Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS IV, SCAENA i
FUCUS, IGNAVIA, CORNELIUS

IGN. Oh, Fuce mi, nae tu a capite ad calcem oles male. Haeccine Comaediae 1256
aqua benedicta est?
FUCUS Oh aqua maledicta! Noli, si me ames, plura de istac aqua verba facere.
IGN. Licet.
FUCUS Adesdumergo, puer. Cede mihi linteum illud, hoc circa collum indue. 1260
IGN. Sic, sic, sine barbam detergeam. Nunc equid iam vales?
FUCUS Resipisco, Ignavia, sane.
IGN. Ah noli quaeso resipiscere.
FUCUS Quid dicam, Ignavia? Revivisco tuo beneficio sane. Proin non
possum non te deosculari etiam hic in publico. 1265
IGN. Auh, abstine quaeso. Ah atque etiam puer hic adest tuus.
FUCUS Oh nolo is me videat ne forte effutiret foras. Puer, capessis hoc linteum
atque defer intro. Atque audin’?
COR. Quid vis?
FUCUS Dicere paene oblitus fui. Abde te in musaeo dum rediero, 1270
atque (audin’?) cave sis ne ethnicos attigeris scriptores. Edixi hoc tibi saepius.
COR. Et tu ne ethnicas attingere faeminas edico hoc tibi semel.
IGN. At iam, Fuce mi, quid moliris? Quid agis? Hancinne tam insignem in te
accipies contumeliam? Cur non vindictam cogitas?
FUCUS Cogativi (mea tu) satis. 1275
IGN. Quid ergo me celare studes, nec semel edisseras?
FUCUS Ausculta. Nostin’ forsan Invidiam et Calumniam?
IGN. Duasne veneficas illas obsecro Ingenio vicinas?
FUCUS Ipsissimas.
IGN. Quam gestio quid cum illis facturus es praenoscere! 1280
FUCUS Magna mihi cum illis a puero intercessit familiaritas. Opus nullum
aggredior nisi his consultis prius. Has mihi intimas meis consiliis semper habeo.
Siquidem siquando vires me deficiant quominus quod cupio queam efficere, ad
Invidiam et Calumniam me recipio protinam, quae me adiuvant strenue, id quod
factitamus omnes qui pauca in publico, at nihil non molimur clanculum. 1285
IGN. Quo tendis ferme sentio. Nempe his tu armatus Comaediam adorieris
imparatam, et excruciabis misere?
FUCUS Habes.
IGN. Ah, Fuce mi dulcissime, quam ego te nisi aquam benedictam oleres
deosculare possem! 1290
FUCUS Iterum etiam? Apage haec blandimenta et quod reliquum est imbibe.
IGN. Etiamne reliquum est tormentum aliquid amplius?
FUCUS Etiam amplius. Plausum enim Comaediae surrepiemus clanclum.
IGN. Hui, nulla erit Camaedia si Plausum semel amiserit. At quam technam
comminisceris ut Plausum surripias? 1300
FUCUS Pish, nos hic excubabimus, quod si pedem extra limen penetret
rapiemus illico. Nec tamen raptus Plausus odium explebit, nisi Comaediam
etiam ex theatro explodamus protinam.
IGN. Optime. Ne tu Comaediae aquam suam benedictam repones largiter!
FUCUS Iterum istam aquam? Sane vero Comaedam mulctare male 1305
decretum est mihi.
IGN. Dignam arbitror, at nisi festines tempus ad haec omnia deerit.
FUCUS Ne dixeris. Prius enim quam hanc occipio exornare fabricam,
me inter et quosdam sodales mei ordinis saltu et cantu nosmet reficere
iamdudum convenerat. 1310
IGN. Annon tu vitio nuper dedisti saltationes illas ridiculas?
FUCUS Valide sane, sed quas saltationes? Nempe saltationes in publico.
IGN. At ieiunia videntur saltationes, quibus non intersunt foeminae.
FUCUS Aderunt et hic faeminae, sed severioris, mea Ignavia, severioris
frontis foeminae. 1315
IGN. At viros cum foeminis tripudiare promiscue nefas ducebas olim.
FUCUS. Nihil minus si fiat clanculum.
IGN. Quae hae novae rerum facies?
FUCUS Probae sunt hae faeminae, probae sunt et vel praecise religiosae
sane. 1320
IGN. Mecastor non videntur malae. Sed quid agimus?
FUCUS Utinam tu speculatrix fores, mea Ignavia!
IGN. Nam quamobrem?
FUCUS Ut si forte dum tripudiemus Plausus intervenerit, tu nobis
signum dares. 1325
IGN. Nempe ut illum rapias?
FUCUS Tenes.
IGN. Faciam sedulo. Tu securus te oblectes interim.

