Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio
ARS altera Trinobantum ab orientali situ, et Saxonibus qui occuparunt Anglo-Saxonice Eastseaxa et Eastsexscire, Normannice Exssesa, vulgo Essex, ampla, lata, frugifera, croci foecunda, nemorosa et opulenta inprimis est regio, hinc oceano, inde fluminibus piscosis quasi coronata, quae et sua commoda affatim suppeditant. Ad septentriones Stour flumen a Southfolcia dividit, ad ortum oceanus se insinuat, ad austrum Tamisis iam grandis a Cantio secludit, uti ad occasum Ley fluviolus a Medio-Saxonibus, et qui in eum influet Stort sive Stour Minor ab Hertfordensibus. In hac autem describenda pro instituti ratione, primum quae sunt ad Ley et Tamisin celebriora, deinde quae sunt interius et ad oram maritimam memorabo.
2. Ad Ley, Saxonice Lygean, satis longe latusque saltus expanditur venationi dicatus, feris quibus primam ob magnitudinem et pinguetudinem deferunt refertus, olim Forresta de Essex ob excellentiam dictus, nunc Waltham Forrest ab oppido Waltham, quod Saxonice Wealdham, i. e. Sylvestris Habitatio. Sedet hoc ad Ley, qua insulas diviso alveo spargit, nec originem admodum vetustam repetit. Consenscente eniim Saxonum imperio, Tovius quodam opibus et authoritate pollens, ut in privata loci historiola legitur, Stallerus, i. e. vexillifer regis, propter abundantiam ferarum sylvestrium primus fundavit et LXVI viris instituit. Illo defuncto, Athelstandus filius fortunarum suarum statim naufragium fecit, Edwardusque Confessor Haroldo comitis Godwini filio hanc villam donavit, et protinus monasterium excitatum est, quod Haroldi illius et opus et tumulus. Cum enim ad regium fastigium hominum errore et sua ambitione obrepsisset, hoc in sanctae crucis honorem posuit, in hoc vota pro victoria contra Normannos concepit, et statim ab illis occisus a matre, quae infimis precibus a victore corpus impetraverat, in hoc tumulatus. Nunc autem baronem suum habet Edwardum Deny a rege Iacobo evocatum. Hinc in surgenti colle impendent aedes Copthall et longe spectantium oculos pascunt, olim Fitz-Aucheri, nuper Thomae Heneagi equestis aurati habitatio, quo eas ad summam elegantiam perduxit. Ad hoc etiam flumen fuit sine dubio Durolitum vetustate memoriae opidum, cuius meminit Antoninus Augustus, sed quo in loco signate ostendere non possum. Vetusta etenim huius comitatus loca, semel praemoneo, obscuritate ita involuta latent ut ego, qui alibi aliquid viderim, hic plane caecutiam. Sin coniectare liceat, Durolitum existimarem fuisse quod antiquae appellationis nota retenta Leiton hodie dicitur, id est Opidum ad Ley, ut Durolitum Britannicae Aquam Ley denotat: viculus est hodie sparsim habitatus a quintum a Londino lapidem, pro quo XV in Antonium librariorum incuria irrepsit. Hic fluminis traiectum olim fuisse locus vicinus Ouldford dictus, id est Vadum Antiquum, fidem facit, in quo
cum parum abfuisset quin Matildis regina uxor Henrici Primi submersa esset, illa curavit ut paulo inferius fluvius ad Stretford pontibus coniungeretur. Ubi divortiis factis tripartitus fertur, et amoenissime viridisntia prata circumluit, in quibus monasterioli reliquias vidimus, quod Guilielmus de Monte Fixo sive Montfichet magni inter Normannos nominis baro anno MCXL construxit, statimque Ley un unum se recolligens in Tamisim placide exoneratur, unde Leymouth locus appellatur.
3. Tamisis vero, qui iam in immensum actus, multarum aquarum agmina hac secum rapit, solummodo quae meminisse convenit, Berking videt, Bedae Berecing, sacris viriginibus ab Erkenwaldo Londinensi episcopo sacratum, ubi Tamisi confluit Roding fluviolus, qui multis viculis affusus nomen impertit suum, ut Heigh Roding, Eithorp Roding, Leaden Roding, &c., ex quibus unum et alterum ecclesiae Eliensi dedit olim Leofwinus vir nobilis ad expiandum quod summo cum scelere commisit matricidium, et inde Angre, ubi praealto in colle castri sunt indicia a Richardo Lucy summo Angliae iustitiario regnante Henrico Secundo conditi, cuius familiae alteram ex haeredibus Ioannes rex Richardo de Ripariis sive Rivers (qui habitavit ad Stanford Rivers in proximo) uxorem dedit.
4. Ab huius Rodingi ostio per solum depressius et plerisque locis subinde demersum unde graves halitus vicinorum valetudine nimium sint infesti, ad Tilbiry Tamisis approperat, iuxta quod specus quidam sunt in clivo cretaceo alititudinem X orgyarum adacti ore satis angusto, et e saxo affabre constructo, introrsus spatiosi hac forma, quam ui subivit sic mihi descripsit.
De quibus nihil mihi aliud occurrit nisi quod iam antea dixi, Tilbury autem, Bedae Tilaburg, ex pauculis ad Tamisim constat casis, antiquitus tamen Ceadae episcopi sedes erat cum circa annum salutis DCXXX Orientales Saxones per baptismum in Christi ecclesiam insereret. Postea per loca alicubi iacentia et minus salubria delatus fluvius reciprocanti aquae Covennon insulam, quae etiam Counos (de qua Ptolemaeus) e continente abscindit. Haec nondum nomine abscessit suo, sed Canvey appellatur, Essexiae littori a Leegh ad Hole Haven per V milliaria obiecta iacat, cuius aliqua pars ad collegiatam Westmonasteriensem ecclesiam pertinet. Adeo vero humilis ut saepe universa inundetur praeter editiores tumulos, in quibus tutus est ovibus receptus. Oves enim plus minus 400
pascit, saporis admodum delicati, quae adolescentulos muliebri offico cum sellulis clunibus alligatis mulgere et caeseos ovillos conficere in caseariis illus tugulioris quae ibi wiches vocant vidimus.
5. Huic insulae adsident suo ordine primum Beamfleot, fossatis altis et spaciosis, ut inquit Florilegus, et castro ab Hastingo sive Hasteneio Dano munitum quod Aelfredus rex expugnavit. Inde Hadleigh, quondam Huberti de Burgo, postea Thomae Woodstochii castrum, ruinis iam deformatum, et demum Leegh opidulum elegans strenuisque nautis refertissimum, iliique vicinum Pritlewell, ubi cellam monachis Sweno de Essex olim construxit. Ubi terra in promontorium se proiicit, quod Blacketaile Poynt et Shoberry Nesse dicitur, a Shobery viculo imposito quae olim urbs fuit Sceobirig dicta. In veteribus enim Anglorum annalibus legitur
Dani a Beamfleot fugati urbem qua lingua Anglorum Sceobirig in East-Saxonia sitam adeunt, firmamque sibi munitionem ibi constituerunt. Hic, ripis utrinque deficientibus, in oceanum Tamisis vasto ostio evolvitur. Quod Ptolemaeus Tamesae, et corrupte in aliis exemplaribus Iamesae, aestuarium, nos vulgo The Temesmouth appellamus.
Introrsum autem Rochford, quae huius centuriae nomen fecit, locum habet, nunc baronum de Rich, olim vero dominos suos antiquae nobilitatis eodem cognomine habuit. Quorum haereditas ad Butler Ormoniae et Wiltoniae comitem tandem devenit, et ab illis ad Thomam Bollen, quem vicecomitem Rochford et postea Wiltoniae comitem Henricus Octavus creavit, e cuius propagine serenissima regina Elizabetha at barones Hunsdoniae effloruerunt.
6. A Tamisis ripa interius cernuntur suo ordine haec loca celebriora ab occasu in ortum. Hamering antiquus regum secessus ab annulo quem peregrinus regi Edwardi Confessori a Divo Ioanne (ut scribunt) missum eo loci tradidit, denominatus. Hornechurch, quod Cornutum monasterium olim dictum: cornua enim plumbo efformata ad orientalem ecclesiae partem prominent. Rumford, cui gloria a foro suario et aedibus adiunctis Giddyhall, quae fuerunt Thomae illius Coci praetoris Londinensis, cui magna congestae opes periculum crearunt maximum. Innocens enim laesae maiestatis pro tribunali accusatus, et Markhami iudicis aequitate iniquissimo tempore absolutus, gravissime tamen facultatibus fere omnibus direptis fuit mulctatus. Brentwood et Engerston, olim Engheaston, non nisi suis mercatibus et diversoriis nota.
7. Hic haereo, et an coniecturam quam mihi parturiit animus nunc quasi abortu effundam subdubito. Cum in hoc tractu urbus fuerit Caesaromagus, et illa proculdubio Romano aevo celebris, hoc enim vel nomen evincat quod Caesaris Urbem significat, ut Drusomagus Drusi Urbem. Quae in honorem Augusti constructa videatur. Scribit enim Suetonius,
Reges amici atque socii singuli, quisque in suo rego Caesareas urbes in honorem Augusti condiderunt. Quid si dixero iuxta hanc Brentwood Caesaromagum fuisse, non me lector ut aruspex aruspicem cum videat ridet?
Certe coniecturae meae firmamentum ex distantiae ratio habeo nullum, cum numeri apud Antoninum sunt coruptissimi, qui tamen a Colonia et Canonio satis conveniunt. Nec hic situm ad viam militarem Romanorum in argumentum vocare possum, cum illa nusquam in hoc comitatu apparet, nec umbra quidem nominis Caesaromagi nisi pertenuis hic superest in nomine centuriae quae olim Ceasford, nunc Cheafford Hundred dicitur. Sane ut veterum urbium nonnullis vetusta nomina parum variantur, aliis omnino immutantur, ita sunt quibus una et altera syllaba tantum remanet. Sic Caesaraugusta Hispiania nunc variatur in Saragosa, Caesaromagus Galliae nomine penitus amisso nunc Beauvois dicitur, et Caesarea Normaniae Cherburg, vix una syllabe superstite. Sed quid his ludens immoror? Si in hac vicinia non sit Caesaromagus indagent alii, invenire certe ingenii non est mei, quamvis auritis et oculatis retibus acquisite indagaverim.
8. Sub his vidimus South Okindon, ubi habitavit familia Le Bruin siqua alia olim in hoc tractu celebris, e cuius duabus haredibus foemellis saepius enuptis Carolus Brandon dux Suffolciae, Tirelli, Bernerii, Harlestoni, Heveninghami, et alii descenderunt. Masculi autem ex illa familia adhuc in agro Southantonensi supersunt. Thorndon, ubi aedes speciosas erexit Ioannes Petre eques auratus, qui nunc baro Petre de Writtle. Habitatio quondam fuit clarae familiae Fitz-Lewis, quorum ultimus, siqua fides vulgo, incensis fortuito aedibus nuptiali festivitate misere incendio periit. Burgsted, contracte Bursted, i. e. Burgi Locus, quo nomine plurima loca vetustiora insignierunt maiores. Hoc Caesaromagum fuisse suspicatus sum, quodcunque olim fuerit, hodie tantum rusticorum est viculus iuxta Billiricay, forum satis frequens. Nec non Ashdown, olim Assandun, id est, interpretante Mariano, Mons Asinorum, ubi praelium funestum olim comissum est, in quo Edmundus cognomento Ferreum Latus Danos initio prospera pugna contudit, sed mox versa fortuna proditione ita fuit ab illis profligatus ut plurimos Angliae proceres desiderarit. In cuius praelii memoriam Canutum Danum postea ecclesiam eo loci instituisse legimus, cum ubique pugnasset poenitentia ob effusum sanguinem percitus aediculas sacras erigeret.
