Epistles Latin

Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  


AMINTAE GAUDIA

ILLUSTRISSIMAE HEROINAE OMNIBUS ET ANIMI ET CORPORIS DOTIBUS ORNATISSIMAE, MARIAE PENBROKIAE COMITISSAE blue

aurigera stirpe prognata Delia; Sydnaei vatis Apollinei genuina red soror; alma literatum parens, ad cuius immaculates amplexus, confugit virtus, barbarici et ignorantiae impetu violata, ut olim a Threicio tyranno Philomela; poetarum nostri temporis, ingeniorumque omnium foelicissime pullulantium red Musa; dia proles, quae iam rudi calamo spiritus infundis elati furoris, quibus ipse misellus plus mihi videor praestare posse, quam cruda nostra indoles proferre solet: dignare posthumo huic Amyntae, ut tuo adoptivo filio patrocinari, eoque magis quod moribundus pater, illius tutelam humillime tibi legaverat. Et licet illustre nomen tuum non solum apud nos, sed exteras etiam nationes, latius propagatum est, quam aut unquam possit aeruginosa temporis vetustate aboleri, aut mortalium encomus augeri, (quomodo enim quicquam possit esse infinito plus?) — multorum tamen Famaenis, quasi siderum diademate redimita Ariadne, noli hunc purum Phoebi sacerdotem, stellam alteram coronae tuae largientem, aspernari: sed animi candore, quem sator hominum atque deorum, Iupiter, praenobili familae tuae quasi haereditarium alligavit, accipe et tuere. Sic nos, quorum opes tenuissimae, littorea sunt myrtus Veneris, nymphaeque Peneiae semper virens coma, prima quaque poematis pagina te Musarum dominam in auxilium invocabimus: tua denique virtus, quae virtutem ipsam, ipsam quoque aeternitatem superabit.

Honoris tuae studiosissimus
C. M.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer

bar

EPISTOLA PRIMA blue

Ruris deliciae, rerum pulcherrima, Philli, blue
Hos oculis dignare tuis, lectosque tenello
Abde sinu versus, humilis quos mittit Amintas,
Primitias mundi iecoris, timidaeque Caemaenae. blue
spacerMatris ad imperium, cum primus ovilia coepi spacer5
Ducere, ter quinos natus, non amplius, annos,
Pellibus indutus, pedo munitus acerno, blue
Stipatus catulo, pera succinctus agresti, blue
Sed pecudum prorsus, nec non ignarus amoris,
Amplexu, quamvis puerum, pastoria turba spacer10
Comiter excepit, rurisque arcana docebant:
Affectos curare greges, includere septo;
Temporibus tondere suis; veniente procella,
Cogere sub platanum; vulpes arcere luposque;
Noscere stellarum cursus; festisque diebus spacer15
Ad laeves numeros cannas inflare palustres,
Et pedibus choreas in picto plaudere prato.
Quid non perdidici, quam non sanare medullam blue
Insanae Veneris bibulo quae lambitur igne?
Femineas tandem caelo referente Calendas blue spacer20
Dilecta, quod moris erat, sua quisque puellae
Munera praebebat, viridi qua forte sedebant
Omnes in ripa cupidae, genualia primum
Byssina poplitibus Chlorae subnexuit Aegon, blue
Subducta leviter palla, quam fortiter ipsa, spacer25
Sed placide, pressit, roseo perfusa rubore. red
Flammeolum Dryadi, misere quam deperet, offert
Tityrus, ut sortis non irrita signa futurae
Cum sponsos thalamos olim matura subibit.
Imponit Clytiae Meliboei dextra corollam spacer30
Implicitam calthis, ut nomen flore figuret, blue
Seque sequi Clytien, ut solis caltha decorem. red
Dat xenium Glycerae Mopsus, Venulaeque Menalcas,
Atque aliis alii: sed quae mortalibus unquam
Tanta fuit curis non intermissa voluptas? spacer35
Faustulus et Corydon, ambo foelicibus orti
Principiis, ambo fortes, virtutibus ambo
Tincti diversis, iisdem sed amoribus ambo
Igniti, rixas audent litesque ciere,
Phyllida dum laudant, dum te, formosula Phylli, spacer40
Iste manu gemmam tibi praetulit, ille catellam red
Arte laboratam mira. Tu munus utrumque red
Anxia dum renuis, ne protinus aemula virtus red blue
Crescat in invidiam, verbis et cerbere certant red
Rivales; clamant socios; amor arma ministrat. red blue spacer45
Pallida surgebas, memini, pallere decebat.
Suadebas pacem precibus lachrymis, sed illi
Immoti precibus lachrymisque in proelia pergunt,
Barbara progenies. Mea tum praecordia movit
Irarum subitus, vel amoris conscius ardor. spacer50
Insilui turbis, et Martem Marte lacessens,
Mox initum fregi bellum monitis minisque.
Tu mihi tum, Phylli, pro pacis munere blandas
Solvisti grates: utinam non grata fuisses,
Aut mihi non illa peperissem bella quiete. spacer55
Nam geminos illic postquam tua lumina soles
Conspexi propior, sensique benigna loquentem,
Haec oculis adeo placuerunt, auribus illa,
Ut medium diros agerent in pectus amores
Utraque. Me miserum, nisi tu soleris Amintam, spacer60
Quem puerum pueri laethalis pertulit arcus!
Prima mihi (sensi) passos subiere per orbes
In iecur incautum, sed spicula proxima cordis
In centrum cupidas venerunt missa per aures.
Heu, geminae quantum mutatus arundinis ictu, spacer65
Dissimilique mei studia in contraria curro!
Mens incerta: spei timor est, pudor hostis amoris, blue
Diversum rapior, constans in Phyllide sola.
Da veniam, simulare novus non novit amator.
Dum vigilo, Phyllis, dum somno, Phyllis oberrat, blue spacer70
Et mihi, quicquid agam, leges, candida Philli,
Aspectu das una tuo. Si fronte serena
Me reliquos inter pastores blanda salutas
Laeta mihi fingo ventura tempora messis,
Foelicem spes ipsa facit. Si nubila vultum spacer75
Ruga notat, paveo trepidus, victusque dolore
In laticem fletu, gemituque resolvor in auram.
Attamen ignavus molli ne dicar Amori
Cedere, nec paulum primis obsistere telis,
Saepe meo prudens inieci vincla furori. spacer80
Et fluctum flammis. Nam me mihi pluribus ipse
Culpavi monitis, memori de pectore ducens
Pharmaca, quae nostris annalibus insita pridem blue
Ad seras multa voluissem nocte lucernas:
Quam Veneris sit acerba fames; quam certus amoris spacer85
Praecursor luxus; quam lubrica forma puellis;
Quam sint imbelles oculi, cum bella pererrent; blue
Syrenum cantus patulas quam mulceat aures.
Hinc Venerem coepi, duro luxumque labori
Subdere; Philli, tuos radios (ignosce fatenti) spacer90
Ut fugerem, solus sylvas habitare silentes,
Et furvum teneris oculis praetendere velum;
Neve tuas caperent voces, occludere cera
Sollicitas aures, ut quondam cautus Ulysses,
Cum nocuas legeret properato remige terras. spacer95
Omnia nequicquam fortior omnibus una.
Hoc igitur, Phylli, te supplex deprecor unum,
Ut quod fecit amor vulnus, sanetur amore,
Et mihi quod Mysiae rectori Pelias hasta. blue
Namque ut sola noces, poteris sic sola mederi. spacer100

