Tessera caerulea - commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis - notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS III, SCAENA i
PHILOMATHES, PLAUSUS

PHIL. Plausus, ubi es?
PLAU. En Plausum a tergo tibi.
PHIL. Eia, mea festivitas, quam tu mihi nunc totus places! 835
PLAU. Nunquam etiam fui usquam quin me omnes amarent plurimum, meque
sinus omnis, me manus omnis habet. Nunquid tu non invides, Philomathes, hanc
sortem mihi?
PHIL. “Non equidem invideo, miror magis.”
PLAU. Mirari noli. Quin dico tibi, Philomathes, contemno ego prae me 840
superioris secli parasitastros, qui arridendo et mentiendo quaestum sibi
venebantur miseri. Rideo ego risum, ementior mendacium.
PHIL. At, pace tua, Plausus, magna in gratia est apud omnes fere ordines
mendacium.
PLAU. Recte, recte, et in tanta familiaritate etiam ut vere dicas, in ore est 845
omni pene populi. At ego, Plausus, palmam fero tamen.
PHIL. Scite. Sed fores a vobis crepuere.
PLAU. Comaedia est quae egreditur.
PHIL. Videone meos amores? Adeamus.
PLAU. Ah manta paululum. 850

ACTUS III, SCAENA ij
COMAEDIA,
PHILOMATHES, PLAUSUS

COM. Iterum, Fortuna, blandiris mihi? Dii vortant bene!
PHIL. Vitae meae anima, quantis ego sum in gaudiis rursus mihi datam tui
amplexandi copiam. Quam ego supra omnes amo, suspicio, veneror!
COM. Quid ego, mi Philomathes, mea salus, tantae benignitati et collubentiae
ut par faciam? Quid agam patiarve quo tibi hanc reponam gratiam, qui patris tui 855
animum a me prope alienatum vere amantem precibus lacrimisque perfecisti tuis?
PHIL. Proin plane securo nunc licet esse animo
COM. Tun’ etiam hic eras, Plausus? Deum atque hominum qui pater es, summe
Iupiter, hoc mihi confirmes gaudium, neve ullam sinas novam huic intervenire
aegritudinem. Ah, mi dulcis puer, quam tu gratus semper ades mihi! 860
PHIL. Hercle, Comaedia, omnes ego nihili facio, tibi ut subserviam.
COM. Deos quaeso ut demerear. Quid agis, Philomathes?
PHIL. Egon’? Aedepol stupens gaudeo licere nunc nobis nostris amoribus vel
invito Fuco hac nocte frui.
PLAU. Fuco, o superi, Fuco? 865
COM. Quid est, mi puer?
PLAU. Hercle mirum de Fuco hac nocte somniavi somnium.
COM. Meministin’?
PHIL. Eloquere.
PLAU. Experrectus memini, sed postilla elapsum paulatim est mihi. 870
PHIL. Refrica memoriam ut aliquid saltem in mentem revoces tibi.
PLAU. Huc quantum memini tendebat, scilicet impetum in me fecit, et in nescio
quem horridum coegit locum.
COM. Quod omen avertant superi! Hei mihi, Philomathes, quam gravem ego
iacturam facerem si Plausum forte amitterem, sine quo vivere mors mihi est, aut 875
si quid morte peius.
PHIL. Imprudentiae est, Comaedia, longinquum per se malum inani
cogitatione accersere. Proin nil metuas.
PLAU. Quicquid me fiet, hoc certum est mihi: centies moriar, potius quam apud
illum servitutem colam, quanquam hoc saepe mecum agit. 880
COM. Quid, obsecro?
PHIL. Quid? An ut illi servires?
PLAU. Hoccine inauditum tibi? Nullum, mihi crede, est genus hominum hoc
ambitiosius, aut Plausus magis cupiens.
COM. Hercle, sic aiunt. 885
PLAU. Certa res est, Comaedia. Unum hunc si noris sat est, omnes noveris. Ad
unam incudem omnes factos dicas. Proin ego horum contemno vel sodalitium, ac
viris tantum eruditis et bene de republica merentibus meum in perpetuum vovi
servitium.
PHIL. Numquid autem, Plausus, non isti te usque ambiunt. 890
PLAU. Valde, sed vulgari Plausu interim contenti sunt.
COM. Mecastor mire suis astutiis imponunt vulgo.
PLAU. Id vulgus curet scilicet, curemus nos ne nobis Fucus ad eundum ipsum
imponat modum.
COM. Concilium pol conducibile. 895
PHIL. Curabitur posthac satis valide, atque addo insuper si vel intra limen
nostrum pedem Fucus penetret, faxim postea in perpetuum nostris ut abstineat
aedibus.
COM. Et isthoc et si quid in istum statuere possis gravius, cui nihil praeter
damnum et dedecus meum dulce est. Sed quid hoc est? Villanus estne hic qui 900
intus exit?
PLAU. Subtristior etiam incedit, pectus tundit, quassat caput.
PHIL. Ha he, sentio quid hominem opinor male habet.
COM. Dic, sodes.
PHIL. Irae proculdubio sunt inter illum et Balladam. 905
PLAU. An solent nonnunquam discordare?
PHIL. Saepiuscule
COM. Comprehendamus amabo ex insidiis.
PHIL. Placet.

