Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.
AD EUNDEM ILLUSTRISSIMUM ARUNDELLIAE COMITEM OCTASTICHON
Haec mea si quicquam placuit translatio, comes
Inclyte, materies aut bona si qua subest,
Haec mea pompa simul placeat prositque legenti,
Quam totam Antigones fabula tristis habet.
Insuper apposui pompis, quae digna notatu, 5
Themata, quoque probes utilitate sua.
Tu dignare igitur vultu lustrare benigno,
Quod dedit ignoti Musa benigna viri.Vesti honoris studiossimus
THO. WATSONUSPOETA
Per omne scriptum genus sapientia
Divina serpit: illa communis libro est
Cuique et arti iusta materies. In hac
Versantur omnes, et suum studium locant.
Tamen relucet clarius nusquam, bona 5
Quam sub poesi, quae loquens dici potest
Pictura in hominis mente virtutem imprimens,
Quo propius ipsam videris, pulchra est magis.
Speciem bonorum signat in mente, et viae
Rectae magistra corrigit vitae malum. 10
Natum est poema, ut mentibus nostris ferat
Opem, vagosque ut tollat errores, in hoc
Conficta vitae debitum nostrae docet
Persona cursum: quid decet, quid non sequi.
Velut hic acerba clade prostratus Creon 15
Suis aperte prodit aerumnis, malum
Quam sit nefandum dura mens, animi et rigor
Inflexus; in quem nulla vis, ratio, minae
Valent, sed animo semper incepto tenax
Inhaeret. Hanc rem pompa mostrabit sequens. 20Iudex habenas solus imperii tenens
Sum pacis author, sumque causarum arbiter.
Ego regna et urbes legibus sanctis rego,
Iubente me omnes omnium crescunt opes.
Veteres revello fortis iniurias, graves 25
Compono lites. Regulam scriptam sequor,
Seu exorno honestos, seu malo sontes premo.
Sed saepe ab istis distrahor nolens, volens.
Hinc Aequitas, hinc dirus abducit Rigor,
Ancepsque dubito quid sequi praestet. Sed hic 30
Audire, quae me iam petit ratio, libet.Ego media inter ius licentiamque eo,
Benignitatis Aequitas semper comes.
Etsi colam ius maxime, recte tamen
De iure summo mitigo quantum licet, 35
Et causa quoties flagitat bona. Tempero
Memet ego, et ardens abripit nusquam furor.
Si sit necesse, muto iudicium datum,
Aut si usus aliter postulet rectus. Gravi
Multum remitti leniter paenae decet. 40
Quin domina, famula simi tibi: multum bonus
Iuvabit animus in re iniqua. Patriae
Per me salutem, rebus afflictis opem
Feres, quietam civibus pacem dabis.
Namque ut minister legis est quisquis praeest, 45
Sic dominus: eius subdita est arbitrio.
Haerere scripto mordicus minime licet.Quia lenitas haec mentis est stultiae nota,
Scelusque pravum crescere in peius facit.
Imo tuetur principem inflexus Rigor 50
Lingua malumque candido ferro premens.
Custos fidelis servat imperium metus.
Labefactat urbes sola spes veniae: semel
Si detur, aliud maius irritat malum.
Quisquis remittit, transgredi leges docet. 55
Fovet scelus qui punit aegre. Iudicis
Boni est severe persequi sententiam,
Normamque scriptae legis. Indulgentia
Quam saepe magnas civitates perdidit!
Quot regna turpi ditia aequavit solo! 60
Parere dicto qui recusat pertinax
Tollatur ense vindice, extinctus cadat.
Exempla cunctis aede. Nullius minis,
Nec te querela vocis inflecti sinas.
Si me Rigore regna confirmes tua. 65IUSTITIA
Hic sermo praetat. Utar hic ferro tuo,
Tutusque nemo iura calcabit mea.Adamante durius cor Obstinatio
Possideo, ferrum temnoque et flammam rigens.
Invia sagittis pectus obstringit meum 70
Lorica: non me laethifer domat chalybs,
Nec surda molles ora blandiciae movent.
Saxum resultat, respuitque ictus meos,
Vultusque nostri est semper invictus color.
Proles Rigorem dura genitorem sequor. ,, 75IMPIETAS, vir cum mucrone
Fas omne rumpo prorsus Impietas furens. ,,
Per omne crimen nostra grassatur manus. ,,
Nec metuo cives, nec propinquos, nec deos. ,,
In scelera gressu cunta praecipiti feror. ,,
Hic mucro parcit nemini, quem vis ferit, ,, 80
Ipsique summo vel Iovi vulnus dabit. ,,Iovis flagellum punio iniustos viros,
Ultrixque per me paena crudeles manet.