9. Ab his Ralegh non multum abest, opidulum non inelegans. Ragania videtur in libro illo Domesday, qui meminit castri quod hic Suenus construxit. Ubi (etiam legitur) unus est parcus et VI arpenni vineae, et reddit XX modios vini si bene procedit. Quod adnoto tum propter Arpennem Gallicam dictionem, tum propter vinum in hac insula confectum. Fuit hic Suenus vir magni nominis et magnae nobilitatis, filius Roberti filii Wimaerc, pater autem Roberti de Essex, ex quo natus erat Henricus ille de Essexia qui iure haereditario regis signifer, quique quod in velitatione contra Wallos animum et signum simul abiecerat, proditionis insimulatus, singulari certamine victus et in claustrum contrusus, amplissimo patrimonio regis Henrici Secundi fiscum adauxit, baronia vero iam inde diu erat in regum possessione donec Hubertus de Burgo a rege Ioanne obtinuerat.
10. Inde ad septentriones retroacta paulatim littora duo insinuantis oceani accessus admittunt: hunc Crouch, alterum Blackewater (qui olim Pant) accolae vocant. In Crouch aquarum divortiis quatuor insulae disperguntur, viriditate gratae, sed alluvionibus paludescunt, inter quas nominatissima sunt Wallot et Foulnesse, i. e. Avium Promontorium, quod suam habet ecclesiam, et cum mare maxime refluxerit equo adiri possit. Inter haec intersidet centuria Dengy, quondam Dauncing, gramine laetissima et re pecuaria dives, sed solo et coelo minus salubri, ubi caseareis operibus omnia fervent, virique muliebri officio oves mulgent, unde casei illi inusitatae magnitutidnis conficiuntur qui non modo per Angliam sed etiam per exteras regiones ad saturandos agrestes et opifices distrahuntur. Dengy primarium huius est hodie opidum, a Danis, ut incolae credunt, sic dictum quod nomen toti centuriae contulit, cui vicinum est Tillingham donatum ab Ethelberto primo Christiano Anglo-Saxonum rege monasterio S. Pauli Londini, et superius ad boreale littus floruit urbs priscae memoriae quam Ithancestre maiores nostris dixerunt. Scribit enim ex Beda Radulphus Niger,
Caeda episcopus baptisavit Orientales Saxones iuxta Maldoniam in civitate Ithancester quae erat in ripa Pant fluminis, quod currit iuxta Maldoniam in Dengry provincia, sed modo illa civitas submersum flumen Pant. Locum digito signare non possum, flumen tamen Foshwell hodie dictum, prius Pante fuisse nominatum minime dubito, cum alter ex euis fontibus Pantswell nuncupetur, et monachi de Coggeshall sic dixerunt. Sunt qui asserunt hanc Ithancester in extremo centuriae de Dengy promontorio impositam fuisse, ubi hodie S. Peters upon the Wall, id est, Ad Aggerem. Per hoc enim littus aggeribus contra oceanum irruentem vix agros tuentur accolae. Caeterum hanc Ithancester Othonam fuisse quodammodo credo, ubi numerus fortensium cum suo praeposito, inclinante Romano imperio, sub comite littoris Saxonici contra pyraticas Saxonum depraedationes stationem egit. Ab Othona enim ad Ithana deflexio non est duriuscula, et situs ad sinum in quem plura flumina exonerantur huic usui erat percommodus. Hic etiam adiungere libet quod huius centuriae custodiam Edwardus Confessor Ranulpho Peperking concessit charta brevi, quam libenter hic apponam, ut nos qui omnes iuris apices excutimus videamus quam candida et aperta illa aetas fuerit. Sic vero illa se habet e regiis in scaccario tabulariis, sed saepius describendo verbi nonnulla facta sunt molliora.
Ich Edward Koning
Have yeven of my forest the keeping
Of the hundred of Chelmer and Dancing
To Randolf Peperking and to his kindling
With heorte and hinde, doe and bocke,
Hare and foxe, catt and brocke,
Wild fowell with his flocke,
Partrich, fesant hen and fesant cock,
With greene and wilde stob and stock,
To kepen and to yemen by all her might,
Both by day, and eke by night,
And hounds for to hold,
Good and swift and bolde.
Fower grehouns, and six racches,
For hare and fox and wild cattes.
And therefore ich made him my booke,
Witnes the Bishop Wolston,
And booke ylered many on,
And Sweyne of Essex our brother,
And teken him many other,
And our stiward Howelin
That bysought me for him.
11. Haec candida erat illius aetatis fides et simplicitas, quae in pauculis lineis et pauculis crucibus aureis omnia fidei firmamenta posuerunt. Ante Normannorum ingressum, ut apud Ingulphum legitur,
chirographa firmata
erant cum crucibus aureis aliisque signaculis, sed Normanni cum cerea impressione per uniuscuiusque speciale sigillum sub initulatione trium vel quatuor testum conficere chirographa instituerut. Conferebantur antea multa praedia nudo verbo, absque scripto vel charta, tantum cum domini gladio vel galea, cum cornu vel cratera, et plurima tenementa cum calcari, cum strigili, cum arcu, et nonnulla cum sagitta.
12. In Blackwater sinum quem borealem huius centuriae latus claudere dixi, et optimis ostreis scatet, quae Wallsfeot vocamus, confluunt duo flumina quae magnam agri partem alluunt, Chelmer et Froschwll. Chelmer flumen ex interiori regione quae sylvis vestita effluens decurrit primum per Thaxsted mercatorium opidulum in colle perquam amoene situm, et Tiltey ubi coenobiolum Mauritius filius Gilberti olim posuit, ad Estannes ad Turrim, nunc Eston, quam incoluerunt domini de Lovanio dicti, utique Godfredo fratre Henrici eius nominis sexti Brabantiae ducis prognati, qui huc missi ad honorem de Eya conservandum, ad sextam usque progeniem barones habiti sunt. Sed sub Edwardo Tertio, deficiente prole mascula, per filiam haereditas et dignitas ad Guilielmum Bourgchier demigravit, cuius posteri brevi comites fuerunt Essexiae. Inde Dumnow, quod olim Dunmawg, in libro Angliae censuali Dunmaw dictum, opidum situ peramoeno in colle modice prono
prolabitur. Ubi Iuga quaedam monasterium anno MCXI fundabit. Sed Guilielmus Bainardus, de quo Iuga tenebat (sic scribitur in privata monaterii illius historia), villam de Parva Dunmow per feloniam amisit baroniam suam, et rex Henricus Primus illam Roberto filio Richardi filii Gisleberti comitis de Clare et haeredibus suis cum honore castri Barnardi Londini dedit. Qui Robertus tunc fuit dapifer regis Henrici. Haec ipsissima sunt authoris verba, nec mihi fas existimo ea interpolare, quamvis in illis sit ἀντιχρονισμός, qui in optimis historicis aliquando occurrit. Nondum enim ex illa familia fuit comes de Clare.
13. Nunc paulum utrinque a flumine paulisper degrediamur. Hinc haud procul Plaisy sedet, Gallice sic dicta a placendo, quondam Estre, quae constabulariorum Angliae ultimis Saxonum annis et postea (ut liber Eliensis testatur) habitatio. Ad quam duo magnae authoritatis principes, Thomas de Woodstock dux Glocestriae comesque Essexiae, et Ioannes Holand comes Huntingdoniae, regis Richardi Secundi frater uterinus, qui de honore ducis Esoniae deturbatus, cum inter abruptam contumaciam et deforme obsequium modum tenere non potuerint, fata complerunt. Ille enim ob praecipitem contumaciam hinc inopinato Caletum abreptus et suffocatus, hic ab Henrico IIII ob seditionem hoc ipso loco securi percussus, ut ipsius Woodstochii manibus poenas dedisse videatur, cuius exitii author habebatur. Inde Chelmer non longe a Leez defluit, coenobiolo quondam a Gernonis condito, quod hodie sedes baronum Riche, qui Richardo Rich viro prudentissimo Angliae cancellario sub rege Edwardo Sexto hanc dignitatem acceptam ferunt. Pauloque inferius sedet Hatfeld Peverell, a possessore suo Ranulpho Peperello sic dicta, qui in uxorem habuit illa aetata forma supra omnes venusta filiam Ingelrici viri inter Saxones praenobilis, quae collegium hic posuit quod nunc quasi dirutum et in fenestra ecclesiae, cuius pars tantula adhuc superest, tumulata iacet. Haec marito peperit Guilielmum Peverell castellanum Doveriae, Paganum Peverell dominum de Brun in comitatu Cantabrigiae, et regi Guilielmo Conquestori, cuius erat pellex, Guilielmum Peverell Nottinghamiae dominum. Sed ad Chelmerum redeamus, qui iam Chemelford, vulgo Chensford, petit (ubi ex distantia a Camaloduno antiquum, Canonium fuisse videatur). Hoc satis amplum est opidum, in ipso quasi comitatus medio inter duo flumina quae concordibus aquis se hic inungunt intersitum, Chelmerum ab ortu et aliud ab austro, cui si nomen Can (ut aliqui volunt), Canonium fuisse non est cur dubitemus. Patrum memoria monasteriolo a Malcomo rege Scotorum constructo fuit celebre, nunc tantum assisis (sic vocant fora in quibus caussae totius agri bis quotannis coram iudicibus ventilantur) insigne. Reflorere vero incoepit cum Mauritius episcopus Londinensis, ad quem spectavit, pontes hic construxerit regnante Henrico Primo, viamque flexerit, quae antea per Writle ampltudine suae parochiae notissimum duxit, quod rex Henricus Tertius Roberto Brus domino Anandiae in Scotia, cuius uxor ex haredibus erat Ioannis ultimi Cestriae comitis, cum noluerit Cestriae comitatum inter colos muliebres distrahi, concessit, Edwardusque Secundus Humfredo de Bohun comiti Herefordiae et Essexiae, cum Brusii posteri a fide defecissent, donavit. Nuperrime autem cum Iacobus rex primis regni auspiciis honorem baronum pluribus impertiret, Ioannem Patre equitem clarissimum baronem Petre de Writle creavit. Cui pater erat Guilielmus Petre vir perspectae prudentiae et exquisitae doctrinae, non tam memorandus ob munera quae in republica obivit amplissima, utique qui regibus Henrico Octavo, Edwardo Sexto, Mariae et Elizabethae a sacris fuit consiliis, et saepius ad exteros principes legatus, quam quod boniis studiis innutritus de bonis literis in academia Oxoniense bene, et de egenis vicinis apud Engerston pie meruit.
14. Froshwell fluvius, qui verius Pant et demum Blackwater dictus, fonte exili prope Radwinter, quod fuit baronum Cobham, emissus, cum longo decursu nihil viderit praeter Bocking sacerdotium opimum, Cogshall a Stephano rege Cluniacensibus positum, et Hwittam ab Edwardo Seniore rege DCCCXIIII aedificatam, quae etiam Eustachi comitis Boloniensis (ut ferunt) honor erat. Chelmerum obvium habet, qui solidus haud procul a Danbury in colle satis aedito, quae diu habitatio fuit insignis familiae Darciorum, delatus, Woodham Walters praeterfluit vetustam dominorum Fitz-Walters sedem, quorum altissima cum antiquita coniuncta fuit nobilitas; a Roberto filio iuniori Richardo filii Gisleberti comitis repetitia, sed superiori saeculo in Ratclifforum stirpem per filiam translata, qui ad comitum Sussexiae dignitatem provecti New Hall aedes magnificas parum hinc dissitas iam incolunt. Hae olim ad Butleros Ormondiae comites spectarunt, deinde ad Thomam Bollen comitem Wiltoniae, a quo permutatione facta rex Henricus VIII accepit, maximis impensis adauxit, novoque nomine Beau Lieu appellavit, quod nunquam tamen apud populum invaluit.
