Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

TRINOBANTES

ATTIEUCHLANIS adiuncti erant qui Caesari Trinobantes, Ptolemaeo et Tacito Trinonantes in illis regionibus quae nunc mutato nomine Middlesex et Essex vulgo appellantur. Unde vetustum illud nomen, ne ariolari quidem ausim, nisi sit e Britannia tre-nant, quae opida in valle sonat. In vallem enim ad Tamisim haec regio quasi tota subsidet. Verum huic coniecturae meae non adblandior, Qui tamen Gallovidiam Scotiae totam vallibus depressam insederunt Britannice olim Noantes et Novantes dicti fuerunt, et ad Rheni vallem Gallice Le Vault populus olim Nantuates appellati, et sedem et nomen habuerunt, ut haec coniectura aeque probabilis videatur ac illa aliorum qui Trinobantes a Troia, quai Troiam Novam, ambitiose deduxerunt. Sed valeant illi et sibi placeant. Hi Caesaris aetate prope firmissima harum regionum civitas erat (civitatem enim semper vocat ille populum eodum iure utentem) regnumque in ea tunc obtinuit Imanuentius, qui cum a Cassibelino interficeretur, Mandubratius eius filius fuga mortem vitans ad Caesarem in Galliam profectus, euisque fidem sequutus, cum illo in Britanniam rediit. Quo tempore Trinobantes nostri per legatos Caesarem petierunt ut Mandubratium ab iniuria Cassibelini defenderet, atque illam in civitatem mitteret qui praeesset imperiumque obtineret, quod cum factum, obsidibus XL datis, se in eius fidem primi Britannorum permiserunt, Mandubratius iste, ut hoc obiter notem, Eutropio, Bedae et recentioribus semper Androgeus dicitur. Unde vero nata haec nominis diversitas me plane latet, nisi verum sit quod a viro Britanicae historiae et linguae bene perito accepi, scilicet hoc nomen Androgeus ob scelere et proditionem impositum fuisse: sceleris enim significatio in se planissime exhibet, et inter tres Britanniae proditores in Triadum Libro sceleratissimus habetur, quo Romanos in Britanniam primus vocarit patriamque prodiderit. Post Mandubratium cum iam ardenti civili bello Britannia Romanis neglecta eset, et suis regibus et legibus relicta, Cunobilinum hac in parte regnum administrasse certum est, cuius unum et alterum nummum hic tibi exhibemus, etsi ipsos et alios iam antea exhibuimus.

2. Adminus huius filius a patre pulsus cum exigua manu ad C. Caligulam transfugit seseque dedit, quod iuvenis imperatoris animum ita inflavit ut, quasi universa tradita insula, magnificas Romam literas miserit, monitis saepe latoribus ut non nisi in aede Martis et frequente senatu consulibus traderent. Cunobilino defuncto, Aulus Plautus Claudii imperatoris auspiciis hanc regionem adortus et. Togodumnum alterum Cunobilini filium interfecit, alterum nomine Catacratum devicit, de quo etiam, ut est in Fastis Capitolinis, ovans triumphat tanto honore (authore Suetonio), ut Claudius illi in Capitolium eunti et redeunti latus texerit, statimque ipse, legionibus huc transvectis, in provinciam paucis mensibus redegit. Iam inde a bellis conquieverunt Trinobantes nisi quod imperante Nerone occultis coniurationibus cum Icenis ad Romanorum iugum excutiendum conspirarint. Verum hanc seditionem multo cum Britannorum sanguine (ut habet Tacitus) cito restrinxit Suetonius Paulinus. Romano imperio tandem in Britannia confecto, Vortigerenus Britannus Saxonibus in redemptionis pretium, cum illum captivum detinerent, hanc regionem cum aliis tradidit, ut author est Ninnius, diuque suos reges habuit, sed Cantiorum vel Merciorum beneficiarios, e quibus Sebertus anno DCIII Christo prius nomen dedit, et Suthredus ultimus ab Egberto devictus anno DCCCIIII regnum Occiduis Saxonibus reliquit. Sed haec alibi fusius, iam ipsas regiones videamus.

MIDLESEX

IDLESEX a medis Saxonibus nomen habet, quod eius incolae inter Saxones Orientales, Occidentales, Australes, et quos illa aetas Mercios dixit, intermedii fuerint. A Buchinghamiensibus Colo fluviolo ad occasum, ab Hertfordensibus ad septentrionem noto limite, ab Essexia ad ortum Lea flumine, a Surreia et Cantio ad austrum Tamisi disterminatur, angustioribus spatiis circumscripta, qua longissima XX milliaria, qua arctissima XII milliaria patet. Summa coeli temperie et soli indulgentia, aedibus et vicis magnificis undique nitida, plurimaque sunt ubique memoranda. Ad Colum fluvium ubi primum hunc agrum influit, vidimus Breakespear vetustas aedes familiae eodem cognomine, e qua Hadrianus IIII pontifex Romanus fuit, de quo modo diximus. Inde Haresfeld, olim Herefelle Richardi filii Gisleberti tempore Guilielmi Conquestoris possesio. Magis ad austrum Uxbridge recentius opidum, diversoriis frequens in longum protenditur. Inferius est Draiton a baronibus Pagett instauratum, Colham quae a baronibus Le Strange ad Derbiae comites devenit, et Stanwell familiae de Windesore ab ipso Normannorum ingressu ad patrum usque memoriam habitatio. Nec magno hinc intervallo Tamisim duplici ostiolo Colus postquam insulas sparserit illabitur. Ad quem, ut nostrae aetatis poeta Germanus lusit,

Tot campos, sylvas, tot regia tecta, tot hortos
Artifici dextra excultos, tot vidimus arces,
Ut nunc Ausono Tamisis cum Tybride certet.

2. Stanes, Saxonicie Stana, in primo statim ad occasum limine se offert, ubi ponte sublicio Tamisis coniungitur. Nomen vero accepit a saxo terminali quod olim hic erectum erat ad designandam iurisdictionem quam civitas Londinum in flumine habet. Iuxta hoc saxum pratum est celeberrimum Runingmead, vulgo Runimed, in quo proceres Angliae convenerunt frequentes anno MCCXIIII ad exigendas libertates a rege Ioanne. De quo in Connubio Tamae et Isis de Tamisi praeterfluente:

Subluit hic pratum quod dixit Runimed Anglus,
Quo sedere duces armis animisque verendi,
Regis Ioannis cuperent qui vertere sceptrum,
Edwardi sancti dum leges iuraque vellent
Principe contempto tenebroso e carcere duci.
Hinc sonuere tubae plusquam civilia bella,
Venit et hinc refugus nostras Lodovicus in oras.

Unde Coway Stakes ad Lalam praeterit, ubi Caesarem Tamisin transmisisse diximus, Britannique ripam et vadum sudibus, unde nomen, praestruxerunt. Hinc prolapsus Harrow monticulum huius agri aeditissimum suspicit, cui ad austrum eximia foecunditate agri longo tractu subiecant, praesertim circa Heston viculum, e cuius purissimo polline panes regibus Angliae in deliciis iam diu fuerunt. Unde parum abest Hanworth, ubi regiae aediculae quas Henricus Octavus impense colit, utique suis voluptatibus dedicatas. Postea Hampton Court allabitur regiam, in verae magnificentiae admiratione a Thoma Wolsaeo cardinale ad opes ostentandas, cum alioqui prudentissimus prae insolentia sui impotens esset, extructam, et ab Henrico Octavo auctam et perfectam, quae quinque peramplas areas cultissimis cinctas aedificiis opere admodum specioso includit. De qua Lelandus:

Est locus insolito rerum splendore superbus,
Alluiturque vaga Tamisini fluminis unda,
Nomine ab antiquo iam tempore dictus Avona.
Hic rex Henricus taleis Octavius aedes
Erexit, qualeis toto sol aureus orbe
Non vidit.