Immineo semper crimini, et sontem premo,
Peccansque loro caeditur quivis meo, 85
Nec crimen ullum hanc vindicem effugiet manum.
Tardat Iovis, sed tollitur nunquam ultio. ,,SERA POENITENTIA, vir
Heu, sapio tandem Sera Poenitentia.
Quis facinavit cor meum insanus furor?
Quae caecitas hoc pectus obsedit mihi? 90
Quod si ante nossem hoc, emori optassem prius
Quam perpetrassem tanta. Nunc votum est mori.
Heu mentem inanem! Dira me clades premit.Hic sequuntur quaedam themata, ex ipsis huius tragediae praecedentis visceribus derivata.
CAECAM PHILAUTIAN MULTARUM CALAMITATUM CAUSAM ESSE EX CREONTIS EXEMPLO DISCIMUS
Carmen iambicum, dicolon distrophon.
Nullum secundis insolens foelicitas
Admittit in rebus modum. 95
Multos sui in vesanum amorem compulit
Tumida potestas abripi.
Hinc mentis aciem propriae sapientiae
Inflatus excaecat stupor.
Recti statim discrimen ac iusti exulat, 100
Exercet imperium impetus.
Quodcunque praeceps caeptat affectus, placet,
Libido dominatur furens.
Illac voluntatem tyrannis corruit,
Qua fervor effraenis rapit. 105
Virtutis imperium ac honesti solvitur,
Ipsa pietas mota est loco.
Remissa habena fertur in praeceps equus,
Quocunque libertas iubet.
Praefracta mens, et duris in malis rigor 110
Haec cuncta sectatur comes.
Quem nulla flectit ratio, nec prudentia, ,,
Nec turgidae frangunt minae, ,,
Immo usque pertinax in incepto manet, ,,
Nunquam remittit quod tenet. 115
Non ulla rigidum verba prudentum, aut gravis ,,
Authoritas senum movet. ,,
Vatum piorum temnitur sacrum decus, ,,
Et clara cedit dignitas. ,,
Quin in supremum concita impietas deum ,, 120
Prorumpit in tetrum scelus. ,,
Praeterita crimen culpa prolectat novum, ,,
Nullusque peccandi est modus. ,,
Etenim prioris finis infoelix mali ,,
Peioris est semper gradus. ,, 125
Tandem severus criminum vindex deus ,,
Paenas acerbas expetit. ,,
At qui sapit, non quae libent, sed quae decent ,,
Et recta sunt amplectitur, ,,
Propriis nec ipse blandus ignoscet malis, ,, 130
Aliena postponens suis. ,,
Sed tetricus ipse mentis est censor suae, ,,
Decreta consilio regens. ,,
Quemcunque carpit, arrogat nusquam sibi, ,,
Se noscere imprimis studens. ,, 135
Non sentienti morbus est multum gravis, ,,
Ut qui remedium respuit. ,,
Ferrum medentis vulnus obductum fugit, ,,
Opem recusant quae latent. ,,
Parere medico prima curandi est via, ,, 140
Qui se optime scit, optimus. ,,
Ergo cavendum est, ne tui fallat te amor, ,,
Nec mentis elidat statum. ,,
Expende quicquid feceris, si expers mali. ,,
Si vis beate vivere. ,, 145
POETA
Privata magnus respicit dum animus mala,
Partem in sinistram ductus affectu levi,
Violare tentat publicum ius, propriae
Memor miseriae, in patriam officii immemor.
Contraque faces incito fertur gradu, 150
Facinusque mortem per malum accelerat suam.
Atque haec sepulcrhum flebile Antigones docet,
Palamque faciet iam sequens spectaculum.MAGNANIMITAS, mulier
Parente claro nobilis Magnanimitas
Prognata, honorem stemmatis iacto mei. 155
Nostrum haud decebit pectus affectus levis.
Immota parvis, non levi irritor malo.
Iacere multum me pudet, multum fero.
Intenta quicquid conor, effectum dabo.
Quam sumo partem, protego vehemens nimis. 160
Incerta dubito saepe quo vertam prius,
Dum patria, nexus sanguinis, princeps vocat.