15. Deinde Chelmer aliis confluentibus aquis insula amnica divisus, nomineque suo reiecto aliis Blackewater, aliis Pane dictus, vetustam illam Romanorum coloniam Camalodunum, quo hoc littus illustravit, salutat, Camudolanum Ptolemaeo, Antonino Camulodunum et Camoludunum dicitur, sed Camalodunum genuinum esse nomen Plinius, Dio, et marmor antiquum persuadent. In hac urbe indaganda, Deus bone, quam luscioli fuerint nonnulii, cum se suo nomine proderet et caecutientibus illis se perspicue exhiberet, nubem submoveret! Plurimi in occidentali insulae parte pervestigarunt, uti optimus ille qui antiquitatis solem in manibus gestare sibi videbatur, alii in ultima Scotia, alii Colchester in Lelandi verba iurati esse affirmarunt, cum nomine vix mutilato pro Camaloduno hodie Maldon dicatur, Saxonice Maledune et Mealdune, maxima dictionis parte etiamnum integra et superstite. Nec hoc solummodo expressum nomnis vestigium persuasit, verum etiam distantia a Mona apud Plinium, et ipse situs in antiqua Tabula Itineraria probationem praestant vel apertissimam. A Deo Camulo nomen huic Camuloduno inditum fuisse vix suspicari ausim. Martem tamen sub hoc Camuli nomine fuisse cultum, et vetus saxum Romae in aedibus Collotianis, et arae repertae CAMVLO DEO SANCTO ET FORTISSIMO inscriptae comprobant, et in nummo antiquo Cunobellini, cuius hae fuit regia, ut iam meminus, figuram galateam cum hasta, quae Martis videtur, cum literis CAMV aspeximus. Verum cum nummus iste non iam sit ad manum, alios eiusdem Cunobellini hic tibi expressos exhibemus, qui ad hanc Camalodunum spectare videantur.
16. Praefuit imperante Tibero huic orientali insulae parti, tresque suscepisse filios videtur, Admimum, Togodumnum, et Catacratum. Admimus a patre pulsus et a Caio Caligula receptus cum ille riducula ista expeditione in Bataviam venit, ut sui terror inde Britanniam afflaret, Togodumnum vero iusto praelio devicit et interfecit Aulus Plautius, et de Catecrato quem fugavit, ut dixi, ovans triumphavit. Hic ille Plautius est qui C. Berico exule Britanno suasore (nunquam non suggerentibus se belli caussis), primus post Iulium Caesarem Britanniam sub Claudio tentavit, quem Claudius ipse statim transmissis legionibus cum omni imperii mole et elephantis (quorum ossa inventa fucum quam pluminis fecerunt) subsequutus, transmisso Tamisi, Britannos qui in ripa advenientem exceperunt in fugam coniecit, facileque hanc regiam Camalodunum cepit. Ob quae Britannici nomine filio imposito, saepiusque ipse imperator salutatus, sexto quam profectus erat mense Romam rediit. Sed haec supra fusius persequutus sum, nec libet hic repetere.
17. Camaloduno sic in Romanorum potestatem redacta, coloniam ibi valida veteranorum manu constituit Claudius, nummosque in rei memoriam signatos cum inscriptione COL. CAMALODVN. E quibus colligitur anno imperii eius XII, anno scilicet a Christo nato quinquagesimo secundo. Et ob veteranos legionis XIIII Geminae Martiae Victricis, quos Tacitus Britanniae domitores vocat,
in eam deductos, COLONIA VICTRICENSIS in antiqua inscriptione appellatur. Sed eccam:
CN. MVNATIVS M. F.
|
18. Colonia vero, si hoc scire interest, coetus hominum qui universi deducti in locum certum aedificiis munitum quem certo iure obtinerent. Plerumque deducebantur veterani, tum ut ipsis esset prospectum, tum ut subsidio essent adversus rebelles et imbuendis sociis ad officia legum. Magnaque erat coloniae dignatione cum Romae quasi parvae essent effigies et simulachra. Suosque magistratus habuerunt maiores et minores, de quibus cum alii dixerunt, non est cur ego hisce aut huiusmodi immorer. In hac prima Romanorum in Britannia colonia constitutum erat divo Claudo templum, aram aeternae dominationis vocat Tacitus,
cuius in suo ludo meminit Seneca. Parum est, inquit, quod templum in Britannia Claudius habet, quod nunc barbari colunt et tanquam deum orant. Delecti sunt etiam in eius honorem sacerdotes, sodales nimirum Augustales, qui religionis specie Britannorum fortunas effundebant. Sed post decem annos versa fortuna concidit haec colonia. Cum enim veterani in hos captivos agros deducti impotentius in misellum populum saevirent, extincta bellorum incendia maiore flamma eruperunt. Britanni, Bunduica (quae et Boodicia) duce, coloniam hanc nullis munimentis septam impetu diripuerunt et incenderunt, templum in quo se miles conglobaverat biduo expugnarunt. Legionem nonam in auxilium adventantem fuderunt, et, ut semel dicam, septuaginta civium et sociorum millia occiderunt. Hanc stragem varia prodigia praedixerunt. Victoriae simulachrum in hac urbe retro conversum et delapsum, in curia externi fremitus auditi, ululatibus insonuit theatrum, aedes sub Tamisis aqua visae, cruentoque aspectu inundavit subiectum aestuarium, quod nunc (nescio quam ob caussam) Blackwater vocamus, id est Aqua Nigra, uti Ptolomaeus Idumanum dixit, quo etiam nigredinis significatio subest, (ydu enim nigrum Britannis sonat). E favillis tamen excitarunt Romani, eius enim meminit multos post annos Antoninus. Saxonico tamen imperio vix memoratur, tantum Edwardum Aelfredi filium Maldunam Danica rabie convulsam instaurasse, castroque firmasse tradidit Marianus. Guilielmus Normannus Angliae devictor, ut in eius commentario legitur, centum octoginta domos in hac habuit quas burgenses tenuerunt, et octodecim mansuras vastatas. Hodie vero populi opulentia et sua magnitudine inter primaria Essexiae opida merito censetur, burgusque de Maldon a iurisperitis nostris nominatur, statio satis commoda, incolis pro magnitudine satis frequens, quae unam tantum est platea mille plus minus passus in longitudine protenta.
19. Sex millia passuum intervallo a Camaloduno statuit Antonius locum quem Ad Ansam dixit. Suspicatus sum hunc aliquem fuisse coloniae Camaloduno terminum, qui ansae similitudinem referret. Legeram enim apud Siculum Flaccum,
Agri colonis adiacentes variis terminis definiebantur, in limitibus constituti erant pro terminis res aliae atque aliae, alibi Hermulae, alibi seriae, alibi spatulae, alibi rhombi, et alibu, secundum Vitalem et Arcadium, termii erant lagenares vel orculares, id est, lagenae et orculae. Cur igitur non et ansa pro termino, cum Ad Andam, non Ansae suo more dixerit Antoninus? Quanta religione hi termini olim positi fuerunt ex eodem Siculo Flacco paululum digrediens adscribam. Cum enim terminos disponerent, ipsos quidem lapides in solidam terram collocabant, proxime ea loca quibus fossis factis defixuri eos erant, unguento velaminibusque et coronis eos coronabant. In fossis autem quibus posituri eos erant, sacrificio facto hostiaque immaculata caesa, facibus ardentibus, in fossa coopertis sanguinem instillabant, eoque thura et fruges iactabant; favos quoque et vinum, aliaque quobus consuetudo est terminis sacrum fieri in fossa adiiciebant, consumptisque omnibus dapibus igne, super calentes reliquias collocabant, atque ita diligenti cura confirmabant, adiectis etiam quibusdam saxorum fragminibus circumcalcebant quo firmius starent. Ubicunque autem loci haec Ad Ansam fuerit, ad priorem sententiam de verbi notione me refero. Nimirum Ad Ansam vel terminale signum fuisse, vel stationem tantum aut diversiorum aliquod ad viam sub eiusmodi intersignio, idque ex distantia prope Cogesshall. Nec alia quam signa terminalia vel diversoria erant quae eadem loquendi formula Romano saeculo, Ad Columnam, Ad Fines, Ad Tres Tabernas, Ad Rotam, Ad Septem Fratres, Ad Aquilam Minorem, Ad Herculem &c. nominabantur, et proinde hanc accuratius quaerere nihil aliud esset quam ventos venari.
20. Hinc reducta littora mare magno et amoenissimo sinu accipiunt, qui optimorum illorum ostreorum feracissimus, quae nos Wallfleot vocamus. Et ne littora nostra sua gloria fraudentur, haec illa esse existimamus littora quae, ut habet Plinius, Romanis culinis serviebant cum Britannicis ostreis tertium a Cizicenis locum tribuat Mutianus his ipsius verbis:
Cizicena maiora Lucrinis, suaviora Britannicis. Verum nec illo tempore nec postea cum Sergius Orata Lucrina nobilitaret, Britannica, ut inquit ille, serviebat Romanis littora, adeo ut primas Britannicis ostreis tribuisse videatur. Nec alia ab his ostrea esse puto quae mira Ausonius vocavit in hoc ad Paulinum versiculo:
Mira Caledonius nonnunquam detegit aestus.
Sed de his et horum vivariis hoc in littore scribant illi quo palato docti culinarum censuram peragere norunt.
21. In hunc sinum, praeter alia, Coln fluvius se immittit, qui in boreali agri parte e diversis fontibus coalescens allabitur Hedningham sive Hengham, vulgo Hieningham, elegans olim castrum et Oxoniae comitum antiquam habitationem. Cui ad alteram ripam oppositus est Sibble Heningham, locus natalis (ut accepi) Ioannis Hawkwood (Itali Aucutham corrupte vocant), quem illi tantopere ob virtutem militarem suspexerunt ut senatus Florentinus propter insignia merita equestri statua et tumuli honore in eximiae fortitudinis fideique testimonium ornavit. Res eius gestas Itali pleno ore personant et Paulus Iovius in Eclogiis celebrat. Sat mihi sit Iulii Feroldi tetrastichon adiicere:
Hawkwood, Anglorum decus, et decus addite genti
Italicae, Italico praesidiumques solo,
Ut tumuli quondam Florentia, sic simulachri
Virtutem Iovius donat honore tuam.
22. Hinc Coln fluvius per Hawsted, quae fuit sedes familiae Bourgchierorum, et qua Robertus Bourgchier fuit Angliae cancellarius tempore Edwardi Tertii, et ab eo honoratissima comitum et baronum effloruit propago. Inde per Earles Coln a comitum Oxoniae sepultura sic dictam, ubi Albericus de Vere monasteriolum posuit et religionem induit, Coloniam (cuius meminit Antoninus, quam et aliam esse a colonia Camaloduno facit) accedit. An a colonia huc deducta, vel a Colno flumine nomen sit factum, Phoebus dixerit: a flumine malim ego, cum viderim opidula plura illi imposita Colne dici, ut Earles Colne, Wakes Colne, Colne Engaine, Whites Colne, a dominis denominata. Hanc Britanni Caer Colin, Saxones Coleceaster, nos Colchester vocamus. Urbs est elegans, frequens et amoena, collis supercilio ab occasu in ortum porrecta, muris incincta, ecclesiis quindecim ornata praeter amplum illud templum quod Divo Ioanni Eudo dapifer Henrici Primi consecravit,
nunc in aedes privatas conversum. In media urbe castrum eminet vetustate collapsurum, quod Edwardum Aelfredi filium excitasse scribunt historici, cum Colcestriam bellis deformatam repararet. Floruisse vero hanc urbem vel maxime Romanis temporibus infinita vis antiquorum nummorum quotidie eruta planissime docet: in nullos tamen Gallieno antiquiores incidimus, erant enim Tetricorum, Victorinorum, Posthumi, C. Carausii, Constantini et qui subsequuti sunt imperatorum. Cives Flaviam Iuliam Helenam Constantini magni matrem suam alumnam fuisse asserunt ex Coelo rege natam, et in memoriam crucis ab illa repertae crucem nodosam inter quatuor coronas interpositam publico in digmate gerunt. Unde de illa et hac urbe Nechamus noster, etsi Apolline minus favente:
Effulsit sydus vitae, Colcestria lumen
Septem climatibus lux radiosa dedit.
Sydus erat Constantinus, decus imperiale,
![]()
Serviit huic flexo poplite Roma potens.
Mulier illa sane fuit sanctissimus moribus et infracta animi constantia in religione Christiana propaganda, unde in antiquis inscriptionibus PIISSIMA ET VENERABILIS AVGVSTA passim nominatur. Sub hoc, ubi Coln fluvius mari immiscetur, S. Osithae extat opidulum, cuius antiquum nomen Chic abolevit regia illa virgo Ositha, quae tota Deo defixa a Danicis piratis ibi confossa sanctae honores apud maiores obtinuit, et in eius memoriam aedem sacram posuit Richardus episcopus Londinensis circa annum MCXX, quam canonicis regularibus implevit. Nunc vero sedes est primaria honoratissimorum dominorum Darcy qui de Chich dicti, quos ad amplissimam baronis dignitatem rex Edwardus Sextus provexit.
