Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

ACTUS V, SCAENA i
FIDELIS, VIRGINIA

FID. Illud unum abest a perfectione vindictae meae. Quod si illa intereat, neque 1560
causam cognoscat interitus, non tanta illam conficiet doloris acerbitas. Quod si me
cognoverit mortis autorem suae, duplici dolore torquebitur.
VIRG. Bene est, quod postquam totum peragraverim oppidum, tandem tamen
invenerim.
FID. Video Virginiam. Quod agit hera illa invsa tua? Solane est, an amatoriis 1565
deliciis fruitur? An potius aliquid rursus molitur mali?
VIRG. Sola non est, sed solis comitata lachrymis. Ego autem te illius nomine
supplex obtestor, ut ad eam accedas perituram quamprimum poteris.
FID. Si meus illam adventus cruciare posset, lubens accederem.
VIRG. Illud nimis crudele. Sed venias, audias, dein quod placet facias. 1570
FID. Venturum me dicito. Quodsi verborum acerbitas vexare possit, expectet
verborum aculeos.

ACTUS V, SCAENA ii 
FIDELIS, VICTORIA

FID. Video iam meis Fortunam favere consiliis, cum mihi novos quibus illam
excruciem modos suppeditet. Sed adest ipsa. Quid te iam rursus impulit, ut mihi
novas deinceps molestias exhiberes. 1575
VICT. Idcirco te accersivi ut priusquam ex hac vita migravero tibi, quoad possim,
placeam.
FID. Novae artes, novae astutiae.
VICT. Gratias tibi, mi Fidelis, immortales ago, quod me coram marito accusasti
meo. Quae mihi celerem inducet mortem accusatio, nisi ista doloris acerbitas vitam 1580
eripiat prius. Gratias, inquam, ago, quod tua iam moriens opera dolores infinitos
moriendo finiam, nisi mea in te adorando nimis insania miseram hanc animam poenis
conficiat sempiternis. Illud autem te oratum velim ut, per amoris foedera et amantium
gaudia, et per postremas has lachrymas meas, ut sive crimen, sive culpam istam
meam, quod te offenderim, non palam facias, sed tacito contineas pectore. Quod 1585
enim feci, discessus ut facerem coegit tuus, qui mihi videbatur languescentis amoris
indicium. Hoc si effeceris, nihil me tibi debere tamen dicam, quia nihil est quod
possim persolvere praeter inanem pulverem morituri corporis. Quod si anima e
corporis custodiis avolans et mortis vim effugiens aliquid efficere valeat, debere
me dicam, ut debeo, tibi plurimum, quia tum spes erit persolvendi quod debeo. 1590
FID. Ita mihi ista oratione tua perturbasti pectora ut poeniteat audivisse.
VICT. Ne te poeniteat, Fidelis. Neque enim misericordiam movere cupio, nec
te a crudeli instituto dimovere. Illud tantum volo, ut errorem hunc meum coelare
velis. Vita invisa mihi est, nec mors molesta aut misera, quam ego alacri animo
et erecto lubens oppetam, ut simul cum vita vitae relinquam miserias. 1595
FID. Cum iusto dolore commotus vindictam cogitas, ineptum est foemineis
aures praebere vocibus.
VICT. Si illud tibi molestum sit quod non celerius moriar, en tibi me ad pedes
provolutam tuos, en pectus istuc doloris ac luctus ergastulum. Fige, et transfige,
et confige quantum volueris. Cupio enim errorem meum meo diluere sanguinem. 1600
FID. Nihil est quod citius furentem placare possit animum, quam si inimicus
se tuo subiiciat imperio. Tu mihi dictis animum penetrasti tuis, atque utinam primo
sic fecisses! Nunquam huc res redacta foret. Sed erige teipsam, ignosco, et ut
maritus ignoscat efficiam tuus.
VICT. At sera nimis est haec, Fidelis, medicina tua. 1605
FID. At non tam sera, quin adhuc tempus siet.
VICT. Tempus erat, sed praeterfluxit tempus.
FID. Victoria mea, quid agis/ Ne dubites. Quid hoc novi est? Ne te perdas,
Victoria, nec illud committas. Ut mortis metus plus possit quam mors! Quid iaces?
Responde mihi. Proh dolor, frigescit illico. Ah mea Victoria, num me agnoscis? 1610
Loquere, Victoria. At illa non respirat, sumpremum exhalavit spritum, certum est.
Cornelius illam veneno sustulit. Me miserum, quem sic transversum egit iracundiae
impetus, ut reiiceretur prorsus rationis imperium. Ah dulcis Victoria, ego discessu
hoc feci meo, mea sola culpa, mihi, non tibi debetur supplicium. Egone te mortua
vivam? Vivam te mortua? Cur sic in terram relaberis? Cur non Fidelim aspicis? 1615
Aperi istos oculos, nec mihi quondam gratissima lumina tam subitis extinguantur
dolorum tenebris. Aperi, inquam, oculos, et lachrymantem Fidelem cernito. Vel
vive, ut vivam, vel simul mecum relinque vitam. Si tecum vivere non licet, nec sine
te libet vivere. Et o utinam, o utinam per fatorum leges liceret ut mea mors meae
vita foret Victoriae! Sed quid iuvat frustra lachrymarum vim effundere? Fatorum 1620
leges immutabili necessitate conservantur. Moriar itaque, neque tu vives tamen, et
tamen moriar, ut meo sic demum corpore celebrem exequias et funera Victoriae.
Aequum enim est ut quos primo iunxit amor, disiunxit odium, aeterno mors
iterum coniungat vinculo. Te vero, quondam salus et vita mea, Victoria, obsecro
ut quamvis hoc merito contigerit meo, non asperneris tamen istos honores ultimos 1625
funeris tui. Et, si cor afflictum misericordiam mereri debeat, afflicti miserere
pectoris. Nec illud tibi displiceat, quod toties Victoriam lingua ista mea iam poene
languescens inclamaverit. Iam enim finem faciet querelarum suarum, et extremas
postremo reliquias colliget vultus tui, quamvis mortui, serenissimi tamen,
reliquias labrorum, quae mihi quondam fuerunt dulcissima, reliquias oculorum, qui 1630
mea quiondam fixerunt pectora. Accipe nunc postrema haec a Fideli oscula,
postremas has quae tui causa spargentur lachrymas, postrema haec quae propter
amorem tui trahentur suspiria. Oh, et adhuc spiritus est in corpore!
VICT. Eheu.
FID. Nec sic desperes. Respira et vive, Victoria. 1635
VICT. Ah sine ut moriar
FID. At ego ut vivas volo. Mihi pro utroque dolendum, sic meritum est meum.
VICT. Adiuva me obsecro.
FID. Num adhuc praeteriit animi anxietas?
VICT. Praeteriit, Fidelis. 1640
FID. Vide ut tepisam cures. Ego conveniam Cornelium. Ne metuas, ignoscet,
Victoria.
VICT. Hoc tibi acceptum referam.