AMINTAS PHYLLIDI EPISTOLA SECUNDA blue

Siccine, Philli, meos potuisti mente manuque
Crudeli versus rapidis committere ventis
Illectos, lacerosque? Manus tua mitior esset,
Ut nive candidior, lanaque est mollior omni. red
Siccine longaevo convitia dicere Mopso, blue spacer5
Cum tibi deferret synceri pignus amoris,
Et, laudes testata tuas, tam blanda miselli
Carmina (si nomen pateris) pastoris Amyntae?
Siccine me quondam ne mittam plura vetare,
Quem ferus urget Amor, nulla qui lege tenetur, blue spacer10
Et tuus audacem vultus iubet esse poetam.
Qui vel ab Ioniis petris extorqueat ipsi
Dignandos Phoebo numeros, Phoebique sorori?
Quid tibi tam dulci biles insevet amaras?
Displicuit Mopsus, linguae suspectus apertae, spacer15
Utpote celandos qui prodere posset amores?
Omnia quae mittam posthac mea dextera tradet:
Muta manus clausis feret internuncia chartis,
Nesciat ut nostros Coridon et Faustulus ignes,
Dum matura suas falces haec messis habebit, spacer20
Et mihi foelices implebis nupta lacertos.
Sin ea mutabant animum quae torva sub illo red
Tempore non laetis fulgebant ignibus astra,
Nunc cudo meliore hora, tradoque Camaenas.
Perlege, Phylli, precor. Quid enim legisse nocebit? spacer25
Hic nihil invenies, nisi quod tua lumina vulnus
Infligunt puero, dum te miratur, Amyntae,
Aut quos aegra mali parit impacientia questus.
Tollere si nolis, tamen aspice quas tua poenas
Imposuit facies insonti, sit nisi crimen spacer30
Purus amor: minima est pietas, audire querentem
Quem iubet officium, cum laeseris ipsa, iuvare.
Non est cur metuas: solum iam scribere possum
Quod simplex et honestus amor suggessit amanti.
Hic etenim calamus, qui nostri pectoris index, blue spacer35
Nuper ab aligeri pennis delapsus Amoris red blue
(Nescio quo casu, si non deus ille volebat),
Venit in hos digitos, ne penna deesset Amyntae
Aurea, Castalio semper quae plena liquore blue
Phillidis aeternas posset depingere laudes. red spacer spacer40
Ergo meos avida versus iam luce pererra,
Non sum, Cydippe fallax quod Acontius olim, blue
Artis vi ignaram doceat mea littera sacrum blue
Testari sanctae nomen numenque Dianae,
Elusamque malis invite cedere votis: red spacer45
Ah pereat, falsa qui vincit fraude puellam! red
Nec sum Demophoon, quanquam tu bellula Phyllis. blue
Anglica Threiciam quantum tu Phyllida Phyllis red
Praecurris roseisque genis, castoque pudore.
Ille meo tantum cedit periurius amori, spacer50
Et fidei, nullas quae novit pura lituras.
Candorem mea vita refert, et mollior aetas,
Nudaque simplicitas, verbis inimica dolosis. blue
O, igitur liceat miserandi pectoris aestum, blue
Et modico latum quod crescit tempore vulnus, spacer55
Pandere! Ni videas, morbum qui tollere possis! red blue
Et quis opem laeso praestet, nisi Phyllis, Amyntae,
Sola suis oculis ubi laedit Phyllis Amyntam?
Hostis es, et medicus: sed non eris amplius hostis,
Cum pia non renues misero conferre salutem. spacer60
Diceris potius vitae pars altera nostrae, blue
Et bona pars animae, vel si quid charius illa. blue
Tralucens, o Phylli, utinam iam pectus haberem, blue
Eius ut in medio, tanquam sub flumine, vultus
Intueare tuos, et lucida sydera longe red spacer65
Vincentes oculos. Illic tua dulcis imago
Considet, et solio regnat sublimis in alto,
Affectusque meos, ut nutu Iuppiter astra
Dirigit aspectu solo, legesque ministrat.
Quas ubi rescierit, totus mirabitur orbis. spacer70
Si nutu cerebrum mihi pulsas, arma capessit
Ille, tuo lateri semper qui servus adhaeret.
Imperiosus Amor, telis qui mollibus iram
Cum pepulit, rectae rationis iura subintrans,
Arbitrium subigit, duris vincitque cathenis. spacer75
Si sedem cordis, sedem descendit in illam
Imperiosus Amor, variosque in mutua motus
Vulnera succendit, vincant ut gaudia luctum,
Gaudia mox luctus; superet spes alma timorem,
Spemque timor, subeatque vices mutabile bellum. spacer80
Si iecur, heu, iecoris partes diffusus in omnes blue
Imperiosus Amor, quae sunt sibi debita regna
Improbus excindit ferro, flammisque perurit;
In facibus gestat flammas, in arundine ferrum.
Si fibras pulmonis, eo se praepete cursu spacer85
Imperiosus Amor confert, gemitusque procellis red
Nititur assiduis turbatam rumpere molem.
Si splenem, spleni placida sub imagine risum blue
Imperiosus Amor subdit, tollitque cacchinum
Ipsis vel satyris dignum, levibusque Napaeis. blue spacer90
Si linguam aut oculos, illuc se protinus effert
Imperiosus Amor, linguae mellitaque verba
Sufficit, aut acri conditas felle querelas,
Et lachrymas oculis, sed non quae semper eundem
Testentur sensum: luctus et gaudia monstrant. spacer95
spacerEx nutu cum tanta tuo patiatur Amyntas,
Quae foret impietas, mihi non succurrere laeso?
Heu, tua (Philli) meis concedat amoribus ira:
Quam rapuit facies, reddat vox blanda salutem.
Sum foelix, tu si facilis; su dura, misellus. spacer100