23. Hinc vaste proiectum littus ad Nesse promontorium, Anglo-Saxonice Eadulphesness, protuberat. Quid hoc in loco repertum fuit, habe ex verbis et fide Radulphi de Coggeshall, qui ante annos CCCL scripsit. Temporis regis Richardi in littore maris in villa quae vocatur Edulfinesse inventi sunt duo dentes cuiusdam gigantis tantae magnitudinis ut ducenti dentes quos nunc habent homines ex his secari possent. Hos apud Cogshall et vidimus et admirando contractavimus. Et nescio quid aliud giganteum primis reginae Elizabethae annis a nobili Richardo Candish iuxta hunc locum effossum. Nec diffitebor ego quin fuerint homines qui ob molis magnitudinem et roboris firmitatem miraculo erant, quos Deus, ut habet B. Augustinus,
extitisse voluit ut doceret tam pulchritudinem corporum quam staturae magnitudinem in bonis non esse numeranda, cum non minus piis quam impiis sint communia. Suspicari tamen liceat quod Suetonius scripsit, praegranda immanium belluarum membra et alibi et hoc etiam regno inventa gigantum ossa vulgo dicta et habita fuisse.
![]()
24. Ab hoc promontorio paulatim reflectitur littus ad Stouri ostium, anno DCCCLXXXIIII navali bello inter Anglos et Danos memorandum, ubi nunc Harewich tutissima statio, unde et nomen: nam harewic Saxonice stationem vel sinum ubi exercitus agit denotat. Iste Stourus est qui Essexiam et Suffolciam pro limite intermeat, et ab hac parte praeter optimos agros nihil alluit. Sed non procul ab eius fonte est Bumsted, quem per baroniam tenebat familia de Heleion, et qua haec regio Cantabrigienses spectat Barklow quatuor iam tumulis aggestis notum ostenditur, cuiusmodi, occisis militibus quorum reliquiae non faciles erant repertu, ut aliqui volunt, extruxit antiquitas. Verum cum quintus et sextus ex his iampridem defoderentur, tria, ut accepimus, e saxo sepulchra, et in illis confracta hominum ossa sunt inventa. Aggestos vero post praelium ibi contra Danos commiissum rustici ferunt. Ebulum enimquod sanguineis baccis hic circumquaquae copiose provenit non alio nomine quam Danesbloud, id est, Danicum sanguinem, etiamnum appellitant ob multitudinem Danorum qui ibidem ceciderunt.
25. Walden a croco denominatum Saffron-Walden emporium paulo est inferius inter agros blandissimo croco ridentes, praeclarum olim Magnavillanorum castello, quod nunc fere disparuit, et monasteriolo adiacente, in quo Magnavillani fundatores sepulti. Galfredus de Magnavilla primus quasi vitam dedit huic loco. Matildis enim imperatrix hisce verbis, ex eius diplomate transcribo, dedit illi Neuport (hoc vicinum est opidum haud exiguum) pro tanto quantum reddere solebat die qua rex Henricus pater meus fuit vivus et mortuus, et ad removendum mercatum de Neuport in castellum suum de Waledena cum omnibus consuetudinibus quae prius mercato illi melius pertinuerunt, in theloneo, passagio, et aliis consuetudinibus, et ut viae de Neuport quae sunt iuxta littus aquae dirigantur ex consuetudine ad Waledenam super formisfacturam meam et mercatum de Waldena sit ad diem dominicam, et ad diem Iovis, et ut feria habeatur apud Waledenam et incipiat in vigilia Pentecostes, et duret per totam hebdomadam Pentecostes. (Iam inde ab isto mercatu Chepping Walden diu est dicta, in libro etiam Wandensensis huius monasterii). Waldenam ille ut totius honoris sui et comitatus caput et sedem sibi suisque constituit. Locus ubi monasterium construxit erat aquis irriguus, quae ibi iugiter manentes oriuntur, nullo tempore deficientes. Solis orientalis radios tardius recipit, occidentis vero citius amittit, montibus ex utraque parte obiectis. Nunc Audley End loco illi nomen est a Thoma Audlaeo Angliae cancellaro, qui monasterium in suam habitationem commutavit. Hic baro Audley de Walden ab Henrico Octavo creatus unicam reliquit filiam et haeredem Margaretam uxorem secundam Thomae Howard ducis Norfolciae, e qua Thomam, Guilielmum, Elizabetham et Margaretam progenuit. Thomam vero illum rei navalis gloria celebrem regina Elizabetha ad comitia parlamentaria anno MDLXXXVII inter regni barones evocavit titulo domini Howard de Walden. Nuperque rex Iacobus gladio comitatis Suffolciae cinxit, et sibi camerarium constituit. Prope cuius aedes ad Chesterford multo vetustior urbecula erat, iuxta Icaldune in ipso agri termino, quam nunc ab burgo antiquo Burrow Banke rustici vocitant, ubi intermortui opidi solummodo supersunt vestigia, et ipsorum moenium expressus tractus. Villam tamen Faustini fuisse, quam Antoninus in hoc tractu locat, non dixero, et quanquam,
Ingrati laeti spatia detinet campi,
Et rure vero barbaroque laetatur,
non tamen ausim vel somniare hanc esse illam Faustini Villam quae istis et aliis versibus a lepidissimo Martiale inter epigrammata depingitur.
Croco sativo hic, ut dixi, agri circumquaque sunt blandissimi, mense enim Iulio 3 quoque anno, cum bulbi fuerint eruti, et post viginti dies ingesta gleba reconditi, sub finem Septembris florem cyaneum fundunt, e cuius medio tria flammea stamina croci (chines nos vocamus) dependent, quae bene mane ante solis exortum decerpuntur, et e flore extracta lento igne siccantur. Tantusque est proventus ut e singulis iugeribus octoginta vel centum plus minus croci, dum humidum est, pondo colligantur, quae siccata ad viginti pondo conficiunt. Quodque magis mireris, solum quod tres continuos annos crocum protulit hordeum sine stercoratione annos octodecim affatim profundet, denuoque crocum non recusabit.
26. Magis ad austrum Clavering locum habet, quod rex Henricus Secundus cum titulo baroniae dedit Roberto Fitz Roger (a quo familia de Evers stemma deducit). Huius posteri cum longo iam tempore nomina a paterno praenomine ccepissent more illo antiquo ut Ioannes filius, Robertus filius Ioannis &c., tandem iubente rege Edwardo Primo hinc nomen Clavering assumpserunt. Sed de his in Northumbria. Stansted Montfitchet hic etiam se erexit, quod tacitus non praetermittam cum habitatio sive baronia olim fuerit familiae de Montefixo, vulgo Montfitchet, qui tres quos vocant chevernos aureos scuto rubro gestarunt summaeque censebantur nobilitatis. Quinque autem solummodo recta linea floruerunt, demumque haereditatem adierunt tres sorores, Margareta uxor Hugonis de Bolebec, Avelina uxor Guilielmi de Fortibus comitis Albermarle, et Philippa uxor Hugonis Playz. Huius posteri ad avorum usque memoriam floruerunt, et in filia desierunt nupta ioanni Howard equiti aurato, a cuius filia per Georgum Vere barones Latimeri et Wingfeldii profluxerunt. Parumque inferius Hastingbury habitatio baronum Morleiorum conspicitur, de quibus plura in Norfolcia. Illique contiguum est vallum antiquum militare, inde Walbery nominatum, magisque ad ortum Burrington Hall ubi incolit clarissima familia Barringtonorum, quam regnante Stephano barones de Montefixo possessionibus adauxerunt, et patrum memoria nuptiae cum altera filia et haerede Henrici Poli domini Montisacuti, filii et haeredis Margaretae comitissae Sarusburiae ex sanguine regio clariorem reddiderunt.
27. A Normannorum adventu Matildis imperatrix Anglorum domina (eo enim usa titulo) Galfredum de Magnavilla, vulgo Mandevill, filium Guilielmi ex Margareta haerede Eudonis dapiferi primum Essexiae comitem, ut sibi hominem potentem et bellicosum beneficiis obstringeret, creavit. Qui in illa sub rege Stephano temporum confusione turbulentam vitam pugnando profudit. Ille vero pro sceleribus, ut est in antiquo scriptore,
publicam anathematis non immerito incurrit sententiam, in qua apud opidulum Burwell letaliter in capite vulneratus est. Illo autem in discrimine mortis ultimum trahente spiritum, quidam supervenere Templarii qui religionis suae habitum cruce rubra signatum ei imposuerunt, ac deinde iam mortuum secum tollentes et in pomerio suo, veteris scilicet templi apud London, canali inclusum plumbeo in arbore suspenderunt. Hunc sequuti sunt duo filii Galfredus et Guilielmus sine prole sublati. Postea Galfridum filium Petri de Ludgershall Angliae iustitiarium, virum prudentem et gravem, accepta magna vi pecuniae ad hunc honorem extulit rex Ioannes. Ille enim in uxorem duxerat Beatricem filiam natu maximam Guilielmi de Say, qui natus e sorore Galfredi illius de Magnavill primi comitis Essexiae. Vir, ut scribit author vetustus, nummosus et locuples valde, qui Eliensem episcopum regis iustitiarum precio maximo cum prece dato convenit, comitatumque illum quem vice uxoris suae, filiae scilicet Willielmi fratris Galfredi de Day primogeniti haereditario iure sibi vendicabat, interpellando expostulavit. Qui illum in plenariam sesinam admisit, pecuniam promissam exegit, quam in brevi integram plenariamque regiis thesauris inferendam ab eo recepit. Sic admissus, sicque scriptis regis confirmatus tenuit, possedit, et homagia militari suscepit. Huius Galfredi filii Petri duo fili, Galfredus et Wilielmus, ascito sibi nomine Magnaville sive Mandevill, hoc honore gavisi sunt: ille in hastiludio iuvenis periit, hic a Ludovici Franci partibus contra Ioannem regem stetit, et sine prole e vita migravit. Istis sine prole defunctis subrogatus est Humfredus de Bohum Herefordiae comes et Angliae conestbularius. Sic enim scribit ex Waldensi monasterio chronographus. Anno 1228 sexto Idus Ianuarii Guilielmusde Mandevill comes Essex obiit, &c. Eodem anno Humfredus de Bohun comes Hereford et constabularius Angliae desponsavit Matildem filiam Galfredi comitis Essex, et sic successit. Ex archivis tamen Henricum de Bohun patrem huius Humfredi haeredem illam duxisse certo constat. Sed error sane facile subrepsit, cum in eius seculi scriptis praenomina tantum maiusculis literis notentur, ut H. pro Henrico vel Humfredo, G. pro Gilberto vel Galfredo &c. Ex huius posteris masculis comites Herefordiae et Essexiae multos annos successerunt, quos inter Herefordiae comites memoravimus, cum ipsi se Herefordiae et Essexiae comites scripserint. Ultimi Bohunorum filia primogenita Aeleonora Thomae de Woodstock duci Glocestriae in uxorem cum Essexiae titulo data Annam filliam peperit, quae in primum maritum Edmundum comitem Staffordiae, a quo duces Buckinghamiae, in secundum Guilielmum Bourchier, cui rex Henricus Quintus dedit comitatum Ew in Normannia accepit. Hic Henricum Bourchier ex illa genuit quem rex Edwardus Quintus comitatus Essexiae honore investivit. Ille alterum Henricum e filio nepotem successorem habuit, qui equo sternaci senex excussus expiravit, Anna filia unica relicta. Qua neglecta Henricus Octavus statim Thomam Cromwell, quo administro in pontificia authoritate profliganda usus erat, ut maiore cumularet
honore, Essexiae comitem, magnum Angliae camerarium, et Georgiani ordinis equitem auratum simul fecit, quem antea ob solertiam praefectum rotulum, sibi secretarium, baronem Cromwell de Okeham, vicarium regis generalem in spiritualibus, privatique sigilli custodem constituerat, et haec omnia quinque annorum curriculo. Sed quinto comitatus mense hanc fabulam vitae cruento exitu, ut plerique maximarum rerum administri, capite plexus peregit. Idemque rex Guilielmum Parr, cui Annam filiam unicam et haeredem Henrici Bourgchier in uxorem dederat, etiam comitis Essexiae dignatus erat titulo. Demum vero, Parro sine liberis defuncto, Gualterus D’ Eureux
vicecomes Herfordiae, cuius proavia erat Cecila Bourgchier, soror Henrici Bourgchier quem modo dixi, reginae Elizbaethae gratia hanc comitis Essexiae dignitatem accepit, filioque Roberto reliquit, qui eximiis naturae dotibus, summa optimae principis subnixus gratia, ad honorem ita pleno gradu progressus est ut universa Anglia illum maximis maiorum laudibus cumulatissime aequaturum, imo superaturum speraverit. Sed pro dolor, dum ipse aura populari abreptus spes suas anteire properavit, in exitium se praecipitavit, ut multi qui spretis quae tarda cum securitate, praematura cum pernicie maluerunt. Filiolum autem eius Robertum in integrum et paternum honorem authoritate parlamentaria Iacobus noster rex serenissimus regia benignitate restituit.
