Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio
SOPHOCLIS ANTIGONE |
Huic adduntur pompae quaedam ex singulis tragoediae actis derivitae, et post eos totidem themata sententiis refertis‘”””sima, eodem Thoma Watsono authore
VERSUS ALIQUOT DESCRIPTI EX EPISTOLA QUADAM AD THOMAM WATSONUM DATA, DUM ESSET LUTETIAE, UT VARIA SUA POEMATA IN LUCEM EXPONERET
![]()
Si nostrae tecum preculae, Watsone, valerent,
Non tua tot chartis scrina plena forent:
Sub praelo tua Musa foret, lucemque viderent
Iudice quae Phoebo candido metra facis,
Atque ego si quisquam sapio, novique Helicona,5
Carminis ille tui est ex Helicone liquor.
Classica sive canis, teneros seu dicis amores,
Mars tumido, tenui carmine gestit Amor.
Thuscanus Petrarcha tuo stat carmine dives:
Mundo utinam feret notior ille labor!
10
Plebs ignara licet Phaebaeae frondis honores
Negligat, et quicquid clarius esse potest,
Tu tamen a doctis doctus dicere poeta,
Inque suo precio nobile carmen erit.
Praesertim Antigonen vel Zoilus ipse probabit,![]()
15
Ad praelum duci si paciaris opus.
Ergo tuum celebris portet super aethera nomen
Fama, nec in tenebris amplius esse sinat.
Nam licet es iuvenis, tamen haud iuvenilia pangis:
Et vena polles, ingenioque bono.
20
Ah pudet ulterius iuvenum ladare senili
Carmine, quod nostro carmine maior eas.
Eia age, percolito dulces ante omnia Musas:
Utilis ille labor, dulcis et ille labor.
Sed Venus irata est, dum celas carmine amoris,25
Phaebus et ipse dolet, dum sua dona tegis.
Si semper Danaen tenuisset ahaenea turris,
Aurea non essent pondera nota Iovis.
STEPHANUS BROELMANUS
AGRIPPENSIS POETANOBILISSIMO PROCERI, CLAROQUE MULTIS NOMINIBUS PHILIPPO HOWARDO COMITI ARUNDELLAE, THOMAS WATSONUS SOLIDAM FOELICITATEM PRECATUR
![]()
Nobilibus praedivis avis, virtutibus aucte,
Dotibus Aoniis nobilitate comes,
![]()
Accipe tantilli iuvenilia carmina vatis,
Et multi modicum volve laboris opus.
Nec mea Callimachi, neque Coi Musa Philaetae est.5
Quodque ferat, vulpis nil nisi tegmen habet.
![]()
Sed curant hominum mentes, non munera divi.
Ergo age, coelitibus par, imitare deos.
Quid si mendosus fuerit meus iste libellus?
Quid si neglecto carmine culpa subest?
10
Candida et atra sui perlustrat Cynthia vultu,
Phoebus adit radiis candida et atra suis.
Marsiae, Arachnae, Iri, Smyntheus, Tritonia, Croesus,
Cantus, fila, stipem postulat, optat, ament.
Cantus, fila, stipem, Smyntheus, Tritonia, Croesus15
Nec dedignatur, musicus, alma, potens.
Tuque minora meis (recinit si vera popellus)
Carmina carminibus muneris instar habes.
Atque ego non tanti primaevos duco poetas,
Ut nihil in nostris laudibus esse velim.
20
Forsitan et Phoebo, fecique volente Minerva,
Unde meo partus Marte triumphus eat.
Tu bene si censes, ego te censore beatus
Apponam stimulos viribus ipse meis,
Et faciam laetus quod multi saepe rogarunt,25
Plura ut sub praeli pondere scripta crepent.
Ipse licet Momus vano submurmuret ore,
Invidus et piceo Zoilus ungue premat,
Iudicii censura tui superabit utrumque
Et capiti ponet laura serta meo.
30
Inde satis foelix, dicar tuus esse poeta,
Et famulus fieri cum Ganymede Iovis.
Scilicet hoc olim coepi sperare lucellum,
Dum studiis totus tempora prima dedi,
Dumque procul patria lustrum mediumque peregi,35
Discere diversis aedere verba sonis,
Tum satis Italiae linguas moresque notabam,
Et linguam et mores, Gallia docta, tuos.
Ut potui, colui Musas quicunque ferebar,
Charus et imprimis Iustinianus erat.
40
Saepe sed invitam turbavit Pallada Mavors,
Saepe meo studio bella fuere morae.