ACTUS IV, SCAENA ij
FUCUS, PROBUS, PRUDENTIA, TEMPERANTIA sorores, IGNAVIA in insidiis, FIDICINES, <CORNELIUS>

PROB. Pro certon’ scis hos hic Fucum praestolari, Prudentia?
PRU. Ecce procedit obviam nobis. 1330
FUCUS Prudentia, salve, et tu, Probe, salve.
PROB. Tu quoque.
FUCUS Salve, mea Temperantia. Sed ubi caeteri?
PROB. Adesse iam nequeunt, magister Fuce, sed fidicines nobiscum
attulimus tamen. 1335
FUCUS Fecistis probe.
PRU. Sane, Temperantia, videtur hic magister Fucus mihi bono
admodum ingenio esse et probis moratus moribus.
TEM. Ita est, Prudentia. Sed quid hominis tibi videtur. Probe?
PROB. Sane vero homo vere venerabilis. 1340
PRU. St, tace.
FUCUS Prudentia vosque porrigite frontes, estote hilares. Brevem
hanc opprimamus occasionem. Age, tibicen.

Dum ludunt tibicines, varios Fucus caeterique exprimunt gestus nunc arridentes invicem.

IGN. (Ad spectatores.) Quis huiusmodi Fucum nisi videret crederet?
Sed linguae moderandum est mihi. 1345
PROB. Magister Fuce, vin’ cantiunculam?
FUCUS Minime vero. Non vacat iam nunc cantiunculis. Nosti quam
subita mea sunt negotia. Alias cantiunculas habebimus affatim.
PROB. Saltemus igitur.
FUCUS Sane, nec saltibus diutius licet opem dare. Porro aridae mihi 1350
istae videntur saltationes sine osculis.
PROB. Vin’ ergo saltemus cum pulvino?
FUCUS Libentissime sane.
PROB. Heus, puer, affer huc pulvinum ocius.
COR. Fiet. 1355
PROB. Heus fidicen, Iohannem Sandersonum cito, cito.
PUER Hem tibi pulvinum.
FUCUS Puer?
COR. Praeceptor.
FUCUS Ehodum — 1360
COR Quid vis, here?
FUCUS Tot ego distrahor negotiis. Abi. Ego te revocabo ubi in
memoriam quid dicturus eram venerit.
PROB. Age, magister Fuce, tun’ incipis?
FUCUS Sane, difficilior licet omnibus videri religio mihi semper 1365
fuerit in publico, clanculum tamen, Probe, exporrigo frontem, clanculum.
PROB. Quin incipis igitur?

ACTUS IV, SCAENA iiij
PLAUSUS, RELIQUIQUE

PLAU. Quid hic negotii est? Ha, quos video? Hinc observem. Quid
agunt sane sentio.

Fucus accepto pulvino saltat cantillans.

FUCUS (Cantans.) Prinkum prankum, quem nisi mancum non 1370
allicit tripudiare?
PLAU. Ha he. Prinkum prankum quam pulchre Fucum decet. Sed
tacendum est.
PROB. Prinkum prankum etc.
FUCUS (Cantans.) Cadet haec saltatio. 1375
PROB. Eheu, quaenam ratio?
FUCUS Tripudium haec moratur quae saltare non dignatur.
PROB. Dignabitur.
FUCUS Dignabitur.
OMNES Invita vel dignabitur. 1380
PLAU. Euge, euge.