EPISTOLA TERTIA blue

Ne dubio foveam plures sub pectore poenas,
Ad mihi crescentes responde, Phylli, timores. red
Prima sit ista, meo morbo quam lingua salutem
Adferet, aut blando si non sum murmure dignus,
Vel pudor impediet (nam quam sis, Phylli, modesta, spacer5
Quis non agnovit?) tacitis intexe tabellis:
Nulla verecundos admittunt scripta rubores. blue
Cum mea iamdudum submissa carmina voce
Et quali facie, gestuque decebat amantem.,
Offerem supplex, lachrymas fusuras obortas spacer10
Speque metuque tui, premeret nisi firmior aetas.
Cur tibi mutato salientes ore colores
Alternas habuere vices, et mutua bella?
Saepe quidem similes eclyptica luna labores
Sustinet, atque subit turbatos anxia vultus, spacer15
A Phoebi radiis terrae dum pellitur umbra. blue
Num Corydon Phoebus, num Faustulus esse videtur?
Meque putas umbram, quae te secernit ab illis?
Succensesque meis, ut terrae Cynthia flammis?
Sum nimis infoelix, si non tibi charus Amyntas. spacer20
An potius tanto mea te praesentia movit
Affectu subito varios ut forma colores blue
Indueret, vultuque animus se proderet ipso?
Sum foelix nimium, tibi si tam charus Amyntas.
Sin ita charus eram, quare, quae dona ferebam spacer25
Vix accepisti, precibus votisque coacta,
Quae doceant etiam rabidas manuescere tyrgres?
Verus amor, proprio motu flammatus, in altum
Fervidus erumpit, nec votis indiget ullis:
Fastosus cedit meritis, et rusticus ardor. spacer30
Cur manus intremuit, ventis ut fraxina virga, red blue
Cum nostri sero caperet rude carmen amoris?
Ad chartas cur nulla meas responsa ferebas?
Cur, ubi cepisses, vertebas terga roganti blue
Saepius ut legeres? Vel quid tam praepete cursu spacer35
Te pavidam subito nostris subduxit ocellis? red
Nunquid blanda meae timuisti murmura Musae?
Pura manus scripsit, calamus quoque purior illa;
Purior ambobus rexit calamumque manumque
Artis inops animus: fraudes nescit et horret. spacer40
Namque meos sensus, Veneris non ille Cupido, blue
Cuius ad infandos impellunt arma furores,
Sed novus urget Amor, viciosi criminis expers, blue
Ignibus ut coctum fulget sine sordibus aurum.
At mihi cum primum traiecit arundine pectus, blue spacer45
Credebam (fateor) lasciva Cupidinis esse
Vulnera, sed certe meliori numine tangor,
Ut sacrit tandem docet experientia morbi.
Accipe, Phylli, meo quam sit vesanus Amori blue
Impar Amor: fortasse novas mirabere flammas. spacer50
Ille fuit Veneris, Virtutis filius iste;
Pluribus ille satis notus, non pluribus iste;
Ille iecur nigrum, mentes hic dirigit albas;
Ille citis fertur pennis, gaudetque rapina,
Hic niveo portatur equo, candoris amicus. spacer55
Ille sui nudas sceleris dat signa, sed iste blue
Vestibus induitur, ne non videatur honestus.
Ille feros piceo velamine contegit orbes
Improbus, ut Sortis mores imitetur inertes,
Innocuous homines rotula quae punit iniqua. spacer60
Hic rerum modos oculis scrutatur apertis
Sedulus. Astraeae mores imitatus, et aequis blue
Legibus ad lances expendit singula rectas.
Ille duas dextra, totidem gerit iste sagittas;
Ille faces laeva, laeva praetendit et iste; spacer65
Dissimiles sed uterque faces, variasque sagittas. red
Illis in facibus fumus, sacer ignis in istis.
Ille quibus figit, duros facit una dolores,
Altera detectos animos, quibus utitur iste,
Alt’ra ferit zelo, ferit alt’ra sagitta timore. red spacer70
Os illi verbis, implentur lumina telis;
Verbis molitur pacem, telis grave bellum;
Pace dolos, bello vires exercet acerbas;
Utque dolis animos mactat, sic viribus artus.
Hic verbum gerit ore, oculo faecundat olivam; spacer75
Verbis officium, pacem designat oliva:
Officio ciet affectum, date pace quietem, blue
Et beat affectu mentes, et membra quiete.
Hi mores, haec forma mei, quo pungor, Amoris;
Quique tuae iussit virtutis pangere laudem, spacer80
Et placidi vultus miros ambire decores,
Sed licitis utrumque modis, utrumque decenter.
Ergo, Phylli, meos alienis ignibus ignes red
Praefer, et ex mentis merito tractetur Amyntas.
Fautsulus alterius nomen cantavit amicae, spacer85
Atque suum Florae caulis inclusit ovile.
Phillida semper ego veneror, cano Phyllida solam,
Atque tuo nostrae pecudes famulantur ovili.
Rusticus est Corydon, rudibusque susurrat avenis
Indoctum blesumque melos, inamabile carmen, spacer90
Indignumque tuas sonitu quod verberet aures.
Est mihi septeno pertusa foramine canna, blue
Quae trahit huc satyros, Charitesque, levesque Napaeas,
Ut tua mirentur, quae vincunt lumina solem.
Faustulus albenti canos e vertice crines spacer95
Forsicibus vellit, senii ne tangere limen,
Dicaturque tuis indignior esse lacertis.
Verum nostra tuis aetatula convenit annis, blue
Et mihi vix prima tegitur lanugine mala:
Imponit Corydon leges, tibi servit Amintas. spacer100
Plura quid enumerem, quibus est mihi Faustulus impar,
Et Corydon impar? Digno da praemia, Phylli. blue

EPISTOLA QUARTA blue

Quod (mea vita) meas tandem legisse Camaenas,
Teque piis precibus non succensere fateris,
O laetor, totoque libens iam pectore grator. blue
Haec linguae vox prima tuae dedit aurea vitam;
Proxima dat mortem, qua te teretesque sagittas spacer5
Inquis, et insanos nescire Cupidinis ignes.
O utinam subito telis affligat utrisque,
Exurat flammis, et arundine figat acuta!
Sed, quem percupias, solum praefigat Amyntam.
Ut redames, Veneri fundam non frigida verba, spacer10
Sanctaque supplicibus coniungam munera votis:
Lacteolas, quarum pennis sit vecta, columbas;
Intextam nitidis gemmis auroque calyptram,
Qua caput exornet; plenos violisque rosisque
Vimineos calathos, galeae quas Martis ahenae spacer15
Inferat, antiqui non vanum pignus amoris.
Quin etiam Veneris nato pia dona dabuntur,
Ut miserans nostris dignetur adesse rogatis.
Illius, gemino geminus cum passere turtur,
Et iecoris pars una mei ponetur ad aras. blue spacer20
Si, quod saepe solet, nemorum Latonia custos blue
Sectantem nymphas puerum, ioculosque cientem
Lascivos, laqueis sub fronde latentibus alta
Nunc iterum cepit, Veneri nudumque remisit,
Ereptis illi pennis veloque nigello, blue spacer25
Et faculis, arcu, calamis, pictaque pharetra,
Ne tamen exutus telis alisque Cupido,
Nulla tuis absens infigat spicula costis,
Alas, tela, faces, pharetram, velamen, et arcum,
Ille restituam, nostraque iuvabitur arte. spacer30
Ex oculis, mea Phylli, tui nova spicula sumet:
Nam nisi sub tanta latitarent luce sagittae,
Unde mihi fecit plagas aspectus hiulcas?
A pedibus, mea Phylli, tuis talaria sumet; blue
Nam nisi bina pedes abeuntes cingeret ala, spacer35
Qui fugeres, ventis levior, pastoria vota? red
Et pharetram, mea Philli, tuo de pectore sumet:
Nam quid candidius, quid tralucentius illo,
Cuius crystallum superat compactior unda?
Haec tu, Philli, dabis; quae desunt, addet Amyntas. spacer40
Arcus ne desit, sinuosos tendet in arcus
Brachia nostra, tui quae sunt cupidissima, Philli,
Et te quae ferient prae cunctis, Phylli, puellis.
Velum ne desit, capiet mea lumina velum
Quod densis operit lachrymarum nubibus atrum, spacer45
Ut nullas a te videat, mea Phylli, puellas.
Ne faculae desint, faculas ex pectore nostro red
Colliget, aeternus quod Phyllide pascitur ignis red
Cuius imago mihi post nullas chara puellas.
His alis, telis, pharetra, velamine, flammis spacer50
Elato ducet claros de corde triumphos.
Nam quae taela tuus divo suggessit ocellus, red
Ulnis missa meis, nervum sed Amore trahente,
In te, Phylli, ruent; oculos habuisse pigebit.
Tumque faces illae, mihi quae nocuere, nocebunt spacer55
Pectoribus, mea Phylli, tuis. Miserere nostri
Causaque nulla meos ingrata morabitur ignes.
Adde quod officiis, donec tibi talia fient,
Enitar, blandisque modis inflectere, Philli,
Ferratum quod pectus habes, animoque feroci spacer60
Mellea dulcisonis infligere vulnera metris.
Attamen ingratus quare tam dura repono
Vaenae tam molli, tam dulci, tamque benignae? red blue
Ferreus ipsi fui, ferratum dum tibi pectus
Tam querelo tribui versu, poenasque minabar spacer65
Insonti. Quid mentis erat? Quae causa querelae? blue
Nonne tuos implent, ipso vel Apolline dignos,
Carmina nostra sinus, incultae carmina Musae?
Nonne mihi blando dignaris murmure fari,
Et sperare iubes? Sperabo, lucida Phylli. spacer70
Ad nutus mea vota tuos effingere discam.
Si lente sperare iubes, mihi lentior ignis
In venas ibit. Si votis addere vires,
Illico viva meas consumet flamma medullas,
Totus et in bibulam mutabor, Phylli, favillam. blue spacer75
Sed, male quod dudum levis imprudentia Musae
In te commissit, Lethaeas mitte sub undas.
Nempe tuas olim meliori nomine laudes
Cantabo solas, et coelum vertice tangam, blue
Dum tibi prae rudibus cupio placuisse poetis. spacer80
Si pondus vires superat, sub pondere vires
Impiger augebo, factus me fortior ipso
Aspectus virtute tui. Sic suavis aedon,
Dum spina vernis sub noctibus insidet alta,
Ad nitidae captans argentea lumina lunae, spacer85
Altera si dulci modulo Philomela duellum
Commovet, attentas cum paulum praebuit aures,
Surrigit imbelles plumas, atque aemula pandit blue
Guttura, dumque piam numeris concordibus auget
Invidiam, cunctas rimatur voce figuras, blue spacer90
Quae nunquam certa firmavit musica lege.
Nunc forti trahit in longum spiramine rixas
Continuo; nunc alta petit, nunc gyrat in ima,
Faucibus inflexis; exilis iam sonus extat,
Iam plenus; subitoque gravis, qui nuper acutus, spacer95
Et piger, et velox; et quas modo sorbuit ore
Subtimido, audaci nunc auras vibrat easdem
Pectore; nec litem sistit, dum cesserit hostis,
Ipsa vel immodico suo ruperit ilia cantu.
spacerHeu miseram! Miserum quoque me, si vincor, Amyntam! spacer100