ACTUS III, SCAENA iij
VILLANUS,
COMAEDIA, PHILOMATHES, PLAUSUS

VILL. Te reliquit, oh miselle,(Cantat.) 910
Virgo longe dulcior melle.
PHIL. Euge, euge.
VILL. Quaeque sui decus sexus(Cantat.)
Tuos fugit nunc amplexus,
Etiam dedignatur basia, 915
Non amica sed amasia.
O hon honanero tararararo tararararero hon.
PHIL. Ecquid ego hariolatus non sum recte?
COM. Sed unde hoc inter eos dicam ortum esse litigium?
PHIL. Non te fugit Balladam procaci esse ingenio et proclivi ad ludibrium? 920
COM. Quasi dicas Balladae complacitum esse amatorem hunc suum animi
gratia paulum ludificarier?.
PHIL. Nempe nostin’ “foeminae ludificantur viros?”
PLAU. Ha he, ecce, Philomathes, hominis statum. En ut plangit pectus,
et crines laceret. An ad hunc modum omnes amatores insaniunt rustici? 925
PHIL. Vah, ludum hunc diceres, si aliorum rabiem cerneres.
COM. Mecastor ego vix risum contineo. Atque eccam Ballada exsiliit
aedibus. Dii boni, quales iam ludos spectabimus! At ego me intro.
PHIL. Quo nunc abis, Comaedia? Quin tu hic manes.
COM. Ego absens praesens sic sum si quis in scaena siet. 930
PHIL. Ego te comitabor. Quid tu, Plausus?
PLAU. Ego prope hic me abscondam ut si quid me opus in proclivi siem.