At in Tamae Isisque Connubio:

Alluit Hamptonam celebrem quae laxior urbis
Mentitur formam spaciis, hanc condidit aulam
Purpureus pater ille gravis, gravis ille sacerdos
Wolsaeus, fortuna favos cui felle repletos
Obtulit heu tandem fortuna dona dolores.

3. Magno iam flexu in septentrionem cursum intendit fluvius per Grislewoorth, sic enim olim vocabatur quae nunc Thistlewoorth, ubi olim Richardi regis Romanorum et comitis Cornubiae fuit palatium, quod seditiosi cives Londinenses incenderunt. Sion inde coenobiolum cernitur, a sanctissimo illo monte denominatum quod Henricus Quintus cum monachos alienigenas expulisset, Brigidianis virginibus construxit, uti alterum in opposita fluminis ripa Bethelem dictum Carthusianis eodem tempore posuit. In hoc Sion ad gloriam Dei tot virgines, sacerdotes et laicos fratres parietibus discretos constituit quot apostolorum et discipulorum Christi numerum aequarent, quibus cum satis superque redituum contulisset, lege cavit ut illis contenti nihil amplius a quoquam acciperent, quicquid autem ex annuo proventu superesset, pauperibus erogarent. Sed patrum memoria religiosis exturbatis in secessum ducis Somersetti fuit conversum, qui diruta ecclesia novas ibi aedes inchoavit. Brentford huic contiguum est, cum Brent amniculus nomen fecit, ad quem MCXVI Edmundus cognomento Ferreum Latus Danos, quos a Londini obsidione gradum referre coegerat, ita adortus est ut effusis habenis fugam non sine magna clade capesserent. Hucusque a Stanes quicquid viam publicam quae per Hunslow ducit et Tamisin interiacet forresta sive warrena de Stanes dicta fuit, donec Henricus Tertius, ut in eius charta legitur, deforestavit et dewarrenavit Fulham, Anglo-Saxonice Fullonham, id est, Volucrum domus, inde cernitur cui maximo honori sunt Londinensis episcopi aedes suburbanae. Et Chelsey a pulvino arenario in Tamisi flumine dictum, magnificis aedificiis ab Henrico Octavo, Guilielmo Powlet primo marhcione Wintoniae et aliis exornatum.
4. Verum inter haec omnia Londinum totius Britanniae epitome, Britannici imperii sedes, regumque Angliae camera, tantum eminet quantum, ut ait ille, inter virburna cupressus. Tacito, Ptolemaeo et Antonino Londinium et Longidinium dicitur, Ammiano Lundinum et Augusta, Stephano in urbibus ΛΙΝΔΟΝΙΟΝ, Cambrobritannis nostris Lundayn, Saxonibus priscis Londenceaster, Londenbyryg, Loyndenryc, exteris Londra et Londres, incolis Lonon, fabulosis scriptoribus Troia Nova, Dinas Belin, id est Urbs Belini, et Caer Lud, a Luddo rege, quem et instaurasse et denominasse volunt. Sed haec recentia nomina et orgines, una cum Erasmi coniectura, quia Lindo Rhodiorum deduxit, eorum admiratoribus libenter relinquimus. Ego vero, cum Caesar et Strabo authores sint, Britannos antiquos sylvas et nemora quae deiectis arboribus obstruxerant, urbes sive opida vocavisse, eosque eiusmodi nemora Britannica lingua llhwn appellare audiverim, in eam pene concessi opinionem ut Londinum inde dictum existimaverim quasi urbs per excellentiam vel Urbs Nemorosa. Sin veritas in hoc me fugit, liceat mihi bona cum venia coniicere (ne quis me inconstantiae hic insimulet) quod unde celebritatem, inde et appellationem sit consequuta, a navibus scilicet quas Britanni sua lingua lhong vocant, ita ut Londinium sonet Navale vel Urbs Navium. Vrbem enim dinas, unde Latini dinum deflexerunt, nuncupant Britanni. Hinc est quod alicubi Longidinium dicitur, et in Naenia antiquissimi bardi Britannici Llhongporth, i. e. Navium Portus, et hoc ipso vocabulo, Bononia Galliae, quae Ptolemaeo Gessoriacum Navale, in Britannico glossario Bolung Long vocatur. Urbes enim plurimae a navibus nomina tulerunt, uti Naupactus, Naustathmos, Nauplia, Navalia Augusti &c. Sed ex his nulla meliori iure navalis nomen sibi assumere possit quam Londinum nostrum. Ab utroque enim elemento urbs est foelicissima, solo laeto et affluenti omnium rerum copia, clivo molliter surgenti, Tamisi adposita, qui placidissimus rerum in orbe nascentium mercator, statis horis oceani aestibus superbus, alveo tuto, praealto, et navium quamlibet magnarum capacissimo, anta orientis et occidentis opes quotidie invehit ut cum orbi Christiani emporiis se secunda palma hodie contendat, stationemque praebeat navibus cum fidissimam tum pulcherrimam, sylvam intercludatam dicas, tot navium malis velisque undique obumbratur.
5. Quis primus fuerit conditor obduxit vetustas, et perpaucae sane sunt urbes quae suos authores norunt, cum e parvo sensim excreverint. Verum uti aliae, ita haec nostra fabulosa origine Troianis se imputavit, Brutum illum Aeneae magni abnepotem conditorem credit. Quicunque autem condiderit, vitali genio constructam fuisse ipsius fortuna docuit, et antiquitate suspiciendam esse innuit Ammianus Marcellinus, quo suo tempore, ante annos nimirum mille et ducentos, vetustum opidum appellarit, et cum eo Cornelius Tacitus, qui Neronis tempore copia negotiatorum et commeatu maxime celebre fuisse prodidit. Hoc solum illo tempore eius gloriae defuit, quod nec municipii nec coloniae nomine insigniretur. Nec certe in rem Romanorum fuisset, si urbs mercimoniis florens coloniae vel municipii iure frueretur. Praefecturam itaque, ut opinor, constituerunt. Sic enim vocabant opida in quibus nundinae agebantur et ius dicebantur, ita tamen ut magistratus non haberent, sed praefecti quotannis in ea mitterentur qui ius dicerent, quod in publicis negotiis, nempe census, tributorum, vectigalium, militiae &c. a Romano senatu peterent. Hinc est quod Londinum Tacito, Panegyristae et Marcellino opidum solummodo vocetur. Quamvis autem non meliori fuerit conditione, fortuna tamen (si qua alia) ampla, opulenta, et secunda, perpetuo fere tenore sub Romano, Saxonico et Normannico imperio usa est, vix unquam magnis calamitatibus conflictata. Nerone imperante, cum Britanni libertatem resumere, duce Boodicia, conspirassent, Londinenses neque fletu neque lachrymis Suetonium Paulinum retinere potuerunt quin adscitis in auxilium civibus inde moveret, et urbem nudam hosti relinquereet, qui statim paucos oppressit, quos vel imbellis sexus, vel fessa aetas, vel loci dulcedo detinuerat. Nec minorem a Francis cladem pertulisset, si non praelio fuisset divinum ex improviso auxilium. Cum enim C. Alectus C. Carausium Menapiae civem dolo sustulisset, qui maris nostri inclementia, difficillimis Diocleiani in oriente bellis, et Francis sociisque navalibus audacissimis fretus, Britanniae Bataviaeque reditus interverterat, Augustique titulum (ut nummi eius hic saepissime eruti demonstrant) sex annos gessisset. Alectum itidem iam tertio anno purpuram in Britannia usurpantem M. Aurelius Asclepiodatus praelio delesset, Franci illi qui pugnae superfuerunt Londinum convolantes iamiam urbem praedaturi erant nisi Tamisis, qui nunquam Londinensibus defuit, Romanos milites per errorem nebulosi maris a classe abiunctos peropportune intulisset. Illi enim barbaros tota urbe confecerunt et non solum civibus in caede hostium dederunt salutem, sed etiam in spectaculo voluptatem.
6. Tunc concidisse produnt annales nostri L. Gallum ad amniculum, qui urbem fere mediam interluebat et ab eo Nantgall Britannice, Walbroke Anglice dictum, quod nomen manet in platea sub qua cloacam esse subterraneam ad expurgandam sordium colluviem accepimus, haud procul a saxo illo Londonstone, quod miliarium fuisse, cuiusmodi Romae in foro erat, at quo omnium itinerum sumebat dimensio, existimamus, cum in media urbe sit, qua in longum procurrit. Nec dum Londinum communitum fuisse credimus. Paulo post tamen historiae nostrae Constantinum Magnum rogatu Helenae matris primum moenibus e lapide structili et latere Britannico obsepsisse tradunt, quae suo ambitu tria plus minus milliaria colligunt, ita ut urbem forma fere quadrata, sed non aequilatera, includerent, cum ab occasu in ortum longuor sit, ab austro ad septentriones contractior. Horum moenium pars quae Tamisi praetendebatur perpetua fluminis alluvione penitus concidit, eius reliquias Henrici Secundi tempore apparuisse scripsit, qui tunc vixit, Fitz-Stephanus. Reliqua pars superest, ad septentriones firmior, quae non multos ante annos opera Iotcelini maioris instaurata repentam quasi induit iuventutem. Ad occasum vero et ortum, licet olim ex Iudaeorum demolitis aedibus renovarint in suis bellis barones, tota tamen sunt lacera et fatiscentia. Londinenses enim, uti veteres illi Lacedaemonii, praemunitas urbes quasi muliercularum habitacula rident, urbemque satis munitam credunt quae viris non saxis praecingitur. Patent haec moenia septem portis praecipuis (minores vero sciens omitto), quae novatae nova etiam assumpserunt nomina. Ad occasum suae sunt, Ludgate a Luddo rege, sive Fludgate, Lelandi opinione, a fluviolo subiecto (ut porta Fluentana Romae), quae nuper a fundamentis denuo extructa et Newgate omnium pulchrrima a novitate, prius Chamberlangate, quae publicus est carcer. Ad septentriones quatuor, Aldersgate ab antiquitate vel ab Aldricio Saxone, ut aliis placet, Creplegate a claudorum hospitio quondam adiuncto, Moregate a palude vicina nunc in agrum et ambulacrum amoenum conversa, prima a Francerio praetore anno MCCCCXIIII patefacta, Bishopsgate ab episcopo quam Germani Hanseaticae societatis mercatores et instaurare, et difficilioribus temporibus propugnare ex pacto, ut accepimus, tenebantur. Ad ortum una sola est Aldgate, a vetustate dicta, vel Elbegate, ut alii volunt. Ad Tamisim duas etiam portas praeter illam ad pontem extitisse credunt, Belingsgate, nunc Cothon recipiendus navibus, et Dourgate, id est Aquaria Porta, vulgo Dowgate.
7. Qua murus etiam ad flumen desinit, munimenta fuerunt firmissima, quorum alterum ad ortum superest, vulgo Turris Londinensis, Britannice ab albedine Bringwin et Tourgwin. Arx sane nobilissima, moenibus late incincta, turribus excelsa, vallo latisque munita fossis, nobili etiam armamentario et domibus aliquot ita instructa ut opidum aemuleletur, meritoque putes duo illa castella quae ad hanc orientalem urbis partem fuisse prodidit Fitz-Stephanus in hanc unam coaluisse. Ad occidentalem urbis partem alterum extitit munimentum, qua Fleete amniculus (unde Fleetestreete) nunc dispectus, olim naviger (ut in chartis parlamentariis legi) Tamisi confluit. Hanc arcem palatinam Fitz-Stephanus dixit, incendioque haustam Guilielmo Primo regnante produnt. E cuius ruinis tum magna pars templi Paulini extructa, tum in ipsius area coenobium fratris Dominicanis (unde Blackfriers locum nominamus) fundavit Robertus Kilwarby archiepiscopus Cantuariensis, unde magnitudinem facile coniectes. Extiterunt eo tamen loco sub rege Henrico Secundo duo (ut author est in Otiis Imperialibus Gervasus Tilburiensis) Pergama, muris et aggeribus constructa castra, quorum alterum Bainardi, alterum baronum de Montfitchett ex iure erat successionis. Verum nihil hodie ex iis reliquum est, suspicantur tamen nonnulli aedes Penbrochianas horum fuisse particulam, quas Bainards Caestell a nobili viro Guilielmo Bainard domino de Dunmow olim possessorre appellamus, cuius successores Fitz-Walteri haereditario iure erant civitatis Londini antesignani.
8. Nec munita solum illo tempore fuit, sed etiam flamine sublato et Christiana religione sub optimo imperatore confirmata, episcopus in eius locum substitutus. Concilio enim Arlatensi, quod anno salutis CCCXIIII sub Constantino Maximo celebratum erat, Londnensem episcopum interfuisse constat. Subscripsit enim, ut videre est in tomo primo conciliorum, ex provincia Britannia, civitate Londinensi Restitutus episcopus, quem cum successoribus ad S. Petri in Cornehill sedisse affirmant nonnulli. Inde vero ea dignitate floruit Londinum ut Augusta dici coeperit, eoque nomine sub Valentiniano imperatore inclaruit. Ammianus enim Marcellinus libro XXVII, tendensque ad Londinium, vetus opidum quod Augustam posteritas appellavit, et libro XXVIII, ab Augusta profectus quam veteres appellavere Londinum. Unde cum a Constantini Maximi tempore officina monetaria in hac fuerit instituta (legimus enim in eius nummis quos in honorem Contantii patris signavit et aliis P. LON. S., id est pecunia Londini signata), qui huic praefuit sub comite sacrarum largitionum, in Notitiarum Libro, praepositus thesaurorum Augustensium in Britannia vocatur. Hoc nomen Augusta plenum erat summa dignitate, plenum maiestate nomen. Conditores enim et restauratores urbium cum urbes potentes, florentes et pollentes futuras aut sperarent aut optarent, auspicata nomina indiderunt. Sed inter auspicatissima nullum magnificientius, nullum auspicatius quam Augusta. Augusti enim nomen optimus ille et maximus imperator Octavianus sibi non sine iudicio doctissimorum ascivit. Augustus, inquit Dio, quasi hominis natura amplior cognominatus est. Quae enim honore dignissima ac sanctissima augusta dicuntur. Nec sine Romanorum Augustorum licentia summi honoris ergo hoc nomen habuit Londinum. Quam imponendi nominis licntiam concedendam annotat in illo versu Virgilius:

