Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis.
ACTUS SECUNDA
![]()
Iambicum trimetrum.
CREON Republicam (vir) protervis fluctibus blue
165
Quassam diu exerere rursum coelites.
Per nuncios vos ego seorsum ex omnibus
Iussi advocari, Latii quod regia
Semper reveritos sceptra cognovi satis.
Tum quamdo regnum possidebat Oedipus,170
Cumque periit, matura novi audacibus
Consilia fortiter dedisse liberis.
Illi ergo postquam duplici fratres simul
Cecidere fato, scelere communi, vice
Plagis et inflictis et acceptis pari,175
Ius omne regni sedit et solium mihi,
Quod interemptis genere proximus fui.
Aegre fit ut cuiusque calleas viri ,,
Sententiam, sensumque et ingenium prius, ,,
Quam legibus praefectus imperium gerat. ,,180
Quiscunque clavum solus imperii tenens ,,
Consilia non est executus optima, ,,
Sed propriam timore linguam comprimit, ,,
Is nunc et olim visus est mihi pessimus. ,,
Qui pluris homines putat amicum patria, ,,185
Quae sustulit, eundem esse nequam censeo. ,,
Ergo (videntem cuncta contestor Iovem)
Nec civium imminere fortunis malum
Cernens, loco salutis unquam contegam,
Nec quenquam amicum, dum sit hostis patriae,190
Mihi putabo. Hoc praevidens, illam esse, quae
Servat beatos, quae benignis flatibus
Si exurgat, undique erit amicorum satis.
Talibus ego hanc dabo locupletem legibus.
Germana nam his quae sum profatus, civibus195
Ambobus edixi Oedipi de liberis;
Primum Eteoclen (qui pro urbe propugnans nece est
Extinctus indibna, optime hasta se gerens)
Mandent sepulchro, cunctaque simul occulant,
Quae fortium celbres sepulturas decent.200
At alterum, fratrem aio Polynicen, solum
Qui patrium et deos penates impius,
Exul revertans, igne partim strepitus
Vastare voluit, sanguinem horum sugere,
Alios malignam in servitutem tradere,205
Illum, volo edictum omnibus, ne quispiam
Condat sepulchro, neve proiectum fleat,
Sed vulturum rostris, canumque rictibus
Lacerum insepultum corpus exedi sinat.
Sic statuo, nunquam ex me mali (dum suppetit210
Haec vita) praeripiem bonorum gloriam.
At patriae qui fidus est, sive occidat
Seu vivat, hunc ego pari honore prosequor.
CHORUS Tibi hac placant,. o stirps Menaecei Creon,
Hunc nuncupari hostem, illum amicum patriae.215
Quaecunque promulgare iam fas est tibi
De mortuis nobisque, qui in vita sumus.
CRE. Horum ego vos, quae dico, custodes creo.
CH. Iuvenibus hos impone nervosis onus.
CRE. Promptos tamen qui mortuum asservent scio.220
CH. Cur alteri ut fiat iubes hoc amplius?
CRE. Ne ad iussa repudianda conspirent simul
CH. Quis quaeso ita est delirus ut cupiat mori?
CRE. Merces profecto erat illa, spe fretis vaga,
Sed saepe lucrum hominibus exitio fuit.225
NUNCIUS Rex, non profabor quomodo huc praeceps feror
Praecursu anhelans, concitum attolens pedem.
Nam cura multas peperit attonita moras,
Quae me reverti dum ambulabam compulit.
Mens oblocuta multa sugessit: “Miser,230
Quo pergis? Aut cui supplicia properas dare?
Rursum manebis? Haec Creonti nuncius
Monstrabit alter? Hoc inultum qui feret?,,
Vix lentus istaec disputans trivi viam,
Sic longa fit, quae brevis erat spatio via.235
Tandem illa victrix trusit huc sententa.
Quod proferam, et si triste sit, dicam tamen.
Spes me profecto certa venientem tenet,
Aliud nihil, nisi quod feret fatum, pati.