ACTUS V, SCAENA iii
VICTORIA, VIRGINIA

VICT. Virginia, exi.
VIRG. Num tu foras emisisti Attiliam? 1645
VICT. Minime.
VIRG. Certe fugit. Nam et illius arca inanis est, et ipsa non est domi.
VICT. Ut lubet, parum refert. Sed nostin’ quid effecerim? Mortuam dum me
simulo, dum fictas effundo lachrymas, sic illum commovi ut una mecum perire
constituerit. 1650
VIRG. Gaudeo, ita me dii ament, hera.
VICT. Propera ergo quantum potes ut Frangtipetram convenias, atque illi
dicas ut quod percepi minime perficiat. Nostin’ quid velim?
VIRG. Ne Fidelis periclitetur scilicet.

ACTUS V, SCAENA iv
APPARITORES, ONOPHRIUS, ATTILIA

AP 1 Non est quod quenquam reprehendas praeter teipsum. Ipse rem totam 1655
confessus es coram iudice.
ON. Timor me coegit ut illud de me dicerem quod minime feceram.
AP. 2 Age, move te ocyus.
ON. Quo, quorsum, et quousque me sic pertrahitis?
AP. 1 Ad carcerem, ut crastino die poenas luas illo in loco ubi hoc furtum 1660
feceras.
ON. Patiamini quaeso, optimi viri, ut priusquam ex hac vita excessero
pauca praefari liceat.
AP. 2 Si modo brevi perfeceris.
ON. Sic faciam, siquidem brevis oratio petenetrat. 1665
Ingemit et, duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert:
O Fortuna potens, quam variabilis!
O Fortuna ferox, quam intractabilis!
O Fors fortuna, cur non es omnibus una? 1670
Ego Onophrius lyricorum coryphaeus, ampliator Calepini, corrector Cornucopiae,
commentator Ovidii, censor Virgilii, praeceptor Fidelis, doctor iuventutis, trahor per
pagos, per urbes, per oppida, perpessus carcerem, perpessus vincula, passurus crucem,
et passurus vulnera. Cur mihi deest ferrum quo mea transfigam pectora? Pulchrius
enim est cum dignitate mori quam sine laude vivere. Ut Maro noster, “laethumque 1675
volunt pro laude pacisci.”
AP. 2 Sit pudor et finis.
ON. O miseremini mei, miseremini saltem vos, amici mei, obsecro. Proh deum
atque hominum fidem, quid enim nisi vota supersunt?
Nos qui sumus in hoc mundo 1680
Vitiorum in profundo
Iam passi naufragia.
Gloriose transmontane,
Ad salutis portum trahe,
Ubi pax et gloria. 1685