Parere simul his haud licet, procedite,
Docere quam nunc ingredi praestet viam.Patriam parentem me tuam constans ama: 165
Te gremius iste gessit, et mammam dedi.
Sapiens Ulysses patriam nidum quasi
Saxis repostum aeternitati praetulit.
Praestare nunquam quod mihi debes, potes.
Quisque est beatus, dum mihi est florens salus. 170
Cum pereo, miser est. Emori pro me parum est.
Usque est tenendum nostra vox quicquid iubet.
Vis esse faelix? Audiens esto mihi.COGNATIO, vir squallidus
Cognationem sanguine partem tui
Me deseris? Ab hoste calcari sines? 175
En quanta pacior. Totus infoelix cadam
Si prodar a te. Nullus auxilium feret.
Lenimen ullum non erit nostri mali.
Ergo petenti cede iutricem manum,
Et fac quod omnes iura naturae iubent. 180
Natura suadet ferre cognatis opem.MAGNANIMITAS
Te iam iuvabo, sponteque hac spreta sequar.
Transgressio Aequi nomen est mihi, sequor
Quo fert voluntas. Laedo vicinos agros,
Transilio septa, limites demolior. 185
Admotus et obex pectus inflammat magis.
Nihil coercet, iura frango publica.
Species honesti si qua, nil quicquam moror.Istuc rebellis asto Contumacia,
Vultum impudentem, spiritus magnos gero, 190
Nec me timere iudicis vultus facit.
Peccasse quicquam non pudet. Factum scelus
Defendo, iacto, florior. Famae quasi
Studens, libenter fata quod statuunt feram.Odium scelestos prosequor. Pravos premo 195
Vi ponderosa, nemo me bene sustinet.
Charos amicos ante hac tandem horreo,
Merita et priora prorsus ex animo cadunt.
Me pertinacem nullus damnum movet.
Cuiusque mordax crimen allatro ut canis. 200SUPPLICIUM, cum securi
Immane recta voce Supplicium vocor.
Ex ore semper iudicantis pendeo.
Exilia, mortem, carcerem hac dextra fero.
Perago imperata, <et> effero abscissum caput.
Saevam hanc securim nemo declinat reus. 205QUAM SIT MALUM PUBLICO MAGISTRATUS EDICTO NON PARERE ANTIGONAE EXEMPLUM DOCET
Carmen anapesticum dimetrum.
Melius prorsum nihil invenit ,,
Legibus aequis Natura parens. ,,
Pietas clemens, stabilisque fides, ,,
Virtusque gravis nititur illis. ,,
Constans populi norma regendi ,, 210
Ipsa est urbs vita quietae. ,,
Qui magnificum gerit imperium ,,
Legum est servus. Non contiget ,,
Tramite recto hoc error eunti. ,,
Quicquid statuit summa potestas, ,, 215
Id pro lege est a subiecta ,,
Plebe tenendum. Sitit exhausta ,,
Rivulus unda fonte obstructo. ,,
Capite infecto membra soluta ,,
Cito fatali tabe peribunt. ,, 220
Spernere nulli licet impune, ,,
Nisi convulsus simul in nihilum ,,
Status effractae concidat urbis. ,,
Niti in vetitum subdola honesti ,,
Species magnos incitat animos. ,, 225
Dum respiciunt mala privata, ,,
Publica regum iussa effringunt. ,,
Propriae maeror cladis acerbus ,,
Omnem officii removet curam. ,,
Pessima virtus animosa sui ,, 230
In perniciem facta attentat. ,,
Pugnat in undas ire adversas, ,,
Rapidi cursum fluminis acrem ,,
Obice admoto frustra coercet. ,,
Nulla doloris vis privati ,, 235
Iustis merito fascibus obstat. ,,
His et amici ratio et fratrum ,,
Gratia, summa et cura parentum ,,
Cedere debet. Sontes pelagus ,,
Gravat immensum, Laerna malorum ,, 240
Vetera incassum recidunt merita. ,,
Animus chari gratus amici ,,
Pravum exemplum laesus abhorret, ,,
Atque efficitur ferus ex fido ,,
Hostis amico. Gravis est regis ,, 245
Ira offensi. Flexile vimen ,,
Onus immensum non sustentat, ,,
Imo iniecto pondere sedit. ,,
Carcer, egestas, paedorque domant, ,,
Cladesque modum patitur nullum. ,, 250
Aspera fati vis funesti ,,
Ultima tandem paena sequetur. ,,
Fatuus stimulum qui ferit acrem, ,,
Pede nequicquam promovet icto. ,,
Plaga authori nocet imposita. ,, 255
Res grata quies. Discere nimis est ,,
Sapere accepto vulnere serum. ,,
Ergo corpus florere diu
Validum exoptas? Capiti pari.