ACTUS III, SCAENA iiij
VILLANUS, BALLADA, HIRSUTUS

BALL. Quo nunc me dicam proripuisse ex aedibus?
HIR. Ecce ubi suspirans ambulat. Papae, hominis stultitiam!
BALL. Quid si simulem ac si subirata illi adhuc siem? 935
HIR. Hominem pol adiges ad insaniam. Verum age ut lubet.
BALL. Sic erit, mehercle. Quamprimum me viderit ruet in amplexus scio.
HIR. At si des mihi veniam ut ego te adeam prius atque una colloquar,
faxim non modo non in amplexus ruat, sed te etiam fugiat frustra vocantem
saepius. 940
BALL. Quid deponas?
HIR. Per deos hoc haud vile sudarium, propria amicae meae elaboratum
manu. Annon elegans est?
BALL. Mecastor subolet mihi —
HIR. Subolet? 945
BALL. Scilicet amicam te habere lepidam.
HIR. Satis lepida est, diis gratias. Sed quid ais?
BALL. Ego hunc anulum deponam contra.
HIR. Convenit. Aedipol si vincam, erit hic nuptialis meus annulus.
BALL. Age ergo. 950
HIR. Hoh Villane, quid malum aegre est tibi? Ecquid respondes?
BALL. Ha ha he.
HIR. An obstinate insanis, obsecro? Audi sis, consilium ego dedero
tibi in rem quod sit tuam.
VILL. Eloquere. 955
HIR. Ballada te quaesivit, quaesivit modo, Atque hic mox aderit tibi
supplicans, orans sibi ut ignoscas.
VILL. Itane me ludis?
BALL. Planissime.
HIR. Egone? Quid mihi lucri esset te ludere? Proin illam habere si 960
obnoxiam velis, ne offendere posthac unquam audeat, noli illam cum ad te
advenerit nisi truculentis oculis aspicere.
VILL. Siccine suades?
HIR. Si sapis. Cave etiam ne verbum unum erumpat molliusculum.
VILL. Fieri non potest. 965
BALL. Creditur.
HIR. Fac periculum modo.
VILL. Tentabo quid possum certe.
HIR. Eccam iam illam tibi. Hei mihi, quo te agis? Vae me, actum est de
meo sudario. 970
VILL. Quid si mea Ballada mihi succenderet?(Cantat.)
Illius tamen ira diu non maneret.
Quid ergo me nunc fugis? Redamplexandum est.
Nam “amantium irae amoris redintegratio est.”
BALL. Ha ha he, quam tu, Hirsute, sudas sine sudario! 975
HIR. Abite hinc, ambo in malam crucem.
BALL Ha ha he multo cum sudore partum sudarium quam ego facili
adscivi negotio! De sudario hoc, mi Villane, me tibi devinctum habes.
VILL. Quid est?
BALL. Depositum nuper inter nos fuit. 980
VILL. Qua de re?
BALL. De tua fuga mei.
VILL. Egon’ te ut fugerem?
BALL. Nempe hoc se effecturum suscepit Hirsutus, non posse
contendebam ego. Quid multa? Ego annulum, ille hoc deponit sudarium, 985
despositum poscit. Cur non rides iam hominis ineptiam?
VILL. Ha ha he, ha ha he.
HIR. Ride, asine, usque dum te differas etiam. Ego mox te flentem
videro et cantantem Lacrimae.
BALL. Iam ego me Villano paulisper ostendam difficilem, et sic ambos 990
ludos faciam ut rideant vicissim.
HIR. Usque pergis me ridere? Erit ubi par pari referam.
BALL. Erit ilico. Sed iam cum cogito abeundum est mihi. Vale,
sudarium, vale.
HIR. Valeat quantum valere potest. Ha he, quam aegre feret Villanus 995
eius abitum! Illi vicissim deridendo mox dabitur occasio.
BALL. Pish, satis amplexuum est atque osculorum satis.
VILL. Villanus te perit, o mea vita, (“To Rumford”)
Nec unquam deserit. Quid fugis ita?
Dabo quicquid vis habere, 1000
Modo lubens tu dignere
Quod cupio supplere
In amore meo.
BALL. Pish, eandem canis cantilenam. Vale.
HIR. Heus tu, ha ha he, quid iam non rides? Ha ha he. 1005
VILL. Irata abiit ahime ahime, (“The earle of Essex
indignos deputans meos amores. his last good night”)
HIR.Quid te, Villane, fiet, illa cum irata siet,
nisi “inter strepere anser olores?”
Ha ha he, iamne fles, cucule? Ha ha he, lachrimat opinior gaudio. Ridere 1010
nunc vindictae erit loco ob meum amissum sudarium. Tu fatue, sine
dubio larvae hominem agitant. Videte sultis quasi exanimalis stat nec
movet pedem.
VILL. Rosamunda si formosa (“If Rosamund that was so
Senex fertur esse rugosa,fayer had” ) 1015
Nil tua, Ballada, venustas.
Nam mox corrumpit hanc vetustas. (Exit.)
HIR. (solus) Ha ha he, Rosamunda senex nempe quae in ipso aetatis
flore obiit diem, apud flores poetarum reperire licet Rosamundae epitaphium.
Sed quid si ego mecum deplorem amissum sudarium carmine etiam? Hercle 1020
aeque mihi charum fuit ac Villano sua Ballada. Experiar. Sol — sol — oh.
Perdidi nuper sudarium,(“To the sunne.”)
Delitium mearum narium.
Fuissem utinam defunctus
Te quando fui sic emunctus 1025
Aha nisi subrauca vox esset mihi, edepol Villanum candando superem facile.
Sed quo se aut quando hinc abripuit? Edepol amantem hunc esse vel
amentem aegre dixeris. Nam, Deus bone, quaenam est haec stultitia? Aurium
tenus etiam ego aliquando in amore fui, et habui aliusmodi amasiam (quamvis
ipse dico) quam ille habet. Nec tamen illam aut vidi aut expetivi videre nisi 1030
festis tantum diebus. Ille autem (ut est dementia) toto nisi die liceat suam
propter Balladam esse, tangere atque una colloqui, miseris se miser macerat
modis. Atque non ita pridem (quod vix putetis credibile) ipse se suspendisset
plane, nisi ego intervenissem forte. Atque adeo cur ego hic maneo atque illum
non hinc sequor protinam? Ita enim subito est ingenio ut hominem 1035
valde metuo.

