Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.  

ACTUS II, SCAENA i
PHILOMATHES, COMAEDIA, IUDICIUM

COM. Ahime, Philomathes mi. 456
PHIL. Quid ais, voluptas mea?
COM. Tota mecastor tremo horreoque postquam aspexi Fucum.
PHIL. Qui dum, mea vita?
COM. Etiam rogitas? Acsi ignoras, Philomathes, quanto is molimine me, 460
miseram me, eradicare quaesivit saepius.
PHIL. Gravis pol scio antehac tibi, Comoedia, adversarius extitit, dum
spei quid reliquum erat me a te divellere. At iam desistet sat scio ubi hanc spem
sublatam senserit.
COM. At quid si pater amorem te hunc deponere iubeat? 465
PHIL. Unde aut cur quaeso metus hic tibi in animo subortus ut siet?
COM. Certe blandiloquus est iste Fucus et mulsa loquitur, et miram
insuper prae se fert probitatis speciem. Vereor, mi Philomathes, ne hisce forte
patri imponat tuo.
PHIL. Non est, spero, hoc quod metuas, me vero quod attinet. In aliis 470
rebus quid valeat nescio, at in hac re nihil effecturum scio, ut qui amator
Comoediae iam sum deinceps non siem.
COM. Haud vereor si in te solo situm sit, at voluntati patris. Te forte si a
me avelleret, durum est resistere.
PHIL. Patremne tam parvi putas esse animi aut mobilis ingenii ut Fuci 475
blanditiis moveri possit, aut offuciis fidem quam Ingenio patri tuo dedit fallere?
COM. Quid putem nescio, sed Fuci malitiam et versutias metuo, quibus
ille sat scio hodie huc venit instructissimus.
PHIL. Desine quaeso, Comaedia, male ominarier atque alio sermonem
ducamus. 480
COM. Licet.
PHIL. Quid Ballada vestra? An illa sat humaniter novum suum tractat
amatorculum?
COM. Admodum. Illum autem misellum tot curae divorsum distrahunt.
PHIL. Qua de re quaeso? 485
COM. Qua de re rogas? Nempe de ludis exhibendis suis.
PHIL. Quos ludos narras?
COM. Spectabis mox.
IUD. Eho, Philomathes.
PHIL. Pater. 490
IUD. Ocyus huc ad me intro.
COM. Ah me infoelicem! Nimium vereor augurabar vere. Persuasit ille
impurus sat scio nos disiungere. Ah tun’ me deseres, Philomathes? An ego
tui gratia in scaenam prodii, et tu me iam deseres?
PHIL. Deum atque hominum <fidem,> non te deseram. 495
IUD. Philomathes, inquam —
PHIL. Abeundum est. Quaeso paulisper vale. Et per hoc basium revertar
illico et quid factum sit te certiorem faciam.
COM. Memineris.
PHIL. Nisi venio — 500
COM. Sat est, vale. Sed proh supreme coelitum, quem video? Fucum?
Ne perii, si is me aspexerit. (Exeunt.)