Longum foelix gerat imperium. 260
Sic perpetuo bene procedunt
Omnia cursu.POETA
Iuvenile pectus fervidus penetrans amor
Statum priorem mutat atque alium facit.
Adversa si res accidat, nescit regi. 265
Exutus animo, pronus in artes malas
Fertur, salutem negligit. Verbum est vetus,
Sapere et amare vix Iovi iunctim datur.
Haemonis hoc, se dum necat, fatum docet,
Idemque monstrat ordo qui prodit novus. 270CUPIDO, puer cum arcu et sagittis
Adsum Cupido, dictus infamis deus.
Quamvis utroque lumine orbatus, tamen
Sagitta metam tangit haec: quodvis iecur
Emissa penetrat, et loco in iusto manet.
Vagor per omnes impiger mundi plagas, 275
Semper secundis rebus insidias loco.
Vel fulminantem nostra fax torret Iovem.
Haec me furentem turba sectatur comes.Lingua proterva futilis sum Temeritas.
Incerta me sors, nulla sed ratio regit. 280
Praevideo prudens nulla; quae casus feret,
Sequor; fidele sperno consilium; obstrepo
Procax et amens: ducit error de via.IMPUDENTIA, vir ferreum os
Succedo vultus ferrei Impudentia.
Perfricta frons haec neminem prorsus fugit, 285
Pudor nec unquam conscius vultum notat.
Prorsus decorum negligo officium insolens.
Non cedo patri, sed lacesso opprobriis.
Innata talis pectori est audacia.IMPETUS
Praeceps vagusque et pronus ad casum Impetus. 290
Nostros amores si quid adversum premit,
Vel si dolores bile cor pungant meum,
Quo timeo ferri? Nil moror, sed quodlibet
Attento facinus, exul it ratio. Quasi
Rabie maligna percitus, morti obvium 295
Do saepe memet, fata praevertens mea.Interitus adsum, memet et laedo furens.
Nullus cadentis ordo naturae huc trahit,
Sed vis refringens caeca vitae stamina,
Manumque propriam in funus armavit meum. 300
Vitam hanc ademit mens mea impaciens mihi,
Raptique amoris luctus affligens. Comes
Huic fio, sequitur Impetum quisque ducem.TERTIUM THEMA
AMARE SIMUL ET SAPERE VIX CUIQUAM DARI INTERITUS HAEMONIS DOCET
Choriambici Asclepiadaei.
Nec flammae rapidae, nec Boreae trucis ,,
Vis tanta, aut validi fulminis, aut maris ,, 305
Vasti, mali quando Cupidinis ,,
Venas aestus edax occupat intimas, ,,
Et torret cupidum flammea fax iecur. ,,
Ut fervor iuvenis cor penetraverit, ,,
Artes ingenium labitur in malas. ,, 310
Iactatur varie, nec Cereris subit ,,
Nec Bacchi studium. Pervigiles trahit ,,
Noctes; cura animum solicita atterit; ,,
Absumptus decor est pristinus, et vigor; ,,
Incessus varius saepe tremens labat ,, 315
Recta a mente miser deseritur; salus ,,
Spreta est, et rabies faeda cor occupat; ,,
Nec flectit ratio, nec sapientia. ,,
Ut lambens solidas flamma trabes vorat, ,,
Et parvum in cinerem robora concidunt; ,,320
Ut rauci validus turbinis impetus ,,
Quodcunque obstiterit funditus abripit, ,,
Sic crudelis Amor visceribus latens ,,
Conquassat penitus rectum animi statum. ,,
Secum cuncta rapit, consilium exulat ,, 325
Sanum, sese animus praecipitat sciens, ,,
Discedunt pietas, ius, decus, aequitas, ,,
Virtus, sancta fides, et roseus pudor. ,,
Mens quae pessima sunt fertur in laec libens, ,,
Nec froenos patitur, nec poterit regi. ,, 330
Verum fata furens accelerat sua, ,,
Morti saepe avidae se ingerit obviam. ,,
Ergo cedat amor, si sapis, improbus,
Dum sanus poteris, nam levis est deus.
Tam vesana animus ne caleat face, 335
Sed primum prohibe strenuus impetum.