Computantur in hac regione parochiales ecclesiae 415.
EGIONEM Trinobantibus proximam, quae postea East Anglia dicta, et Suffolciam, Norfolciam, Cantabrigiensemque agrum cum Huntindonensi complectitur, occuparunt olim Iceni, alibi perperam Tigeni, Ptolemaeo corruptius Simeni, quos etiam confuso vocabulo Cenimagnos apud Caesarem
fuisse dictos iampridem extimavi, et ut ita extimarem fecit ipsa arctissima affinitas quae inter haec nomina Iceni et Cenimagni intercedit, fecitque Taciti et Caesaris consensus. Ille enim Cenimagnos se Romanis dedisse scribit, quod item Icenos fecisse his verbis memorat Tacitus, volentes amicitiam nostram accesserunt, sed, quod maximum est, in libro manuscripto pro Cenimagni, Ceni Agni diviso vocabulo concipitur, pro quibus, si non audaculus viderer, Iceni, Regni substituerim ego. Nec alicubi certe Cenimagnos in Briannia comperias, si a Regnis et Icenis diversi fuerint. Caeterum Iceni nominibus hoc in tractu reliqua sunt vestigia plurima, ut Ikensworth, Ikenthorpe, Ikborow, Iken, Iksning, Ichlingham, Eike &c. Consularisque illa via quae hinc duxit superioris saeculi chronographis Ichenild-Streat, quasi Icenorum strata passim nominatur. Quae nominis sit ratio, ita me veritas amet, ut coniectare non ausim nisi quis a cuneata regionis forma deducat et in modum cunei oceano incumbere dicat. Cuneum enim suo idiomate iken vocant Britanni, eodem etenim nomine locus in Wallia ad Lhintegid lacum Lhanyken ab illa forma dicitur, et eodem sensu regiuncula in Hispania Sphien, id est cuneus, ut author est Strabo, vocatur, quae minus tamen quam haec nostra ad cunei similitudinem accedere videtur.
![]()
2. Gens haec erat, ut inquit Tacitus,
valida, et postquam se Romanorum in fidem permisisset, ad Claudii tempora praeliis non concussa. Tunc enim cum Ostorius propraetor flumina castris communiret et Britannis arma detraheret, contractis copiis se opposuerunt. Sed perrupto a Romanis aggere quo se obsepserant, non sine clade magna devicti. Qua pugna multa sane et clara facinore fecere, et M. Ostorius legati filius servati civis decus meruit. Hoc bello sic sopito, vix XIII agebatur annus cum nova bellorum tempestas his initiis exorta. Prasutagus rex Icenorum, ut calamitatem a sua gente vel suis privatis incommodis redimeret, Neronem imperatorem haeredem scripsit, tali obsequio (ut Tacitus pro me paucula loquatur)
ratus regnum et domum suam procul iniuria fore, quod contra vertet, adeo ut regnum per centuriones, domus per servos velut capta vastarentur. Iam primum uxor Boodicia, quae etiam Bunduica dicitur, verberibus affecta et filiae stupro violatae sunt. Praecipui quique Icenorum, quai cunctam regionem muneri accepissent, avitis bonis excuti et propinqui regis inter mancipia habiti. Qua contumelia et metu graviorum (quando in formam provinciae cesserant) arma rapiunt, commotis ad rebellionem Trinomantibus et qui alii nondum servitio assuefacti, resumere libertatem occultis coniurationibus conspirant, acerrimo in veteranos odio incensi. Hinc funestissimum bellum exarsit, cui faces addit Senecae avaritia, qui sub id tempus quadringenties sestertium (trecenta scilicet millia librarum nostratium) maximis usuris cumulatum acerbius exigebat. Hoc bello, ut summatim dicam, Boodicia illa, quam leaenam dolosam Gildas vocare videtur,
Prasutagi uxor octinginta millia Romanorum et sociorum occidione occidit, Camalodunum coloniam et Verulamium municipium excidit. Legionem IX fudit, Caium Decianum procuratorem fugavit, sed tandem iusto praelio a Paulino Suetonio fracta, invicta animi constantia, ut Tacitus scribit,
hausto veneno, ut Dio, morbo diem obiit. Dum hoc bellum flagraret, scribit e Dione Xiphilinus Britannos Victoriam sub Andatis nomine, quam alibi Graecus codex Andrasten vocat, imprimis coluisse, et in eius loco summa cum immanitate captivos immolasse, quod tamen hodie nomen pro victoria non agnoscunt Britanni, nec ego quid velit video, nisi ut Latii Victoriam a vicendo, Sabini Vacunam ab evacuando, et Graeci Νίκην ἀπὸ τοῦ μὴ εἴκειν, id est non cedendo nominarint, sic Britanni anarhaith ab evertendo appellarunt. Hoc enim nomen exitiabilis eversio illis significatur. Sed haec obiter et per transennam. Iam inde altum est de Icenis apud authores silentium, nec quicquam legendo erui potest nisi quod Romani, praecipite cum eorum imperio, novum magistratum orae maritimae per has et alias regiones ad Saxonum depraedationes cohibendas praefecerunt, quem comitem littoris Saxonici per Britanniam vocarunt, ut iam ante diximus.
3. Cum autem Saxones iam suam in hac insula heptarchiam confirmassent, in Orientalium Anglrum regnum cessit haec provincia, quam ab orientali situ sua lingua Eastangleryc dixerunt, id est Orientalis Angliae regnum, Uffamque primum regem habuit, unde Uffkines successores diu dicti, qui nunc Merciorum, nunc Cantianorum regum beneficiarii fuisse videntur. Quorum soboles cum in Edmundo Sancto defecisset, Dani regionem pervaserunt et miserum in modum annos plus minus quinquaginta omni bellorum calamitate dilaniarunt, donec Edwardus Senior, illis debellatis, suo Occidentalium Saxonum imperio tandem adiunxerit. Deinceps vero suos praesides habuit, quem honorem primis Normannorum temporibus gessit Radulphus quidam e Britannia Armorica oriundus, homo infido ingenio qui, dum nuptias magno apparatu celebravit, nefaria opprimendi Guilielmi Normanni consilia cum multis inivit, sed frustra silentium et fides inter tot conscios sperebatur. Indicio enim facto, ille honore exutus et proscriptus, aliique securi percussi. Sed haec fusius ab historicis tractanda, nunc ipsa loco, quod est nostri instituti, adeamus. Cuiusmodi horum fuit regio, ecce tibi Abbo Floriacensis qui anno Christi DCCCCLXX floruit, his verbis depinxit:
Haec pars quae Eastangle vocatur, cum aliis, tum eo nobilis habetur quod aquis pene undique alluitur, quum a subsolano et euro cingitur oceano, ab aquilone vero immensarum paludum uligine quae exorientes propter aequalitatem terrae a meditullio ferme totius Britanniae per centum et eo amplius millia cum maximis fluminibus descendunt in mare. Ab ea autem parte qua sol vergit in occasum, ipsa provincia reliquae insulae est continua, et ob id pervia. Sed ne crebra irruptione hostium incursetur, aggere ad instar altioris mari, fossa humo praemunitur. Interius ubere satis gleba admodum laeta hortorum nemorumque amoenitate, gratissima ferarum venatione, insignis pascuis, pecorum et iumentorum non mediocriter fertilis. De piscosis fluminibus reticemus, cum hinc eam, ut dictum est, lingua maris allambit, inde paludibus dilatatis stagnorum ad duo vel tria milla spatiosorum innumerabilis multitudo praeterfluit. Quae paludes praebent pluribus monachorum gregibus optatos solitariae conversationis sinus, quibus inclusi non indigeant solitudine heremi. Haec Abbo.
UFFOLCIA, quae primo dicenda, Saxonice Suthfolk, id est Populus Australis, ratione Norfolciae, ab occasu habet Cantabrigienses, ab austro Stour fluvium, qui ab Essexia dividit, ab ortu oceanum Germanicum, a septentrione duos fluviolos Ouse minimum et Waveney, qui ex eodem quasi fonte in diversa fluentes a Norfolcia disterminant. Regio satis ampla, portuosa, solo nisi ad orientem admodum pingui, utpote ex argilla et marga composita, unde laetissima ubique arva et uberrima saginando pecori pascua, caseique magno numero conficiuntur, qui in omnes Angliae partes magno cum incolarum commodo distrahuntur. Imo etiam in Germaniam, Galliam et Hispaniam, ut author est Pantaleon medicus, qui hos nostros cum Placentinis et colore et sapore conferre non dubitavit, sed non erat ille ex Apicii schola delicatulus.
Nec desunt sylvae et vivaria quam plura nobilium aedibus adiuncta feris repleta.
Dividitur haec politice in tres partes, quarum una the geldable, quod ex ea tributum exigitur; altera libertas S. Edmundi, quia ad eius monasterium spectavit; tertia libertas S. Etheldredae dicitur, quia ad Eliense coenobium pertinuit, cui concesserunt olim regis nostri quaedam territoriola cum sacha et socha, ut inquit liber Eliensis, sine ulla exceptione ecclesiasticae aut secularis iurisdictionis. Verum nos chorographice hanc obeamus, et ab occasu exorti potiora loca perlustremus.
![]()
2. Qua occasum et Cantabrigienses spectat, in ipso limite Ixning sedet, maioris olim quam hodie famae. Etheldreda enim virgo regis Annae filia in divas relata suis natalibus, Radulphus huius Eastangliae comes sua in Guilielmum Normannum conspiratione, et Hervaeus primus episcopus Eliensis via, quam hinc ad Ely munivit, olim nobilitarunt. Nunc vero vicinitate Novi Fori, quod Newmarket dicimus, quo certatim res venales undique comportantur, decrescere coepit. Recentius hoc esse nomen ipsum innuit, ita vero positum est ut australis pars ad Cantabrigiensem, septentrionalis ad Suffolciensem comitatum spectet, et utraque suam habet ecclesiolam, quarum hanc Ixning, illa Ditton sive Dichton matrem agnoscit. De hoc vero nihil alud mihi legenti occurrit quam quod sub Henrico Tertio alteram huius partem Robertus de Insula sive L’ Isle in liberum maritagium cum Cassandra filia Richardo de Argentonio, a quo Alingtonii, dederit.
Hic circumquaque longe patet planities Newmarket Heath inde nominata, arenosa et sterili, virenti tamen terra, in qua fossa illa admiranda videtur quam quasi a diabolo ductam Devils dike vulgus vocat, cum certum sit ex istis fuisse quibus, ut prodit Abbo, contra hostiles irruptiones incolae se praemunerunt, ut fusius cum ad comitatum Cantabrigiensem pervenerimus docebitur. Interim tamen monendus hic est lector minimam omnium harum fossarum ad alterum hinc milliare conspici inter Sneailwell et Moulton perductam.