ACTUS V, SCAENA v
FIDELIS cum servo NARCISSO, ONOPHRIUS, VICTORIA, APPARITORES, ATTILIA, VIRGINIA

FID. Cornelium adhuc reperire non possum. Certum est eum expectare dum
domum redeat.
ON. Ah domine Fidelis, vindica me, libera me ab hominibus iniquis.
FID. Quid tu, malum, cum ista veste, et quid isti tecum volunt?
ON. Dicit Cato, “interpone tuis interdum gaudia curis.” Ego itaque mutata veste 1690
recreationis gratia dum nocte superiori cogitabundus perambulo, isti me ut furum
apprehendunt, et virgis caedere minantur ut latronem. Nosti vero tu ipse quod ego
sim integer vitae scelerisque puris.
VIRG. (Rediens a Frangipetra.) Hera, et latro et Attilia simul sunt comprehensi.
FID. Quid ille furatus est? 1695
APP.1 Vestes quasdam.
FID. Spectatae probitatis homo hic est, nec illi feram ut inferatur iniuria.
ON. Perge ut coepisti, Fidelis magnanime. Nec sinas ut qui te bonis instruxit
literis tam insigni sic afficiatur contumelia.
VICT. Iste mihi, Fidelis, vestes eripuit, sed quia tibi amicus est remitto lubens. 1700
FID. At nihil eripuit, Victoria. Quomodo vero se res habeat exponam deinceps.
Interim quid istam comprehenditis?
APP. 2 Invenimus eam cum istis pannis ambulantem, quas cum aliunde eripuisse
coniiceremus, nisi siquid aliud herae placeret suae.
FID. Hoc a me primum cognosce, Victoria. Narcissus meus cum tuam deperiret 1705
Attiliam, nec ea potiri posset, arte aggreditur. Hisce vestibus ornatus ad portam cibum
petit. Illa aperit, hic intrat, quid egerint deinceps nescio. Hoc satis est, quod
Marcelli adventu territus fugerit quasi latro, ut servaret Attiliam.
VICT. Itane, mastygia, in meas aedes introducis quempiam qui illas tam turpi
facinoris labe polluat? Feres quod merita es. 1710
ATT. Feci hoc bono animo, hera. Ille cibum petiit, ego miserta sum, ut soleo,
pauperis, at is subito intravit, ianuam occlusit, vim intulit. Clamare cum volui, iurat
rem palam fore.
VICT. Honesta excusatio!
ATT. Ille fidem mihi dedit suam. 1715
VICT. Quid? Ut te sibi uxorem acciperet?
ATT. Maxime. Et est ille mihi vir, et maritus. Cumque ille nostras pultaret fores
Onophrius, ego Narcissum esse putans, quae mea erant omnia comportavi, ut simul
cum eo fugerem.
FID. Hoc minus malum est, quam esse credideram. Itaque ne tibi amplius molesta 1720
sis, Victoria, i intr. Vestis restuetur, et quod tu speras propulsabo facile. Nosti quid
velim. Sed illi* ignosce. (* - Attiliam dicit.)
VICT. Sinite ut discedeat.
APP. 1 Eat sane.
VICT. At mei obsecro memineris, Fidelis. 1725
FID. Faciam, et perficiam.
VICT. Eamus, ergo, Virginia. Sed quid de illo quod praecepi tibi?
VIRG. Fugit ille nescio quo, nec quicquam est ausus aggredi.
FID. Videtis, ni fallor, probitatem istius hominis. Liberetis igitur.
APP. 2 Ipse crimen confessus est coram iudice, qui nos eum in carcerem iussit 1730
includere.
ON. Timor tormenti me sic coegit loqui. Tormentum enim dicitur quasi torquens
mentem.
FID. Hoc iam nunc velim ut scias, Onophri, me condonasse et in gratiam rediise
cum Victoria, atque illud una efficiam ut ignoscat Cornelius. Itaque tibi mirum videri 1735
non debet si tibi consulam, liberatus enim sum ab illo furore iracundiae qui oculos
perstrinxit, ne tuum probarem consilium. Vos vero, boni viri, istum ad iudicem
redudicite. Rem totam ostendite, atque illum meo rogate nomine ut hunc remittat,
hominem honestum et satis probum.