ACTUS III, SCAENA v
PHILOMATHES, PLAUSUS

PHIL. Plausus lepidissime, te huc quaesitum veni. Quid hic agitur?
PLAU. Plauditur.
PHIL. Itane vero?
PLAU. Ita per deos, fabre usque adhuc consequuntur omnia. 1040
PHIL. At eventus, mi puer, rebus praestat omnibus.
PLAU. Ominare bene. Modo, quin si secus acciderit quod sors ferat,
aequo ferre oportet animo.
PHIL. Memorem tune moneas? Isthuc viri officium semper duxerim,
cum secundae res sunt maxime, tum maxime secum meditari quo pacto 1045
adversam aerumnam ferant.
PLAU. Laudo. Sed unde venis?
PHIL. Egon’? Paternis aedibus. Sed unde tu?
PLAU. Ego hic usque commorans lepidos sermones subascultavi
ex insidiis. 1050
PHIL. Quorum?
PLAU. Villani nempe et Balladae lepidissimae.
PHIL. Nam cur lepidissimam vocas?
PLAU. Rogitas, Philomathes? Qui si hic adfuisses risu aedepol emortuus
nunc esses. Ha, docte et cate Ballada Villanum illusit miserum. 1055
PHIL. Quomodo?
PLAU. Primo congressu aliquanto facilior. Postea quasi Villani amores
fastidiens ita turgebat subdola ut hominem pene exanimalem reliquit.
PHIL. Ah nequam! Sed numquid eum dereliquit?
PLAU. Planissime. 1060
PHIL. Serione?
PLAU. Sic Villanus —
PHIL. Quid ille ibi?
PLAU. Quid? Nescio quot lugubres expiravit cantilenas lacrimis
comitatas et suspiriis. 1065
PHIL. Ludos nimis lepidos narras. Sed quid tum postea?
PLAU. Postea brachiis complicatis et dimisso capite de subito nescio
quo avolavit hinc.
PHIL. Ha ha he, hominem pol elegantem praedicas.
PLAU. Sed quid si ille (qua est temeritate) id serio faciat quod Ballada 1070
ioco, nec adduci poterit ut amores persequatur usque profecto? Comaedia
aegre Villano carere potest.
PHIL. Pish, ne tu istuc metuas. Pacem inter illos ego conciliabo facile.
Aliae me curae premunt.
PLAU. Quae vero curae? Fac me ut sciam. 1075
PHIL. Nempe qui Fuco, huc forte si remigraverit, ne cum patre meo
sermone conferat obstruamus viam.
PLAU. Vah, facile poteris illum amoliri.
PHIL. Tu quaeso ut possim doce.
PLAU. Nunquid tibi superpellicium non est et pileus? 1080
PHIL. Nam cur id rogitas?
PLAU. His ornatus Fuco procede obviam. Hominem abiges ilico.
PLAU. Ha ha he.
PLAU. Aut si haec tibi ad manum non sient, accipe vesicam iniecto
lotio, et dic aquam benedictam esse a Comoeda missam sibi. Isthoc verbo 1085
absterrebis, ne dubites.
PHIL. Aedpol consilium placet. Proin hoc antevortam primo. Quod
ubi effecerim, actutum huc revortar ut Villanum et Balladam in gratiam
redigam.
PLAU. Abi, et ego hic tuum prope praestolabor reditum. Atque adeo 1090
Villanum ecce cum Hirsuto. Hui quam prodit misere! Quos hic exhibebit
iocos! Sed tacendi tempus est.