Probus post datum et receptum a Temperantia osculum illam saltuatim circumducit, cantantes ambo ut supra.

AMBO Prinkum prankum, quem nisi mancum non allicit tripudiare?
TEM. Cadet haec saltatio.
PROB. Eheu quaenam ratio?
TEM. Tripudium haec moratur quae saltare non dignatur. 1385
PRU. Dignabitur.
PROB. Dignabitur.
OMNES Invita vel dignabitur.
PLAU. Ha ha he, plausum teneatis, amici?
IGN. Dii me, Plausus adest, nec praesenseram. 1390

Ignavia signum dat Fuco Plausum adesse. Quo dato omnes praeter Fucum et Ignaviam subito se subducunt.

ACTUS IV, SCAENA iiij
FUCUS, IGNAVIA, PLAUSUS

PLAU. Sed quid hoc, quod praeter Fucum aufugere omnes derepente?
Forte conspectus iis fui. Aut suntne insidiae a Fuco forte locatae mihi?
Potui quidem hominem nunc deludificare lepide, nisi ab insidiis metuerem.
Sed nimium fortassis sum suspicax.
FUCUS
Sic erit, blande illum compellabo primulum. 1395
PLAU. Para te, Plausus, Ad te recte habet rectam viam.
FUCUS Quis hic adest? Ah Plausus, salve.
PLAU. Continere nequeo. Ah prinkum prankum, salve.
FUCUS Quid ego agam? Ira dissimulanda est.
PLAU. Ha he, commovi bilem homini. 1400
FUCUS Quam animus mihi nunc, Plausus, tuo aspectu quasi
tripudiat!
PLAU. Tripudiat? Quid nunc, prinkum prankum, tripiudiat animus
tibi?
FUCUS A mitte iocularia, et responde sis serio mihi. Vin’ mihi 1405
servire, Plausus? Ego te delitiis habebo sane, et sanis te praeceptis
imbuam insuper, imo sane.
PLAU. Et prinkum prankum docebis insuper, imo sane.
FUCUS Accedas quaeso propius. Non enim vocem capio.
PLAU. Non? Faxo audies. “Prinkum prankum, quem nisi 1410
mancum non allicit tripudiare?” Nondum vocem capis?
FUCUS Imo vero et te, Plausus, capio, quem captavi diu.
PLAU. Eheu, in quem incidi infaelix locum?
FUCUS Imo parce voci. Ego te ducam ubi tibi bene erit sane.
PLAU. Facere si possis, quaeso, mitte me. Ego statim ad te 1415
rediero.
FUCUS Nequicquam nunc nevis, vi atque invitum rapiam te
nisi voluntate ibis.
PLAU. Ah verum nimis somnium meum!
FUCUS Cohibeto Plausum intra limen, Ignavia. Asservato 1420
sedulo, cura ne foras repat.
IGN. Potin’ aliam rem ut cures?
FUCUS Ego hinc e vestigio ad Calumniam et Invidiam me
conferam. Harum opem et auxilium impetravero. Sat scio facile
hae in Comaedium quaerentem Plausum irruent, maledictis different. 1425
Sed quid si iam Iudicium et Ingenium mihi forte occurrerent? Oh
vultum sic componerem, frontem porrigerem: “Salve, Ingenium,
salve sane plurimum. De Comaediae tuae fortuna multum tibi
gratulor.” O speciosa vocabula maleficiis imponere sapientia est!
Verum ego hinc iam abeo. 1430