Urbem appellabant, permisso nomine, Acestam.

9. Sed ut hoc honoratissimum nomen delevit dies, ita vetustius illud Londinum confirmavit. Dum hoc gauderet nomine, parum abfuit quin a praedonibus seditiosis vastaretur, sed Theodosius Theodosii Augusti pater illos spoliis implicatos trucidavit, mersamque, ut ait Marcellinus, antea difficultatibus civitatem in ovantis speciem laetissimus introiit. Indeque movens Britanniam gravissimis malis obsitam sua virtute ita evolvit ut illum Britannicum ducem (teste Symmacho) statua equestri inter prisca nomina consecrarint Romani. Non longo post tempore, confecto Romanorum in Britannia imperio, publico insulae fato in Saxonum potestatem devenit, quomodo vero e scriptoribus non constat. Vortigernum captum ut se redimeret Hengisti Saxoni tradidisse opinor, cum ad Orientales Saxones spectaret, quorum regionem Hengisto ea lege Virtigernum addixisse meminerunt scriptores. Quo tempore ecclesia etiam gravissima quaeque pertulit, pastores aut necati aut fugati, greges abacti, opibusque omnibus sacris et profanis direptis, Theonus ultimus e Britannis Londinensis episcopus sanctorum reliquias, ut inquit author meus, ad memoriam, non ad superstitionem occultabat. Quamvis autem eiusmodi fuerit ea Saxonum aetas, qua verissime Martem sua arma concussisse dicas, emporium nihilominus fuit Londinum teste Beda, multorum populorum terra marique venientium. Postea autem cum pacis benignior aura huic defatigatae insulae aspirasset, Saxonesque Christianae religione inservire coepissent, redivivo splendore reflorescere incoepit. Aethelbertus enim rex Cantii (sub quo Sebertus quasi beneficiarius hoc tractu regnavit) templum hic divo Paulo posuit, quod subinde restauratum in maximum et magnificentissimum excrevit, reditibusque opulentum, under praeter episcopum, decanus, praecentor, cancellarius, thesaurarius, archidiaconi quinque, praebendarii XXI et alii aluntur. Orientalem huius templi partem, quae recentior videtur et operosa est, cryptoporticumque habet pulcherrimam (quae et ipsa est S. Fidei aedes sacra) ex ruinis arcis illius palatinae quam dixi, circa annum MLXXXVI substruxit Mauritius episcopus, cum antea miserabili incendio absumpta fuisset. De qua Malmesburiensis: Tanta est decoris magnificentia ut merito inter praeclara numeretur aedificia. Tanta cryptae laxitas, tanta superioris aedis capacitas, ut cuilibet populi multitudini videatur posse sufficere. Quis igitur Mauritius erat mentis immodicus, laboriosi operis impensam transmisit ad posteros. denique cum Richardus successor eius omnes reditus ad episcopatum pertinentes aedificatione basilicae transcripsisset, aliunde se suosque sustentans, propemodum nihil efficere visus est, totumque censum ad hoc bene prodigus exhauriebat, et parum in effectu prodibat. Occidentalis pars, uti transeptum, spaciosa est, sublimis columnis ingentibus et concameratione e saxo pulcherrima conspicua. Qua vero hae quatuor partes se decussant, ampla et excelsa surgit turris, cui imposita fuit pyramis plumbo obtecta in immanem altitudinem aedita (a terra enim pedes DXXXIIII in altitudinem ascendit) quae anno MLXXXVII ignem coelestem provocavit, arsitque non sine magno totius urbis damno, sed restaurata nuperrime nobis pueris de coelo iterum tacta deflagravit, nec hactenus reaedificata. Dimensionem etiam huius tam magnificae structurae ex antiquo satis scriptore subiungam, ut legas si placeat. Longitudo ecclesiae B. Pauli continet 690 pedes, latitudo eiusdem 130 pedes, altitudo occidentalis testudinis ab area 101 pedes, altitudo testudinis novae fabricae ab area 88 pedes, altitudo fabricae lapideae campanilis a plana terra 260 pedes, altitudo fabricae ligneae eiusdem campanilis 274 pedes, &c.
10. Dianae templum olim hoc loco extitisse coniectarunt aliqui, et sunt quae fidem eorum coniecturae adiungunt. Antiquae aedes adiacentes in ecclesiae archivis Dianae camera vocantur, et in coemitero, regnante Edwardo Primo, incredibilis vis bubalinorum capitum effossa fuit, ut est in nostris annalibus, quae tunc cum admiratione tanquam gentilium sacrificia suspexit multitudo, et tauropolia in Dianae honorem fuisse celebrata norunt eruditi. Nos etiam ipsi pueri cervi caput pilo praefixum, quod Dianae sacrificiis convenire videbatur, magna cum pompa et cornicium boatu in ipso templo circumgestatum vidimus. Cervumque illum que illi de Baude in Essexia pro terris quibusdam praestabant, ut accepimus, huius ecclesiae sacerdotes sacris vestibus induti et capita corollis e floribus redimiti ad gradus chori recipere soliti. An hoc in usu fuerit antequam Baudi cervum praestare tenerentur nescio, certe Dianae cultum et gentilium errorem magis quam Christianam religionem promanasse non est cur quis ambigat. Quos primi Christiani, vel <quia> sequax superstitionis sit genus humanum admiserunt, vel ut gentiles ad verbi Dei cultum paulatim allectarent, in principio tolerarunt.
11. Caeterum ab hoc templo condito, sedes fuit episcoporum Londinensium, primumque habuit episcopum sub Saxonibus (quinquagesimo anno post Theonum Britannici generis exturbatum), Melitum Romanum ab Augustino Cantuariensi illo consecratum, in cuius Augustini honorem, contra quam Gregorius papa iusserat, archiepiscopatus insignia et metropolitana sedes Londino Cantuariam translata fuerunt. Conduntur in hoc templo (ut S. Erkenwaldum et episcopos taceam) Sebba rex Orientalium Saxonum qui regno se abdicavit ut Christo vacaret, Ethelredus sive Egelredus, qui hoc regnum potius oppressit quam rexit, saevus in principio, miser in medio, turpis in exitu, ita parracidio cui conniventiam adhibuit immanis, fuga et molllitie infamis, et morte miserabilis. Henricus Lacy comes Lincolniae, Ioannes Ganavensis dux Lancastriae, Simon de Burly eques clarissimus, Ioannes de Bellocampo custos quinque portuum, Ioannes dominus Latimer, Ioannes Mason eques, Guilielmus Herbert comes Penbrochiae, Nichoaus Bacon magni Angliae sigilli custos, vir alto consilio limatoque iudicio, Philippus Sidney, Franciscus Walsingham equites clarissimi, &c. Et Christopherus Hatton magnus Angliae cancellarius, cuius sacriae perpetuaeque memoriae magnificum et tanti viri amplitudine dignissimum monumentum Guilielmus Hatton nepos ex antiqua Newportorum familia (quem in nomen et stirpem Hattonorum inseruit) officiose posuit.