CRE. Quid est? Refer. Cur maestus animum contrahis?240
NUNC. De me prius dictum volo. Nunquam malum hoc
Feci ipse, nec quis facinus admisit scio,
Nec in aliquod iuste et volens ruam scelus.
CRE. Punchre autumas, et rem undique obseptam obstruis.
Novum quasi aliquid indicaturus venis.245
NUNC. Timidum nimis pigrumque, quod grave est, facit. ,,
CRE. Dicaturus an non? Ut abeas post ocyus.
NUNC. Indicam profecto. Nuper aliquis mortuum
Abiens humavit, et rigentem pulvere
Cutem abdidit, quaecunque oportuit expians.250
CRE. Quem faris? Haec tandem quis ausus est homo?
NUNC. Ignoro prorsus, nec securis unquam erat
Inflicta, nec visa est ligonis ruptio.
Praefracta humus solidaque nec trita est rotis.
Quisquis patravit, clanculum scelus aedidit.255
Primum ut diurnus crimen excubitor palam
Explicuit, omnes gelidus invasit stupor.
Non undique tegitur nec obruitur solo
Quasi factum abhorrens pulvere obduxit levi,
Nec bestiae usquam, nec canis vestigium260
Grassantis, avido et dente laniantis fuit.
Statim invicem sunt concitata iurgia,
Custosque custodem increpat. Tandem ad manus
Ventum est. Eos qui dirimeret nemo adfuit.
Certe unus erat, haud quique conflavit scelus.265
Nemo evidens, se omnes negabant conscios.
Manibus parati ignita ferra sumere
Iurareque invicem face arrepta deos
Se non patrasse, nec quiquam facinus hoc
Vel consulenti vel patranti conscios.270
At illa rem scrutantibus nil proderant.
Effatur unus, qui metu affectos caput
Dimittere omnes in solum fecit, cui
Nec opere, nec sermone tum licuit bene
Ire obviam. Haec profatus, ut palam tibi275
Factum omne facerent, sitque suppressum nihil.
Hic sermo vicit. Meque ter miserum bonum
Hoc (scilicet) sors ferre iniqua compulit.
Invitus adsum. Quod scio, invitis quoque
Verborum amat nemo malorum nuncium. ,,280
CH. Rex, provida num coelitum cura hoc opus
Sic perpetratum, mente versabam diu.
CRE. Tace, priusquam fando me rabie expleas.
Ne utrunque te et stultum et senem prodas simul.
Nulli ferenda dicis, affirmans deos285
Hunc mortuum cura iuvare provida.
Num dii colentes quasi parentem patriae
Hunc condiderunt, templa qui sublimia
Incendio vastare, divum qui solum, et
Monumenta, qui etiam iura venit perdere?290
Malis honorem facere vidisti deos?
Nunquam fit. Immo aegre ferentes iam diu
Cives, levi haec mihi innuebant murmure,
Clam capita quassantes, emo nec hactenus
Iugo subacti colla, me aequo animo ut ferant.295
Ab his probe muneribus adductos scio,
Ut clanculum hoc immane patrarent scelus.
Mortalibus nil maius argento malum ,,
Succrevit unquam. Hoc civitates maximas ,,
Populatur. Hoc viros domo exturbat sua. ,,300
Hoc prorsus hominum ingenia transformat bona. ,,
Turpissima ad flagitia prosterni docet. ,,
Hoc monstrat astutis abuti fraudibus, ,,
Cunctisque quantum in rebus impietas valet. ,,
Quicunque quaestu obiere permoti hoc nefas,305
Paenas vicissim debitas tandum dabunt.
Si Iuppiter nosterque quod possit thronus.
Recte istud animadverte (iuratus loquor):
Nisi proprium illis sepulturae opificem
Iam deprehensum detis ante oculos mihi.310
Non vos prius recipiet inferni Chaos,
Quam pensiles monstretis hanc iniuriam,
Lucrum ut scientes unde sumendum siet,
In posterum faciatis. Hocque discite,
Omni loco non est lucrum amplecti utile, ,,315
Nam saepe quaestu ex sordido multo magis ,,
Laedi videbis quam beari plurimos. ,,
NUNC. Aliudne quod dicam, an reverti sic iubes?