Castra tamen fugi, nisi quae Phoebeia castra
Cum Musis Charites continuere pias.
Bartole, magnus eras, neque circumferre licebat,![]()
45
Nec legum modos, Balde diserte, tuos.
Arripui Sophoclem, docui Musas,
E Graecis pepigi metra Latina modis.
Taliter absumens turbatus utilis horas,
Antigonen docui verba Latina loqui.
50
Momenti res magna, meis quoque viribus impar,
Ni daret ipsa mihi sedula Pallas opem.
Tandem opus exactum volui lacerare, vel igni
Tradere, quod Latio Graecia maior erat.
Plurima sed vetuit prudentum turba virorum,55
Me simul eulogiis concelebrare suis.
Inde rudis iterum coepi limare Comoenis,
Et magis intenta consolidare manu.
Tum quaerendus erat mihi qui patronus adesset,
Et mea qui tegeret numine scripta suo;
60
Qui Phoebo charus, Musis qui charus alumnus
Esset, et Aonii fontis amaret aquas;
Qui claris ortus proavis, pietatis amicus
Esset, et ipsius candida cura Iovis.
Tu quia talis eris, et mascula gloria regni,65
Supplice Maecenas voce vocandus eras.
Ergo tantilli non aspernare clientis,
Quod tua iam virtus sola poposcit opus.
Fabula trita, olim murem fecisse, leoni
Quod satis acceptum, quod salubre fuit.
70
Quamvis indignus, quamvis ignotus adesset,
Sumpsit ab infirmo paupere Pyrrhus aquam.
Sic mihi sit facilis cultura potentis amici,
Sim licet ignotus, nec metuisse queam.
Velle meum pro posse datur, pro munere carmen,75
Et cupit Antigone charior esse tibi.
Charior esse tibi sperat, quam chara Creonti,
Quam fuerit patrio vel peramata solo.
Iamque reviviscens, et Musis ducta Latinis
Huc venit, et Thoebis amplius esse timet.
Mira tibi referet, si vis miracula nosse,
Atque pium faceret, ni pius ante fores.
Illicitam legem timidis mordebit iambis,
Fascibus impavido proferet ore deos.
Tum quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,85
Dicet, et imperii quam sit amarus amor;
Quam noceat veri monitus contemnere vatis;
Quam vertat celerm sors malesana rotam;
Principis et placitum quam pendula turba sequatur;
Et quanti faciant caetera membra caput.
90
Haec et plura tuis plane praefiget ocellis
Antigone, studio docta docere meo.
Vive, vale, generose comes. Quot saecula cervus
Vivit, tot foelix saecula vive, vale.
Vesti honoris observantissimus,
THOMAS WATSONUS LONDINENSISΤΟ ΤΗΣ ΑΝΤΙΓΟΝΗΣ ΣΟΦΟΚΛΕΙΑΣ ΜΕΤΑΦΡΑΣΘΕΙΣΗΣ ΥΠΟ ΘΩΜΑ ΟΥΑΤΣΩΝΟΥ ΕΚ ΤΗΣ ΕΛΛΕΝΙΚΗΣ ΕΙΣ ΤΗΝ ΡΩΜΑΙΚΗΝ ΓΛΩΣΣΑΝ, ΥΠ᾿ ΙΩΑΝΝΟΥ
ΚΟΚΟΥ ΕΓΚΟΜΙΟΝ ΗΡΩΙΚΩΙ ΤΡΙΑΚΑΙΔΕΚΑΣΤΙΚΩΙ ΕΚΠΕΠΕΝΟΝΗΜΕΝΟΝ
![]()
Ὡς φάος ἡελίοιο τὰ ἄστρα μὲν ἄλλ᾿ ἐπιβαίνει,
Καὶ τραγικῶν οὕτω πολὺ φέρτερός ἐστι Σοφοκλῆς,
Ὥστε Οὐατσώνου πόνος ἄξιος ἐστὶν ἐπαίνου,
Ὥς γε καὶ Ἀντιγόνην Σοφοκλοῦς ἐδίδαξε λαλῆσαι
Τῷ λόγῳ ἡμετέρῳ, Χαρίτων τοι τ᾿ ἄγκαα δῶρα,5
Τὴν μὲν ἕην, Μουσῶν τε τὰ ἁβρὰ περ οὔατα θέλγειν.
Ἀντὶ ὅτων αἴνειτε θεὸν ὂς ἔδωκε Βριτάννοις
Τόνδε νέον, τέχνης πρῶτον τοίησδε διδακτήν.