EPISTOLA QUINTA blue

Scripta capis, cur non etiam munuscula, Phylli?
Non ego visceribus mentem cogentis hyaenae
Tento, nec illicitis invitam flectere philtris:
Fraudibus effoetum est, quicquid largitur Amyntas.
Ingenui pura tantillum pignus amoris spacer5
Mente manuque fero: simili tu mente manuque
Accipe, nec meritis aditum praeclude negando.
Aurea quid noceat tibi lunula? Quid tibi mulctrum? blue
Si sunt parva nimis, nec tanta virgine digna,
Cum foetura gregem supplet, maiora dabuntur, spacer10
Maioris precii, sed nec sunt vilia parva haec.
Haec etenim matri digito dedit ille ferendam,
Qui mihi nunc pater est, cum primus amare red blue
Caepit, et in tenero persensit pectore flammas.
Sculptura id loquitur, loquitur quod Phyllidi nostrum spacer15
Pectus, LYNGE TRAHOR. Heu, quam mirabile fatum, blue
Filius ut patrii serus sit vulneris haeres!
Insignemque vide pulchro caelamine mulctram,
Et quam multiplici tergum gypsata colore
Iridis exuperet vultus, fallatque tuentem, spacer20
Hesperio qualis quae lucet in aequora concha, blue
Et soli certat radiis e sole receptis.
Materiae praecellit opus, sed maior utroque blue
Mens erat artificis, quae tam diversa sub umbris
In tenui ligno voluit mysteria condi. blue spacer25
Quid referat dicam: docuit me Silvula mater,
Cum manibus donanda tuis mihi tradere ista.
spacerAspicis erectas connexis turribus aedes, blue
Formosae Thamesis quas praeterlabitur unda,
Alterno flexu veniens remeansque sub altos blue spacer30
Oceani fluctus? Tectis augusta sub istis
En ubi nostra sedet vultu radioso Diana, blue
Dives opum, dives populi, pia pacis amica, blue
Quamvis Marte potens, et formidabilis hosti.
Quae tot iam versus vasto properantia ponto spacer35
Monstra vides, avidas frustra tollentia fauces,
Olim classis erant, et Ibero milite foeta.
Dumque ea non aequo stringebat limite cursum blue
Dilectae caelo soboli molita ruinam, blue
Fluctu absorpta fuit. Iussus Iovis Aeolus ira blue spacer40
Discordes tumido laxabat carcere ventos.
Illi continuo rapidis dum bello procellis blue
Luctantes ineunt, caelo miscentque profundum,
Nauticus exoritur clamor; timor undique caelo blue
Vota facit; fracti labuntur in aequora mali; spacer45
Nec remis locus est, neque sedes ulla magistris;
Accipiunt omnes imbrem, pereuntque carinae. blue
spacerEcce sed eductam veteri Carthagine gentem blue
(Scilicet Hispanus descendere fertur ab Afris)
Anxia non siccis oculis Saturnia cernens, spacer50
Indolet, et quod fata sinunt, pereuntibus adfert
Auxilium: iubet esse rates immania cete,
Inque feros hominum mutari corpora pisces,
Et Tartessiaci maris altos verrere fluctus, blue
Sed gelido vitare polo quae sancta propinquans spacer55
Littora, quaeque colit divisus ab orbe Britannus,
Non Italis minor ingenio, non viribus impar. blue
spacerDixerat, et puppes demersis marmora rostris
Ima petunt, pariterque viri merguntur in ipsis. blue
Hinc nautae fiunt pisces, metuendaque cymbae spacer60
Conversae monstra exurgunt pelagoque feruntur.
Sed non albentes invadunt amplius oras,
Quas tenet armipotens, longumque tenebit Elisa,
Delia quae dicta est aliis, aliisque Sybilla. blue
spacerMiraris, mea Phylli, olim maioribus annis spacer65
Talia ruricolas Phoebi de more loquutos
Venturos suis casus dixisse figuris?
Simplicibus, niveisque animis subit entheus ardor. blue
Sed faciles aures adhibe, dum caetera dicam
Hoc oculis mulctrale tuis quae mira ministrant. spacer70
spacerIlla sub occiduo quae vitam climate ponit blue
Immiti subversa freto, miseranda Caboti
Cymba fuit, cuius meritis invidit honorem
Lubrica Rhamnusis, vel ineluctabile fatum. blue
Sed quae vela refert ex alto puppis eodem blue spacer75
Et salsas diffindit aquas foelice carina,
Cancellerus eam caelo clemente reducit
In solitos portus, haud pauca pericula passam,
Et vario longos emensam marmore tractus.
Si tua nimbosum se pupula vertit in Austrum, blue spacer80
Qae figit nobis adversus incola plantas,
Ecce novos, nostri quos ignorare parentes
Longius explorat visu, totosque nigellos
Wyndamus Aethiopes ex prorae despicit arce;
Quos tamen, erectas tendens ad sydera palmas, spacer85
Optat in Anglorum suaderi foedera posse,
Aeternique Dei solas agnoscere leges. blue
Axe sub opposito, gelidam qui sustinent Arcton blue
Dum salis arva secat Wylobaeus, et os Aquilonis
Impavidus subit, ut terras populosque latentes spacer90
Inveniat, charis addat commercia cunis. red blue
En ubi tanta viri virtus in fluctibus haeret
Arcticis, proh fata, coit firmata pruinis blue
Unda, gravisque ratis glacierum mole fatiscit.
Haec Furbisseri est, quam Meta Incognita pinum red blue spacer95
Miratur, metuitque tamen, refugitque precantem. blue
Ille Dracus, lacero qui ditia pondere ligno blue
Imponit Thamesi. Quae pandit serica ventis blue
Candicii corbita prosperit utrumque. blue
spacerErgo tibi mulctrum pleaceat, tibi lunula, Phylli. red spacer100

