Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS V, SCAENA i
PRUDENTIA, FUCUS

PRU. Quin dic mihi, magister Fuce, e theatro explosistis Comaediam 1745
funditus?
FUCUS Funditus, funditus sane. Sed quantum fieri potuit clanculum
tamen, clanculum.
PRU. Ex animo sane gaudeo quod voluisti adeo tibi successit 1750
prospere. Sed hoc obsecro, magister Fuce, quodnam hoc spectaculum?
FUCUS Oh Villanus hic est, qui Balladam in uxorem duxisset hodie
si Comaediae ex sententia successit nuptiae. His vero deturbatis ille etiam
ut videtur uxore sua excidit. Hinc illae lachrimae. Sed concedamus huc,
mea Prudentia, clanculum, usque donec abscesserit. 1755

ACTUS V, SCAENA ij
VILLANUS, CHORUS (sc. Morris dancers, et caetera turba comitum), CHORAULES, ULTRICULARIUS
, <CORNELIUS>

Ultiricularius tibiis in utre a tergo suspensis, ad eundum modum choraules tympano et fistula a tergo suspensis et brachiis complicatis, capite dimisso ambulant. Totus chorus lamentari videtur. Villanus maestus admodum plangit pectus, saepius ad aedes Ingenii respectans altum suspirat, et tandem varios vultus doloris indices exprimens exit.

FUCUS Io hymen hymenae. Quid ais, mea Prudentia? Annon probe
hanc totam pessundedi familiam?
PRU. Probe sane. Sed quisnam hic est qui nobis accedit obviam?
Cornelius est. Hem Corneli, unde tu?
COR. Praeceptor, tun’ hic eras? Omnia palam sunt quae in Comaediam 1755
contechnatus es hodie.
FUCUS Quid ego ex te audi, Corneli?
COR. Id quod verum est, praeceptor, sane. Redeunti enim a foro
quo tu modo miseras forte fortuna Philomathes mihi fit obviam. Vix
prius me aspexerat quam mille in te effuderat contumelias. Simul hoc 1760
addebat: “palam nunc est Fuci simulata probitas et in nos fucata amicitia.”
PRU. Heu, magister Fuce, quis hoc effutivit?
FUCUS Nescio certe, nisi forsan Ignavia.
COR. Atque aedepol, praeceptor, ubi iam mecum cogito, ab
Ignavia veniebat. 1765
PRU. Amabo, magister Fuce, nunquid illa omnium tuorum conscia
est facinorum?
FUCUS Omnium, omnium sane. Et Plausum eripuisse, simul ac
Invidiam et Calumniam reduxisse postea maledictis illam quae
proscinderent, earundemque demum opera e theatro explosisse. 1770
PRU. Heu impia foemina! Sed quamobrem haec proderet pessima
mirari non possum satis.
FUCUS O multae causae, mea Prudentia, multae possunt colligi
causae quamobrem haec proderet. Sperat fortassis inde amorem
demereri Pholomathis, quem in Comaediam dudum transtulerat, 1775
fortassis etiam idem ipsus pollictus est Philomathes ut aliquid ex
illa electaret. Quare obsecro te, mea Prudentia, intro te hinc numero
corripe, ne forte hic nos imprudentes opprimant. Subvereor enim
ne commessationes nostras clancularias et quem fraterculorum et
sororum convocavi conventiculum cum “prinkum prankum” 1780
cantavimus fassa quoque fuerit. Atque eccum Ingenium. Obsecro
te quamprimum — (Aufugit hic Prudentia.)

ACTUS V, SCAENA iij
FUCUS, CORNELIUS, INGENIUM, PUER

IN. Puer.
PUER Here?
IN. Ito hinc e vestigio quantum potes. Villanum caeterosque 1785
meis verbis revoca huc ruricolas. Actutum iube redeant.
PUER. Nunquid vis aliud?
IN. Ha, mane paulisper.
FUCUS Patent omnia et iam nunc rursum nuptias Comaediae
apparant. Eo scilicet revocat ruricolas. 1790
COR. Lepidus est hic senex, praeceptor. Utinam me illi instituendum
crederes!
FUCUS Non, pro quantum haec vita valet.
IN. Iube etiam Villanum bono ut sit animo: hac enim nocte
Balladam fore suam. Abi, ego iam Iudicii adventum hic praestolabor 1795
intus interim. Is enim ad academiam perrexit modo, de Fuci iniuriis
illam ut certam faceret.
COR. Obsecro, praeceptor, huius me tutelae credito.
FUCUS Pergin’ usque esse pervicax? Plura de hac re si verba
feceris, faxo pater exheredet te. 1800
COR. Hei misero mihi! Nam si patri huius enarrem mores,
fidem non habebit mihi. Ferendum est.
FUCUS Abin’? Sed fores a Iudicio crepuere.