Ὡς καλῶς ἦρξ᾿ οὖν, οὕτω καὶ τ᾿ ἔργα τελέσαι
Αὐτῷ μὲν δοίη θεός, ὅσπερ ὑπέρτατα ναίει10
Δώματα, καὶ ἄνδρων ἵλεως τὸ πρᾶγμα κυβερνᾷ,
Οὐ γὰρ τοῦτο μόνον τὸ δρᾶμα μιν ἐργοπόνησε,
Ἀλλὰ ἕοις ἐργάσει πάμπολλα βροτοῖσι.Ergo non solae laudem meruere Mycenae
Carminis, et tripodem mentis Apolliniae:
Fas quoque divisis famam sperare Britannis,
Frigida ubi tardus plaustra Bootes agit.
Fabula, quam fecit sublimi digna cothurno5
Graecia, fit Latium, parque in utraque decus.
Musa Sophoclaeas Watsoni imitata Camoena
Ismenidem Latio reddidit ore loqui.
Lector amice, pudet charum laudare sodalem:
Tu supple nostrae crimen amicitiae.
10
PHILIPPUS HARRISONUS
Iuris utriusque licentariusSi sua Romano spaciari carmina campo
Iam vivus Sophocles optaret,
Te cuperet, Watsone, dari, Phoebo unica cura,
Qui Sophoclem faceres Romanum.
“O magnam, si vera,” inquit turba invida, “laudem.5
At iuveni has contingere dotes?”
Quid vetat? Et minime mentitae laudis apertum
Haec erit Antigone argumentum:
Quae si Graeca fuit Sophoclaeo digna cothurno,
Prodit non indigna Latina.
10
Dum parat Antigone Polynices funera fratris,
Virginis aspergit sanguine busta Creon.
Exhibet haec Graio Sophocles spectanda cothurno,
Non satis ast Graia fabula voce placet.
Ne senis ergo foret Sophoclis labor irritus, ecce5
Watsoni est Latio Musa legenda sono.
O utinam tam posse mihi quam velle daretur,
Evehere exuvias plenius ore tuas!
![]()
AD THOMAM WATSONUM DE SUA SOPHOCLEA ANTIGONE
![]()
Antigonem laudare tuam, Watsone, volenti
Aspice quae dubia sit mihi causa morae.
Cogito cui laudem, ne frustra denique laudem:
Nam non lecturo laus erit omnis iners,
Vanus at multo fuerit laudare legenti,5
Ut potior multo est ars tua laude mea.
Ergo ego non laudem, quod non laudare scelus sit?
Absit: erit scelere hoc crimen inane minus.
Hanc si nemo legat, nulli laus nostra molesta est.
Si sua sufficiat laus, mea nulla nocet.
10
Antigone laudes, laudes Natura meretur
Praefatrix, laudes addita pompa suas.
Antigones tecum Sophocles partitur honores,
Integra sunt laudis posteria tuae.
Et mea si quod habet iuvenilis opinio pondus,15
Qui tua non laudat, deteriora dabit.
C. DOWNHALUS
Anne Sophocleo genio fas laude litare?
Fas est thure deo, laude litare viro.
Tum, Watsone, tibi victura laude litandum:
Laus tua sitque tibi quod sua thura Iovi.
Namque Sophoclaeus genius tibi mente receptus5
Insidet, Ausonium seque subinde stupet.
Antigonem quicunque legit, sic iudicat. Illam
Qui leget, relegit, quique relegit amat.
Unius in alterutro genius sic eminet, uno
Alterutro, tragis unus uterque modis.
10
Perculit ille suis numeris orchestra Pelasgum,
Tu pompis Latiis nostra theatra quatis.
Verba illi Graeco, vernant tibi flore Latino,
Venaque dicendi dives utrique fluit.
Sed tibi quid laudes vena de paupere promo?15
Sic solem furnis irradiare paro.
En victura comas Phaebi tibi laurus obumbret,
Et decus hoc minus est, quam meruisse decus.
GUIL. CAMDEN
Sophocles Sophili filius, Colonaeus, Athaeniensis, poeta tragicus, natus est circitur septuagesimam tertiam Olympiadum, ut Socrate maior natu sit annis xvij. Hic primus tribus usus ex actoribus, eoque appellebatur τριαγωνιστής, primum etiam chorum introduxit ex iuvenibus quindecim constitutum, quum antea solum ex duodecim fuisset. Appellatus est autem Apis propter eloquii dulcedinem. Ipse etiam incepit oppositis eiusdem argumenti fabulis certare.