3. Interius opidum est S. Edmundi celeberrimum, quod Saxonico saeculo Bedenwics-gueord et Britannico, ut videtur, Villa Faustini, cuius meminit Antonius: sic enim existimavit Talbottus vir antiquitatis bene peritus, et in hac Angliae parte versatissimus. Distantiae enim ratio iam ab Icianis quam a Colonia apud Antoninum satis convenit, utque Villa Latinis nobilis cuiuspiam domum in fundo locatum significat, ita gueord idem Anglis denotavit. Abo enim ille Bedericsgueord Bederici Cortis, id est villa, interpretatur. Praeterea Angli vim verbi in suam linguam transfudisse videantur, etenim ut Faustinus Latine prosperitatis sensum in se habet, ita Germanice Bederic, ut scribit literatissimus ille Hadrianus Junius,
ubi Betoricis nomen quo apud Strabonem Melonis Sicambri filius erat foelicitatis et favore plenum interpretatur. Sin diversi hi fuerint libenter me nescire fateor, quis ille Faustinus et quis hic Bedericus. Faustini illius villam quam Martialis libro Epigrammatum tertio depingit non fuisse certo scio.
Et Berici eius fuisse qui e Britannia exturbatus, ut author est Dio,
Claudio imperatori bellum in Britannos movere persuasit si dicerim, ipse mihi neutiquam crederem. Quaecunque vero fuerit, si Faustini Villa non sit, celebris tamen memoriae fuisse videtur, quum enascente in hoc tractu religione Christiana Sigebertus rex aedem sacram hic posuerit, et Abbo villam regiam vocarit. Verum cum Edmundi Christianissimi regis corpus, quem Dani exquisitis suppliciis trucidassent, huc transtulisset populus et in eius honorem permaximam miro lingneo tabulatu ecclesiam construxisset, Edmundi Burgus, vulgo S. Edmondsburi, et contracte Bury dici coepit, mirumque in modum floruit, praecipue vero ex quo Canutus rex ut patris Sueni sacrilegam in hanc ecclesiam impietatem expiaret novo opere instauraverit, opibus referserit, coronam suam sancto martyri obtulerit, monachos cum suo abbate induxerit, praedia multa et magna, et inter alia ipsum opidum integrum donaverit. Cui ipsi monachi per suum seneschallum praefuerunt et ius duxerunt. Inde Ioascelinus de Branklond huius loci monachus, homines tam extra burgum quam infra nostri sunt, et omnes infra Bannam Leucam eadem libertate fruuntur. Postea Hervaeus e Normannico genere abbas muro, cuius pauculae supersunt reliquiae, cinxit. Pontifices Romani maximis immunitatibus dotarunt, et inter alia concesserunt ut nulli episcopo locus ille subderetur in aliquo, in legitimis archiepiscopi nutum spectaret, quod adhuc observatur. Iamque monachi divitiis circumfluentes novum magnificia structura templum erexerunt, et indies novis aedificiis auxerunt, dumque Edwardo Primo regnante sacelli novi fundamenta ponerent. Inventi sunt (ut inquit Eversdenus huius loci monachus) muri veteris cuiusdam ecclesiae rotundae ita constructae quod altare quasi in medio fuerit, et credimus (inquit) illam fuisse quae ad opus S. Edmundi primo fuit constructa. Quale vero sit hoc opidum et quantum fuerit monasterium dum stetit, audi, qui vidit, Lelandum. Sol non vidit urbem situ elegantiorem, sic molli delicata pendet in clivo et rivulus ad orientem defluit, aut coenobium illustrius, sive quis dotationem seu amplitudinem aut magnificentiam incomparabilem aequis rationibus expendat. Diceres plane coenobium urbem esse: tot portae, partim etiam aeneae, tot turres et templum, quo nullum magnificentius, cui alia tria egregio opere nitentia uno et eodem coemiterio sita subserviunt. Si quantae fuerint opes requiras, non facile quis dixerit quot donaria uni Edmundi mausolaeo appensa, et sexaginta supra mille quingentas libras quotannis ex reditibus et latifundiis collegit. Si tumultus inter cives et monachos (qui civibus per suum seneschallum praefuerunt) subinde exortos, et quanta cum rabie ad mutuam internecionem concurrerint, sigillatim narrarem, omnem fidem superaret narratio. Verum huic operi tanto tempore surgenti, et opibus tot annos congestis finem attulit Henricus Octavus cum monasteria subrueret, ab iis persuasus qui privatas rationes et suam opulentiam principis et patriae, imo et Dei gloriae specioso restaurandae religionis obtentu praetulerunt. Pristinae tamen vetustatis non deforme cadaver iacet, sed ruina sane splendida, quam quicunque intueatur et admiretur, et simul commisereatur. Iacturam, ut hoc etiam obiter adnotem, si unquam alias in homine, hoc in loco fecit Anglia maxima. Verus enim ille pater patriae Humfredus dux Glocestriae, iusti pervicax, et qui illustre ingenium altioribus studiis excoluerat, cum regnum viginti quinque annis sub Henrico Sexto summa cum laude ita gubernasset ut nec boni quod quererentur, nec mali quod calumniarentur haberent, hic e medio sublatus invidia Margaretae Lotharingae. Quae cum regem Henricum Sextum maritum minuti et angusti animi viderit, ut ad se rerum summam traheret hoc nefarium facinus concepit, verum suo et huius regni malo maximo. Normannia enim cum Aquitania statim amissa, et plusquam civilia in Anglia bella erant suscitata.
![]()
4. Iuxta hunc Edmundi Burgum cernitur Rushbrok, sedes clarae et equestris familiae Ierminorum, nec longe Ikesworth ubi prioratus antiquus fuit a Gilberto Blund magnae nobilitatis viro, domino de Ikesworth, fundatus, cuius stirps mascula recta linea defecit in Gulielmo, qui cecidit in praelio ad Lewes tempore Henrici Tertii, duasque sorores Agnetam Guilielmi de Creketot et Roisiam Roberti de Valoniis coniuges haeredes reliquit.
Magis ad boream sedet Fernham S. Genovefae, ideo memorandum quod ibi Richardus Lucy iustitiarius Angliae Robertum Leicestriae comitem hic grassantem iusto praelio coepit,
et plusquam decem millia Flandrorum quos in patriae perniciem ille evocaverat occidione occidit. Duas hic in proximo aedes admodum elegantes vidimus, alteras a Kitsonis equestris dignitatis ad Hengrave, possessionem olim Edmundi de Hengrave iurisconsulti sub Edwardo Primo celeberrimi, alteras ad Culfurth a Nicolao Bacon equite nuper nuper extructas filio Nicholai illius Bacon magni sigilli Angliae custodis, qui ob singularem prudentiam et solidissimum iudicium alter
e destinis huius regni suo tempore meritissime est habitus. Nec procul dissitus est Lidgate viculus, qui hoc nomine neutiquam tacendus quod in lucem Ioannem Lidgate monachum aediderit, cuius ingenium ab ipsis Musis effictum videatur, ita omnes Veneres et elegantiae in suis Anglicis carminibus renident. Haec ad occiduam Suffolciae partem sunt memoriae celebrioris.
![]()
5. Ad austrum, Stour flumen
statim a fonte in amplam paludem, Stourmere vocant, stagnare vidimus, sed mox intra ripas se colligens primum Clare praeterfluit, vicum nobilem, qui praeter dirutam arcem quam ostendit, Clarorum nomen honoratissime familiae, quae a Gisleberto comite Normanno desendit et ducatus titulum Leonello Edwardi Tertii filio impertivit, qui cum uxorem ex illa familia oriundam duxisset ducis Clarentiae titulum a patre accepit. Ille enim ab hoc loco Clarentiae dux est dictus (ut prius comitis Gisleberti posteri comites de Clara), qui ad Ambam Pompeiam in Italia mortuus cum secundis nuptis Galeacii vicecomitis Mediolanensis filiam sibi iunxisset, et in collegiata hic ecclesia inhumatur, ut etiam Ioanne de Acres fila regis Edwardi Primi quae Gilberto secundo de Clara Glocestriae comiti enupta. Expectet fortasse hic lector ut comites qui de Clara dicti et Clarentiae duces subiiciam, cum honoratissimo semper loco in hoc regno fuerint, et sane paucis subiiciam ne quis desideret. Richardus filius Gisleberti comitis Aucensis in Normannia stipendia fecit regi Guilielmo cum in Angliam ingrederetur, ab eoque donatus est villis de Clare et Tunbridge. Hic genuit quatuor filios Gislebertum, Rogerum, Walterum et Robertum, a quo Fitz-Walteri descenderunt.
Gislebertus ex filia comitis de Claro Monte habuit Richardum, qui ei successit, Gislebertum, a quo Richardus ille comes Penbrochiae et expugnator Hiberniae, et Walterum. Richardus primogenitus a Wallis occisus reliquit duos filios Gilbertum et Rogerum: Gilbetus autem sub Stephano rege fuit comes Hertfordiae, ille tamen et eius successores saepius comites de Clara ab hac primaria eorum sede et vulgo dicti, et ipsi se scripserunt. Huic sine prole defuncto successit Rogerus frater, cuius filius Richardus Amiciam filiam et unam haeredum Guillielmi comitis Glocestriae sibi matrimonio iunxit, cuius iure eius posteri Golcestriae erant comites, quos suo loco vide. Verum mascula eorum prole tandem deficiente, Leonellus tertius regis Edwardi Tertii filius (qui Elizabetham filiam et ex asse haeredem Guilielmi de Burgo comitis Ultoniae ex Elixabetha Clara prognati duxerat) a patre novo titulo ducis Clarentiae honoratur. Cum ille autem unicam tantum filiolam Philippam Edmundi de Mortuomari comitis Marchiae uxorem suscepisset, rex Henricus Quartus Thomam filium minorem Clarentiae ducem instituit, qui Normanniae praefectus Scotorum et Gallorum in se ruentium impetu in Andibus, nulla suscepta prole, cecidit. Satis longo post tempore Edwardus Quintus hunc honorem Georgio fratri contulit,
quem post graves inimicitias et acerba odia in gratiam receperat, tandemque tamen in carcere extinxit in dolio vini Cretici (ut fama obtinet) immersum. Utique hominibus natura insitum est ut quos timuerint et quibuscum de vita contenderint, hos, licet sint fratres, semper oderint.
6. A Clara per Long Melford hospitale pulcherrimum ab optimo viro Guilielmo Cordallo ordinis equestris, et ab archivis nuper positum, ad Sudbury, id est australis burgus, accedit Stourus et fere circumlambit, quem huius agri quondam praecipuum fuisse et ratione Norwici, id est vicus septentrionalis, hoc nomine signatum credunt. Nec dum vicinis inferior censeri aequo animo ferat. Est enim populosus et pannis conficiendis opulentus, maioremque pro summo magistratu habet qui singulis annis ex aldermannis septem eligitur. Haud multum hinc abest Edwardeston non magni nunc nominis sed quae olim dominos et incolas summi honoris habuit de Monte Canisio, vulgo Mont-Chensy dictos, e qua familia Guarinus duxit filiam et unam haeredum potentissimi illius Guilielmi Marescalli comitis Penbrochiae, atque ex illa suscepit Ioannam filiam quae maritum Guilielmum de Valentia e familia Lusigniana in Gallia comitis Penbrochiae titulo adauxit. Guarinus autem ille Mont-Chensy, ut vir erat honoribus amplissimis, ita fortunis maximis, adeo ut Angliae Crassus eo seculo haberetur. Testamentum enim eius ad ducenta millia marcarum transcendit. Post pauca milliaria Bretono fluviolo augetur Stour, qui non longo decursu duo alluit antiqui nominis opida. Ad fontes Bretenham cernitur, opidulum exile ubi vix ulla urbis facies videtur, quod tamen Combretonium esse, cuius in hoc tractu Antoninus meminit, nominis tum affinitas tum significatio persuadet. Ut enim Bretenham Anglis domum vel mansionem ad Bretonum, sic Combretonium Britannis vallem aut depressiorem ad Bretonum locum denotat. Sed haec perperam in Peutegerianis schedulis . Comvetronum et Ad Covecin dicitur. Hinc parum ad ortum Nettlested conspicitur, unde Wentworthi fuerunt quos baronum dignitate ornavit rex Henricus Octavus, vicinumque eset Offton, i. e. Offae regis Merciorum opidum, ubi in colle argillaceo rudera iacent antiqui castri quod Offam posuisse ferunt, cum Aethelbertum Eastanglorum regem scelerate sustulisset eiusque regnum occupasset. Infra hanc Hadley, Saxonice Headlege, sedet, laneis pannis conficiendis hodie insigne. Ab historicis nostris olim memoratum quod Guthrum sive Gormo Danus
hic sit sepultus. Cum enim Aelfredus illum eo adegisset ut Christo nomen daret et baptismum susciperet, has Orientalium Anglorum regiones illi assignavit ut (authoris mei verbis utor) sub fidelitate regis iure foveret haereditario quas pervaserat
latrocinio.