ACTUS V, SCAENA vi
FORTUNIUS, BARBARA, SANCTA, MEDUSA, OCTAVIANUS, FIDELIS, APPARITORES

BARB. (In domo.) O scelus, o fata. Adesdum, Sancta. Adiuva me obsecro. 1740

Exeunt Medusa et Fortunius, sequuntur Octavianus indusio tectus, gladium tenens, Sancta lucernam, Pamphila veru portat, etc.

APP. 1 Quis hic sonus est qui nostras complet aures?
SA
NCTA (In domo.) Aperito hanc ianuam, sceleste.
BARB. Vae miserae mihi! 1745
OCT. Ferte opem, ferte opem!
FID. Secedam huc paululum.
APP. 2 Arcte comprehendite. Quid hoc novi est? Quid isti tuum furati sunt?
OCT. Ego omnino nescio. In lecto eram. Quid tibi contigit, Barbara?
BARB. Quo nihil peius accidere potuit. 1750
OCT. Quid illud est?
BARB. Scelestus ille huius sceleratae auxilio intravit, vitiavit.
OCT. Sanguine poenas dabis.
APP. 2 At cave, Octaviane. Festina lente.
OCT. Ah perfida, haeccine est quam mihi praestas fidem? 1755
MED. Ne sic mihi, Octaviane, succenseas. Iuvenis iste mihi persuasit quod
Barbara tacito consensu, et secreto amoris foedere, illi astricta fuerat. Ego igitur
quod utrique gratum foret quoad potui effeci, atque illum introduxi.
BARB. Nullum ego consensum novi, nulla amoris foedera, nec illum in vita
vidi ante hunc diem unquam. 1760
FORT. At illud verum non est, ne dicas, Barbara.
FID. Tune hoc fecisti, Fortuni?
OCT. Siccine tractare soles amicos, Fortuni, tuos? Rapite, inquam, ad carcerem.
FID. Iam par pari referre possem, Fortuni, tibi.
FORT. At quid agis? Conspiravimus nos inter nos. 1765
FID. Octaviane, nisi molestum sit, audi iam obsecro. Quod factum est, infectum
fieri non potest. Si tu Fortunium in capitis periculum adducas, quid proderit?
Neque enim hoc maculam natae absterget tuae. Sed secedas huc paululum. Census
et opes Fortunii, stirps etiam et maiores te longe superant.
OCT. Non nego. 1770
FID. Accidet igitur satis commode si hanc uxorem duxerit.
OCT. Mihi sane placet, si Fortunius voluerit.
FID. Id ego efficiam. Diligentius haec tecum, Fortuni, cogita. Vim intulisti
virgini. Deprehensus es, ut vides. Vel tibi supplicium infligatur vel mors necesse
est, si res ad iudicem deferatur. Illud igitur optimum puto ut illam tibi habeas uxorem. 1775
Sic et vitae nimirum tuae, et illius pudori optime consulueris.
FORT. Cum eo iam res redacta sit, assentior tibi. Sed vereor ne illa non consentiat.
FID. At illud ne metuas. Vides quid tibi evenerit, Barbara, vides amoris nostri
disrupta vincula. Itaque ne asperneris nobilem istum iuvenem Fortunium. Sic et
patris ex animo delebis molestias, et ab ipso Fortunio depelles periculum, et casu 1780
contractam hanc absterges maculam, et mihi e feceris longe gratissimum.
BARB. Quando tibi hoc placuerit, Fidelis, fiat sane. Lingua nulla est qua negem
quicquid roges.
FID. Habeo gratias. Nunc ergo, quod foelix faustumque siet, vos invicem
amplectimini. 1785
FORT. Illud tibi polliceor, me semper habiturum te in deliciis. Sed nolim ut
amorem quem Fideli praestiteras anteponas et honori meo et officio tuo.
BARB. Si illum amare potui, qui me fere semper contempserat, multo magis
amantem et maritum amabo meum.
OCT. Filii mei, diis sit gratia, quod res evenerit tam foeliciter. Eamus intro. 1790
Nam et frigus et nox molesta sunt mihi. Vale, Fidelis.
FID. Et tu etiam, Octaviane.
FORT. Postquam hoc nobis tua contigerit opera, hac nocte nobiscum eris,
Medusa, et posthac nunquam. Gratias tibi ago, Fidelis.
FID. Sit fortunatum quod agressus es, Fortuni. 1795
MED. Quid ego effecerim ostendet tempus, et tibi me multo chariorem reddet.
APP. 1 Et nos etiam aliquam mercedem expectavimus.
FID. Valete. (Dat eis nummos.)