ACTUS III, SCAENA vj
VILLANUS, HIRSUTUS, BALLADA

HIR. Ergon’ illi usque inservies excors, inops mentis, fatue? Tandem
quae est Ballada, tu illi ut mancipium fieres?
VILL. Quae foemina non miserescit amantis, 1095(tune “I love her that
Nec ei respondet in amore aliquando, loves mee my humor is
Is iure putetur haud amans sed amens such etc.”)
Qui hanc meretricem se perdit amando
Quae m’ amat hanc amo, sic animus erit:
Non amat, haud amo, nec curo si perit. 1100
HIR. Laudo nunc, vir es. Non possum quin exclamem euge, euge.
Villane, vicisti.
VILL. Egon’ stultus ut adorem(tune “Thinkest that I am such a
Formam vel aetatis florem? foole, for to marrie etc.”)
Quem ames dignus videor. 1105
Quid negas ergo, mihi cor?
Aut dico vale.
HIR. Tandem perdoluit. Eia iam ego te virum iudico. Vah degeneris
animi est aequali cervicem submittere. Sed quem tumultum audio? Quid
hoc est? 1110
BALL. Profuge sis, helluo. Pol quantum video vindemia huic homini
non satis est soli. Apage te hinc ad lepidum herum tuum.
HIR. Audin’ quae in te coniecit convitia?
BALL. Cape sis etiam tibi (malum) fistulas tuas.
HIR. Eheu quid fecisti, pessima, nequissima? Diespiter illam perduit, 1115
ultriculares tibias disperdidit planissime.
VILL. Disperdidit.
HIR. Ah, verbero, tuam ob ebrietatem hoc nobis contigit infortunii.
At vos quid meruistis, festivae tibiae? Quid tu illas rapis? Asserva igitur
dum redeo. Ibo intro et cum Ballada hanc expostulabo iniuriam. Tu etiam 1120
me sequere, ego quid tu deliquisti scribo.

ACTUS III, SCAENA vij
VILLANUS, HIRSUTUS

VILL. Lugete tibiae, lugete tibiae maestae.(tune “Lament, bagpipe,
Vobis nunquam posthac sonabunt dies festae.lament.”)
Et vos his festis lepidae lugete nunc puellae,
Ad tibiarum quae sonum tripudiastis bellae. 1125
HIR. Parce, parce tibiarum lugere infortunium. Posse eas spes est
sine damno resarcirier. Utricularus ad hanc rem seramnunc intus subigit.
VILL. Ergo nolite vos, puellae, iam lugere,(to the same tune)
Vel damnum uteris vel tibiarum flere
Reconcinnatae personabunt uteres, hoo hoo hoo. 1130
Antiquum vero tibiae reddent too doodle doo.
HIR. Mitte vero. Ego has ultriculario concinnandas dedero.
VILL. Quid Ballada mea —
HIR. Quid? Iras in te gerit immobiles, et tibi renunciavit in perpetuum.
“Abeat,” inquit, “quo dignus est in crucem recte via, tanti ego illum facio.” 1135
VILL. O hon honero tararero tarararero, hei.
HIR. Ego ad te mox revertar. Tu interim loci ne te excrucies. Rus Deo
volente prima luce redibimus.
VILL. Egone semper ignibus urar hisce nec resipiscam?(Cantat.)
Egone semper faucibus ineromortis, nec reviviscam? 1140
Cum mea me contemnit amasia, quid mihi vita nisi taedium?
Minima nec sperabilis gratia, mors mihi unicum est remedium.