EPISTOLA SEXTA blue

Ergone nulla tuam mutabunt munera mentem?
Nec, quae addo, preces? Humilique ferocula servo
Semper eris? Nunquam fastus vincetur amore?
Intentis oculis in me mea respice Philli,
Ut subeant animum sortis miracula nostrae, spacer5
Qui, tuus ut fiam totus, meus esse recuso, red
Mutor et in varias formas, ut Protheus olim, blue
Qui nunc anguis erat, mox ingens taurus, et inde
Formidandus aper, iuvenis, leo, flumen, et ignis,
Et lapis, et quid non? Talis sum factus Amintas. spacer10
spacerSi miseri lustres incendia pectoris huius,
Quae mea iam circum, concepto robore, lambunt
Membra, nec in tenues redigunt tamen ipsa favillas,
Undique cincta foco possum salamandra videri. blue
Stellatique sumus notulis bicoloribus, illa red spacer 15
Munere naturae, telis ego fossus Amoris.
Hoc tamen est illi, quod non mihi, tempore parvo red
Extinguit flammas, et nullo laesa valore
Exilit in gelidas auras; ego semper inharens
Perpetior nullo morituras tempore flammas. spacer20
O infoelicem, tantus quem circuit ignis!
spacerSi perspecta mea fuerit constantia cordis,
Hercules dicar rupes in marmore fixa, blue
Quam licet Aeolii fratres circumque supraque
Murmure luctanti pulsent, et grandine coelum spacer25
Incussa feriat, spumosaque verberat unda
Imbribus aucta novis, et inevitabile fulmen
Permistum raucto tonitru, tamen illa verendo
Non tonitru, flamma, ventis, aut imbre fatiscit.
Talis enim pacior, mihi quae suspiria fundo, red spacer30
Et mihi quas lacrhymas, heu Phillidis ictus ocellis.
O infoelicem, pulchra qui saucius hosti!
spacerSi reputes, quam sola meis sint praemia votis
Verba, etiam invitis aegre deprompta labellis,
Et quorum dulcedo tamen me nutrit acerba, spacer35
Esse tibi videar, quae pascitur aethere solo
Bestiola, et nunquam ciliis quae lumina claudit
Tota, sed in lucem nictantes porrigit orbes.
Non omnes autem sequitur mea forma colores, blue
Eius ut effusa similem se reddit arena. blue spacer40
Vel rubor est nostro semper vel candor in ore, blue
Candor syncerum, signumque rubido pudicum.
O tamen infaustum, verbo dum lactor inani!
spacerSi videas nostro dubios in pectore sensus,
Dixeris esse ratem, quam fortibus obvia ventis red spacer45
Aequora, quamque tenent utroque in littore funes,
Ut nec in has partes queat inclinare, nec illas,
Sed mediis anceps et mobilis haereat undis.
Talis ego iactor delusus speque metuque.
Spes me laeta nimis, timor infoelicia subdit spacer50
Somnia: spes Croesum facit aurea, sed timor Irum blue
Invidus. In coelum multis spes evehit alis,
In terras retrahit timor, et consistere cogit.
Spes mihi dulce, timor sitienti praebet amorem.
Phyllida spes cupido iam totam spondet Amyntae, spacer55
Iamque timor scisso dissolvit foedera nexu.
Spes vitam dederat, mortem timor attulit atram.
O infoelicem, quem tot discrimina torquent!
spacerSi meminisse libet, quam sum mutatus ab illo red blue
Qui fuerim, nullo donec perculsus amore, spacer60
Aeream credes ornum mea fata referre,
Cuius ubi virides obliquo fulmine ramos
Iuppiter afflavit, contracto corpore cortex
Defluit, et nudus picea ferrugine truncus
Obtegitur, flectitque caput, quod nuper in auras spacer65
Sublimes efferre solet, nec brachia tollit
Amplius, aut Zephyrum ludenti fronde lacessit
In molles pugnas, sed sacris arida flammis
Ingemit, et tanquam multis maturior annis
Paulatim cadit, agricolae deflenda misello. spacer70
Sic ego iamdudum qui gloria ruris habebar blue
Mascula, me postquam tua lux (nitidissima Philli)
Percutit ignitis radiis, indulgeo curis, red
Et fractae fugiunt e toto corpore vires.
Scilicet humorem vitalis deserit ignis, spacer75
Ut motus cordi, nervis animalis abire
Spiritus incipiat, cerebrumque relinquere sensus
Omnis, et in vitae sedem succedere laethum.
O infelicem, blandus quem corripit aestus!
spacerSi mihi quot longi faciant tormenta dolores blue spacer80
Scire cupis, numera summo quas aethere stellas
Lacteus orbis habet: si quae sunt forte requiris,
Horrendi regis tristes descende sub umbras, blue
Ut videas quaecumque ferunt crudelia formae
Exangues, faciatque piam miserabilis horror. spacer85
Omnes unus ego multorum sentio poenas.
Cum Titio volucrem divulso pectore pasco, blue
Dumque ego sum Titius, tu facta est vulturis instar:
Unguibus et rostro volucer, tu lumine figis. blue
Algentes longum sitio dum succus amoris, spacer90
Tu refugam simulas undam, sum Tantalus ipse.
Dum saxi mea scripta loco, mea dona feruntur,
Tu mihi mons, et ego videor tibi Sisyphus esse. red
Acceptasque preces paulo dum respuis aure,
Belidis officio fungor, tu vasis iniqui. blue spacer95
Dum quoque nequicquam te longis ambio votis, blue
Sponte mea rapidos Ixionis insequor orbes.
O infoelicem, qui tot aerumnibus angor!
spacerSed miserere mei tandem, pulcherrima Phylli,
Ut maiora feram post tantas gaudia poenas. spacer100