12. Praeter hoc non aliud, quod sciam, Saxonum opus Londini extat, nec enim altam pacem diu agitarunt cum brevi Orientalium Saxonum opes frangerent Saxones Occidentales, Londinumque in Merciorum potestatem cederet. Vix sopitis intestinis bellis, nova ex aquilone prorupit tempestas, Danica scilicet, quae misere hanc regionem laceravit urbemque conquassavit. In suam enim potestem redegerunt Dani, sed recepit Aelfredus, instauratamque Aethelredo genero Merciorum comiti tradidit. Vastatores tamen illi postea obsidione capere saepius conati sunt, praecipue vero Canutus, qui effoso canali Tamisim avertere molitus, sed semper operam luserunt, civibus fortissime hostilem impetum propulsantibus. Terror nihilominus ab illis non parvus impendit, donec Guilielmum Normannorum, quem Deus ad Angliae imperium natum voluit, gratanter acceperint et regem salutarint. Iam inde posuere venti, fugere nubes, et vere aurea saecula illuxerunt: insignem nullam calamitatem subivit, principum indulgentia immunitates consequuta est maximas, regum camera dici coepit, mercimoniisque ita refloruit ut Guilielmus Malmesburiensis, qui eo fere tempore vixit, Urbem nobilem, optimam civium divitiis constipatam, negotiatorum ex omni terra venientium commerciis frequentatam dixerit, et Fitz-Stephens, qui eo seculo vixit, eo tempore Londinum CXXII ecclesias parochiales et XIII conventuales numerasse, et facta hominum armigerorum ostensione, quadriginita milllia peditum, equitum viginti millia sub signis eduxisse prodiderit. Tunc surgentibus tectis undique accrevit, et expatiantia ad portas longe se protulerunt suburbia, praecipue vero ad occasum, qua frequentissima sunt, in quibus XII sunt aedificia, hospitia vocant, iuri nostro municipali consecrata, e quibus quatuor splendida admodum et ampla ad forum sive curiam, ut vocant, spectant, reliqua ad cancellariam. In his nobiles adolescentes tanto numero iuris studio sedulo vacant, ut nec Andeavis nec Cadamo nec ipsis Aureliis studiosorum frequentia concedat, ut Ioannes Fortescu in suo de Angliae legibus libello testatur. Quatuor illa primaria sunt Templum Interius, Templum Medium, Graies Inne, et Lincolnes Inne. Duo illa priora sita sunt eo loci ubi olim regnante Henrico Secundo Heraclius patriarcha Hierosolymitanus ecclesiam militibus Templariis consecravit, quam ad formam templi iuxta sepulchrum domini Hierosolymis extruxerant. Habitarunt enim in parte templa iuxta sepulchrum, unde appellatio facta, voveruntque Christianam religionem et peregrinos sepulchrum domini invisentes contra Mahometanos tutari. Unde illos gratissimis animis prosecuti sunt omnes, munificientia principum possessiones et facultates ubique longe maximas acquisiverunt, magna pietatis opinione floruerunt. Plurimique nobiles apud eos tumulata fuerunt, quorum imagines visuntur in hoc templo tibiis in crucem transversis (sic enim sepulti fuerunt quotquot illo saeculo nomina bello sacro dedissent, vel qui ut tunc temporis sunt locuti, crucem suscepissent). E quibus fuerunt Guilielmus pater, Guilielmus et Gilbertus eius filii, omnes marescalli Angliae comitesque Penbrochiae. Verum anno salutis MCCCXII hic ordo impietatis damnatus et pontificia authoritate omnino sublatus erat, possessiones vero Hospitalariis militibus S. Ioanis parlamentaria authoritate sunt assignatae, ne in pios usus erogata contra donatorum voluntatem in alios usus distraherentur. Certum tamen est ex scriptis antiquis hunc locum post exactos Templarios fuisse sede Thomae comitis Lancastriae et Spenserii qui regi Edwardo Secundo fuit in deliciis, postea Audomari de Valentia comitis Penbrochiae, demumque in duo iurisconsultorum collegia conversum fuisse. De caeteris nihil mihi legenti occurrit: fama obtinet alterum dominorum Greiorum, alterum comitum Lincolniae fuisse habitationem.
13. Iuxta haec domum conversorum rex Henricus Tertius ad eos alendos qui a Iudaismo ad Christianam veritatem conversi fuerint, inter novum et vetus templum instituit, quem postea ad scrinia et archiva reponenda destinavit rex Edwardus Tertius, unde The Rowles hodie dicitur.
Haec suburbia continuatis et aedibus et superbis secundum Tamisim procerum habitationibus ad Westmonasterium procurrunt. Aedificia vero celeberrima sunt Fons Brigidae, ubi regiam ad Carolum Quintum imperatorem excipiundum posuit Henricus Octavus, nunc ergastulum. Aedes Buckhurstiae quondam episcoporum Salisburiae, Carmelitarum, Templa quae dixi, aedes Essexianae a domino Paget, Arondelliae, Sommersettenses a Seimoro duce Somersettensi extructae. Deinde, ut alias omittam, Sabaudiae a Petro Sabaudiae comite qui incoluit denominata, quam a fratribus Montisiovis Aeleonora uxor Henrici Tertii emit et filio Edmundo Lancastriae donavit, cuius posteris diu fuit sedes donec Henricus Septimus pauperibus sacraverit. Dunelmensus ab Anthonio Bec episcopo Dunelmensi et patriarcha Hierosolymitano conditae, et Eboracenses ita nuper appellatae, olim Bathonienses. Sed quid haec nomino? Εἰσὶ ὅλως οὑδενὸς ἀλλὰ τύχης.
14. His suburbiis Westmonaserium, quondam plus mill. pass. abiunctum, urbi Londino ita adiungitur ut eius pars videatur, cum tamen ipsa per se civitas sit et suis seorsim gaudeat magistratibus et privilegiis. Thorney haec olim a spinis, nunc Westminster ab ab occiduo situ et monasterio dicitur. Templo enim, foro iudiciaro, et regia longe est celeberrima. Templum regum Anglie inauguratione et sepultura inprimis est insigne. Apollinis delubrum eo loci olim extitisse author est Sulcardus, et Antonino Pio imperante terrae motu corruisse, ex cuius reliquus Sebertus rex Orientalium Saxonum alterum D. Petro erexit, quod a Danis eiectum renovavit, et pauculis monachis Dunstanus episcopus concessit. Sed postea Edwardus rex cognomento Confessor sibi in sepulturam et Benedictinis monachis in monasterium ex decimis omnium suorum redituum de integro construxit, et patrimoniis tota Anglia dispersis ditavit. Sed audi qui tunc vixit historicum. Intendit Deo devotus rex locum illum cum vicinum famosa et opulenta urbs, tum satis apricum ex circumiacentibus foecundis terris et viridisntibus praediis atque proximo decursu principalis fluvii ac toto orbe ferentis universarum venalium rerum copiosas merces subiectae civitati. Potissimum autem ob amorem principalis apostoli quem affectu colebat unico et speciali, elegit ibi habere sibi locum sepulchri, praecepit deinde ex decimis omnium redituum suorum initiari opus nobilis aedificii, quod decoret apostolorum principem, quatenus propitium sibi pararet dominum post huius vitae cursum labilem, et pro gratia pietatis suae et pro oblatione praediorum et ornamentorum quibus eundum locum disponit nobilitare. Ad regis itaque praeceptum opus nobiliter coeptum foeliciter apparatur, nec impensa sive impendenda pensantur, dummodo Deo et Beato Petro dignum et acceptum praebeatur. Formam antiquae illius structurae, si placeat, ex antiquo manuscripto habe. Principalis area domus altissimis erecta fornicibus quadrato opere, parique commissura circumvolvitur, ambitus autem ipsius aedis duplici lapidum arci ex utroque latere hinc inde fortiter solidatae operis compage clauditur. Porro crux templi quae medium canentium domino chorum abiret, et sui gemina hinc inde sustentatione mediae turris celsum apicem fulciret, humili primum et robusto fornice simpliciter surgit, deinde cochlaeis multipliciter ex arte ascendentibus plurimis intumescit, deinceps vero simplici muro usque ad tectum ligneum plumbo diligenter tectum pervenit. Verum post annum CLX hanc Edwardi fabricam subvertit Henricus Tertius, novamque ecclesiam speciosa structura, multiplici marmorearum columnarum ordine, tecto laminis plumbeis convestito, quinquaginta annorum opere exaedificavit, quam abbates ad occasum plurimum auxerunt, Henricusque Sptimus in suam et suorum sepulturam ad ortum sacrarium admirandae elegantiae (orbis miraculum vocat Lelandus, omnem enim elegantiam in illo acervatam dicas) adiecit, in quo sepulchrum eius splendidissimum et maximum ex aere solido cernitur. Expulsis postea monachis, ad varias subinde vices revoluta fuit. Primum decanum habuat et praebendarios, mox episcopum unum Thomam Thurlbey, qui ecclesiae patrimonio dilapidato cessit et decano reliquit. Statim monachi cum suo abbate a Maria regina reducti, quibus paulo post authoritate parlamentaria eiectis, in collegiatam ecclesiam, imo ecclesiae plantarium, converitut serenissima Elizabetha, praebendarios instituit duodecim, tot emeritos milites, scholasticos quadraginta (alumni regii dicuntur) quo suo tempore ad academias promoventur, et inde et ecclesiam et rempublicam transferuntur, &c. Quibus omnibus decanum praefecit, quam dignitatem nuper summa cum laude gesset dominis Georgius Goodman vir optimus et integerrimus, de me et meis studiis optime meritus.