ACTUS III, SCAENA viii
PHILOMATHES, PLAUSUS, VILLANUS, HIRSUTUS
, BALLADA

PLAUS. Ballada, quousque affers citharam etiam tecum? Cito ain’, Hirsute,
tibas diffregissenobis?
HIR. Factum. Quin insuper in Villanum contumeliosa iniecit verba plurima. 1145
PHIL. Non est veresimile.
HIR. At verum est, ita me meum amabit sarculum. “Abeat,” inquit, “Villanus,
quo dignus est, in malam crucem recta.”
PHIL. Ah, pervicax! Et quo se Villanus recepit postea?
HIR. Nempe opinor quo iubebat Ballada illum se recipere. 1150
PHIL. Prohibeant superi! Atque eccam ipsa exit foras.
BALL. Ubi es, Villane mi?
PHIL. Ubi est rogitas? Nae tu proba es hominem sic ludos facere, nec
modum contumeliae ponere postea.
BALL. Ecastor iocabar pauxillum tantum, Philomathes. 1155
HIR. An tu ergo ioco homines ad suspendium adiges?
BALL. Ad suspendium? Ha he, quam tu, Hirsute, lepidus es!
VILL. Rides etiam, pessima? Vide sis quam lepidus ego sum, quam tu
mala vero. Iuben’ hominem in malam crucem abeat nunc?
BALL. Hei mihi, quam ille alioversum omnia atque ego feci accepit! 1160
Mi Villane!
PLAUS. Contine te si potes paululum
VILL. Ah nimis infaelicem me, inauspicatum lucem,(Cantat.)
Villanum quae mox videas euntem hinc in crucem.
<PLAUS.> An verum iam dixi? 1165
PHIL. Plausus, adeamus hominem. Siste te, Ballada, altrinsecus donec
advoceris. Villane, quo te? Mane. Quid hoc sibi vult, ha? An ad restim res
rediit tibi denique? Quid te sic excruciat? Apage hanc tristitiam, crux curis.
PLAUS. Etiamne te obfirmas, stulte? Vin’ ex teipso facere literam
longam? 1170
VILL. Literam? Ego ex meipso faciam viginti quatuor literas longas
potiusquam tantum feram indignitatem.
PHIL. Ah, aliter ac res est accipis. Atqui haec fecit omnia animum
tantum ut pertentaret tuum. Proin ignoscere aequum est te illi quicquid per
iocum fecerit. 1175
VILL. Quid ais? Ignoscis?
PHIL. Pish, usque es animi pendulus?
VILL. Siquidem nil tale posthac —
HIR. Labascit, hei quam cito! Quae nos precatores nacta est sibi, illa
tibi cum cithara te ut oblectet venit obviam. 1180
VILL. Osculare iam, iam osculare iam.(Cantat.)
Osculare ne morare, fac age protinam. Hei.
PHIL. Sancte divum, quem video? Intro vos corripite. Periimus nisi
ocius, ocius. Fucus adest.
PLAUS. Ego mihi satis cavero. 1185
PHIL. Ibo ego intro, et occludam ostium ut ubi pultat exeam.