ACTUS II, SCAENA ij
FUCUS, IGNAVIA, CORNELIUS

FUCUS Age, puer, exi cito. Prospice, despice, circumspice. Neminem vides?
COR. Ne unum.
FUCUS Circumspecta denuo? 505
COR. Nemo est, mihi crede. Tuto licet.
FUCUS. Prodeamus ergo. Iam, Ignavia, pange mihi suavium. Iam heus,
puer, obserato fores, vel potius (audin’?) aufer te hinc. Hem, manta. Oh, confer
te ad Prudentiam hospitam et verbis meis saluta. (Iturus.) Atque (audin’?) dic
etiam res nostras adhuc processisse prospere. 510
COR. Eo.(Exit.)
IGN. Verum dic mihi, anime mi, haeretne nunc Iudicum animi pendulus?
Nec quid agat stabile est illi, filiumne sinat Comaediam ducere, an potius illi
valedicere?
FUCUS. Imo sane, et nisi intervenisset forte Ingenium, spes erat illam ex 515
sententia dimovisse protinam. Ita enim homini adblandibar subdole ut me solum
vere amicum sibi et benevolentem autumavit miser.
IGN. Ecastor, Fuce, meretricum ad mores confectus es lepide. Illae ubi
vetulae et edentulae sunt, pigmentis vultum interpolant. Itidem tu perfidiam,
malitiam, caeteraque animi vitia fictae sanctimoniae fuco et probitatis occulis. 520
FUCUS Rem revera tenes, mea Ignavia. Bifrons ego sum sane.
IGN. Bifrons quid? An alter Ianus?
FUCUS Ianos ego nihil moror nec Troianos adeo, bifrons inquam sum.
IGN. Quid isthuc verbi est?
FUCUS Audies. Tristis severitas inest in vultu dum sum in publico, at 525
clanculum, mea recreatio, clanculum nemo me lubentior, festivior nemo,
nemo qui genio indulget magis.
IGN. Dii te servassint mihi, ita tu sapis pleno pectore.
FUCUS Temperantiae sum in publico et castitatis exemplum unicum.
At clanculum, mea delectatio, homo sum. Nihil dicam amplius. Homo sum 530
clanculum.
IGN. Ha ha he. “Caetera quis nescit?”
FUCUS “Lassi requievimus omnes.” Quid dixi “lassi requivimus omnes”?
Erravi. “Semel insanivimus omnes” dicerem.Sed homo sum et humanum est
errare. 535
IGN. Mehercule homo perpaucorum hominum! Placetne autem tibi in
meas aedes errare paululum? Dapes apparavi tibi aliquot et vinum vetus.
FUCUS O apage, apage a me vinum, men’ vinolentum putas?
IGN. Non hoc ex me audies. Sed sine Cerere et Baccho friget nosti quid.
FUCUS Novi quid. Atqui novi quid alicuius, quod sine Cerere et Baccho 540
non friget tamen, non sane clanculum.
IGN. Sed dic mihi serio, nunquid Bacchum non amas paululum?
FUCUS Non omnino sane.
IGN. Non omnino?
FUCUS Non Bacchum sane, sed Iacchum amo medullitus. 545
IGN. Obsecro te, Bacchum inter et Iacchum quid inerest?
FUCUS Permultum sane. Nam Bacchum colunt quos vocamus boni socii,
Iacchum nos soli quibus mos est potare clanculum.
COR. Hic, ut videtur, in eorum numero est “qui puros simulant et Bacchanalia
vivunt.” 550
IGN. Euge, lepidum discrimen! Vin’ ergo apud me Iacchi paulum sapere?
FUCUS Nunc non licet sane.
IGN. Quid? Ne sapere quidem?
FUCUS Non sane. Nam ne Ingenium et Iudicium in gratiam redeant cauto
opus est. 555
IGN. Vah, quid si Iudicum rursus ad Ingenium redeat?
FUCUS Techna tum alia excogitanda est.
IGN. Sat erit temporis. Proin Iacchi aliquantillum interea loci licet sapere.
FUCUS O Ignavia, “isthuc est sapere, non quod ante pedes modo est videre,
sed etiam illa quae futura sunt prospicere.” 560
IGN. Facete. Hoc autem ubi praevorteris, annon tum Iacchum sapies?
FUCUS “Verbum sapienti sat est.” Sed aedes a Iudicio crepuere.
IGN. Quo te agis?
FUCUS Philomathes est, tristis hercle videtur admodum. Nempe de hoc est,
quod patris animum immutatum videt ut iam non sinat toties cupitam Comaediam 565
ducere.
IGN. Salva sum interea, mi Fuce, opera tua.
FUCUS Tu iam hominem adorire optimis quibus potes blanditiis. His forte
pellicias eius ut in te recurrat amor.
IGN. Mehercle nequeo me continere quin tuum exosculer consilium. 570
FUCUS Oh apage, apage. Oscula in publico? Differamus haec dum
conveniamus clanculum.
IGN. Intelligo, mox eris apud me.
FUCUS Ne dubites. Vale. (Exit..)
IGN. Quid nunc primum agam? Cantiones, pol illecebrae amantium 575
optimae. Hac primum experiar.

