolniensi episcopo subesse dedignatus, auratis verbis, ut scribunt monachi, et exquisita diligentia cum rege egit ut sedes episcopalis hic constitueretur, quod morte praereptus non obtinuit. Statim tamen rex Henricus Primus hoc a Papa consequutus Hervaeum Bangorensem praesulem a Wallis sede sua eiectum primum episcopum instituit, cui et successoris Cantabrigiensem agrum, qui ad Lincolniensem praesulem prius spectaverat, in dioecesim assignavit, et in his insulis iura quaedam regalia confirmavit. Lincolniensibus autem episcopis, quibus hanc insulam et Cantabrigiensem agrum subtraxerat, Spaldwic manerium ad damnum resarciendum concessit, vel ut Eliensis liber habet, Datum est manerium de Spaldic Lincolniensi ecclesiae in ius perpetuum pro commutatione episcopalis curae super pagum Grantbrigensem. Hervaeus iam episcopus constitutus nihil prius habuit quam suae ecclesiae dignitatem augere, ut esse ubique a telonio libera (Eliensis libri verbis utor) impetravit, de iugo servitutis et custodia quam castello Norwici debebat liberavit, viam ab Exning ad Ely per paludes VI plus minus millia passuum substruxit, et latifundia non pauca acquisivit. Successores tamen acciso monachorum numero (e septuaginta enim solummodo quadraginta reliquerunt) rerum copia divitiisque affatim ad patrum usque tempora affluxerunt, et dies festos et solennes tanto cum apparatu et pompa celebrarunt ut reliquis Angliae monasteriis laudem omnem praeripuerint. Unde et poeta illo saeculo non male cecinit,Praevisis aliis, Eliensia festa videre
Est quasi, pravisa nocte, videre diem.16. Templum item, quod iam vetustate nutavit, paulatim extruxerunt, et in eam qua nunc cernitur amplitudinem perduxerunt. Est enim amplum, excelsum et elegans, sed procerum et episcoporum tumulis non sine summa indignitate comminutis nonnihil deformatum. Nunc autem pro numeroso illo monachorum grege substituti sunt decanus, praebendarii, ludus literarius in quo viginti quatuor pueri erudiuntur et aluntur. Quatuor ad hoc templum sunt a vulgo decantata, nimirum hypaethrum in ipso templi fastigio quod choro imminet octo columnis singulari arte a Ioanne de Hothum episcopo suspensum. Sub templo ad septentriones sacellum est Divae Mariae sacrum, eleganti sane opera a Simone de Monteacuto episcopo constructum. Ad austrum magnae altitudinis moles rotunda aggesta, the mont vocant, cui mola alata imponitur, et vitis, ut ait ille, laetificata, quae iam exaruit. Quae hoc rythmo olim complexus huius loci monachus:
Haec sunt Eliae, lanterna, capella Mariae
Atque molendinum, nec non dans vinea vinum.17. Ipsa vero Elye urbs est non exigua, nec sua sane vel elegentia vel frequentia praedicanda, utpote ob uliginosum situm, coelo parum salubri. In iisdem etiam paludibus alterum fuit ad occasum aestivalem celebratissimum monasterium a dumorum condensitate et spinis Thorney dictum, olim ab anachoretis Ankerige, ubi, ut est in libro Petroburgensi, Sexuulfus vir inprimus religiosus monasterium cum heremiticis cellulis construxit. Quod postea a Danis subverum Aethelwoldus Wintoniensis praesul ut rem monasticam promoveret restauravit, monachisque complevit, et arboribus undique circumsepsit. Locus, ut habet Malmesburiensis, Paradisi simulachrum, quod amoenitate iam coelos ipsos imaginetur, in ipsis paludibus arborum ferax, quae enodi proceritate luctantur ad sydera, aequorea planities herbarum viridisntibus comis oculos advocat, currentibus per campum nullus offensioni datur locus. Nulla ibi vel exigua terrae portio vacat, hic in pomiferas arbores terra se subrigit, hic praetexitur ager vineis, quae vel per terram repunt vel per baiulos palos in celsum surgunt. Mutuum certamen naturae et cultus, ut quod oblivisciter illa, producat iste. Quid dicetur de aedificiorum decore, quae solum mirabile quantum inter illas paludes solidum inconcussis fundamentis sustinet? Solitudo ingens ad quietem data monachis, ut eo tenacius haereant superis, quo castigatius mortales conspiciantur. Foemina ibi si visitur monstro habetur, maribus advenientibus quasi angelis plauditur. Vere dixerim insulam illam esse castitatis diversorium, honestatis contuburnium, divinorum philosophorum gymnasium.