Scripsit etiam elegia ac paeanas, solutamque orationem in qua de choro adversus Thespin ac Chaerilum certavit. Filios autem habuit Iophontem, Leosthenem, Aristonem, Stephanum, et Menecliden. Mortuus est post Euripidis obitum anno sexto, porro fabulas docuit 123 et, ut quidam ferunt, multo etiam plures. victias autem retulit viginti tres.
ARGUMENTUM ANTIGONES PER THOMAM WATSONUM
Polynicen a fratre singulari certamine interemptum, Creon inhumatum proiiciens edicit ne quis eum sepultura afficiat, mortem sepelienti paenam minitatus. Illum germana soror Antigone sepelire aggressa est, et clam custodibus
ex pulvere tumulum ingessit. Custodibus mortem Creon minitatur, nisi sepulturae authorem deprehensum daret. Illi pulverem congestum amoventes in speculis adhuc excubabant. Accedens Antigone et nudatum cadaver inveniens, eiulatu seipsam indicat. Quam a custodibus traditam Creon condemnat, unamque effuso monumento includi iubet. Ob haec Haemon Creontis filius, qui virginem sibi desponderat, seipsum iuxta puellam suspendio pereuntem gladio trucidat, cuius interitum graviter et acerbe ferens Creontis coniux Eurydice seipsam interficit. Postremo Creon filii et uxoris fata miseranda luget.
Scena huius fabulae
constituitur Thebis Boeoticis, et scribut aliquo Sophoclem Sami praefectum adeptum, quod Antigonen optime docuisset. In scenam vero bis et tricies relata et acta est.
ANTIGONE
ISMENE
CHORUS senum Thebanorum
CREON rex Thebarum
NUNCIUS unus ex custodibus cadaveris
HAEMON filius Creontis
TYRESIAS augur seu vates
EURYDICE uxor Creontis
FAMULUS
NATURA ARGUMENTUM FABULAE HIC ITERUM RETEXIT
iambico trimetro
THOMA WATSONO AUTHORENatura mundi domina sublimis vocor,
Vitaeque rectrix integrae, et rerum parens.
Vigent et extant omnia officio meo,
Impia novercam monstra me solam sciunt.
Flammantis aethrae circuli, et geminus polus5
Virtute pendent, eminent, durant mea.
Immota cedo nemini, sum aequa omnibus.
Nil, si reluctem, prorsus ex voto cadit.
Pictura vultus saepe mentitur meos,
Sequiturque, sed non assequi quicquam valet.10
Sua colores arte qui pingit meos.
Sum aequi columna, iuris et legum basis.![]()
Vis esse foelix? Vive Natura duce.
Tanta est potestas nostra. Sed spernor tamen,
Measque leges plurimi frangunt mali.15
Periit sacratum iuris humani decus,
Pietas, pudorque, ac exulat mundo fides.
Thaebana quoties ista iam nostrum domus
Exosa numen, debitas paenas dedit!
Quod praemonenti non mihi fecit malum?20
Hic, cui pedalis nomen adiecet tumor,
Rex Oedipus, quae monstra saevus protulit?
Suum necavit stipite infausto patrem?
Nefasque maius fecit (effari pudet),
Invisa proles iunxit incaestos toros![]()
25
Cum matre, diro miscuit caedem stupro,
Quod bruta abhorrent, fecit et fratres sibi.
Impunis autem iura non laesit mea.
Animus remordens impias in se manus
Intulit, et oculos dextera evulsit truces.30
Erratque pulsus iam procul patria sua.
Comitantur illum mors, tremor, tabes, dolor.
Genetrix et uxor hinc mariti et filii
Percussa dira clade, naturae suae
Invidit, arcto strinxit et laqueo gulam.35
Posthaec paternum ad filios sceptrum venit.
Foedusque firmant, regni ut observent vices,
Sibique cedant mutuo. Sed (proh nefas!)
Statim soluta est foederis pacti fides.
Nam iure pacto primus accepto negat40
Cedere. Meum ius temnat (at fratrum fides
Quam rara), regnat nobilis periurio.
At regna repetens frater, et sceptum patris,
Exiliaque aegre dura Polynices ferens,
In arma populos Graeciae cunctos movet.45
Ferox ruinam patriae ferro struit,
Deos penates igne funesto petit,
Ius omne frangens, hostis infestus sibi,
Laeditque regnum quod sibi quaerit dari.