15. Contumulantur in hoc templo (ut illos etiam pro dignitatis et temporis quo obierunt ratione adnotem) Sebertus primus rex Orientalium Saxonum; Haroldus nothus filius Canuti Dani rex Angliae; S. Edwardus rex et Confessor, eiusque uxor Editham; Maltidis uxor Henrici Primi, filia Malcolmi regis Scotorum; Henricus Tertius; Edwardus Primus eius filius; Aeleonora filia Ferdinandi Tertii regis Castellae et Legionis illius uxor; rex Edwardus Tertius et Philippa Hannonia eius coniux; Richardus Secundus et Anna consors, soror Wenzelai imperatoris; Henricus Quintus cum coniuge Catharina filia Caroli Sexti regis Galliae; Anna uxor regis Richardi Tertii filia Richardi Nevill comiti Warwici; Henricus Septimus cum uxore Elizabethe et matre Margareta Richmondiae comitissa; rex Edwardus Sextus; Anna Clivensis uxor quarta Henrici Octavi, Maria regina. Et quae non sine laude et lachrimis loquenda, Angliae amor, divae memoriae serenissima nuper domina nostra Elizabetha, heroicis virtutibus, prudentia et animi magnitudine supra sexum, rerumque et linguarum scientia princeps incomparabilis magnifico monumento, quod rex Iacobus pie posuit, deposita. Sed heroinae tantae quantulum illud est monumentum? Quae ipsa sibi monumentum quam magnificentissimum et amplissimum. Quanta enim illa RELIGIO REFORMATA, PAX FVNDATA, MONETA AD SVVM VALOREM REDVCTA, CLASSIS INSTRVCTISSIMA APPARATA, GLORIA NAVALIS RESTITVTA, REBELLIO EXTINCTA, ANGLIA TOTOS XLIIII ANNOS PRVDENTISSIME ADMINISTRATA, DITATA, ET MVNITA, SCOTIA A GALLIS LIBERATA, GALLIA SUBLEVATA, BELGICA SVSTENTATA, HISPANIA COERCITA, HIBERNIA PACATA, ORBISQVE TERRARVM SEMEL ATQVE ITERVM CIRCVMNAVIGATVS serae posteritati cum laude et admiratione contestentur.
16. Ex ducibus et comitibus Edmundus comes Lancastriae filius minor regis Henrici III; Avelina de Fortibus comitissa Albermarliae eius coniux; Guilielmus et Audomarus de Valentia e familia Lusigniana comites Penbrochiae; Alphonsus, Ioannes et alii Edwardi Primi liberi; Ioannes de Eltham comes Cornubiae filius Edwardi Secundi; Thomas de Woodstock dux Glocestriae filius natu minimus Edwardi Tertii cum aliis eius libris; Aeleonora filia et haeres Humfredi Bohun comitis Herefordiae et Essexiae, uxor Thomae de Woodstocke, filiolae Edwardi Quarti et Henrici Septimi; Henricus filiolus bimestris Henrici Octavi; Sophia regis Iacobi filiola primo aetatis diluculo extincta; Phlippa ducissa Eboracensis; Lodovicus vicecomes Robsert Hannonius, iure uxorio dominus Bourchier; Anna filiola et haeres Ioannes Moubray ducis Norfolciae desponsata Richardo duci Eboracensi filio minori regis Edwardi Quarti; Aegidius Dubeney camerarius Henrici Septimi et consors ex familia Arundellorum in Cornubia; vicecomes Wellensis; Francisca Brandon ducissa Suffolcia; Maria eius filia; Margareta Douglas comitissa Lennoxiae avia Iacobi regis Britanniae cum Carolo filio; Winefridea Bruges marchionissa Wintoniae; Anna Stanhop ducissa Somerettensis et Iana filia; Anna Cecilia comitissa Oxoniae filia baronis Burghley summi Angliae thesaurarii cum matre Mildreda Burghley; Elizabetha Berkley comitisa Ormoniae; Francisca Sidnaea comitissa Sussexiae; Thomas Butler vicecomes Thurles filius et haeres comitis Ormondiae. Praeterea Humfredus Bourchier dominus Cromwell; Humfredus Bourchier alter, filius et hares domine Berners, qui ambo in praelio ad Bernet ceciderunt; Nicholaus baro Carew; baronissa Powisiae; Thoma baro Wentworth; Thoma baro Wharton; Iohannes dominus Russell; Thomas Bromley cancellarius Angliae; Douglasia Howard filia et haeres vicecomitis Bindon, uxor Arthuri Gorge; Elizabetha filia et haeres Edwardi comitis Rutlandiae, uxor Guilielmi Cecilii; Ioannes Puckering custos magni sigilli Angliae; Francisca Howard comitissa Hertfordiae; Henricus et Georgius Cary pater et filius, barones de Hunsdon reginae Elizabethae camerarii. Corculum Annae Sophiae filiolae Christopheri Harlaei; comitis Bellomonti Galliarum regis in Anglia legati urnula aurea supra pyramidem reconditum; Carolus comes Devoniae prorex Hiberniae. Quique minime tacendus poetarum Anglorum princeps Galfredus Chaucer, et qui ad illum ingenii foelicitate et divite poeseos vena proxime inter Anglicos poetas accesit Edmundus Spenser. Aliique ecclesiastici ordinis et melioris notae quamplurimi.
17. In proximo alterum etiam duodecem canonicorum collegium erat S. Stephano sacrum, quod regia sane magificentia et amplissimis possessionibus ita restauravit ut construxisse videatur Edwardus Tertiuus cum Galliam suis victoriis permensus esset, reducens, ut in fundationis charta legitur, in devotae considerationis examine profusa Christi beneficia, quibus ex sola miserationis suae dulcedine in opportunitatibus nos praevenit, a variis nos licet immeritos liberando periculis et dextrae suae potentia contra nobis adversantium impetus, cum victoriosis successibus magnifice defendendo, ac aliis in tribulationibus et perplexitatibus quibus plurimum involuti fuimus, cum insperati semper infusione remedii consolando. Huic adiunctum erat palatium antiqua regum Angliae habitatio a tempore. Edwardi Confessoris, quod regnante Henrico Octavo igni fortuito deflagravit. Amplum sane et magnificum fuit hoc palatium, aedificium eo aevo incomparabile cum antemurali et propugnaculis. Eius enim reliquiae sunt camera illa in qua rex, proceres et magnates cum comitia parlamentaria habeantur conveniunt, et proxima in qua comitia inchoare soliti sunt maiores, dicta camera depicta S. Edwardi.
18. Quod et quam cruentum, tetrum, atrox, pernitiosum, diis hominibus invisum flagitium ferae quaedam hominum forma indutae, architecto Francisco Catesby suffossione et subiecta his aedificiis pyrii pulveris vi magna, in principem, patriam et omnes regni ordines nefando religionis obtentu nuper molirentur, animus meminisse horret, attonitusque stupet vel cogitare in quam ineluctabiles tenebras et luctificas clades florentisimum regnum ex improviso coniecissent. Sed quod in re leviore antiquus poeta, nos in hac dolenter efferamus,