CRE. Nescisne nunc quam fando mihi bilem excites?
NUNC. Auresne solum, an anima mordetur ibi?320
CRE. Quidnam (malum) quaeris, meus ubi sit dolor?
NUNC. Qui fecit, animam pungit, aures tantum ego.
CRE. Hei mihi, quam aperte lingua verbosa obstrepit!
NUNC. Huius profecto author operis nunquam extiti.
CRE. Certe vel animam efflare spe argenti studes.325
NUNC. Heu, quam est esse suspectum grave, et falso quidem!
CRE. Iocare suspicione nunc, sed nisi reos ,,
Monstrabitis mihi, scietis quomodo ,,
Avida dolores lucra gemebundos creant. ,,
NUNC. Ut maxime agnosci cupio, at utrumne sit330
Deprensus an non, illa fortunae alea est.
Non me moventem pedem postea huc cernes gradum.
At nunc quidem servatus extra spem et meam
Sententiam, habebo debitam diis gratiam.Varie mixtum, et eiusdem genris cum Graeco.
Multa diserta, nil tamen
![]()
335
Homine extat sapientius.
Undas, flante humdo Noto,
Ille trans reflui maris
Verrit valido truces re-
motum impetu fluctus,340
Deumque nobilissimam terram
Assiduam, solidam,
Subigit, terit vomere vulnifico,
Equorum genere auda-
ci colens quotannis.345
Pennigeras quoque alitum
Turmas illaqueans capit,
Agrestem et pecudum gregem.
Ponti et maritimum genus
Solers homo sinuosis350
Laqueorum orbibus
Et belluas technis frementes
Montivagas superat,
Et equum superat iuba superbum im-
posito iugo, et agres-355
tem taurum ferocem.
Sermonem homo, atque variam
Prudentiam, tum civium
Motus docuit. Glaciale frigus,
Penetrabileque360
Vitare fulmen Iovis. Cuncta potest,
Ineptus aggreditur nihil. ,,
Mortis rigida pellere ,,
Fata nescit impotens. ,,
Morbis tamen teterrimis![]()
365
Scit mederi.
Acumine praeditus, artes
Quod parit egregias
Nunc se ad malas, nunc bona fert vicissim.
Civis bonus, patriae ,,370
Colensque divum sacram iusticiam. ,,
Improbus, honestas cui deest, ,,
Scelus malum qui fovet.
Nec mihi domesticus
Fiat, nec unquam congruat375
Ista patrans.
Mens ob monstrum hoc stupet horribile:
Quomodo cernens contradicam,
Non Antigonem hanc esse puellam?
O infoelix infoelicis380
Gnata Oedipidi. Quid iam? Nunquid
Publica regni
Iura adducunt te violantem, et
Facinus conscire repertam?Carmen iambicum trimetrum.
NUNCIUS Haec ipsa facti est improbi effectrix, humo
385
Hanc deprehendimus tegentem. At ubi Creon?
CHORUS En commode aedibus relictis advenit.
CREON Quid fit? Quem habet moderata processum aequitas?
NUNC. Mortalibus, rex, temere iurandum est nihil,
Sperata saepe fallit eventus sequens. ,,390
Nam aegre gradum huc adferre nolentem tuli, ,,
Minas pavens, quae ut turbo iactabant prius.
Sed gaudium, quo iam repente perfruor,
Longe alia quaevis mole transcendit sua.
Venio libenter (contra iuratus tamen),395
Ducta hac sepulcri virgine ornandi rea.
Non huc venire sorte propellor data,
Verum hoc mihi non alteri lucrum puto.
Nunc ipse, rex, hanc pro arbitratu iudica,
Et quaestionem habeto. Liber omni ego400
Sum crimine, hisque dignus exolvi malis.