Sed mox scelestas invicem armati manus50
Vulneribus ambo mutuis caesi cadunt.
Iamque insepultus alter, eiectus feris,
Fit praeda canibus, vulturi obscaeno, et lupis.
Quin scelera vel adhuc ista molitur domus
(Solae futura scire concessum est mihi),![]()
55
Prodibit en iam tristis Antigone, et dolens
Nondum sepultum; pulvere iniecto teget
Animosa fratrem, victa et affecto pio,
Idem rogabit iuncta ut efficiat soror.
Sed misera nondum cernit affectum rudem60
Debere patriae legibus locum dare.
Mox ergo regis iussa perfringens palam
Inclusa tumulo saxeo paenas dabit.
Creonque porro sceptra crudelis tenens
Dum vult remittere de summo nihil,![]()
65
Sed usque durus mente in incepta manet,
Nec sanguinis, nec liberum, nec coniugis,
Nec vatis aequum praedicantis publice,
Nec civitatis curam habens, iras meas
Sentiet acerbas. Namque luctu flebili70
Replebo, et omnem clade confundam domum.
Nati videbit funera et sponsae simul,
Namque hic puellae, ast illa fato filii
Percussa, uterque sanguinem perdent suum.
Senex misellam vitam in aerumnis aget.75
Vos ergo,f amuli, discite ex tantis malis
Quam sit salubre iura Naturae sequi.
Invita si sim, rite procedet nihil.
Praefatur autem Antigone.
<ANTIGONE> O stirpe eadem Ismene, germanum caput,
Superatne nunc ex Oedipi quicquam malis
Quod non adhuc effudit in nos Iuppiter?
Nil nec doloris, nec calamitatis capax,
Nec turpe, nec nota est inustum infamiae5
Quod non ego utriusque conspexi malis.
Nunc civibus (sic fama) regno qui praeest
Hoc universis nuper edictum tulit.
Nostine quodnam edocta? Num, quae ab hostibus
Nefanda amicis accidunt, nescis mala?10
ISMENE Sermo de amicis nulla, Antigone, mihi
Nec laetus accessit nec ingratus, duae
Ex quo sumus duobus orbae fratribus
Una die manu peremptis mutua.
Post nocte in hac fractas Achivum copias15
Quae contigerunt, ipsa sum rudis, magis
Miserone sint res, an bono positae statu.
ANT. Istuc satis cognovi, et e porta pedem
Hac gratia tecum extuli, ut sola audias.
IS. Quid est? Aliquid agitata pruris eloqui,20
ANT. En fratribus dirus Cleon tumulum invidet:
Huic honorem, at alteri probrum intulit.
Namque Eteoclem, ut praedicant, iniecta humo
(Aequi sequutus debitum et iuris modum)
Obduxit, inferis probandum manibus.25
Polynicis occisi cadaver flebile
(Ut dicitur) proposuit edictum omnibus,
Ne defleat quisquam, sepulchro nec tegat.
Infletum et inhumatum in solo aprico sinant
Dulcem famelicis esse vulturibus cibum.30
Talia mihi (me memoro maxime) et tibi
Bonus ille promulgasse perhibetur Creon.
Palam huc quoque eadem expromet adventans, rei
Gestae imperitis; remque non ut nullius
Existimabit ponderis, porro est reo35
Decreta mors, a plebe saxis obrui.
Sunt hoc loco res constituta. Ergo cito
Patefacies sis nobilisne an improba.
IS. Quidnam, o misera (sic huc res redit) germanum
Ego soluta lege proficerem amplius?40
ANT. An sis opere futura communi, vide.
IS. Quale istud inceptum est? Quid es sententiae?
ANT. Mecum levare hoc num cadaver tu velis?
IS. Num civibus sepelire eum invitis studes?
ANT. Fratrem meum tuumque, si tu negligas,45
Nunquam ut putarer prodidisse perferam.
IS. O misera, si contrarium iubet Creon?
ANT. Illi nefas est me a meis praecludere.
IS. Eheu mihi, tecum haec, soror, puta, pater
Ut noster humilis periit, invisus, miser.50
Scelus ipse deprehendens suum, ambo lumina
Radice ab ima propria evulsit manu.
Coniux deinde et mater (heu geminum malum!)
Laqueo sibi vitam retorto sustulit.
Post haec eadem luce germani duo55
Se clade funesta necantes, mutuo
Inglorium rupere fatum vulnere.