7. Hinc Bretonus petit Stuor, qui consociatis aquis non longe a Bentley, ubi Talmachi generis claritate et vetustate insignes longo sane tempore effloruerunt, defluens post pauca milliara prope Arwerton, olim clarae familiae Baconnorum, nunc Parkerorum aedes, qui paternam originem a baronibus Morley, maternam a Calthropis celebri inprimis familia genus deducunt, oceanum subit; istoque ostio Orwell sive Gipping flumen una evolvitur. Hic in ipso quasi huius agri umbilico exoritur e duobus fontibus, altero prope Wulpett, altero ad Gipping viculum. Wulpet opidum est mercatorium et Latine sonat Luporum Fossa, si Neubrigensi credamus, qui non minus speciosam fabellam de hoc loco contexuit quam sit sit ipsa Luciani Vera Narrato: nimirum duos pusiones colore viridi ex satyrorum genere longo per subterraneos meatus, itinere confecto ex altero terrarum orbe, scilicet ab Antipodibus et terra S. Martini, hic emersisse, de quibus si plura velis ipsum authorem adeas, qui tibi, ut inquit ille, omnibus risionibus ridenda propinabit. Nescio an hic memorem in quam vanam spem auri inveniendi ad Norton vicinum cupiditas credula regem Henricum Octavum pellexit, sed soffossiones
loquuntur. Inter Gipping vero et Wulpett in aedito colle supersunt vestigia antiqui castri Hawghlee, quod duo plus minus iugera complectitur. Hoc nonnulli castrum Hagoneth dictum esse contendunt quod fuit Radulphi de Broc et MCLXXIII e Roberto comite Leicestri captum et subversum.
8. Ad eundum fluvium cernitur Stow et Needham mercatoria opidula, nec procul a ripa Henningston, in qua tenuit terras Baldwinus Le Pettour (notato mihi nomen) per seriantiam , loquor ex antiquo libello, pro qua debuit facere die natali Domini singulis annis coram domino rege Anglae unum saltum, unum suffletum, et unum bumbulum, velut alibi legitur, per saltum, sufflum et pettum, i. e., si intelligo, ut saltaret, buccas cum sonitu inflaret, et ventris crepitum ederet. Ea fuit illorum temporum aperta et laeta hilaritas. Notaturque quod ad hoc feudum manerium de Langhall spectavit. Propius ostium Ipswich, olim Gippewich, urbeculam humiliori situ vidimus, quae huius comitatus quasi ocellus, portu satis commodo, vallo et aggere olim praemunita, mercimoniis frequens, magna habitatorum multitudine referta, templis quatuordecim ornata, aedibus amplis et magnificis exculta. Quatuor religiosorum aedes nunc eversas praetermitto et collegium magnificum quod inchoavit Thomas Wolsaeus cardinalis hic ex Lanio natus, cuius vastus animus nimis alta semper spiravit. Corpus politicum (ut accepi) constat ex duodecim burgensibus (portmen vocant), e quibus pro summis magistratibus quotannis eleguntur duo ballivi, totidemque iusticiari, ex XXIIII aliis. Quod ad antiquitatem attinet, quantum observare potui, nomen ante Danicam irruptionem, quam experta fuit, non auditum. Anno salutis DCCCCLXXXXI Dani tanta immanitate hunc locum et omnem maritimam regionem depraedati sunt ut Siritlo archiepiscopo Cantuariensi et Angliae proceribus pacem ab illis decem librarum millibus redimere consultissimum videretur. Nihilominus vix nonus agebatur annus cum hoc opidum iterum diripuerint, statimque Angli praelio fortiter eos exceperint, sed unius (ut habet Huntingdonensis) Turkilli meticulosa fuga (levibus enim momentis maximae
fiunt in bello inclinationes) nostris in fugam coniectis, victoria e manibus excidit. Edwardo Sancto regnante, ut est in censuali Angliae commentario De hac regina Edeva duas partes habuit, et comes Guert tertiam partem, burgensesque erant DCCC reddentes consuetudinem regi. Cum vero Normanni Angliam occupassent, castrum hic erexerunt, quod contra Stephanum usufructuarium Angliae regem Hugo Bigod aliquandiu propugnavit, sed demum dedidit. Hoc nunc ita disparuit ut rudera non supersint. Sunt qui volunt fuisse in parochia proxima de Westfeld ubi rudera castri cernuntur, ut olim vetus Gippwic, ut verunt, consedit. Demolitum tunc credmus cum Waleton castellum vicinum solo complanaret Henricus Secundus. Hoc enim seditiosis perfugium erat, et ad hoc exposita tria millia Flandorum, quos in illum evocaverant Angliae proceres, cum Henricum filium immaturo consilio aequata potestate regem designasset, iuvenisque, cui inter praecipitium et summum nihil medium erat, regnandi cupiditate furens, nefarium in patrem bellum indixisset. Quamvis haec castra iam evanuerint, littus tamen hoc satis defenditur immani dorso (Langerston vocant) quod per duo plus minus milliaria, ut inquit ille, summo mari non sine magno navigantium periculo et terrore longe incumbit, usui tamen est piscatoribus ad pisces exsiccandos, et spatiosum portum Orwell quodammodo praemunit. Haec ad australem huius agri partem.
9. Hinc incurvatum littus (haec enim plaga orientalis tota mari obversa est) in septentriones procurrens mox Debeno fluviolo se aperit, qui fontes habet iuxta Mendelsham, cui ius mercatus et nundiarum ab Edwardo Primo loci hominus Henricus Fitz-Otho sive Filius Othonis sculptoris cuneorum acquisivit, per cuius haeredes non minima possessio ad Boutetorts dominos de Wily in Wigorniensi comitatu decidit, et ab illis denuo regnante Richardo Secundo ad Frevill, Burnell et alios. Hic Debenus flumen primum affunditur et nomen facit Debenhamiae mercatorio opidulo (quod Depenham alii rectius dici volunt), quod ex argillaceo et humidiori solo viae circumquaque sunt profundiores et impeditiores. Inde defluit per Ufford Roberti de Ufford Suffolciae comitis quondam sedem, et huic altera ripa oppositam Rendelisham, id est interpretante Beda,
Rendili Mansio, ubi Redwaldus Orientalium Anglorum rex plurimum egit, qui primus ex sua gente baptismatis fonte Christo renatus erat: postea tamen ab uxore seductus in eodem fano et altare, ut inquit Beda, ad Christi religionem et arulam ad daemoniorum victimas habuit. Swidelhmus etiam rex Orientalium Anglorum a Cedda episcopo postea hoc loco sacro baptismi lavacro fuit ablutus. Hinc Debenes flumen ad Woodbridg descendit, opidulum nitidis aedificiis excultum ubi statis temporibus conventus pro liberate S. Etheldredae habentur, et pauca emensa milliaria ab oceano ad Bawdsey portum suscipitur.
10. Iam littus sensim in ortum proreptans ad Ori fluminis ostium, quod iuxta Framlingham quondam Bigodorum castrum profunditur, statimque ad occiduum eius latus quasi in lacum diffunditur. Castrum hoc est pulcherrimum, aggere, fossa et muro magnae crassitudinis in quo tredecim turres, firmatum, interiusque aedificis in usum commodissimis instructum. Hinc anno salutis MCLXXIII cum seditiosus filius regis Henrici Secundi in patrem arma caperet, Robertus Leicestriae comes cum mercenariis Flandris late regionem infestavit. Hinc etiam anno MDLIII Maria regina regnum auspicata est frendente contra Henrici VIII filias Northumbriae duce Dudleio. Parrham opidulum deinde flumen accedit, cuius dominum Guillielmum Willoughby baronis dignitate ornavit rex Edwardus Sextus, et postea Glemham, quae vetustae et celebri familiae nomen imposuit, praeterlapsus ad Oreford, cui nomen facit, in mare descendit. Amplum et frequens hoc fuit opidum, castroque e ruffescente saxo munitum, quod olim ad Valoinios, et postea ad Willoughbaeos pertinuit, sed de oceani ingratitudine hodie conqueritur, qui sensim se seducit et portus commoditatem invidere coepit, nec aliud est quod de Oresford dicam, nisi placeat haec paucula Radulphi de Coggeshall vetusti scriptoris verba percurrere. Tempore Henrici regis, cum Bartholomaeus de Glanvile custodiret castellum de Oreford, contigit ut piscatores hominem sylvestrem inter retia sua comprehenderent, qui speciem humanam omnibus membris praetendebat, capillos habebat, barbam prolixam et pieatam, circa pectus nimium pilosus erat et hispidus, qui tandem clam aufugit ad mare et nusquam comparuit. Ut verum sit quod vulgis dicit, quicquid nascatur in parte naturae ulla et in mari esse, et non omnino commentitium, quod de Tritone in Lusitaniae littore et maritimo homine in freto Gaditano scripsit Plinius.
11. Non multo superius tuto et peramoeno situ interiacet inter vallem Slaughden, qua mare ab ortu diverberat, et flumen ab occasu Aldburgh, i. e. si interpreteris, Burgus Antiquus, vel ut alii volunt, Burgus ad Ald Flumen, statio nautis et piscatoribus satis commoda et inde satis frequens, oceanum qui aliis hac ora opidis infestior, propitium agnoscit. Iuxta cum ex coeli iniuria segetum spicae per Angliam anno MDLV suffocatae essent, pisa nulla terra circumfusa inter saxa, autumno ineunte, non sine miraculo enata annonam laxasse ferunt incolae. Prudentiores legumina naufragiis in littus reiecta subinde illic renasci solita esse referunt, ut nullus sit miraculo locus. Verum huiusmodi sua sponte quotannis inter scrupos in Cantii littore enasci iam ante diximus.
12. Hinc littora legentes ad X milliare Dunwich offendimus, Anglo-Saxonice Dunmoc, cuius Beda meminit, ubi Foelix Burgundus qui Orientales Anglos a Christo deficientes ad fidem reduxit anno salutis DCXXX episcopalem sedem fixit, eiusque successores non paucis annis universae Orientali Angliae praefuerunt. Sed Bisus a Foelice quartus, cum aetate ingravescente et adversa valetudine, tantae provinciae minime par esset, in duas sedes divisit: altera vero in hac permansit, alteram in North Elmehom opidulo constituit. Rege Guilielmo Primo regnante, CCXXXVI burgenses habuit, pauperes 100, valebat 30 libras et sexaginta millia allectum de dono, sic in censuali Angliae tabula legitur. Superiori saeculo fuit haec civibus frequens et officina monetaria celebris, et Henrico Secundo regnante, ut scribit Guilielmus Neubrigensis, vicus insignis, variis opibus refertus. Quo tempore, cum novis motibus arderet Anglia, ita munita erat ut terrori fuerit Roberto Leicestrensi comiti qui has partes late persultabat. Nunc vero peculiari naturae invidia, quae sine ullo fine maris aviditati indulget, fluctuum violentia maximam partem abrepta et, episcopis multa ante secula sedem suam alio transferentibus, in solitudinem quasi redacta iacet. Paulo superius Blith flumen se in mare exonerat, ad cuius ripam exiguum opidulum Blithboro vidimus, quod non alio quam sepultura Annae regis Christiani nomen meruit, quem Penda Mercius iusto praelio interfecit. Ecclesia canonicorum collegio illustratum fuit a rege Henrico Primo, qui eandem S. Osithae canonicis concessit. Mercatum habet beneficio Ioannis domini Clavering, cui hoc ius cum nundinis rex Edwardus Secundus dedit. Luculentum sane ille patrimonium hoc in tractu habuit, utique genus a filia et haerede Guilielmi de Casineto sive Cheney duxit, qui baroniam de Horsford in comitatu Norfolciae tenuit, et monasteriolum ad Sibton erexit.