ACTUS III, SCAENA viiiij
FUCUS, PHILOMATHES, PLAUSUS, IUDICIUM

FUCUS Sane vero flos veteris vini fuit quod bibi modo. Probe profecto
madefeci pantices mihi. Ah, quam suaves sunt potiones hae clandestinae et
clanculariae! Sed Iudicio quamprimum convento opus est mihi, ut quid de filio
statuit plane intelligam. Tardiusculus opinor fui, sed quicquid futurum est 1190
fores feriam.
PHIL. Quis illic est tam proterve nostras qui arietat fores?
FUCUS Ego sum, adolescens.
PHIL. Et quid tu tibi vis, senex? Quid tibi ad hasce accessio est aedes
aut pultatio? 1195
FUCUS Placide, adolescens, placide.
PHIL. Placide quaeso quisquis es. Hinc te aufer, aut ego hinc te pedibus
proteram.
FUCUS Nostin’ qui sim, adolescens?
PHIL. Obsecro non desidero. 1200
FUCUS Harum aedium domino amicus ego sum, sum sane. Licetne eum
convenire et colloqui?
PHIL. Non licet.
IUD. Quis illic est me qui conventum cupit?
FUCUS Amicus tuus Fucus. 1205
IUD. Quem ego norim inimicum unicum. Et quid tibi mecum negotii est?
Expedi.
FUCUS Paululum quid quod tibi communicarem clanculum.
IUD. Quicquid est, vel hic eloquere, vel ego abeo.
FUCUS Nunquid ergo non licet te alloqui sine arbitris? 1210
IUD. Non licet, inquam. Alia me manent negotia.
FUCUS Negotia? Quaenam te negotia impedirent quominus amicis
operam dares?
IUD. Fuce, ne nescias, Comaediae nuptias apparamus. Utere oculis,
annon nuptiales faces iamdudum accensas vides? 1215
FUCUS Sane vero, medius fidius sunt, nec ante praevideram.
PHIL. Ha ha he, Plausus, os hominis vide.
PLAU. Vocem comprime.
FUCUS Numnam ego adhuc usque quod est diei caecus fui. Quid
agam? 1220
IUD. Quid ais, Fuce? Gratum facies nobis tuam si dederis operam ut
Comaediae omnes una hac nocte concelebremus nuptias.
FUCUS Quid faciam? Nequeo me continere, ultra dissimulare odium
nequeo.
IUD. Quid ais? 1225
FUCUS Apage a me comaedias, apage nuptias, apagite omnes.
IUD. Vale igitur, atque animo tuo morem gere.
PHIL. Quid ais, Fuce?
FUCUS Quid id tibi curae est?
PHIL. En sponte tibi nostrae patent fores, ingredere quaeso. 1230
Cur has delicias facis?
FUCUS Impiae hae sunt aedes, impia habitatio.
PLAU. Ha he, Philomathes, Philomathes.
PHIL. Quid ais?
PLAU. Lotii memineris. 1235
PHIL. Probe mones.
PLAU. At matura.
FUCUS Ad Invidiam et Calumniam iam mihi confugiendum video.
Harum ope fretus sum.
PHIL. Fuce, audi. 1240
FUCUS Quis tu es qui ex istis prophanis eloqueris aedibus?
PHIL. Comaedia hanc tibi mittit aquam benedictam, amoris sui
pignus.
FUCUS Phui! In malam rem, mastigia! Dignus egon’ videor quem
tu sic accipias, scelerate? At si hoc impune ferat Comaedia — Sed iram in 1245
ultionis occasionem differam.

PHILOMATHES ET PLAUSUS IN SCAENA

PHIL. Ha he, mea commoditus, sine te deosculer. Annon probe
PLAU salutavi cum aqua mea rosacea?
PLAU. Laute lepide factum, nihil potuit supra.
PHIL. Vindictam opinor ille nunc cogitat, et sane cogitet. 1250
Nos illi, mi Plausus, contra insidiabimus gnaviter.
PLAU. Aequum est.
PHIL. Interim adeamus Comaediam, ut illam de eventu anxiam
consulemur sedulo.
PLAU. Huic tuo applaudo consilio. Eamus. 1255

Perge ad Actum IV