ACTUS V, SCAENA iiiij
INGENIUM, IUDICIUM, FUCUS

ING. An ergo Fuco supplicii satis putat alma mater ipsius
perfidiam et malitiam detexisse? 1805
IUD. Quippe ni? Neque enim, Ingenium, leges comaediae
ferent catastrophi quidquam admisceri luctus et tristitiae.
ING. Hercle, vera narras. Atque eccum ipsum quem volumus.
Adeamus, adeamus. Quid, quid tandem ais clanculum? Ah, mi
suavissime Fuce, quantum ego tibi de Comaedia mea debeo! 1810
Nihilne porro tua ars efficere potest amplius? Calumnias
evomuistin’ omnes? Nihil inividiae superest?
FUCUS Quid nunc respondeam nescio.
ING. Quid tute tecum? Age, age, eloquere. Nunquid omnem,
Fuce, pudorem et genas exueris? 1815
IUD. Quis talem fucem ex vultu crederet? Sed eccum
Philomathem. Ut gestit miser!

ACTUS V, SCAENA v
FUCUS, IUDICIUM, INGENIUM, PHILOMATHES, COMAEDIA, PUER

PHIL. O festum diem! Iam tandem nos quod laetemur evenit,
atque Fucum obnoxium habemus in perpetuum, ne offendere
unquam posthac nos audeat. Atque eccum. Ah, mi pater, alia ad 1820
te fero flagitia boni istius hominis.
IUD. Alia?
ING. Quaenam alia?
FUCUS Iam ego ludibrio habebor in perpetuum.
PHIL. Scortorum utitur is consuetudine quas sorores ille 1825
nominat.
IUD. Vera loquitur?
PHIL. Hercle vero, ita iuravit Ignavia. Convocavit hac ipsa
nocte senatum etiam fraterculorum et sororum —
FUCUS Nunquid ego hariolatus non sum hoc fore? 1830
ING. Porro.
PHIL. — ubi cantibus saltibusque inverecundis diu seipsos
deliniebant, atque Fucus restim ductans “prinkum prankum”
uti vocant saltavit.
ING. Ha ha he. Risum teneatis, amici? 1835
IUD. Qui illa hoc novit?
PHIL. Ipsam ille speculatricem apposuit ne quis intervenerit
alienus.
ING. Ha ha he, nae ego defessus sum illum ridendo, ha he.
IUD. Quid agis, bone vir? Nullus iam huic opinor subest 1840
color. Ecquid pudet?
FUCUS Sane vero idem fecerunt spectati multi et boni viri, atque
revera laudibilis est haec recreatio si parce utamur et sobrie.
IUD. Defendis etiam! Si non te pudet, simulare certe est
hominis. 1845
ING. Imo simulandi omnes articulos novit optime.
PHIL. Verum, pater, an ille hoc inultum feret meae quod
Comaediae malefecerit?
IUD. Vindictae, Philomathes, loco erit haec sua patefecisse
facinora. 1850
PHIL. An Plausum vero auferet?
ING. Probe pol mones. Atque eccam pudibunde ubi prorepit
Comaedia. O filia, omnes iam maeroris absterge maculas. En contemporem
tuum.
COM. Ah, mi charissime frater, vin’ saltare “prinkum prankum” 1855
iam? Ah quam modestus!
FUCUS Phi, phi, quid ego nunc agam? Quo me vortam
nescio.
COM. Vin’ paululum Iacchi sapere? Nunquid ego dixi,
pater, posse illum Iacchum sapere, fieri si possit clanculum? 1860
ING. Iacchum, ha ha he, Iacchum.
IUD. Deus bone, quis non ex vultu crederet pietatis illum
esse exemplum unicum?
ING. “Decipias alios verbis vultuque benigno. Nam mihi iam
notus dissimulator eris.” 1865
COM. Vin’ unum osculum nectarei saporis sapere?
FUCUS Apage te a me, adulescentiae corruptrix, contemptrix
pietatis.
ING. Ha ha he.
COM. Non osculaberis saltem clanculum? 1870
ING. Ha he, quin tu hoc populi ludibrium mitte, Comaedia,
ira indignum tua, atque oculos in sponsum flecte potius.
Philomathes, hanc tibi desponsatam diu in manum tibi do.
Deos quaeso ut pulchra faciat te prole parentem.
IUD. Ut tibi atque academiae Comaediam quotannis pariat 1875
illa nobisque dignam.
ING. Tuas benedictiones, Fuce?
FUCUS Odi benedictiones vestras et abominor sane.
ING. Ha ha he, nostin’ ergo solummodo maledicere? (Intrat hic
puer Ingenii.) Sed eccum puerum qui Villanum accersivit. Quid
portas, puer? 1880
PUER Villanus, here, mox aderit, et reliqui omnes.
FUCUS Hei me, quid <de> me nunc fiet?
ING. Dixtin’ autem illi omnes quo pacto Fuci deteximus
fallacias?
PUER Affatim, here. 1885
ING. Et quid ille?
PUER Quid rogitas? Tantum non emoriri gaudio.
ING. Hei quam hilares mox erimus cantando, saltando,
ridendo, gratulando! Nae te, Fuce, miserum sat habebimus
hodie. Nam tu cum senatu fraterculorum et sororum nobiscum 1890
ibis.
FUCUS Imo me missum face.
IUD. Aequm est, Ingenium. Satis ille nobis poenarum dedit,
in scaena qui tam diu ludibrium fuerit.
ING. At Plausum Comaediae reddat prius. 1895
IUD. Penes hoc spectatores esse solet.
ING. Eorum itaque benignitatem experiar.
IUD. Age foeliciter, ego me intus.
ING. Quid tu vero, Comaedia?
COM. Egon’, pater? Intro me cum Philomathe. 1900
ING. Nam quamobrem, mea filia?
COM. Quippe isthinc si ex votis res successerint, audire
licet satis commode. Si quid secus, dolebit minus.
ING. Ominare bene. Modo tu eam comitare, Philomathes.
PHIL. Imo pedissequus ero, nec a Comaedia me unquam 1905
disiungi patiar.
ING. Quid ais, Fuce?
FUCUS Apage a me actores omnes vestros, et actiones
adeo.
ING. Ha ha he, sed tibiarum sonitum audio. Atque ecce — 1910