CRE. Cur ductis istanc? Unde et arreptam, expedi.
NUNC. Ipsa haec virum tumulo dedit, scis omnia.
CRE. Certusne, quodque nuncias compertum habes?
NUNC. His orbibus conspexi humantem mortuum,405
Quem tu vetabas. Num rata et certa eloquor?
CRE. Quinam videtur, quove deprensa est modo?
NUNC. Sic gesta res est. Ut profecti omnes sumus,
Terrore turbidisque vexati minis,
Omnem amoventes pulverem, quo mortuus410
Ventis procul, opacis sedemus vallibus
(Ne faetor invitis noceret pestifer)
Vigiles. Amaris quisque pungebat alium
Opprobriis, si quis labori parceret.
Haec tracta sunt eousque, donec aethere415
Medio coruscum constitit Phaebi iubar,
Ferborque tepefactos fovebat. Tum statim
Tullure turbo fulmen onerosum elevans
Campum replet, densamque tremefacit comam
Sylvae sonantis, aetheraque vastum occupat.420
Nos aeris tulimus latentes impetum.
Post, temporis cessante spatio turbine,
Visa est puella, tinnulam quae vocem avis
Moerentis aedidit, velut quando vacuum
Foetu cubile tristis abrepto videt.425
Sic mortuum postquam illa nudatum aspicit,
Lamenta gemitu fundit educto, malis
Tum devovet factum patrantes cladibus.
Post, fert manu bibulum tenella pulverem.
Ex tinnulo fabri simul gutturnio430
Tria mortuo ornando obtulit libamina.
Nos quaeque cernentes abibamus, statim
Hanc prendimus facinore stupefactam nihil.
Priora, quaeque nunc geruntur quaerimus.
Omnia palam confessa nil quicquam abnegat.435
Mihi et voluptati et dolori res fuit:
Meipsum profecto gravibus elabi malis
Dulcissimum, in luctus amicos ducere
Valde est molestum. Tamen amicis, quamlibet
Charis, ego propriam salutem praefero.440
CRE. Te, te volo, caput quae in solum deflexum habes.
Aisne te factum hoc patrasse, an abnuis?
ANTIGONE Constanter aio, nec illud inficias eo.
CRE. Tu libero securus exito pede
Quoquo velis gravi absolutus crimine.![]()
445
Tu abscinde prorsus ambitus, strictim refer,
Praedicta moliri, esse novisti nefas?
ANT. Novi, quid impediret? Obscurum nihil.
CRE. Atque etiam eas es ausa leges transgredi?
ANT. Eas bonus nunquam rogavit Iuppiter,450
Nec inferum iustitia divorum comes,
Qui iura ferre semper hominibus solent.
Nec tantum ego tua habuisse rebar ponderis ,,
Aedicta, utilia cordibus, cum sis homo, ,,
Natura quae sculpsit refigere valeas. ,,455
Non dudum et hodie iura divorum vigent,
Sed semper horum incognita est aeternitas,
Quae dum violo viri tyrannidem timens,
Diis nolo sana criminis paenas dare.
Agnosco morituram esse: quid ni, etsi nihil460
Praefatus esses? Rupta vitae stamina
Si fata citius amputent, lucrum puto.
Quisquis miseriis, ut ego, multis obrutus ,,
Aetatem agit, qui non erit mori lucrum? ,,
Sic iam mihi molesta fata abrumpere465
Nullus dolor. Et una ex parente mortuum
Fratrem feris si proiici inhumatum sinam,
Illis dolorem, his gaudium incuterem leve.
Si stulta naunc commisisse video tibi,
Stultitiae apud stultum fere insimulor rea.470
CHORUS Mens arguit parente crudeli fatum
Crudeli germen: caedere ignorat malis.