EPISTOLA blue

Unde moras, mortes potui dixisse, frequentes blue
Ingeniosa facis? Quorsus sic ludis amantem? red
Saepius ultrici segnes in foedera nymphas
Igne Venus, tuto ne sit contempta, perurit.
Idaliusque puer telo graviore puellas blue spacer5
Spernaces adegit, quam quas videt esse benignas
Et faciles, dulcique iugo supponere colla. blue
Inque tuos, iamiam nisi desinis esse proterva,
Tela sinus video, saevissima tela parari:
Atque utinam subitas luat ista superbia poenas! spacer10
Hoc solum tibi triste precor, sint caetera fausta
Omnia. Nam vereor ne, si te ulla sagitta
Percutiat, fraenos mea longum passa voluntas
A te non habeat, quam quaerit habere salutem, red
Et quam promeritae mentis fiducia poscit. spacer15
Attamen o nullo, venias (mihi Phylli) coacta
Vulnere. Simque tuis cinctus (mea vita) lacertis, red blue
Ut sunt amplexae sinuosis vitibus ulmi. red blue
O adsis (formosa) prius, quam venerit atrox
Divorum domitor, qui nulli parcere novit. spacer20
Ille triumphali redimitus tempora fronde blue
Captivum Stygio regem deduxit ab antro,
Et natae Cereris clementia fundere verba
Compulit, atque preces, quamvis adamantinus esset.
Inque patrem superum, coeli qui diriget arces, blue spacer25
Inque deum lucis, doctas qui temperat undas, blue
Inque ducem belli, moestis qui praesidet armis, blue
In proprium pectus, charae sub ubera matris
Impulit attracto non irrita spicula nervo.
Saevitiae, mea Phylli, tuae cum conscius adsit, spacer30
Quid tibi facturum speras, qua nomen Amoris
Et sanctum numen, nullo dignaris honore? blue
Crede mihi, vindex aderit, subigetque fateri
Quam fueris quondam iustus iniussa querelis.
Iniiciet pedibus laqueos manibusque cathenas, spacer35
Et victam nostris coget subscribere votis.
Parce tibi , tutam faciat spontaneus ardor:
Ille reluctantes capitali sauciat ictu,
Hisque fidem faciet certissima fabula dictis.
spacerFilia qua Thamesis dulci Lea flumine serpit, blue spacer40
Inque paludosis iactat sua bracchia terras
(Nescio forte tuas dudum si contigit aures), blue
Ardea prae cunctis olim miranda puellis, blue
In viridi ripa subsistere sola solebat,
Et roseas spectare genas lucente sub alveo. spacer45
Undaque tam simili referebat imagine formas blue
Obiectas, ut ebur pro collo cernere sese, blue
Sydera pro gemina oculis, pro crinibus aurum
Crederet; heu proprio nimium correpta decore!
Hinc stupet ipsa sibi, tantos et pectore fastus spacer50
Concipit, ut ruris non se putet esse bubulcam
Amplius, aut ortos mortali semine vultus,
Quos habet egregios. Sed agrestes ruris amores
Damnat, et agricolum voces et munera vitat
Omnia, seque deo iugendam foedere sperat. spacer55
Et licet imprudens, non spes tamen illa fefellit.
Namque deo iungenda fuit, nisi cruda fuisset.
Ecce etenim Glaucus Thamesis per amoena fluenta,
Perque Leae latices, illas advectus in oras, blue
Dum sese totum sublimibus exerit undis, spacer60
Aspicit, atque audit flectentem littore cantus.
Cantibus incaluit, viso quoque traxit ab ore
Tam celeres flammas, ut in imas ire medullas
Confestim properent. Tatos non sustinet ignes
Ille, sed in littus discusso prosilit imbre, spacer65
Ut capiat pulchros, et se soletur, amores.
Territa iam virgo surgit, stridetque fugitque, blue
Omnia nequicquam: pennas habet illa timoris
Fulminis hic alas, praevertitur Ardea cursu,
Anteaquam decimo passu calcavat arenas. spacer70
Leniter apprensam molles defigit in algas, blue
Et iuxta accumbit Glaucus, pontique fatetur blue
Se minimum non esse deum, et connubia poscit.
Illa metu paulum posito, limosaque spectans
Membra senis, caepit iam blandimenta precesque blue spacer75
Temnere, seque deo maiore dicere dignam.
Ingemit, et supplex vires implorat Amoris blue
Glaucus. Amor votis aderat: videt omnia, et audit,
Et miserans iam bella parat pro numine numen.
Ex pharetro duo tela trahit. Facit illud amorem, blue spacer80
Hoc fugat: armatur, quod flammas concitat, auro;
Quod fugat, obtegitur plumbo. Fastosa puellae
Pectora divus Amor preciosa cuspide fixit,
Inde gravi Glaucum. Mutata mente sub unda
Protinus ille redit, nec iam connubia curat, spacer85
Nympha sed extremis dum sentit in ossibus ignis, blue
Heu frustra blandis fugientem vocibus orat. blue
Atque ubi clamanti deus aures aequore claudit,
Et sub aquis abit, “sequar,” inquit, et accubat alto.
Submergi prohibebat Amor, volucremque paludis bluespacer 90
Esse iubet, veteresque animos nomenque tenere.
Brachia tum fiunt alae; ferrugine sparsa
Pluma egit pectus; cervix a corpore multum
Assurgit; crurum sunt internodia larga;
Pesque abit in diros ungues; rostrique figuram spacer95
Os habet oblongam; de collo guttura pendent.
Exit aquis, tamen ardet aquas, est Ardea nomen
Stellaris, quoniam in stella obtutibus ora
Fixa tenet, superos culpans. Nam saepius auras
Taurino mugitu implet, nostrique coloni bluespacer100
Bitter eam vocitant, quod amantibus esset amara.