18. De Wisbich episcoporum Eliensium castro ad tredecimum hinc milliare, quod inter paludes et flumina sedet, et nuper fuit carcer ad pontificios coercendos constitutus, nihil habeo quod adiungam, nisi hoc opidum una cum Walepole monasterio Eliensi olim a possessore datum fuisse, cum Alwinum filiolum monasticae vitae ibi addiceret, Guilielmum Primum castrum extruxisse, cum proscripti ex hac palustri regione excursiones facerent, et anno salutis CIↃCCXXXVI cum oceanus vi ventorum agitatus in hoc littus duos contiuos dies incubuisset, latissimam terrarum hominumque stragem aedidisse. Castrum vero lateritium quod nunc cernitur avorum memoria construxit Ioannes Morton episcopus Eliensis, qui etiam recta linea in palustri hac regione incile, quod The New Leame vocitant, duxit ad subvectationis commoditatem, ut frequentatione hoc suum opidum uberiori quaestu incresceret; quod contra tamen vertit, nam non magno iam est usui, et conqueruntur vicini Avonae sive Neni cursum in oceanum per Clowcrosse omnino hinc esse impeditum.
19. Primus Cantabrigiae comes habetur Guilielmus frater Ranulphi comitis Cestriae, ut legitur in diplomate Alexandri episcopi Lincolniensis dato MCXXXIX. Postea illi e regia Scotorum familia cui comites fuerunt Huntingdoniae etiam Cantabrigiae comites fuisse existimare licet, cum ex archivis regni constet Davidem Huntingdoniae comitem tertium denarium de comitatu Cantabrigiae accepisse. Longo post tempore Ioannem Hannonium fratrem Guilielmi tertii comitis Hollandie et Hannoniae eo honoris evexit rex Edwardus Tertius in gratiam reginae Philippae uxoris suae, quae Ioanni illi sanguine coniuncta. In cuius etiam gratiam, cum Ioannes ad Gallum defecisset, Guilielmum marchionem Iuliacensem, qui ex Philippae sorore natus, eodem titulo adauxit. His vero exteris defunctis, Edwardus Tertius hunc honorem in filium suum quintum Edmundum de Langley transtulit, quem cum quatuor annos tenuisset (ex authoritate veteris manuscripti libri loquor penes optimum antiquarium Franciscum Thinnum) comes Hannoniae consanguineus dominae Philippae reginae ad parlamentum veniens ius in eo vendicavit, et placatus recessit. Edmundo de Langley, qui postea dux Eboraci nati sunt filii duo Edwardus dux Eboraci, qui aliquandiu comitatum Cantabrigiae tenuit et in Agincourtensi praelio cecidit, et Richardus, qui factus comes Cantabrigiae prona Henrici Quinti gratia, et cum consensu fratris Edwardi. Verum cum iste perfide et ambitiose ingratus exitium optimo illi principi machinatus capite plecteretur, Cantabrigiensium comitum titulus una cum illo omnino evanuit vel latuit inter titulos filii eius Richardi, qui postea dux Eboraci in integrum restitutus ut consanguineus videlicet et haeres patrui Edwardi ducis Eboraci.
Parochiae 163 in hoc comitatu continentur.