ACTUS II, SCAENA iij
PHILOMATHES, IGNAVIA

PHIL. Ubi illic scelus est qui me perdidit? O si iam daretur mihi! Ne vivam
nisi hominem pro merito ulciscar probe qui me miserum, et (quod me excruciat
maxime) Comaediam meam (nisi quod dii respiciant) plane disperdidit. Nae ego
te, Fuce, si vixero — Sed et patris me pudet mei, huic nugatori qui aurium operam 580
dederit, et minimam adhibuerit fidem.
IGN. Agite, subcaelestes sphaerae, ad stuporem meum adigite Philomathen
suavi aliqua cantiuncula.
PHIL. Ah mea Comaedia, tua haud inania iam sentio auguria. Sed quid audio?
Unde? Quorsum hoc? Quid sibi volunt fidicines? Nam cui dicam hanc comparatam 585
esse musicam?
IGN. Obstupescit misellus. At ego salute data stuporem hunc excutiam. Vos
abscedite. Philomathes mi, mea voluptas, quid agitur?
PHIL. Quid id curae tibi? Tuaene hae illecebrae, Ignavia?
IGN. Illecebrae? Ah ne dixeris, Philomathes, ne dixeris. Nostra ne sordeant tibi 590
(nihili licet) munuscula. Quid me tam torvis collustras oculis? Ego quid in te
peccaverim?
PHIL. Quid tu molesta mihi es? Pish, aufer has blanditias.
IGN. Eia, tam saeviter! Ego despectui tibi sum, Philomathes, postquam
Comaediam amas? 595
PHIL. Neque id immerito tuo.Egon’ Comaediam tibi ut non praeferam, non
tibi propudium? At scias velim tuam me formam illius calceamento postponere.
IGN. Meam formam illius calceamento? Ah nimium hoc est contumeliae.
Verum sic solet satietati proximum esse fastidium. At esto, priores partes apud te
habeat Comaedia. Noli tamen Ignaviae prorsus valedicere. 600
PHIL. At decretum est mihi. Proin tu finem in isthoc face
IGN. Ah, quid decretum est?
PHIL. Scilicet tibi in perpetuum valedicere.
IGN. Heu me, quodnam ob factum?
PHIL. Quia collubitum est mihi. 605
IGN. An ergo collubitum est tibi macerare te (sine modo, sine fine), nec
aliquando ad Ignaviam lassatum animum adiicere? Quin potius, meum
corculum, ad me divorte modo suaviter ubi te inclines et molliscule.
PHIL. Nae tu frusta es, Ignavia, alius ego sum ac dudum. Plus operae, si
me ames, adblandiendo noli perdere. 610
IGN. Obsecro te, nunquid non licet amice te et benigne alloqui? At ego
quid te male habet scire vehementer expeto. Possum fortassis remedium praestare.
Quid te quaeso excruciat?
PHIL. Tua verba atque adeo te hinc aufer protinam. Nolo tuum diutius ferre
stultiloquium. 615
IGN. Serione hoc, Philomathes?
PHIL. Num quid apud te iocarer? Sed abeundem video mihimet, alia nequeo
hanc excutere. Quid autem nunc agam? An a Comaedia me distrahi sinam? An
vitam relinquam? Tantundem pol est: ibo ad amicum quendam lepidum meum. Ibi
fortasse consilii regionem inveniam mihi. 620
IGN. Abiit, nec meum stultiloquium ferre potest. Dii me perpetuo oderint,
ego si inulta moriar. Fucum animabo certo caeptum ut perficiat, et quovis modo
Comaedium interimat.

ACTUS II, SCENA iiij
IUDICIUM, INGENIUM

IUD. Errorem, Ingenium, cogis tu me fateri meum. Etenim cum serio apud
me hanc rem agito, perquam esset facile Fuci argumenta refellere. Tuque adeo 625
pro tempore hoc tum praestitisti satis. Adduci tamen ut credam nequeo quidquam
fallaciae illius subesse dictis, etenim probus videtur esse vir.
ING. Imo cupit se videri, eoque nomine suspectus est mihi. Quam pauci
huiusmodi ita nunc sunt ut prae se vultum ferant! Aureus videtur quidem, at ego
solum deauratum puto. 630
IUD. In aere tuo non est hercle.
ING. Nollem equidem, ne fidem falleret, qui etiam nunc Comaediam propter
mihi insidiatur, credo. Atqui pol actum aget nisi tu, Iudicium, rursus forte fluctues.
IUD. Ah noli hoc ulcus tangere, peccavi fateor. Atque adeo utinam Fucus mihi
nunc daretur obviam, ut altius paulo in illius penetrarem animum, et ut quid hominis 635
sit planius perspicerem!
ING. Alias, Iudicium, fiet hoc convenienter magis. Filium satis est actutum ut
exquiras tuum. ut de mutato nunc tuo animo certum hominem facias, atque ex animo
maeroris maculas omnes eximas.
IUD. Quo tu autem? 640
ING. Ego item Comaediae novi hoc impertiam eamque lubentiorem quam ipsa
lubentia est efficiam
IUD. St, aures alicunde usurpant sonitum.
ING. Villanus opinor est caeterique rusticuli. Choragiam se mox huc
ducturum aiebat exeunti mihi. Intus igitur concedamus. Atque eccum choraules 645
prodit. (Exeunt.)