EPISTOLA OCTAVA blue

Te mihi si toties subducis, ut acrius uror,
Plus satis incalui tandem. Mea desine vota
Ambiguis verbis et iniquas mente morari:
Verus amor nescit vanas innectere causas.
Sum tuus, et moriar nisi dicar Phyllidis esse. spacer5
Pectora non gemitu, non lumina nostra madore,
Non facies mea nube caret, non luctibus ora.
Quid cupis ulterius? Mihi, si potes, obiice rectis
Quicquid ab officiis nunquam discessit Amyntas.
Te clamante, lupus teneros dum lancinat agnos, spacer10
Quis prius accurrit, ferroque infigit actuto
Raptorem infestum, tibi quam despectus Amyntas?
Quis maiora tibi, quis plura dat annua dona, red blue
Ferrea cum verso laxatur cardine porta blue
Bifrontis Iani, tibi quam delusus Amyntas? blue spacer15
Quis virgulta tuis, verbenas, alabaque plantis red
Lilia tam supplex, et prato secta recenter
Gramina substernit quam, tu quem spernis, Amintas?
Quis ludente tulit blandos aulaetrice rithmos
Phyllidis in gremium, vel clara voce sanandis spacer20
Indulsit choreis quoties, quem temnis, Amyntas? red blue
Quis tibi spectandos gelidas tam saepe sub umbras
Adduxit ludos, aut tintinnabula gessit blue
Inter chironomis, tibi quam contemptus Amyntas?
spacerHeu mihi, quam proprias in laudes ire tyrannis spacer25
Me tua nolentem cogit, dum praemia nulla
Ingenti tribuis merito; nostrisque superbos
Avertis vultus oculis auribusque querelis.
Si quid, Phylli, mei tibi displicet, exprime tandem blue
Ut, si naevus inest animo vel corpore, tollam. spacer30
Memet enim potius tollam, quam non placuisse
Phyllidi. Si verbis, si factis errat Amyntas,
Dic age. Sed quorsum stultis ambagibus utor?
Mens mii syncera est, ut linguae semper honestas
Imponat leges, reliquis et vincula membris. spacer35
In te quid potui derelinquere, cuius amorem red
Praeposui vitae, et cuius mihi cognita virtus?
Fare tamen, culpa si sum suspectus ab ulla.
spacerImbellis videor? Nervoso saepe lacerto,
Inpressisque viros everti viribus acres, spacer40
Graminea suetos sese exercuere palaestra. blue
spacerSum rudis ad cantus? Coram te nostra, fatebor,
Fistula raucescit, non plenis fulta susurris,
Et dubia percussa manu. Nam me tua forma
Avocat a modulis, et inhaereo totus in illa, spacer45
Qualis, ut obscura palantem nocte per agros blue
Lampada, quam piceis auget funalibus auceps,
Imprudens aspexit avis, rata dulce diei
Diluxisse iubar, velocibus advolat alis,
Atque leves tacto pennas ubi torruit igne, spacer50
Heu cadit infoelix, et miscens murmura flammis, blue
Edit fallaci miseram sub lumine vitam.
spacerSubdubitas fragilem fore me, si cedis amorem?
Agna prius vulpem laniabit, cerva leonem; blue
In pontem pecudes ibunt, delfinus in arva: spacer55
Subsistet Phoebus, tellus vertetur in axe;
Humidus ignis erit, siccabit corpora flumen;
Naturae fixas mutabunt omnia leges,
Quam formosa meo labetur pectore Phyllis.
Est Corydon levior paleis, et Fausulus aura, spacer60
Idem semper ego, semper sum firmus Amyntas,
Idem semper ero, nunquam non firmus Amyntas.
Qui callit, superumque pius mandata facessit;
Qui simul herbarum vires, moribusque mederi;
Qui Solonigenas tabulas, rethraque Lycurgi, blue spacer65
Cum pueris tamen est equitare in arundine dignus, blue
Si fragiles animos dubio sub pectore versat.
Nam structam simulat varia de rupe columnam,
Quem trigono ferro non caementaria trulla
Contigit, et calcem saxis impegit adactam: spacer70
Quolibet impulsu faciet disiecta ruinam.
Nil magis invisum mihi, quam mutabile pectus. blue
Aeneas Tyriam cum deseruisset Elisam, blue
Ut tumidos fluctus ingrata classe secaret,
Haurire in scopulis meruit, me iudice, poenas; bluespacer75
Et qui Colchorum nymphae versutus Iason
Verba dabat, cuius possedit munere vitam,
Phryxaeoque cavam decorabat vellere puppim;
Et Paris, Idaea qui multa per aequora pinu
Oenonem fugiens, Helenam periurus adibat. blue spacer80
Ah pereat, sub amore dolos quicqunque recondit,
Aut pactae fidei qui coniugialia frangit
Foedera! Tale nefas nunquam committat Amyntas.
spacerErgone quid superest, in me quod fingere possit
Suspicio? Lasciva potas me furta precari? bluespacer85
Dispeream, si turpe latet sub pectore quicquam. red
Sancitis nectenda modis sponsalia primum
Expeto, quae firment nostri, de more, parentes; blue
Tum sacer ut dextras coniungat mysta sub aris,
Ac solito nobis praestet solennia ritu. spacer90
Hinc licitos demum thalamos, et honesta subire
Gaudia, iucundos et amoris carpere fructus. blue
spacerO, segnes abrumpe moras, et redde beatum, blue
Quem, licet immersum lacrhymis, suspiria siccant.
Terminet exhaustos tandem sua meta dolores. spacer95
Nam vicio mea vita tuo si forte sub Orcum blue
Immatura volet, quoquo vestigia vertes,
Omnibus umbra locis adero, sequar ignibus atris.
Ipsa aderit mecum, cui sunt pro crinibus angues,
Tisyphone, quatietque faces, tortumque flagellum. blue spacer100

EPISTOLA NONA blue

Ecce, meus peracescit amor: tremor occupat artus, blue
Et rabies animum, et totus languore macesco,
Despectumque moras vetat impatientia ferre.
O, igitur nimium versatis pectore flammis
Aut nunc aut nunquam celeres ahibeto medelas. spacer5
Nunc opus est herbis? Immo mihi Phillidis uno
Nunc opus est vultu. Nostra caliginis ille red
Cymmeriam rutilo desperget lumine nubem blue
In lachrymas, veri testes, et pignus amoris.
Nunc opus est etiam mansueto Phyllidis ore, spacer10
Murmura quod Zephyris pugnantia mollibus edit.
Eius enim sunt verba favi, qui melle referti blue
Vulneris immensos possunt lenire dolores,
Quos ea ni curet, nullus curabit Apollo.
Accipe, si dignaris opem, quam certa parentur spacer15
Praemia, quosque feram tanto pro munere fructus.
Omnia, quae mea sunt, et me tibi largiar ipsum.
Est mihi praedolium numeroso iugere cinctum,
Nomine quod patris tueor; pervenit ad illum
A multis proavis. Nam, quanquam caesia vestit blue spacer20
Penula nunc humeros, rurisque negotia tractat, red
Haud tamen ex humili serie descendimus ambo.
Hortulus huic vario cultissimus undique flore blue
Adiacet, et placidis pomaria iuncta rosetis.
Derivata tribus de fontibus undula fundum spacer25
Alluit, et dulci vivaria flumine complet,
Saepe per angustos ipsis immissa canales.
Hic tibi nodosa fallentur arundine pisces; blue
Vel, se qui proprio succo depascit, inermis
Cyprinus, ripa cum Sirius expulit ardor; spacer30
Vel, sua surrectis quae spinis terga tuetur,
Perca, tamen lautae semper gratissima mensae;
Vel nodos anguilla tuo quae lubrica filo
Involvet, limo (mirum) non semine nata.
Omnes quid memorem? Sunt certe Phyllidis omnes, spacer35
Et piscina tua est, et quicquid circuit ipsam.
Dicere praetereo quam sit mihi larga supellex;
Quot Cererum cumulis ingentibus horrea ferta;
Quot moles cicerum, lini, faenique recentis; blue
Quot casulae; quot dura boves ad plaustra iugandi; spacer40
Quot quibus ad terras subigendas utimur armis, blue
Runcina, marra, rutrum, pectem, dentale, cylindrus, spacer
Irpex, volgiolum, crates, rastrumque, at aratrum, blue
Pluraque prudenti non contemnenda colono.
Phyllidis est, quicquid coelum concessit Amyntae. spacer45
Sunt mihi bis septem praesepia ad alta caballi, blue
Tollentes capita, et plausum rectoris amantes. blue
Quos inter, quem sola premes, est ocyor Euro
Mannulus. Hic leviter dum calcibus urget arenam,
Tollutim incedit; multa digredine pellis spacer50
Tingitur, et crebros elatis naribus ignes blue
Efflat, ut obscurae currum qui noctis opacum
Arripit, aut Siculas Ditem qui vexit in oras. blue
Exiguas praeferet aures, taurinaque colla,
Sed piceam frontem nitidissima stella sigillat. spacer55
Quamque humerus vergit dextrum declivis in armum,
Candida se tereti subiectit falcia circlo. blue
Hunc tibi, Phyli, dabo. Duplici lucentis habenae
Restrictum loro, et pictis frontalia bullis
Ornatum, et pingui phaleras in clune gerentem, spacer60
Summa ubi distinguit bicolor vestigia cauda. blue
Pro sella pulvillus erit, sed vellere serum
Tectus, et infarctus plumis; quem ventre subacta red
Cingula firmabit triplex, et utrique tapeta
Byssina substernam lateri: pendebit ab illis spacer65
Stappia, quae plantas suffultiet aere corsuco.
Hoc haerens equulo, atque auro nodata capillos,
Prospicies viridi sparsas in gramine nymphas
Os humerosque deae similis. Mirabitur omnis blue
Agricolum pubes, ac laetae gaudia sortis blue spacer70
Faustulus et Corydon, quamvis obliqua tuentes, blue
Laudabunt tamen, et suspiria laudibus addent.
En tibi quae merces, modo me digneris Amyntam,
Et licitum nostro concedere munus amori
Amplexus: deerunt ad vitam nulla beatam. spacer75
Si nutu signum dederis, servique levesque blue
Accurrent famulae, et certatim iussa faecessent.
Si libet ire foras, ego te comitabor euntem blue
Sedulus, et longas abigam sermonibus horas.
Si libet esse domi, tecum quoque, Philli, manebo, spacer80
Tardaque iucundo fallemus taedia lusu:
Lusus mille modi, sunt omnia lusus amanti.
Hibernae noctes ubi coelum nubibus abdent
Ad foculos nostri nobiscum saepe parentes
Implebunt angusta suis coenacula verbis. spacer85
Cumque quies epulis fuerit, mensaeque remotae, blue
Blanda tibi pictis certabit Silvula chartis, blue
Forsitan et puros laeta sectabimus aula,
Dum rex, sortito ductus, ridenda ministris blue
Praecipiet: nobis iocus hic basilinda vocatur. spacer90
Aut tibi si visum fuerit, cingemus, in orbem
Conferti, flammas, et ego per pocula crebra
Maturos vetulis suavi promulside somnos
Incutiam, tacitoque tuis tam rapta labellis
Oscula furabor, turba torpore sepulta. spacer95
spacerEia age, Phylli, meas ultra desiste morari
Dura preces; faciat me gratia sera beatum
Teque simul. Si saeva negas, morietur Amyntas.