ACTUS IV, SCAENA v
PHILOMATHES, VILLANUS, CINNAMUS TONSOR

PHIL. Ne vivam si non hic Villanus nugis et deliramentis
ruricolas longe omnes anteit. Modo meditatur rithmos, pectit se
modo, et aratam faciem suam laevigat ad speculum. Tonsorem
etiam accersivit modo, qui crines ei in ordinem digerat et
barbam corrigat. Atque eccum stolonem, ha he. O latera, latera! 1435
VILL. Ecce, mea Ballada, roseas hasce genas,(Cantat.)
Et, nisi fallat speculum, undique amaenas.
Caelestes ecce oculos cervicisque nivem.
Nihil horum ad amorem facit te proclivem?
PHIL. O Democrite, Democrite! 1440
VILL. Ehodum tu.
CIN. Quid est, domine? Quid est?
VILL. Attolle haec, age, erige quaeso cito, cito, ne nostris
praepedimenta (ut solent) sient osculis.
CIN. Fiet, domine. Fiet statim. 1445
PHIL. Ha ha he, hic homo ante pilos sapit.
CIN. Aspice, ut videntur tibi? Ecquid belle?
VILL. Bellissime. Ego omnes aulici de me exemplum sumant
volo.
CIN. Sed supersedendum est exemplorum multitudine. 1450
PHIL. Ut lepidus est carnifex!
VILL. Age iam.
CIN. Utrum te strictim attonsurum mavis, an per pectinem?
PHIL. Iam iugulum petit.
VILL. Strictim? Per pectinem, per pectinem. Vitae nondum 1455
satietas me cepit ut tibi credam iugulum.
CIN. Non est quod tantam a me extimescas barbariem. Nae tu
pilosus admodum es.
PHIL. Ha he. “Hirsutumque supercilium prolixaque barba.”
VILL. Vah, “non huius facio qui me pili aestimat.” Age, 1460
corrige barbam nitide, nitide.
CIN. Quae tibi forma prae caeteris arridet maxime?
VILL. Novissima. Romanum vulgo vocant.
CIN. Capio, mentum ego statim in formam redigam
novissimam. 1465
PHIL. Nae ille barbam tanquam capra habet, aut “qualem
forcipibus metit supinis tonsor Cyniphio, Cylix marito.”
CIN. Iam nunc aspice, Philomathes, “venturae laetentur ut omnia
barbae.”
VILL. Pilus hic est extra numerum. 1470
CIN. Sine me ut corrigam.
PHIL. Sed noctem longius quam par est suis producunt nugis. Adibo.
Villane —
VILL. Hoh, quis est?
PHIL. Quid agitur? 1475
VILL. Oh Philomathes, studetur quo Balladae placeam meae.
PHIL. Nae tu “usque ab unguiculo ad capillum summum es
festivissimus”.
VILL. Extra blanditias.
PHIL. Hercle vero ita est ut dico. 1480