Nos ergo iam solas relictas cogita
Quam triste mox laethum manebit, iure si
Rupto, tiranni imperia transgressae impia.60
Imo istud animo agitare par est, foeminas ”
Nos esse, nec certare cum viris decet. ”
Tum praeter haec, potentiores nos regunt.
Locum hisce vel gravioribus demus malis.
Facti ipsa veniam ab inferix supplex petam.65
Nam vis ad invitam patrare compulit.
Illi obediam ultro, quisquis imperio praeest.
Temere ad opus qui fertur amentem puto.
ANT. Nec ego imperabo, nec si idem post maxime
Optaveris, mecum exequi libens sinam.70
At scito, ut ut tibi haec videntur, illum ego
Humabo. Mors mihi hoc patranti egregia erit.
Amica vitam cum illo amico deseram,
Clam iusta solvens. Namque temporis manet
Plus, quo inferis quam his, qui supersunt, obsequor.75
Illic iacendum usque est. Tibi hoc si sit ratum,
Coelestium violato divum numina.
IS. Ego numen haud violabo, verum civibus ,,
Hoc facinus invitis facere non sum potis.
ANT. Praetexe tu istaec. Verum ego dulcissimo80
Fratri sepulchrum iam dare hinc me conferam.
IS. Heu me, tibi miseranda quam metuo male!
ANT. Ne te mei timor occupet, tibi provide.
IS. At nemini, dum aetatem agas, impertias
Factum hoc: habe secretum, et una tecum ego.85
ANT. Hei mihi! Revela, multo eris silentio
Invisior, nisi omnibus id effutias.
IS. In frigidis calidum nimis cor possides.
ANT. Scio, maxime quibus obsequi me convenit.
IS. Si liceat. Atque immensa demens expetis.90
ANT. Ego libens, cum non valebo, desinam.
IS. Stultum est sequi id quod assequi omnino nequis.
ANT. Sic si profaris, maximo eris odio mihi.
Inimico iure mortuo aestimaberis.
Verum sine temeritatis huius me graves95
Poenas luere. Parebo tantum nemini,
Ut non brevem hanc cum gloria vitam exuam.
IS. Si constitutum habeas, abi. Hoc scito tamen,
Tuis amica pergis, at demens tibi.CARMEN CHORICUM
Ex variis metri generibus ac eisdem quibus utitur Sophocles.
Phoebi o radie, septifores
![]()
100
Candidum prae ut antea
Thebas respiciens iubar,
O aurata tandem emicas
Claritas diei,
Dircaeos super105
Fluvios profecta
Ex Argo, panoplia
Quae virum indutum argentea
Profugum fugitivum celeri
Commovit itinere,110
Quem deducens hic Polynices
Certamine flagrans alterno
In terram velut aquila clangens
Convolat isam.
Undique nivea praeditus ala,115
Multis cum armis,
Atque armato cum equitatu.
Stans in introtu cruen-
tatis septifores Thebas
Hastis undique glutiens,120
Recessit, cruore prius-
quam gulam tepido
Explevisset,
Superbasque turras
Lamberet Vulcanus edax.125
Talis invasit fugatos
Martis strepitus anguigenis
Moestus nobis triumphus.
Grandia linguae verba superbae ,,
Iupiter odit, quos cum incursu ,,![]()
130
Valido aspexerit impedentes ,,
Nitidi stridore auri elatos, ,,
Torto fulmine sternit, in ipsa ,,
Fronte tumentem ,,
Orsos agitare triumphum. ,,135
Contraque corpore stravit humum cadente
Fervidus, indomito qui tunc furore
Correptus diem egit.
Malis ictus vulneribus
Undique invic-140
tus in omnes, et ubique
Ruit, irrumpit atrox Mars,
Gladio foelix truculento.
Septemque duces septem ad portas
Pari congressi Marte, tonanti![]()
145
Arma hostilia liquere Iovi.
Atqui horribiles, fratresque satu
Aedite eodem, mutuo iniqua
Tela vibrantes, victi utrique
Communia fata subibant.150
Attamen inclyta palma tumens trophaeis
Ad celebres rediit laetata Thebas.
Sed bella ex animo
Nunc permittite effluere,
Deumque delubra coetu decenti![]()
155
Adeamus, Bromioque
Domino Thebarum regnante.
Verum (en) nostrae rector patriae
Creon stirps Menaecei, recenti
Divium solio tumidus, huc se160
Confert, aliquid mente volutans?
Namque senatum passim augustum
Iam communi
Misso praecone vocavit.