ACTUS V, SCAENA vii
FIDELIS, NARCISSUS, ATTILIA, CORNELIUS

FID. Quid tibi de hac re videtur, Narcisse?
NARC. Admiror tuam, here, naturae praestantiam, qui non solum inimicis 1800
ignoscis tuis, sed eorum etiam saluti et dignitati consulis. Et, ne fidem infidae
datam falleres, Barbaram contemnis tui amantissimam. Hoc ego non facerem, quin
et istum Fortunium in carcerem coniicerem, et ipse solus potirer Barbara.
FID. At de Barbara, Narcisse, non est quod dubitem. Illum habet virum,
me amatorem suum. Hoc potius agendum est ut expediam Victoriam. 1805
NARC. Illud vere magnanimum decet. Sed quid tam subito mutatur sententia?
FID. Accersivit illa me. Ad pedes moribunda concidit meos, veniam petiit,
impetravit.
NARC. Magna est facultas foeminae, quae et ferreum pectus mollire potest,
et placidum irritare. 1810
FID. Hoc saepe in meipso verum esse sentio. Sed ut Victoriam absolvamus,
quid si rem ordine ut gesta est exponam? Nam et furtum tuum apertum est, et te
suum Attilia vendicat.
NARC. Optime. Sed sic ut Cornelius non intelligat rem hanc a nobis.
FID. Scio quid velis, non intelliget. Ipsum aggrediar callide. 1815
NARC. Sed heus, here, ipse adest. Fac iam verbis meis vultus respondeat
tuus.
FID. Et non hoc praescisse me oportuit ante, Narcisse?
NARC. Ego nihil suspicatus sum hinc eventurum mali.
FID. Heu quas turbas concitasti, improbe! 1820
NARC. Vehementer doleo.
CORN. Fidelis servo iratus est suo. Quid hoc novi est?
FID. Illa immerito morietur, et ipse Cornelius me iure infestis prosequetur
odiis, quod castam et pudicam amiserit Victoriam. Me miserum, et te pessimum qui
ista narrasti mihi. 1825
CORN. Mea, ni fallor, hic res agitur, nec mea quicquam meruit Victoria.
NARC. Here, si hoc praescissem, periissem priusquam ad eam accederem.
Sed quoniam, quod praeteriit, revocari non potest, quod futurum est ne eveniat
provideri decet.
FID. Et quisnam mihi relictus est providendi locus? 1830
NARC. Ut Cornelio rem totam explices.
CORN. Accedam propius.
FID. At ille non credet.
CORN. Quid tu hic, Fidelis?
FID. Nscio quid nihili. 1835
CORN. Quid tam tristis et severus es?
FID. Quid ita tibi, Corneli, videor?
CORN. Quid? Nam vultus tuus moerorem indicat.
FID. Duo sunt quae non me solum, sed et totum terrarum orbem sursum deorsum
agunt, Fortuna et Amor. Hic puer caecus, illa proterva foemina. 1840
CORN. Meae perquam similis.
FID. Utinam esset, tum mundus foret immundus minus. Sed quid illud est quod
habes in manibus?
CORN. Venenum hoc est, quod meam a medio tollet Victoriam.
FID. At tua, Corneli, uxor pudica est, et vita dignissima. 1845
CORN. Quid? An non illud quod perpetravit mortem meretur?
FID. Nihil perpetravit illa. Noster est error, non illius.
CORN. Quid igitur de illo dicis, qui ex meis exivit aedibus?
FID. Servus hic erat meus Narcissus, qui, cum tuam amaret Attiliam, ad illam
accessit, et illo quem vidimus egressus est modo. 1850
CORN. At qui hoc scire potuisti?
FID. Ab ipsa nimirum Attilia.
CORN. Ubi est Narcissus iste? Fac ut conveniam hominem.
FID. Narcisse, accedas propius.
NARC. Ignosce mihi, Corneli, obsecro. 1855
CORN. Dic uno verbo quomodo se res habuerit.
NARC. Amavi Attiliam. Hora constituta veni. Re peracta redii.
CORN. Sed cum ex aedibus exires meis, nihilne loqutus es?
NARC. Quod sciam nihil.
CORN. Quid igitur nominasti Victoriam, uxorem meam? 1860
FID. Perierunt omnia.
NARC. Oh iam memini me ista dixisse cum egrederer, “O victoria, victoria,
longe iucundissima, quae me tantis onerasti hac nocte gaudiis.” Quum enim diu in
Amoris castris militassem amans, nec tamen Attiliam potuissem consequi, cum illa
ad extremum votis pareret meis, victoriam mihi consequtus videbar iucundissimam. 1865
Itaque quod victor in amoris proelio forem, dixi “victoria,” non quod tuam, Corneli,
uxorem appellaverim.
CORN. Attilia, exi. Videbo quid monstri alant.
FID. Salvus sum tua opera.
NARC. Si aliud fuisset nomen Victoriae, periissem profecto. 1870
ATT. Quid me vis, here.
CORN. Nostin’ hunc hominem?
ATT. Quidni norim, cum mihi maritus sit?
CORN. At quomodo istas clam me confecistis nuptias?
ATT. Ille mihi amorem narravit suum, apprehendit manu, promittit si taceam 1875
me illi uxorem futuram.
NARC. Ego ad te accessi, fateor, sed ut ad scortum, Attilia. Nec tibi quicquam
praeter amorem promisi meum.
ATT. Non meministi, bone vir, cum ego, ut te reiicerem, clamare occoepi, tu
vero ut tacerem promisisti nuptias? 1880
NARC. Male mehercule tibi consulis, Attilia. Illud enim certum est, si te uxorem
duxero, et vestem et victum, et nummos etiam de tuo mihi suppeditandos esse. Ego,
ut vides, omnia mea mecum porto. Itaque —
ATT. Quid itaque?
NARC. Itaque laborandum tibi erit atque elaborandum, Attilia. 1885
ATT. Quasi ego ociosa esse soleam!
NARC. Sis mea sane, quoniam ita vis. Neque enim repugno.
CORN. Quam saepe humanum iudicium labitur!
FID. At illud optime quod res palam fiat.
CORN. Quum igitur tu hanc rem, Narcisse, in lucem protuleris, quamvis insignite 1890
iam mihi feceris iniuriam, agnosco tamen, sed illa lege, ut meam tibi Attiliam sumas
uxorem.
NARC. Lubens assumo, et gratias ago.