ACTUS V, SCAENA vj
INGENIUM, VILLANUS, HIRSUTUS, MIMUS, COMITES, ET FUCUS

ING. Euge, mi mox future gener.
VILL. Mi socer lepidissime.
ING. Te nobis redditum esse volupe est, vosque eius comites
gratissimi rediistis, ita me amassint risus et hilaritas, ha ha he,
gratissimi, gratissimi. 1915
VILL. Flectite genua, fatui, quemadmodum Villani decet comites.
FUCUS Nunc iterum ab hac impura turba vapulavero?
VILL. Oh tun’ hic eris sane?
ING. Tun’ nosti eum, gener? Hic ille est histriomastix qui meam
pene pessundederat Comaediam. 1920
VILL. Oh scelus viri, estne etiam histriomastix?
ING. Cur illud addis “etiam”?
VILL. Rogitas? Unicus est quem novi ultricaliormastix.
ING. Utriculariomastix, ha ha he.
MIM. Et Maypolemastix quoque. 1925
FUCUS Utinam nunc essem apud Prudentiam hospitam!
VILL. Et his nominibus pulchre illum hodie ludificavimus.
ING. Utinam illum luderes etiam histriomastigis nomine!
VILL. Vah, dedignor illi nunc ego meam iracundiam.
ING. Facete, Villanule. 1930
VILL. Ehodum, Mime.
MIM. Quid est, here? Quid est?
VILL. Tu de isto fungulo histriomastigis nomine supplicium
sume.
MIM. Per deos lubentissime. 1935
VILL. Hirsute, rape tu hominem sublimem.
FUCUS Hominum prodigia, quid sibi vult impetus?
MIM. Vin’ iam illi decem minas dem, here, in toto et in solido?
VILL. Imo viginti, viginti si vis.
ING. O nimis prodigus es, mi Villanule. 1940
FUCUS O Furiae, Furiae!
MIM. Quid ais, fuce Fuce?
VILL. Quid ais? Ludicra iam probas nostra?
ING. Et artem histrionicam?
FUC. Artem diabolicam. 1945
ING. Euge, Mime. Nae tu es probus mastix histriomastigis.
MIM. Vin’ alteras decem minas?
ING. O minime, nunquam solvendo fuerit. Intro vos magis ut
geminas celebremus nuptias
VILL. Eamus, eamus, mei comites festivissimi. Ah quam ardeo ego 1950
et totus pereo adeo usque Balladae in amplexus dum admittar! Denuo
age, choraules, fidicines, ultricularii. Vale, Stix.
COM. 1 Vale, mastix.
COM. 2 Vale, histriomastix.
COM.3 Vale, ultriculariomastix. 1955
HIR. Vale, festomastix.
MIM. Vale, Maypolemastix.
FUCUS Siccine hominem mei ordinis accipis, Ingenium?
ING. Tui ordinis? Nam cuius tu es ordinis? An forte fucatorum
vel clanculatorum? Quin tibi iam ubi lubet abire licet. Nos tui, 1960
tu nostrum mastix; iam sumus ergo pares. Quid non hinc abes?
FUCUS Imo ego hic maneo clanculum, excides uti spero
Plausu.
ING. Itane, invide? Faciam periculum tamen.

EPILOGUS PRIOR
INGENIUM

Ad vos nunc summa rerum redit, spectatores optimi. 1965
Plausum Fucus noster idemque histriomastix captivum tenet,
Et vos solum penes est illum manumittere.
Agite ergo, si fabularum crescendi novarum copiam dabitis,
Eademque opera Fucis omnibus ora obstruere
Plausum liberali nunc asseratis manu. 1970

 

EPILOGUS POSTERIOR CORAM REGE
INGENIUM

Plausum Fucus noster idemque histriomastix captivum tenet.
Quam solam penes est igitur captivos manumittere,
Ad summam maiestatem nunc redit rerum summa,
Si fabularum crescendi novarum copiam dare
Eadem opera Fucis omnibus ora obstruere 1975
Velit celsissimae potestatis reverentia,
Vel levissimum nunc faciat serenitatis indicium,
Ut spectatores Plausum nobis liberali asserant manu.

Finis