VILL. Gaudeo.
PHIL. Sed quid hoc est quod rariores capilli sunt circa verticem,
quasi ad calvitiem vergeret?.
VILL. Mane. Nullumne tu huic excogitare possis remedium?
CIN. Capillamento sutili facile hoc obtigetur labecula. 1485
VILL. Capillamentum sutile! Annon degeneris est hoc gerere?
PHIL. Vah, nihil magis sapit generosum, nihil magis aulicum.
Hi enim ubi capillos Veneri litaverint sutilia statim conducunt
capillamenta sibi.
VILL. At ventum semper habent obnoxium. 1490
PHIL. Nihil minus ubi ventum est in urbem.
VILL. Cinname, tu mihi huius copiam feceris?
CIN. Affatim. Vin’ lavari?
VILL. Lava, prolue, dilue. Quid agis, Cinname? Hercle laterem
lavabis? Tibi in aurem dico. 1495
CIN. Pish, lapidi dictum puta.
VILL. Molliter, molliter.
PHIL. Hercle, tu cuticulam curas, Villane.
VILL. Philomathes, dic mihi, annon bellus mihi est cos amoris?
PHIL. Medius fidius, bellissimus. 1500
VILL. Cedo dentiscalpium mihi.
PHIL. “Dentes penna lavare potest.”
VILL. Numquid tibi est nariscalpium, Cinname?
CIN. Nariscalpium? Ha he, ne tu parum nunc es nasutus, mi
Villane. “Si tibi morosa prurigine verminant aures, arma damus tantis* 1505
capta libidinibus.”
PHIL. Verum tu iam mittis tonsorem?
VILL. Abeat ubi velit per me licet.
PHIL. At si demittas sine mercede, qui posse putas vitam suam
alere? 1510
VILL. Vah, quo vitam sustentet suam corradet is alicunde facile.
PHIL. Salse.
VILL. Sed quoniam liberalis videri cupio, eccos tibi duos
denarios. Post ubi capillamentum illud sutile ad me detuleris,
alteros tantos dedero. Annon prodigus sum nimis, Philomathes? 1515
PHIL. Certe perquam beneficus.
CIN. Certe supra modum sordidus.
PHIL. Quid ais?
CIN. Redde mihi speculum, hoc aio.
VILL Ubi redieris cum capillamento, inquam reddetur, ne time. 1520
PHIL. Moram gere. Eamus, Villane, iamdudum nos expectant domi.
VILL. Annon supra modum arridet tibi cos amoris noster?
PHIL. Hercle, festivus est. Demiror Plausus ubi siet. Fortassis
nos manet intus. Imusne, mi cos amoris?
VILL. Bellum o amoris cotem, 1525(Cantat.)
Amplum satis certe dotem.
At fortunatum o Villanum,
Cum Balladae contigit manum,
Et a tam pulchella amasia
Centum post accipiet basia. 1530