ACTUS V, SCAENA viii
ONOPHRIUS, CORNELIUS, FIDELIS

ON. Nos autem laetari debemus.
FID. Onophri, gaudeo, ita me dii ament, quod eorum manus effugeris. 1895
ON. Amplitudini tuae, Fidelis, ago gratias. Infinitas enim referre non possum.
Sed quid hoc est? Quid tibi cum his hominibus, et masculini et foeminini generis,
sub Iove frigido? Si vobis bene est, ego quidem valeo.
FID. Nuptias, Onophri, hic instituimus inter Narcissum meum et huius Attiliam.
ON. Vobis gratulor, mihi gaudeo. 1900
CORN. Quoniam ita evenit ut Onophrius huc accesserit tam opportune, utinam
novas has nuptias festivo quodam carmine celebraret.
FID. Recte mones. Sine ut in hac re te exorem, Onophri, ut nobis quoddam
componas epithalamium.
ON. Epithalamium? O vis ut ego fungar officio pronubi? Libenter sane. Sed ut 1905
non solum omni officio ac potius pietate erga te coeteris satisfaciam, sed meo etiam
honori et famae consulam, tempus mihi et spacium ad cogitandum concedito. Electis
enim verbis utendum est, non vulgaribus in vocando Thalassio et Hymenaeo. Vilis
autem iste vestitus meus magis idoneus est evocandis Furiis (absit omen verbo)
quam invocando nuptiarum deo. Sed vestro rogatu, Fidelis et Corneli, vigilabo 1910
hac nocte usque ad gallicinium in pervolvendis Zwinggeri tabulis. Cras si redeatis,
spectatores optimi, audietis bona cum venia epithalamium Onophrii. Interim vero,
vivite, valete, plaudite.

Finis