Ad laudem celebrem sic via sternitur.POETA
Foelix putandus, mente qui prudens agit.
Gratus piusque est in suos; legi datae
Parere novit; semper illaesus manet; 340
Omni ex periculo liber evadit; bono
Fert placidus animo quicquid adversi venit.
Illuc aperte mitis Ismene docet,
Et ista quae iam turba postremo venit.RATIO
En Ratio viae lumen humanae unicum: 345
Monstrare rectum muneris pars est mei.
Affectus ore cedit obliquo mihi.
Consilia laudo sane, nil praeceps ago.
Mores viciaque trutinam subeunt meam.
Rectum capesso, respuo quicquid malum est. 350
Fortuna quam vis duplici includat malo,
Persisto placida. Recta mens semper manet.Pietas inermis, patriam et divos colo,
Propensam in omnes mentem ego afflictos gero.
Pars nulla vitae debito officio vacat. 355
Fratres, parentes integra observo fide,
Semperque refero gratiam cunctis parem.
Sum chara semper omnibus quoquo feror,
Et quicquid usquam molior, cunctis placet.OBEDIENTIA
Clemens remisso pectore Obedientia, 360
Non ambio alta. Sorte contentor mea.
Quiquid potestas imperat, servo libens.
Recte pusillam ferre fortunam scio.
Appetere nolo magna. Nam quisquis bene
Latet, bene etiam vivit. In plano levis 365
Est lapsus. Unquam paruisse haud poenitet.INCOLUMITAS
Accedo membris integris Incolumitas.
Quodcunque capiti crimen illatum est meo,
Virtute forti pellit integritas statim.
Namque innocens haud haeret in culpa diu. 370
Non subita me mors pellit, aut fallax permit.
Vita at capillos candida ad canos manet.Foelicitatem quique me longae viae
Metam requirit. Sum laboris terminus.
Virtutis almae praemium, finis, comes. 375
Me praepotentes, splendidi et regno ambiunt,
Sanaque quotquot mente sunt. Frustra tamen.
Fortuna non me caeca sublimem capit,
Sed sola virtus, arduam scandens viam.
Ad hanc coronam tendit, et partam tenet. 380POETA
Ista dicuntur pro epilogo
Ex rebus igtis hoc minutis ordine,
Quantus metatur fructus apparet satis.QUAE CORRIGERE NON POSSUMUS, EA ATTENTARE NE VELIMUS DOCET ISMENE, VITAE QUIETAE FORMAM TRADENS
Carmen Sapphicum.
Summa si legem iubeat potestas ,,
Impiam, vel si violet benignae ,,
Iura naturae, minime cuivis ,,385
Frangere fas est. ,,Arduis sese sapiens dolebit ,,
Rebus intrudi: studet ut latescat ,,
Ingrata libertas. Bene qui latebat, ,,
Is bene vixit. ,,390Abstinet magnis, animoque parvam ,,
Ferre fortunam bene discit aequo. ,,
Utitur parvis sapiens, suaque ,,
Pelle quiescit. ,,Ponderi cedunt nimio libenter ,,395
Quod pati molles nequeunt lacerti. ,,
Nec sinunt vires onus impotentes ,,
Frangere durum. ,,Mobiles rerum dubiique casus, ,,
Quod statu durat nihil est eodem. ,,400
Invicem recta et mala cuncta certo ,,
Ordine cedunt. ,,Quae minor prave statuit potestas, ,,
Maior adventans eadem revellit. ,,
Ipse quod captas male, saepe praeceps ,, 405
Efficit aetas. ,,Quicquid excelsum est, dubia locatur
Sede, nymboso Borea superbae ,,
Vappulant turres, feriunt nivosos ,,
Fulmina montes. ,,410Vulnus evitat macilenta cervix, ,,
Seque res recte modicae coercent. ,,
Turbidi parvae rabies carinae ,,
Non nocet Austri. ,,Quem levat culmen rota versa in altum, ,, 415
Ne ruat praeceps pavet usque. Terra ,,
Lapsus in plana levis, et sine ullo
Vulnere surgit. ,,Tutus angusta cibus usque mensa ,,
Carpitur. Cespes viridis profundos ,, 420
Provocat somnos. Casa pellit omnem
Parva timorem. ,,Quae supra vires mala sunt, relinquas.
Semper expectes meliora. Temet
Interim froena, et propria beatus 425
Sorte quiesce.Finis
i