The Jigg.

ACTUS IV, SCAENA vj
FUCUS, IUDICIUM, INGENIUM, PHILOMATHES

FUCUS Fauste omnia succedunt huc usque atque ex animi
sententia. Simul ac Calumniam atque Invidiam alloquor, operam
pollicentur illico. Deus bone, quam horrendas in Comaediam scelestae
parant machinas! Horrescerem referens si non istiusmodi fabricis
quotidie me assuefacerem subterraneis. Sed quis hic ingreditur? Oh, 1535
Iudicium est. Exporge frontem, Fuce, arrideto subdole, ne quod in
corde latet venenum vultus indicet.
IUD. Quid de Plausu factum sit nequeo mirari satis.
FUCUS Salvus sum, in quaestione Plausus est quantum audio.
IUD. Deus bone, ut nihil quicquam dulce est in vita, cui non 1540
admiscetur timoris aliquid et periculi. Ita nos nunc sollicitat Plausus
absentia, atque eccum Fucum, cuius nos metuimus insidias. Nolo is
sentiat metum nostrum et sollicitudinem. Compellabo hominem. Fuce,
salve.
FUCUS Quis homo? O, Iudicium, sane vero salve plurimum. 1545
IUD. Quam comiter et amice quem nos saeviter nuper accepimus!
Hiccine erga nos hostilem animum ut gerat!
FUCUS Gratulor tibi, Iudicum. Imo ex animo gratulor sane de
filii tui nuptiis tam auspicato omnia successisse tibi.
IUD. Quibus tu nuper adversatus es tam strenue? 1550
FUCUS Quid iam dicam nescio. Oh, sane vero crede mihi,
Iudicium, crede mihi.
IUD. Nunquid crederem tibi?
FUCUS Istos ego semper odi homines qui aliud loquuntur ac
sentiunt. Istas ego nuptias filio tuo fore dixi incommodas, et propterea 1555
conscentiae ergo adversatus fui sane.
IUD. In hoc fucus ut sit? In hoc dolus? Quid si hunc participem
nostri consilii facerem? Auxilium hercle opinor praestaret lubens.
FUCUS Hamum vorat. At postquam has nuptias filio tu tam
auspicato cessisse inaudiveram, sane vero gaudebam serio. 1560
IUD. Dicam huic annon Plausum amisisse nos? Hercle hominis
humanitas ut dicam suadet, sed ne indicarem illi quicquam vetuit
Ingenium. Non dicam igitur. Fuce, quaedam me hinc avocant
occupatiunculae. De tua advorsus nos benevolentia habemus gratiam
quam adnitemur demererier. Vale. 1565
FUCUS Bene, vale. Ha he, risum vel ingratiis excussit mihi.
“De benevolentia advorsus nos tua habemus gratiam quam etiam
demereri adnitemur.” Quam tutum et facile est sub amici nomine
fallere! Sed hic quis est? Oh, Ingenium. Hunc etiam ludificabimus.
Mirum ne hic quoque Plausum quaerat. 1570
ING. Nonne hoc monstri simile est ut in actu extremo quasi
Plausu excidamus?
FUCUS Hariolus sum, congrediar. Ut habet, Ingenium?
ING. Aedepol, Fuce, haud male. Quid hic vult veterator?
FUCUS Tu fortassis nunc credis, Ingenium, male me 1575
habere prosperum successum Comaediae tuae.
ING. Quorsum evadet?
FUCUS At ita mihi obtingant quae volo, ut ego hoc tantum
bonum potius tibi gratulor, imo sane.
ING. An hoc ex animo dicis, Fuce? 1580
FUCUS Sane vero ex animo, et si quando eveniat occasio
ut tibi usus sit opera nostra tunc magis senties.
ING. Quantum audio, huius fidem perperam antehac
suspectam habui. Sed Plausus inveniendus est mihi. Fuce, bene
tibi sit. Negotia incumbunt mihi. 1585
FUCUS Vale, Ingenium, vortat bene quod agis.
ING. Gratias.
FUCUS Male. Ha he, “gratias.” Nae hominem perfabricavi
lepide. Qui si sciret quid ego versor in hoc arcano pectore, haud
ageret gratias. Ecce autem alterum. 1590
PHIL. Nae ego sum miser natus diis inimicis omnibus, cui
omnia sic retro cedeunt et inauspicato.
FUCUS Calescit hoc negotium. Turbatur iam universa domus
quod Plausum amiserint.
PHIL. Atque eccum ibi ambulat quem ego Plausum eripuisse
1595
suspicor.
FUCUS Quis hic loquitur? Philomathes —
PHIL. Me alloquitur.
FUCUS Quid ego commerui quod aqua benedicta tam
invenuste me acciperes? Dignus ego videor haec contumelia? 1600
Sed ignosco tibi hoc, Philomathes, atque insuper animo precor
ut hoc perpetuum siet gaudium tibi, et nihil in amoribus tuis
contigat aegritudinis.
PHIL. Quid hoc?
FUCUS Ne mirare. Ex inimco en me benevolum tibi amicum, 1605
in quovis loco amicum fidelem sane.
PHIL. Salvus sum si verus est et salvus est Plausus nobis.
Ibo igitur quaesitum. Fuce, subita mea sunt negotia, ut grates
dignas persolvere nequeam. Verum alias abunde fecero.
FUCUS Ha he, “grates persolvere dignas nequeam.” 1610
Vicimus, vicimus. Credit hic, credunt illi fucum exuisse Fucum.
Tuto iam nimis Comaediam pessumdabo. Sed expecto veneficas.
Quaenam est isthaec mora? Oh tandem, tandem veniunt.