CRE. Praefracta nimium mens labat facillime. ,,
Ferrum rigens et fore, quantumvis tenax, ,,
Fractum videre saepe et abruptum licet. ,,475
Fraeno pusillo Martios cognovi equos ,,
Quocunque flecti. Neminem efferri nimis ,,
Decet, suo qui servus arbitrio caret. ,,
Haec tum sceleribus capit esse nobilis,
Post illud atrox facinus hoc est proximum,480
Leges superba quando protrivit bonas.
Quod se patrasse ostentat, et triumphum agit.
Sim vir ego nunquam postea, vir illa sit,
Imperia sic temerata si impune haec ferat,
Si vel sorore nata sit, vel sanguine485
Coniunctiore, si vel Hercaeo Iove.
Nec illa, nec soror horridam effugient necem.
Ipsam quoque ream capitis arcessam simul,
Consilia quod cum istac humante contulit,
Rabie furentem concita, et animi impotem.490
Ergo evocate. Nam intus aspexi modo.
Mens ante opus furtiva deprendi solet ,,
Horum, scelus qui machinantur clanculum. ,,
Odiosus quando in malis quis prehenditur, ,,
Factum tamen iactare gestit impudens. ,,495
ANT. Maiusne quid vis, quam neci captam dare?
CRE. Nihil quidem. Istud obtinens, habeo omnia.
ANT. Quid fando producis moram? Ut mihi tuus
Nec sermo nunc placet, aut placebit postea.
Sic contra tibi noster vicissim displicet.500
Atque unde celebre nomen illustrem magis,
Quam quod sepulcro grata germanum dedi?
Ab his probari hoc singulis certo scio.
Si non tacitus astringeret linguam metus.
Multis beata aliis tyrannis dicitur,![]()
505
Tum etiam facere, dicere quod libet, licet.
CRE. Ex omnibus tu hoc sola Thebanis vides?
ANT. Vident et hii, sed os tibi omnes sublinunt.
CRE. Non te pudet, diversa quod ab his sentias?
ANT. Nihil pudet colere miseriis obrutos.510
CRE. Nonne hostis urbi frater e vita exiit?
ANT. Ex patre eodem frater et matre aeditus.
CRE. Quinam viro praestas honores impio?
ANT. Longe aliud exanimum cadaver indicat.
CRE. Si illum colas, par cum impio in crimen venis.515
ANT. Frater supremum obivit haud servus diem.
CRE. Vastavit hic patriam, ille pro patria stetit.
ANT. Leges tamen rex inferum aequales cupit.
CRE. Non sors bonum malumque consimilis manet.
ANT. Quis quaeso novit an inferi haec sacra aestimant?520
CRE. Nec hostis hic, nec amicus ille unquam fuit.
ANT. Ambos amare, odisse non soleo simul.
CRE. Ad inferos profecta, si velis, ama.
Non mulier hic imperia me vivo geres.Anapestici
CHORUS At pro foribus ecce Ismene
![]()
525
Madidas fundit lacrimas chara soror.
Nebula quae cilia premit, cultum
Foedat roseum,
Spargitque genam imbre decentem.CRE. Tu me domi latens, tumens quasi vipera
![]()
530
Clam exorbuisti. Aluisse me haud novi duas
Tum cladium, tum luctuum authores mihi.
Exprome: tune huius parandi consciam
Te ais sepulchri, an insciam te esse asseris?
ISMENE Opus ego confeci, illa si consentiat,![]()
535
Tum criminis culpaeque particeps ero.
ANT. Hoc aequa te iusticia prohibebit. Mihi
Nec consulebas, nec ego tecum contuli.
IS. Non me tuis refraenat in malis pudor,
Quin me fidelem miseriae sociam dabo.540
ANT. Facti reos Orcus manesque inferi
Norunt. Amicam non amo lingua tenus. ,,
IS. Ne dedecus tantum imprimas, ut non soror
Occumbam, et una mortuum tecum expiem.
ANT. Ne (quaeso) vitam amitte, nec facias tua545
Aliena quae sunt. Fata sufficient mea.
IS. Quae vita dulcis esse te abrepta potest?