ACTUS II, SCAENA v
4 COMITES SALTANTES, MIMUS, CHORAULES, VILLANUS, HIRSUTUS, BALLADA, <DUO MULIERES>

VILL. Sistite, Balladae meae fenestram nondum reclusam video.
COM. 1 Tace, iam aperuit.
VILL. Roseus iste color qui tuis inest genis.
(“Come helpe me over the
Mihi certus dolor, sis mihi nisi lenis. 650
water your bony bony booteman”)
BALL. Ha, ha, he.
COM. 1 Pish, pish, parce cantibus, age, choraules. (Saltant.)
VILL. Hei.
BALL. Euge, mi Villane
VILL. Solam volo, solam colo Balladam divinam,(Cantat.)
Nec rivalem qualem qualem ullum ego sinam. 655
BALL. O me faelicem nimis, meus hercle Villanus multis quod aiunt
parasangis caeteris anteit.
VILL. Ha, quid dixit?
HIR. Te collaudavit oppido.
VILL. Collaudavit? Age, choraules, iterum, iterum. 660 (Saltant.)
BALL. Obsecro vos, nunquid hunc maritum non invidetis mihi?
MUL. Ecastor venustus est, et super quam dici potest lepidus.
VILL. Ecquis hic saltat sic? Mea dic voluptas,(Cantat.)
Quam haec nox certe mox ponat inter nuptas.
Aspice nec irascere solum qui te perit, 665
Et nisi tu facis me ne gru solus tuus erit. (The morris dance.)
BALL. Ah mihi nimium dilecte Villane, quam ego te amo! Parce tibi,
parce tibi, anime mi, recipe anhelitum.
MIM. Hem domine, mi domine, benignitatem tuam! Duo saltem, unum,
unum saltem denariolum! Macte, congerrones mei, macte in hoc pulvere saltatorio. 670
BALL. Obsecro te, mi Villane, vel respires paululum.
VILL. Pectus amore misere calet,(Cantat.)
Corque formidine perpetim salit.
BALL. Eheu meus Villanus, Villanus meus in terram procidit. Descendamus
propere, propere. 675
COM. 1 Quid malum te habet? Quid non cantillas iterum?
MIM. O sine, sine. Meditatur fortassis iam nunc cantiunculam.
BALL. Heu me miseram! Tardiusculae fuimus ineptae. Deum immortalem ,
aegre trahit anhelitum. Quid vos istic statis, stipites? Quid non succurritis?
COM. 1 Quid te perturbas, Ballada? Cantillantem mox audies iterum. 680
BALL. Hei mihi, vereor ne illa nupera cygnea fuit cantio. At tu curre adeo,
et medicum aliquem huc accerse numero.
COM. 1 Eo.
BALL. Atque propera, obsecro.
COM. 2 Quin sine me. Ego hominem, ne dubites, expergefaciam. 685
BALL. Quid facturus?
COM. 2 Caput illi perfricabo.
BALL. Aha, mi Vallane.
VILL. Oh, oh.
COM. 2 Ah, mi sodalis, mortuus es? 690
MIM. Ha ha he, revixit, revixit, Ballada.
BALL. Abstine manus, verbero, nisi vis in oculos involem.
MUL. 1 Apage te.
MIM. Ego te autem nisi osculanda enecem?
MUL. Aha, sine me. 695
ALIA Ecquid te pudet?
BALL. Ut vales, meum corculum? Vin’ aquam vitae, animi mi?
VILL. Ah, Ballada, profecto reddidisti animum mihi.
Pectus amore misere calet,(Tune “Puppie has beaten)
Corque formidine perpetim salit. 700saucie Jacke.”)
Si velis ergo mihi facere satis,
Des illico centum oscula gratis.
COM. 2 Hei, vin’ rursum fricari caput, Villane mi?
MIM. Non opus habet. Etenim iam dudum homo est perfrictae frontis.
BALL. Erige te in pedes, mi Villane dulcissime. 705
VILL. Ah mea mellita Ballada, Charontis in cymba iam nuper plane
fui. Charon, o Charon!
BALL. O mitte naenias quaeso. Mecastor tu propemodum mortem
quasi per saltum asciveras tibi.