ACTUS IV, SCAENA vij
FUCUS, CALUMNIA, INVIDIA, COMAEDIA

INV. Calumnia, Calumnia inquam.
CAL. Adsum, Invidia.1615
INV. Quid? Nunquid parata sunt omnia?
CAL. Hemtibi pullae cruorem agnae, hem barbam lupi, hem
colubrae dentem, et plumam nocturnae strigis.
INV. Optima, Calumnia! Et ubi est imago cerea?
CAL. Ceram vis in qua insculpta est Comaediae effigies? 1620
INV. Ipsissima.
CAL. Hem tibi.
INV. Cedo mihi. Haec dum liquescit igni cera languebit
Comaedia et paulatim deficiet.
CAL. Quin tu acum iam nunc in iecur urge. 1625
FUCUS Adibo. Oh, mea anima Invidia, Calumnia meum
corculum, per tempus advenistis. Aderit nunc opinor Comaedia.
INV. Crucior misere quod mihi non sunt longiores ungulae.
CAL. Vah, quibus ego illam lacerabo conviciis! Veneni
quantum in illam evomam! Nimium vellem illam mihi iam dari. 1630
Dii me, nisi sanguinem medullamque ex carnibus et ossibus
exuxero — (Intrat Comaedia.)
FUCUS Eccam tibi, praesenti iam fac sis animo. Agite, aggredimini
bonis avibus, bonis avibus sane. Ego hic prope in insidiis excubabo.
CAL. Potin’ ergo ut abeas? 1635
COM. Quo te terrarum, Plausus, aufugisse dicam, aut quid deliqui
misera tu me ut fugeres?
INV. O ambitiosa meretrix, tun’ Plausum captas? At malo tuo.
CAL. Odium hominum, quid deliquisti rogas ut Plausu excideris?
COM. Putavi nuper exuisse me vitae cunctas aegritudines. Nunc 1640
me novas induere sentio. An adhuc quidquam tibi, Fortuna, debeo?
CAL. Quid cessamus, Invidia, fulminarier? Involemus in
venificam. Adeste sceleris ultrices deae, adversa superis regna,
manesque impii, Hecate triformis, et noctis aeternae Chaos.
COM Hei mihi, quaenam haec monstra, quae Furiae? Aut 1645
quaenam hae regiones? An forte Acherunticae?
CAL. Quid ais, pellex improba, procax, lasciva, impia, quae
deorum probra et furta audes palam facere, quae ipsum Iovem non
erubescis in scaenam traducere, et cum Alcmena stuprum sub
Amphitruonis schemate producere? 1650
FUCUS Ah, dulcissima Calumnia!
COM. Obsecro quid ego unquam tibi malefeci, quid peccavi
dignum his conviciis?
INV. Ut in anginam nunc me verti velim. ut illi veneficae
fauces prehendam, atque enicemscelestam postea, 1655
FUCUS Ah, mellita Invidia!
CAL. At tu quae Ingenium patrem crepas, enimvero Ingenii
filia si sis, abortiva sies necesse est, adeo nihil minus quam
ingenium sapis, atque adeo demiror qua tu ausa est fuducia in
lucem prodere. 1660
FUCUS Ha he, ut pallet sudatque misera!
COM. Obsecro te, noli pectus amplius sauciare dictis tuis.
CAL. Non amplius? At ego te sauciabo et usque. Quid agis,
Invidia, tarda ad supplicium nimis? Teipsam maceras alteri dum
malum paras. Accingere ira te, furore, rabie, rumpe moras. 1665
INV. Pish, parcamus verbis quae solum aera verberant.
Praescindamus linguam, corpus aremus plagis. Dulcior Comaediae
cruor esset mihi quam fons Lyaei aut nectar summi Iovis.
COM. Ah, Megaera!
FUCUS Quam dulce est hoc spectaculum mihi! 1670
COM. Quae nunc precabor astra, quem flectam deum, ut hanc
mihi adimerent, saltem lenirent, miseriam?
CAL. Mitte tu superos, et nostrum precare numen, quae manes
miscemus superis superos manibus.
COM. Nulla mei te cura tangit, dura, crudelis, aspera? 1675
CAL. Quid coacto humore vexas oculos? Sunt hae crocodili
lachrimae.
COM. Pergin’, Harpya, dictis me conspurcare tuis?
CAL. Imo pergam etiam, pergam, nec defectiscar unquam.
COM. Hei mihi, quid agam? Ut cor dolore finditur! 1680
CAL. Deficit, Invidia, deficit.
INV. Simulat, simulat subdola.
COM. Etiam frigus laethale sentio, ahime. Vale, Philomathes.
INV. Euge, successit prospere. In terram prolapsa est mortua.
FUCUS Servastis me iam. Quid agendum porro animadvertite.  1685
Aderit opinor aliquis ab Ingenio statim qui illi animam revocare
tentet. Quodsi reviviscat, nos hinc ab insidiis, ne posthac unquam
se spectandam dare audeat explodemus protinam e theatro.
Adiutabunt etiam spectatores, spero, saltem quotquot hic adsunt
Fuci. Atque accum Philomathes. Vos istic, ego hic concessero. 1690