13. Procurrit hic longius in ortum proiectum promontorium Eastonnesse, quod totius Britanniae maxime orientale iudicatur, Ptolomaeo ἐξοχή sive extensio dicitur. Et ne dubites hoc esse quod nos Easton vocamus, noveris eysteney idem esse Britannis quod Graecis ἐξοχή et Latinis extensio, quamvis et hoc nomen aeque probabiliter nostra lingua a situ orientali inditum videatur. In australi parte huius promontorii Southwold in planitie mari littore aperto obiacet, opidum non infrequens portus beneficio quem Blith flumen ibi se exonerans praebet, et accedente aestu ita undis circumfusum ut insula videatur et non esse superfusum mireris. Adeo ut illud Ciceronis in mentem mihi revocarit,
Quid aestus maritimi Hispanienses et Britannici, eorum certis temporibus vel accessus vel recessus? Sine deo fieri non possunt, qui suos undis circumscripsit limites. Interius Wingfeild cernitur, ubi semiruta moenia castri cernunutur, quod familiae in hoc tractu nemerosae et equestri gloria et antiqua nobilitate admodum insigni nomen fecit, sedesque fuit, et Dunnington, quae suum dominum Ioannem Phelipps ostentat patrem Guilielmi illius qui in uxorem duxit filiam et haeredem baronis Bardolph, cuius itidem filiam et haeredem Ioannes vicecomes Beaumont in coniugem accept. Sed nunc veteris famliae Roussorum est habitato. Nec multum hinc abest Huntingfeild, qui baronem eo nomine notum, Edwardo Tertio regnante, habuit, et huic vicinum Heveningham sedes equestris familiae de Heveningham, quae admodum vetustam repetit originem, parumque abest Halesworth, quondam Healsworda, antiquum Argentoniorum, nunc Alingtoniorum opidum, cui Richardus Argenton ius mercaturae a rege Henrico Tertio impetravit.
14. A septentrione duos fluviolos, Ouse scilicet minorem et Waveney, hanc provinciam a Norfolcia disiungere diximus, qui e palustri loco ad Lophamford fontibus parum inter se disparatis emanantes in diversa per vadosos sinus cursus agunt. Ad Ouse, qui in occasum fertur, nihil memoria dignum hac in parte se exhibet. Ad Waveney, qui in ortum tendit, primum Hoxon, olim Hegilsdon, cernitur, martyrio Edmundi regis nobilitatum. Ibi enim Christianissimum regem, quod Christo non renuntiaret, immanissimi Dani (ut Abbonis verbis utar)
ad arborem religatum toto corpore sagittarum telis confodiunt, multiplicantes acerbitatem cruciatus crebris telorum iactibus, quum vulnera vulneribus imprimebant, dum iacula iaculis locum dabunt. Atque, ut medii temporis poeta de illo cecinit,
Iam loca vulneribus desunt, nec dum furiosis
Tela, sed hyberna grandine plura volant.
Quo loco postea aedes erant episcopi Norwicensis admodum elegantes, donec illi pro monastrio S. Benedicti non ita pridem commutarint. In proximo ad Brome longo iam tempore habitavit equestris familia Cornwalleys, ex quibus Ioannes fuit senescallus familiae Edwardi Sexti principis, et Thomas eius filius, qui ob prudentiam et fidem fuit a consiliis Mariae reginae eius aulae controrotulator. Inferius Eay sedet, id est Insula, sic dicta quod sit undique aquis irrigua, ubi monasterii S. Petro sacri et vetustri castri, quod ad Robertum Mallet Normannicum baronem spectavit, rudera, ruinae, et hinc inde fatiscentia moenia ostenduntur. Cum autem ille sub rege Henrico Primo dignitate excidisset,
quod a Roberto Normanniae duce contra regem steterit, rex hunc honorem Stephano comiti Bononiensi donavit, qui postea rex Auguliae usufructuarius, filio Guilielmo Wareniae comiti reliquit. Cum autem ille in expeditione Tholosana periisset, reges ipsi occuparunt donec rex Richardus Primus Henrico eius nominis qunto Brabantiae, Lotharingiae duci cum nepti Stephani regis e filia (quae monialis fuerat) dederit. Longo post tempore cum iam ad reges Angliae recidisset, Edwardus Tertius Roberto de Ufford Suffolciae comiti (ut accepi) contulit. Nec tacendum Bedingfeld in proximo, quod clarae et vetustae familiae nomen indidit, quae plurimum claritatis ab haerede familiae de Tudenham accepit. Inde per Flixton pro Felixton a Foelice primo episcopo, ut multa alia in hoc agro, denominatum, ad Bungey decurrit Waveney fluvius, et quodammodo circumfudit ubi castrum et arte et natura firmavit Hugo Bigod cum seditionum quasi tempestate Angliam agitarent seditiosi barones. De quo quasi inexpugnabili ille gloriari solitus:
Were I in my Castle of Bungey,
Upon the river of Waveney,
I would ne care for the king of Cockeney.
Nihilominus postea ne deleretur grandi pecunia et obsidibus datis ab Henrico Secundo redemit. Inde haud multum a ripa Mettingham cernitur, ubi in planitie castrum quadratum, et in eo collegium extruxit loci dominus Ioannes cognomine de Dorwich, cuius filiam et tandem familiae haeredem Robertus ille de Ufford Suffolciae comes in matrimonium cum lauta haereditate accepit.
15. Iam Waveney mare propius accedens dum duplicem in oceanum viam sibi frustra molitur, alteram cum Gariene flumine alteram per lacum Luthing, peninsulam effecit non exiguam, quam alii Lovingland, alii Luthingland verius vocant. A Luthing lacu longo et diffuso qui a littore oceani orsus in Garienem flumen emittitur. In cuius ingressu Lefstoffe angustius opidulum mari impendit, in exitu Gorlston, ubi diruti coenobioli turrim vidimus, qua alicubi est usui navigantibus. Introrsum ad Garienem sedet Somerley habitatio olim, ut mihi retulerunt, Fitz-Osberti; a qua ad equestrem et claram familiam Ierneganorum devenit. Superius ubi Garienis et Waveney aquas commiscent suas, Cnobersburg, id est (interprete Beda)
Cnoberi urbs floruit, nos Burghcastell hodie vocamus. Quod (ut inquit Beda) sylvarum et maris vicinitate amoenissimum erat castrum in quo monasterium a Fursaeo Scoto extructum, cuius suasu Sigebertus rex Orientalium Anglorum vitam monasticam amplexatus se regno abdicavit, qui postea ex hoc monasterio invitus extractus, ut suis animum praelio contra Mercios adderet, una cum suis interiit. Nunc eo loci solummodo sunt lacera moenia, quadrata quasi forma, e silice et lateribus Britannicis constructa, omniaque vepribus et dumis obsita, inter quae Romanorum numismata subinde eruuntur, adeo ut ex munimentis illis videatur quae ad Saxonum pyraticam propulsandam ad Garienem flumen statuerunt Romani, vel potius ipsum Garianonum ubi Stablesiani equites stationem habuerent.
16. Comites et duces habuit Suffolcia e variis familiis. Sunt recentores qui Glanvillos hoc titulo olim inclaruisse produnt, sed cum nulla certa nitantur
authoritate, quia error obvius et in publicis regni tabulariis nihil de illis comperi, donec certius docuerint, ignoscant si non credidero. Interim tamen Glanvillorum familiam in hoc tractu admodum insignem fuisse agnosco. Nec ante regis Edwardi Tertii tempora aliquem titulo comitis huius provinciae ornatum hactenus ex testibus fide dignis didici. Ille autem Robertum de Ufford, virum multa domi bellique gloria, filium Roberti seneschalli aulae regiae sub Edwardo Secundo e Cecilia de Valoniis domina de Orford, Suffolciae comitem dixit. Huic successit filius Guilielmus, cuius cum quatuor filii praematura morte ipsi superstiti praerepti esent, et ipse subitanea morte in comitiis parlamentariis dum sententiam communitatis regni relaturus esset expirasset,
Robertusque Willoughby, Rogerus dominus de Scales, et Henricus de Ferrariis de Grobo propinquiores eiusdem haeredes haereditatem divisissent, Richardus Secundus Michaelem De la Pole e mercatore ad hunc titulum et dignitatem cancellarii Angliae provexit. Qui mercimoniis magis, utpote mercator mercatoris filius, quam militia occupatus, ut habet Thomas Walsingham. Filius enim ille fuit Guilielmi De la Pole, qui primus fuit maior Kingstoni super Hull, et ob opes baneretti dignitate ab Edwardo III ornatus. Sed quum tot prosperis confluentibus hominis ingenium tantae fortunae minime capax esset, solum vertere coactus extorris obiit. Nec nobilitati huius derogat mercatura, nobilium enim filios mercaturae operam dedisse quis ignorat? Nec inficiabor illum quamvis mercatorem nobili genere fuisse ortum. Michael eius filius restitutus genuit Michaelem praelio Agincortensi caesum, et Guilielmum quem Henricus Sextus ex Suffolciae comite primum Suffolciae marchionem creavit, sibi et haeredibus masculis de corpore suo. Et quod ipse et haeredes de corpore gestent auream virgam in sui summitate columbam habentem in die coronationis regum Angliae, et virgam eiusmodi eburneam in coronatione reginarum Angliae. Postea eundem optime meritum ad honorem et titulum ducis Suffolciae evexit. Vir sane erat ille magnus et eximius, cum pater enim et tres fratres vitam Gallico bello patriae fortiter profudissent, ipse, ut habetur in tabulis parlamentariis XXVIII Henrici Sexti, in eodem bello totos trigita quatuor annos militavit, annos septemdecim continuos e militia domum non reversus, semel captus cum adhuc tantum ex equestri essent ordine, viginti millia librarum monetae nostrae ad se redimendum dependit. Regi fit a consiliis annos quindecim, et Garteriani ordinis socius annos triginta. Hinc ut maxima apud principem gratia, ita ob id maiori apud plebem flagravit invidia, et leviculis de causis, quae parum liquebant, in exilium actus, dum Galliam peteret ab adversariis in mari interceptus securique percussus. Filium reliquit ille Ioannem, qui Edwardi Quarti sororem in uxorem duxit, genuitque ex ea Ioannem Lincolniae comitem, qui cum regni haeres a Richardo Tertio declaratus fuisset, ambitio eius se continere non potuit, quae illico prorupit contra Henricum Septimum ad suam ipsius perniciem, qui bello intestino statim cecidit, ad patris interitum, qui dolore confectus animam aedidit, et totius familiae ruinam, quae simul extincta concidit. Edmundus enim eius frater, qui Suffolciae comes dictus, in Henricum Septimum qui, poenitentia saepius quam poena contentus, ipsi criminum gravissimorum gratiam fecerat, in Flandriam profugus res novas moliri coepit, sed paulo post in manus Henrici, qui vitam sancte promisit, a Philippo Austriaco Burgundiae duce contra ius hospitii (ut tunc clamitarunt) traditus, in carcerem conditus, et ab Henrico Octavo, qui patris promisso se teneri non existimavit, cum Galliam primum cogitaret, ne ipso absente aliquid domi turbaretur, morte affectus. Richardus tamen frater eius iunior in Gallia exul ducis Suffolciae titulum usurpavit, qui ultimus quod scio ex hac stirpe masculus in papiensi praelio quo rex Galliarum Franciscus Primus captus MDXXIIII, strenue inter confertos hostes occubuit. Cui ob virtutem ipse hostis dux Burbonius funus fecit apparatissimum, atratusque interfuit. Postea vero Henricus Octavus Carolum Brandum, cui Mariam eius sororem Lodovici XII Galliarum regis viduam in uxorem dederat, ducis Suffolciae titulo ornavit, cui successit Henricus filiolus, et illi Carolus frater; quibus sudore Britannico anno MDLI extinctis, Henricum Grey Dorcestriae marchionem, qui Franciscam eorum sororem duxerat, Edwardus Sextus eo titulo adauxit, sed ille non diu usus, ob affectatum pro filia regnum sub Maria regina obtruncatus, Suffolciensium ducum erat ultimus. Iam inde iacuit Suffolciae titulus donec nuperrime Iacobus rex Thomam baronem Howard de Walden, Thomae Howard ducis Norfolciae filium secundogenitum, quem sibi a cubiculo ob perspectam fidem et virtutem constituerat, anno regni sui primo Suffolciae comitem creaverit.
Habentur in hoc agro paroeciae 575.