Excidat illa dies aevo, ne postera credant
Secula, nos certe taceamus, et obruta multa
Nocte tegi propriae patiamur crimina gentis.

19. His contigua est Aula Alba, in qua hodie requestarum curia. Cui subiuncta est aula omnium maxima, quod totius Angliae praetorium. In hoc fora iudiciaria constituuntur, scilicet bancus regius, communia placita, cancellaria, atque in locis circumvicinis camera stellata, fiscus regius, curia pupilllorum, curia ducatus Lancastriae &c. In quibus statis temporibus (termes vocamus) quotannis caussae cognoscuntur. Cum ante Henrici Tertii tempora primae iustitiae forum vagum esset, aulumque regiam comitaretur, verum ille in Charta Magna legem tulit, communia placita non sequantur curiam nostram sed teneantur in aliquo certo loco. Quod tamen sunt qui intelligunt ut communia placita in suo seorsim foro iam inde et non in banco regio, ut prius, tractarentur. Hoc quod nunc habemus praetorium Richardus Secundus extruxit, ut videre est ex eius insignibus in saxo et lacunaribus (cum aulam vetustiorem quam Guilielmus Rufus eo loci construxerat diruisset), suaeque habitationi dicavit, tunc enim reges ipsi caussas audire soliti. Sunt enim illi δικάσπολοι, quorum os (ut habet regius scriptor) in iudicio non errabit. Verum hoc palatium postquam deflagravit anno MDXII desertum iacuit, et Henricus Octavus paulo post sedem regem ad aedes vicinas non ita pridem cardinalis Wolsaei transtulit quas White Hall vocant, id est, Aula Alba. Domus haec est vere regia, hinc vivario, quod et alteram regiam coniungit, S. Iames dictam ab Henrico VIII positam, illinc Tamisi conclusa. Hanc poeta quidem Leucaeum ab albedine dixit:

Regale subintrant
Leucaeum reges (dederant memorabile quondam
Atria, quae niveo candebant marmore, nomen),
Quod Tamisis prima est, cui gloria pascere cygnos
Laedaeos, rauco pronus subterluit aestu.