EPISTOLA DECIMA blue

Nulla tuos unquam percellent carmina sensus?
Caecior es tapis, mea dum tibi vulnera pando,
Qualia, ni fallor, nullus sanavit Apollo?
Monte sub Idaeo quondam formosula Xanthe blue
In Paridis miserata sinum vertebat ocellos spacer5
Et blandis blandos lenibat amoribus ignes.
O utinam Xanthe Phyllis, Paris esset Amyntas!
Surdior es scopulo, mea dum lamenta negellis
Evolitant pennis, et vento praelia miscent?
Ad Cephali pulchella preces Aurora cucurrit, blue spacer10
Ut pueri teneris infigeret oscula labris.
O ego si Cephalus, si tu Palantias esses!
Durior es ferro, supplex dum munera trado, blue
Quae, sint parva licet, magnum testantur amorem.
Dicitur in satyri se submisisse lacertos spacer15
Alma Venus, purum cum praebuit hispidus aurum.
O fiam satyrus, Phyllis modo Cypria fiat!
Ocyor es coeli flammis, nemorosa per arva
Dum tua percupidis sector vestigia plantis?
Captabat remoras velox Atalanta, suosque bluespacer20
Sistebat cursus, ne damnum ferret amanti.
O utinam celer ipse forem, vel tardior esses!
Ergone tanta tuae cepit fiducia formae,
Ut nolis, Xanthe quod numine plena volebat?
Quod dea, quae praeses lucis? Quod mater Amorum? spacer25
Filiae quod regis? Num praestantior illis
Omnibus? Heu, pulchro nimium ne crede colori.
O ego quam vereor, ne dum lucentis ad undas blue
Fluminis, in viridi cubuisti cespite sola,
Iamdudum fueris vultus correpta decore spacer30
Ipsa tui, propriaeque tibi iam conscia formae,
Nulla probes, praeter geminos tua lumina soles,
Purpureas niveasque geneas, et eburnea colla, blue
Flaventesque comas, et pectora marmoris instar
Lacteoli, binos quod turnus adegit in orbes. spacer35
Vae mihi, si propria turgescis imagine, Phylli.
Attamen a tali vitio si candida virtus
(Quod spero) prohibet, nostri miserebere tandem,
Cum videas vero quot sint in amore dolores.
Aspice quam tristes habeam miserandus ocellos: spacer40
Quas fundunt salsas lacrhymas, sunt flumina larga, blue
Larga satis, valido quae portent carbasa fluctu.
Audi pulmonis strepitum: suspiria fundit,
Lata procelloso quae pulsent lintea vento. red
Tange mihi pectus: sub pectore Sicilis Aetna spacer45
Tota meo, multis urit spiracula flammis.
Si fontes oculis insunt, pulmone procella,
Pectore flamma, tuo pacior si talia, Phylli,
Crimine, cur aliquos mea vota moraris in annos?
Anne tibi meus est labor, et mea poena voluptas? spacer50
Aspice, tange, audi plures tum, Phylli, dolores.
Aspice quos referem vultus: nubecula totos
Contegit, atque brevi casuros indicat imbres,
Imbres, Oceani qui summum littus inundent.
Audi fellifluam linguam: lugubria verba blue spacer55
In morem iamiam morituri fundit oloris,
Qui graciles inter deflet sua fata genistas.
Tange mei cordis claustrum: subfrigidus illic
Plurimus in firmas glacies obdurit humor,
Impietate tua compressus, et actus in arcum. spacer60
Frigeo, flammesco, doleo, queror, ingemo, fletu
Denique liquesco. Tibi sunt haec omnia cordi?
Supremos igitur subeat mea vita labores.
Coge mori, sine te quem cogis vivere tristem, blue
Et miseram vitam: miseri sunt morte beati. spacer65
Sin plures, mea Phylli, moras innectis inanes,
Est certum iam velle mori; dabit haec mihi dextra, blue
Tu quod saeva negas; inveni tela, modumque,
Et quam perdit amor, quaeram sub morte quietem.
spacerQuae spaciosa caput vicino quercus in agro red spacer70
Tollit, habetque tuum, pastorum munere, nomen,
Cuius ego toties vincivi brachio lento
Vimine, forficibus secui, patulisque recentis
Suffixi ramis antes, ne pondere glandis
In terram proni foedarent pulvere frondes, spacer75
Huius ego restim passus pendebo sub umbra
Mortuus, et vincam laqueis, ut Thracia Phyllis. red blue
Heu, miseros ignes: utinam tu Thracia Phyllis,
Ut redames, non pereas. Ubi venerit illuc
Ruricolum pubes, quibus est tam charus Amyntas, spacer80
Horrebunt lacrhymis pleni, metuentque sodalis
Exangues vultus, et quos pallentia laetho.
Reddent ora tamen, Zephyro sufflante, susurros.
Dum laqueo flentes adimunt, causasque requirunt,
Cur mihi finierim virides miserabilis annos, blue spacer85
Hos aliquis, duro quos vivus cortice sculpsi,
Aspiciet versus, et aperto perleget ore: blue
INFOELIX MORIOR, MORTEM QUIA IUSSIT OBIRE
PHYLLIS, VOCE OCULISQUE NOCENS, ET TIGRIDE MULTO
CRUDIOR
HYRCANA, QUAMVIS FORMOSIOR ASTRIS. blue spacer90
Talia quando legent pecudum pia turba magistri, blue
Demerits o quanta tuis convitia dicent!
Faustulus ipse meis, Corydon miserabitur ipse,
Quasque negant vivo, tribuent in funere laudes,
Et nimis ingratam clamabunt Phyllida nymphae. spacer95
Adde quod illa tuo notissima nomine quercus,
Quae tibi non minus est, magno quams acra tonanti,
Tunc aedet gemitus ad duras maesta secures,
Crimine scissa tuo, crepituque queretur Amyntam,
In flammas, ut me comburat, missa rogales. spacer100
Nec prius Eoo ter surget ab aequore Titan,
Quam, quae polliceor, miserae spectacula caedis
Exequar: aeternis spero meliora sub umbris.

Perge ad Eclogas