ACTUS II, SCAENA vj
COMITES, FUCUS, RELIQUIQUE, PLAUSUS

COM. 1 Quin propera, medice, propera. Tu pol chochleam anteis tarditudine. 710
FUCUS. Quoties hoc tibi dixi, me non esse medicum?
COM. Age, age, mentiris iam. Quin propera inquam, aut ego faxim properes
FUCUS Quos ego video? Aut quaenam haec profana turba quam conspicio?
COM. Villane, convaluisti? Quis te restituit in pedes? Medicum huc mecum
attuli. 715
BALL. Perdidisti tu operam tuam.
COM. Anonn sic praedixi fore?
FUCUS Sane possem hic utinam aliqua aufugere.
VILL. Quem tu narras medicum? Illene longurio ut sit medicus?
COM. Quippe ni? 720
VILL. Ubi reperiisti quaeso?
COM. Hinc ad forum properanti hic homo fit mihi obviam. Ego medicum ex
vultu vratus huc vel ingratiis eum mecum attuli.
BALL. Quid tu hominem intentis adeo obtueris oculis?
VILL. Hercle hunc hominem alicubi vidisse me existimem. Quam magis 725
aspecto tam magis memini.
BALL. Quaenam istaec avis est?
VILL. Ha da.
BALL. Quid est?
FUCUS. Fugiam hinc illico. 730
VILL. Heus, heus, quo te subducis, mi longurio?
FUCUS Bone vir, quid tibi mecum est negotii?
VILL. Paululum quid. O mea Ballada, hic ille est sincerus nebulo qui
dierum festorum ludis tam infestus est nostris.
COM. 1 Edepol est ipsissimus. 735
BALL. An pro certo habes?
VILL. Certissimo. Heus tu, bone vir.
FUCUS Nomen meum probe tenes sane.
VILL. Sane? Tam illumpse scio esse nunc quam me vivere.
BALL. Quin ergo hominem prout dignus est ludificas? 740
VILL. Eho tu, verbero.
FUCUS Hoh.
COM. Eho tu, flagrio.
FUCUS Hoh.
VILL. Iam vos ordine quisquis suo — 745
COM. 2 Eho tu, silicernium.
FUCUS Hoh.
COM. 3. Eho tu, sterquilinium.
FUCUS Hoh.
BALL. Ehem, mea amoenitas. 750
FUCUS Oh apage.
MUL. Mea serenitas.
FUCUS Utinam vos ambas haberem clanculum.
VILL. Iam sinite me solum illum adoririer.
FUCUS Utinam hinc aliqua me subducere possem clanculum! 755
VILL. Dic mihi, tu nugivendule, qua ausus es fiducia ea damnare ludicra
innocentia?
FUCUS Simulabo haec in publico probare maxime.
VILL. Quid? Satis meditatum tibi est quid respondeas?
FUCUS Nunquam, mihi crede, haec quae dixti damnavi ludicra, nunquam, 760
nunquam sane.
BALL. Vide sis, anime mi, ne de homine forte erres.
VILL. Ego pro certo scio, pish, hunc illum esse qui oppida omnia circiter
otiosus ambulans ludicra haec inventa Diaboli clamat esse.
FUCUS Verum dicit fateor, sed odium dissimulandum nunc est mihi. 765
VILL. Quid tute tecum? Responde, responde mihi, nonne suasu et impulsu tuo
cippis ultricularius adiudicactus fuit noster atque etiam indignis modis,
postquam ex cippis evaserat acceptus loris?
FUCUS Et hoc quoque verum est, negabo tamen. Nusquam factum sane.
VILL. Profecto mentiris, tibi in os dico, mentiris sane. Tun’ ergo ludicra iam 770
probas nostra?
FUCUS Non vitio verto sane.
HIR. At olim me audiente damnabas, per deos, atque insuper graviter
omnes accusabas quos nempe penes erat haec reprimere, nec reprimebant tamen.
VILL. Aha, quid respondes iam? 775
FUCUS Nempe quod prius. Hoc usquam factum a me nego planissime.