ACTUS IV, SCAENA viij
PHILOMATHES, COMAEDIA, INGENIUM

PHIL. Nae me ad languorem dedit Plausus quaestio, nusquam
reperio tamen. Sed quid video? Comaediam? Ahime interempta est iam.
Iam iacet mortua. Hei o me infoelicem! Quis hoc tam dirum patravit
facinus?
ING. Quis hic prae foribus eiulans vociferatur, gener mi? 1695
PHIL. Ah socer, eccam Camaediam emortuam.
ING. Dii melius duint!O superi, hoc uno plus vixi die quam par
fuit. Quin nos quantum licet in vitam revocemus. Adiuva, manum
admolire.
COM. O ho. 1700
ING. Diis gratias, spiritum duxit.
PHIL. O vita mea, num respiras?
ING. O me beatum! Reviviscis, filia?
COM. Heu quantae tenebrae, quanta nox nuper premebat oculos!
Remigravit animus nunc tandem mihi. 1705
FUCUS Eho, Invidia, Calumnia, revixit Comaedia. Agite.
ING. In pedes erigamus.
PHIL. Satin’ vales, mea Comaedia?

Calumnia, Invidia et Fucus hic explodunt.

ING. Quid hoc?
PHIL. Quid audio? 1710
COM. Vae miserae mihi, egone ad vivos remeavi ut hoc audirem
dedecus?
ING. O me infortunatum, cuius tu hoc causa insons sustines!
Ego enim te obtorto collo foras protraxi hodie.
COM. O si in cunis vagientem me suffocasses, pater, neque in 1715
hanc aerumnam me conservasses miseram!
PHIL. Ohime, ohime, metuo ne animo deficiat iterum.
ING. Deferamus intro. Alium sperabam exitum. Heu, quanta
de spe decidi! In nos fortuna vires consumpsit suas.

Fucus, Calumnia, Invidia redeunt in scaenam.

FUCUS Prodite, prodite sane ex latibulis quasi umbrae ex Orci 1720
faucibus. Ecquid ego verus iam vobis Fucus videor? Ah meae
adiutrices scelestissimae, atque eo nomine gratissimae mihi,
gratissimae inquam clanculum, clanculum. Ah quibus ego vos
deperiam nominibus, Furiae festivissimae, veneficae
venustissimae? Ah quam ego vos colo et amo! 1725
CAL. Enervis, elumbis Comaedia.
INV. Mucosa sordida Comaedia
FUCUS O parcite — “pascitur in vivis livor, post fata quiesecit.”
Illa iam defuncta est, ultus me iam sum satis sane.
CAL. Proin nos, Invidia, nostras evocemus huc sorores 1730
Discordiam, Audaciam, Metum et reliquas quae de hac victoria
nobiscum una congaudeant.
INV. Placet.
FUCUS Facite quod vobis lubet.
CAL. Quo tu vero? 1735
FUCUS Quo nisi ad Prudentiam hospitam?
INV. Quid tibi cum illa est negotii?
FUCUS Dicam tibi in aurem — Pax.
INV. Ut tu prudenter nequam es!
FUCUS Quin vestra siquid amplius opus sit opera — 1740
INV. Pollicemur.
FUCUS Valete, suavissimae, amantissimae, piissimae
veneficae.
CAL. Vale sane. Incipis, Invidia?

Evocant quatuor alias veneficas nominatim. Cantant, saltant postea.

Perge ad Actum V