ANT. Creontem ama, illum serva, dominantem cole.
IS. Quid pectus angis triste, nec quicquam iuvas?
ANT. Merito dolere cogerem risus movens.550
IS. Quid si tibi hinc ego aliquod auxiliam feram?
ANT. Tibi provide. Non mortis invideo fugam.
IS. Heu, non utraque fati idem abripiet genus?
ANT. Tu vitam adoptast, mori est votum mihi.
IS. Praedictus aliud sermo testatur meus.555
ANT. His tu sapere videris, et aliis ego.
IS. Eadem tamen nos culpa iam sontes premit.
ANT. Tu vive foelix. Anima iampridem mea est
Extincta, dum pia mortuis opem tuli.
CRE. Ex his puellam hanc mente iam captam arbitror,560
At alteram, ex quo lucis usura est dea.
IS. Non semper, o rex, animus, etiamsi integer,
Miseris manet, sed saepe dimotus loco est.
CRE. Tibi, quod patrare cum mala audebas malum.
IS. Quid mihi sine hac vitam iuvabit degere?565
CRE. Non haec profatur tibi, supremum agens diem.
IS. Tu ferox sponsam necabis filii?
CRE. Multae et aliorum nubiles sunt filiae.
IS. At nulla ut haec gnato locatur nuptui.
CRE. Gnatis mulieres improbas ego abhorreo.570
ANT. O optime Haemon, ut probra obiectat pater!
CRE. Et te, et maritum nimius absorbet dolor.
IS. Num filium hac uxore privabis tuum?
CRE. Mors inchoatas dirimet ultrix nuptias.
IS. Ergo ratum est, quod video, decretum mori.575
CRE. Et tibi quidem et mihi. Rumpe iam segnes moras.
Quin fertis intro, turba famularis, ream.
Posthaec mulieres saxeo abdantur specu.
Petunt salutem semper audaces fuga, ,,
Quando vident instare vitae terminum. ,,580
Carmen choricum, ac varie mixtum.
CHORUS Cui vita malis vacua est, faelix putandus, ,,
Sed quibus quassa est domus inclyta, cladis ,,
Nil relictum est. In generis ,,
Sobolem redundat. ,,
Maris perinde ut naufragi tumor, ,,585
Quando Thraciis et in- ,,
sanis nox madida irruit in ,,
Profundum flatibus, ,,
Arenam funditus revolvit ,,
Mobilem et littoream, ,,590
Freto cavae gemunt petrae frementes. ,,
Cerno mala Labdacidum domus ruentis
Semper gravioribus accumulari,
Nec priores posteritas
Iuvat. Immo divi595
Vastant, nec ullus finis est.
Lux iam in ultima manet
Propagine generis ex Oedipi domo,
Quam posthac rapiet cruentus
Inferorum aculeus,600
Orisque furor, mentiumque Erinnys.
Iovis vim violentia quis ,,
Virum cohibere possit? ,,
Quam nec somnus unquam retinet quietus, ,,
Nec nobilis incito ,,605
Hora gradu, at perpetuo potens est, ,,
Moderans Olympi ,,
Caeruleum nitorem. ,,
Quod adest, quod et futurum est, ,,
Et fuit, cedit Iovi. ,,610
Nemini omnem per urbem ,,
Vivo accidit haec lex, ,,
Vacuum esse clade. ,,
Iuvamen variabilis spes ,,
Afferre solet quibusdam. ,,615
Multis quoque fraudat cupidos amores. ,,
Antea nil sagaci ,,
Eveniet, quam igne pedem comburat. ,,
Sapientis illud ,,
Nobile carmen extat: ,,620
Speciem boni malum offert. ,,
Reipsa tamen est malum. ,,
Mala deus cui affert, ,,
Deget minimo tem- ,,
pore clade liber. ,,625
Attamen Haemon ultima sobilis
Propago tuae, valde afflictus
Misera sponsae sorte futurae,
Factum Antigones, viduumque torum
Venit aegro angore gemiscens.630