VILL. At etiam adduci nequeo ut tibi creduam, nisi tu nobiscum una
saltare velis. Age, choraules.
FUCUS Oh quaeso egon’ ut saltem hic in publico? Apage, apage, isthic
haud decet sane. 780
BALL. Quaeso, mi domine, dignare mecum vel unicum modum.
FUCUS Sane vero nunquam didici saltare.
BALL. Parum refert.
FUCUS
O me infoelicem! Quomodo me ex hac turba expediam?
BALL. Age, age, noli verecundari. Aut, si me indignam putes quacum 785
saltes, ex his aliquam eligas tibi.
FUCUS Apage te a me. Molesta ne sis mihi. Viginti minas qui me hic
captum redimeret —
VILL. Omnes una iam hominem circumgyrate.
FUCUS Apagite hinc, Furiae. Quid hic sibi vult impetus? 790
BALL. Quid tristis es, vir dignissime?
FUCUS Mitte me obsecro. O quaenam est haec miseria?
VILL. Ut desudascit miser! Age, inepte. Nihilne foemina te formosa
movet? Mecum ergo saltabis. Age, choraules
FUCUS Per ego tuam virtutem te oro, me mittas modo. 795
VILL. Nihil audio. Saltabis, per deos. Age, nequicquam ne vis.
Videro mentitus annon es nuper mihi nunquam haec te damnasse ludicra.
FUCUS Damnavi, fateor sane. Verum iam me si dimiseris, perpetuum
horum fautorem et patronum feceris.
VILL. Imo tu qui mentiri potes, potes etiam fidem fallere. Sed quia tu 800
saltare nescis, nos te circiter saltabimus. Tu vice Maii perticis fungere,
quam tanto semper opere eradicare conatus es. Agite, mei sodales festivissimi.
Tu, mea Ballada, siste te alterinsecus.Tu, bone vir, hic consiste, hic inquam.
FUCUS. Quaeso tuam clementiam.
VILL. Cave quoquam ex isthoc loco excessis, peribis illico. Iam agite, 805
paratus sum graphice, heigh. (Saltant omnes.)
BALL. Ha ha he, quam misere perturbatur miser!
VILL. Heigh heigh.
FUCUS Itane lepidum visum est tibi nos irridere, scelus?
VILL. Ha ha he. 810
FUCUS Pergin’, nequissime, deludificare me?
VILL. Quid ais? Nostros iam ludos ecquid probas? Vin’ ultricularium huc
accersi? Is forte te oblectabit magis.
FUCUS In malam rem omnes ultricularios, in malam rem dico sane.
BALL. Ubi audiveris, haud isthuc sat scio dixeris. Evocato aliquis 815
ultricularium foras.
FUCUS Quaeso ne feceris, aliud me manet negotium. Ex animo iam
loquor sane.
PLAU. Ain’ tu prae foribushic saltare?
COM. Eccistos tibi. 820
BALL. Eccum autem Plausum. Plausus, quid affers novi?
PLAU. Pater te quamprimum cum hoc choro una domum recipere iussit.
BALL. Audin,’ mi Villane?
VILL. Eamus ergo propere. Vale tu, fungule. Abire nunc licet tibi in rem
tuam. Quid hic cunctamur? I prae, choraules. “Saltantes licet usque, minus via 825
laedet. Eamus.” (Exeunt omnes saltantes.)
FUCUS (Solus.) In malam crucem, homines perditissimos. Quam ego
inauspicato huc cum Ignavia prodii! At quorsum dicam chorum hunc accersivit
Ingenium? Apud Iudicium proculdubio impetravit Ingenii importunitas ut
Comaedia prodeat, atque id intus nunc agunt scilicet. Hoc ego ex Iudicio 830
electabo propediem, ut si hac Comaediam nequeo supprimere, alia aggrediar via.
Stabile est mihi nuptias has turbare usque, sed clanculcum, clanculum.

Perge ad Actum III