20. In proximo prope The Mues, ita dictum quod rei accipitrariae olim dicatum, nunc equile regium est pulcherrimum, stat monumentum in memoriam pientissimae principis Aelonorae ab Edwardo Primo charissimo marito positum, stabitque eius pietas sempiternis seculis consecranda. Illa enim filia Ferdinandi III regis Castiliae, Edwardus I Angliae regi in uxorem data, cum illo in terram sancta profecta, cum ex insidiis, a Mauro quodam gladio venenato ille percussus esset, et medicorum remediis non tam allevaretur quam alligaretur, novam atque inauditam, sed amore et pietate plenam illa adhibuit medelam. Plagia enim mariti toxico infectas, quae ipsius veneni vi claudi non poterant, lingua dietim lingebat, sugebatque humorem venenosum, sibique liquorem dulcissimum. Cuius vigore, dicam verius fidei uxoria virtute, sic omnem materiam veneni attraxit, ut integratis vulnerum cicatricibus ille plene curatus, illa incolumis evaserit. Quid igitur huius mulieris fide rarius audiri? Quid mirabilius esse potest? Ut uxoris lingua fide et dilectione maritali peruncta, venena a dilecto marito expulerit, quae ab electo medico trahi non valuerunt, et quod plurima exquisitaque non effecerunt medicamenta, una uxoris pietas explevit. Haec de Westmonasterio coniunctim cum Londino (etsi, ut dixi, per se sit civitas et iurisdictione seiuncta), quod perpetuis aedificiis ita sit coniuncta ut una eademque civitas videatur.
21. Ad occiduam etiam urbis partem alia pulchra aedificiorum serie procurrunt suburbia Holburn, sive potius Oldborn, in quibus sunt iuris municipalis studio collegia nonnulla dicata, et episcoporum Eliensium habitatio episcopis digna quam Ioanni de Hotham Elisensi episcopo sub Edwardo Tertio debent. Ad septentriones item accreverunt suburbia in quibus Iordanus Briset vir pius et bene nummatus domum militibus hospitalis S. Ioannis Hierosolymis construxit, quae in magnam amplitudinem instar palatii excrevit, ecclesiamque habuit perpulchram, turrimque sacram tanta elegantia in altum extructam ut urbi fuerit, dum stetit, ornamento singulari. Hi prima institutione tam fuerunt demissi tam pauperes ut eorum praefectus diceretur servus servorum pauperum hospitalis Hierosolymis, uti Templariorum, qui paulo post exorti, humilis minister pauperum militum templi. Adeo tam pietate et virtute militari res eorum per pios principes et privatos ex hoc humili gradu surrexit ut copiis circumfluxerint longe maximis. Habuerunt enim hii circa annum MCCXI in orbe Christiano novemdecim millia praediorum sive maneriorum, ut Templarii novem millia (quorum reditus in Anglia cesserunt postea etiam Hospitalariis), amplissimaeque hae fortunae viam ad magnos honores ita munierunt ut eorum prior in Anglia primus baro censeretur, et omnium rerum abundia honorifice circumfluerit donec Henricus VIII pravis usus consiliis horum latifundia sibi arripuerit, ut etiam monasteriolum quae piissimo instituo ad Dei gloriam consecrata et in sacerdotum eleemosynis, pauperum refectione, captivorum et ecclesiarum reparationibus per ecclesiae scita fuerunt expendenda. Iuxta ubi nunc splendida visitur aedificiorum corona, floruit opulenta Carthusianorum aedes a Wualtero Many Hannonnonio qui summa cum laude sub Edwardo III bello Gallico meruit, posita, celeberrimumqui fuit eo loco antea coemiterium, in quo grassante peste anno MCCCXLIXX Londini sepulta fuerunt plusquam quinquaginta hominum millia, quod inscriptione ibi in aere posteris fuit testatum.
22. Ad circium magna itidem subsunt Londino suburbia, speculaque fuit olim sive militaris praetentura, unde loco nomen ex Arabico vocabulo barbacan, cessitque dono Edwardi III in sedem Uffordorum, a quibus per Willoughbeios ad Peregrinum Bertley dominum Willoughby de Eresby, virum omnibus modis generosissimum et verum Martis alumnum devenit. Nec minora ad aquilonem et subsolanum procurrunt suburbia, in quorum campis dum haec scriberemus erunta sunt multa vasa sepulchralia, sigilla et urna, in quibus Claudii, Neronis, Vespasiani &c. nummuli. Vialae etiam vitriae, vascula fictilia, in quibus liquidum supererat, quod vel libamentum ex vino et lacte exitimarem, quo in cremandis corporibus usi sunt prisci Romani, vel odoriferos illos liquores quorum Statius meminit:

Vidaeque liquores
Arsuram lavere comam.

Hunc locum cremandis condendis corporibus destinarum Romani, qui ex lege XII tabularum cadavera ex urbibus efferebant et iuxta vias publicas et militares sepeliebant. Haec qua urbs terram spectat.
Qua vero flumen labitur, ad ripam eius australem amplum illum burgum de Southworke, cuius meminimus, ponte etiam coniunxerunt cives, primum sublicio eo loco quo antea in traiiciendo, pontone pro ponte utebantur. Postea, regnante Ioanne, e vivo saxo opere admirando novum pontem XIX fornicibus praeter versatilem illum suspenderunt, elegantissimisque aedificiis ad instar plateae ita continuarunt ut inter Europae pontes facile primas et magnitudine at elegantia ferat.
23. In hoc burgo de Southworke, quae memoria digna, extiterunt nobile coenobium monachorum instituti Benedictorum Bermondsey dictum, salvatori nostro ab Aldwino Child cive Londinensi olim sacratum, et aedes magnificae a Carolo Brandono Suffolciae duce aedificatae, quae breves domino deliciae, paulo post dirutae. Extant adhuc hospitale S. Thomae ad infirmos alendos a civitate Londini restauratum, imo fundatum, ecclesia prioratus Beatae Mariae quae trans Tamisim flumen ratione urbis Londini S. Marie Over-Rhe appellata, a Guilielmo Giffard episcopo circa CIↃCVII successoribus extructae. A qua secundum Tamisis ripam continua in occasum domorum series procurrit, ubi patrum memoria fuerunt lupanaria, sic enim Latini meretricium cellulas, in quibus earum turpitudo venalis prostituta fit, appellant, quia illa ut lupae sua rapacitate ad se miseros raperent. verum haec interdicta fuerunt ab Henrico Octavo quo tempore libidine et luxuria Anglia maxime laboravit, quae apud alias gentes quaestus gratia sub spetioso praetextu ut humanae infirmitati consuleretur, passim exercentur. Nec ab his prostibulus locum hunc The Stewes notra lingua vocatum opinor, sed a vivariis quae hic sunt ad saginandos lucios et tincas, et ab olido et palustrique nidore purgandos instituta. Luciorum ventres hic cultro apertos vidimus ad pinguedinem ostentandam, coeuntque protinus patentia vulnera tincarum contactu, et earum glutinosa illuvie solidantur. Inter haec locus et instar theatri ad ursos et tauros a canibus agitantos, et canum cathenariorum dispositae caveae, quibus tanta vis et pertinax mordacitas, ut tres ursum, quatuor leonem comprehendant, et vere ille olim cecinerit de nostris canibus taurorum fracturi colla Britanni, ut ille qui dixerit Arcadicis (qui ex leonis procreati creduntur) esse acriores.
24. Quo tempore burgus hic Londino ponte ita coniunctus, non solum amplificata urbs erat sed etiam optima reipublicae forma descripta, cives in corpora cive collegia distributi. Urbs ipsa in XXVI regiones divisa, conciliumque reipublicae penes totidem senes constitutum, qui ex aetate nostra lingua aldermen, id est senatores, dicuntur, quorum singuli singulis regionibus praeessent, et cum antiquitus pro summo magistratus portreve, i. e. urbis praefectum, habuissent, duos ballivos instituit Richardus Primus, pro quibus statim Ioannes rex concessit ut maiorem sive praetorem annuum magistratum suis suffragiis e XII primariis corporibus eligerent, duosque vicecomites, shirifs vocant, quorum alter regius, urbanus alter dicitur, nominarent.
25. Hac reipublicae forma constituta, incredibile est quantum publicis privatisque operibus crevit crescitque (reliquis Angliae urbibus decrescentibus). Nam, ut taceam domum senatoriam Guildhall a Thoma Knowles praetore pulcherrime constructam, Leadenhall amplum et nitidum opus a Simone Eire excitatum ut publicum esset horreum ad annonam laxandam. Peristillium sive ianum medium, bursam vulgus, Regina Elizabetha excambium regium dixit, ad negotiatorum usum et urbis ornamentum a Thoma Gresham cive equestris ordinis positum. Magnificum illud quidem, sive aedificii structuam, sive gentium frequentiam, sive mercium copiam spectes. Qui etiam summus doctrinae admirator aedes quas habuit in urbe spatiosissimas bonis studiis consecravit, institutis ibidem bonarum literarum sex professoribus, viz. theologiae, iurisprudentiae, medicinae, astronomiae, geometriae et musicae, cum liberalibus salariis, ut Londinum esset non tam mercium omnigenum, quam artium optimarum instructissima officina. Uta Hanseaticae societatis domum omittam et aquas subterraneis cuniculis et syphonibus in omnes urbis regiones corrivatas, illisque recipiendis elegantissima castella, novum etiam aquaeductum quo Petri Mauritii hydragogi Germani solers industria rota e Tamisi aquas in magnam urbis partem ubilis certo libramine dispositis nuper deduxit. Templis undeque et aedibus sacris ita fulget ut religio et pietas sibi delubrum hic collocasse videantur. Ecclesias enim CXXI numerat, quot nec ipsa Roma ostendit, praeter nosocomia et xenodochia, alitque orphanos plus minus 600 in paidotrophio quod Christi Aedes dicitur, et pauperculos collata stipe circa MCCXL &c. Longum esset si sigillatim persequerer optimas leges et instituta quibus temperatur, senatorii ordinis dignitatem, in principem obsequium et fidem, civium humanitatem, aedium nitorem, foelicissimorum ingeniorum proventum, suburbanos hortos deliciis et herbis exoticis refertissimos, classem numerosam et instructissimam, mercium omnigenarum vim incredibilem (ducenta millia pannorum laneorum praeter alia una Antwerpia quotannis hinc accepit), et omnium quae ad humanae vitae cultum necessitatemque spectant redundantem copiam. Vere enim ille Hadrianus Iunius in Philippeide:

Tectis opibusque refertis
Londinum, et si fas, numeroso cive superbum,
Larga ubi foecundo rerum undat copia cornu.

Et Iulius Scaliger in suis urbibus:

Urbs animis numeroque potens, et robore gentis.

26. Alius hos quoque de Londino procudit versiculos, si legere non dedigneris:

Londinum gemino procurrit littore longe
Aemula maternae tollens sua lumina Troiae,
Clementer surgente iugo dum tendit in ortum.
Urbs peramoena situ, coeloque soloque beata,
Urbs pietate potens, numeroso cive superba,
Urbsque Britannorum quae digna Britannia dici.
Haec nova doctrinis Lutetia, mercibus Ormus,
Altera Roma viris, Chrysaea secunda metallis.

Hos etiam in Londini laudem Henricus Huntingdonensis regnante Stephano lusit:

Ibis et in nostros, dives Londonia, versus,
Quae nos immemores non sinis esse tui,
Quando tuas arces, tua moenia mente retracto
Quae vidi, videor cuncta videre mihi.
Fama loquax et nata loqui, moritura silendo,
Laudibus erubuit fingere falsa tuis.

Alius item olim sic ludibundus cecinit:

Haec urbs illa potens cui tres tria dona ministrant,
Bacchus, Apollo, Ceres pocula, carmen, ador.
Haec urbs illa potens, quam Iuno, Minerva, Diana
Mercibus, arce feris ditat, adornat, alit.

27. Gravius autem amicus noster vir clarissimus Ioannes Ionstonus Aberdonensis in academia regia Andreapolitana sanctae theologiae professor:

Urbs Augusta, cui coelumque solumque salumque
Cuique favent cunctis cunta elementa binos.
Mitius haud usquam caelum est, huberrima tellus.
Fundit inexhausti germina laeta soli.
Et pater Oceanus Tamisino gurgite mistus
Convehit immensas totius orbis opes.
Regali cultu, sedes clarissima regum,
Gentis praesidium, cor, anima, atque oculus.
Gens antiqua, potens virtute et robore belli,
Artium et omnigenum nobilitata opibus.
Singula contemplare animo attentusqu tuere,
Aut urbem aut orbis dixeris esse caput.

Sed haec et huiusmodi fusius et accuratius persequutus est Ioannes Stowaeus civis Londinensis et chronographus celebris in qua quam nuperrime edidit Londini perlustratione. Nunc charissimae patriae valedicam, si prius annotavero inclinationem coeli LI gradibus, XXXIIII scrupulis, distantiam ab ultimo occidente XXIII partibus XXV scrupulis definere. Fiduculam naturae Veneris Mercuriique stellam esse tropicam, quae horizontem perstringit, nunquam subit, et caput draconis verticalem ab astrologis censeri.
28. A Londino Tamisis Redcliffe a rubro clivo sic dictum, nitidum opidulum et nautarum habitationem rigans, fere in gyrum magno flexu se circumducens Leam flumen comitatus huius ad orientem limitem admittit, cui nihil in hoc comitatu memoria dignum adsidet. Nec enim Aedelmton praeter nomen a nobilitate deductum quicquam ostendit, nec Waltham nisi crucem in funebrem Aeleonorae reginae Edwardi Primi uxoris pompam eretam, unde denominatur. Solum Enfeld aedes regiae hic visuntur, a Thoma Lovell Georgiani ordinis equite aurato, Henrico Septimo consiliis intimis, ut ex insignibus colligere licet, constructae. Quibus viridissimo arborum vestitu et ferarum venatione celebris saltus Enfeld Chace adiungitur, possessio olim Magnavillanorum Essexiae comitum, deinde Bohunorum qui illis successerunt, nunc vero ad ducatum Lancastriae spectat, ex quo Henricus Quartus rex Angliae Humfredi Bohuni ultimi alteram filiam et haeredem in uxorem duxerit. Visunturque adhuc in medio fere hoc saltu rudera antiquae domus quam Magnavillanorum Essexiae comitum fuisse vulgus perhibet.
29. Ad septentrionalem Midlesexiae limitem via Romanorum militaris vulgo Watlingstreat hunc agrum ingressa, a Verolamio antiquo Londinum per Hamstedheath (e quo pulcherrimae urbis et amoenissimi ruris facies despectatur admodum speciosa) recta duxit. Nun qua nunc itur per Highgate, haec enim via licentia episcoporum Londinensium ante annos plus minus CCC, ut iam dictum, fuit aperta. Illa autem antiqua, ut ex antiquis S. Edwardi Confessoris chartis constat, transiit prope Edgeworth memoriae non admodum antiquae, et Hendon, quod Dunstanus archiepiscopus ad rem monasticam promovendam natus pauculis Bizantinis aureis emptum monachis S. Petri Westmonasterii donavit. Hi erant aurei imperatorii nummi apud Bizantium sive Constantinopolim a Graecis imperatoribus cusi, quo autem valore nescio. Fuerunt etiam argentei similiter Bizantii et Bizantini simpliciter dicti, quos duos solidos valuisse in antiquis instrumentis subinde observavi. Verum haec alii scrutentur, mihi incoeptum iter persequendum.
Paroeciae 73 plus minus in hoc agro extra urbem numerantur.
In urbe, libertatibus et suburbiis 221.

Perge ad Essex