Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio  

ACTUS II, SCAENA i
ONOPHRIUS servi vestibus indutus

Videtur mihi (quod sine philautia dictum sit et vana gloria), videtur inquam mihi 390
huiusmodi me indutum vestibus, non solum Virginiae fucum posse facere, sed
etiam in agro amoris fructuosissimo amatae mihi semper et semper amandae Victoriae,
frugem percipere posse longe copiosissimam. Dum igitur illius voces melle dulciores
audiam, contemnam harmonicos concentus coelestium orbium. Dum illam arcte
amplexari contiget mihi, dum plura vicissim pangere basia, quam lepida quondam dedit 395
Catullo Lesbia, maiori multo et ampliori perfundar gaudio quam Iupiter coelesti
saturatus nectare quod illi formosa Ganymedes propinat dextera. Sed eheu, video
Fidelem. Quod si ille me aspiciat , perii profecto funditus. (Fugit latetque in monumento.)

ACTUS II, SCAENA ij
FIDELIS, NARCISSUS, ONOPHRIUS

FID. Heus Narcisse, quid te tamdiu detinet?
NARC. Pileum et pallium. 400
FID. Itane te hic nos praestolari decet?
ON. Ego me in isto abscondam monumento, unde ipse non visus illud videre
potero, an ad suam Fidelis intret Victoriam.
FID. Mirandum nimis est, quid me sic dolor opprimat. Eo ut amantem aspiciam
Victoriam, cor tamen subito miserum palpitat metu tanquam iam nobis mors oppetenda 405
foret. Tempusque hoc multo videtur avolasse citius quam vellem aut sperarem, res in
amante miranda maxime.
NARC. Nimis te purturbant metus et suspectio. Omitte timorem, teipsum collige,
adest hora in qua certum sumetur iudicium, quanti te tua faciat Victoria.
FID. O fata nimis dura! Voces illius nimis frigidae nunquam me sinunt non 410
perhorrescere. Totus tremo horreoque. Comitare me obsecro, nam et verbis reficior
tuis, et iuvat praesentia.
NARC. Iam prope ad illius aedes devenimus, ipse discedam.
FID. Imo hic te aliquo abscondas loco, ut cum ego intraverim, tum demum abeas.

Fidelis vocem emittit, illa literas dat a fenestra, abiit. Legit Fidelis ad lucem lampadis..415

Me miserum;, quid istuc novi est? (Legit.) In huiusmodi nuper coniecta sum angustias,
melius ut esset si nunquam in lucem fuissem aedita. Quod promissa perficere non
possim vehementer doleo, sed multo magis quod mihi aspectu carendum est tuo.
Itaque si me amas, nunquam ista deinceps incedas via. Sic enim perditam involves
miseriae fluctibus.
Nuper metus pressit, nunc opprimit desperatio. Sic me Fortunae 420
crebra perurunt fulmina, ut nulla praeter mortem inveniri possit levatio.
NARC. Quid tibi accidit, here? Unde novus est iste dolor?
FID. Lege, et vide quam liberali nos hospitio excipiat Victoria. Iam illud me,
Fortuna meo docuisti malo, quod inter miseros is demum sit foelicissimus qui te et
tuam contemnit amicitiam. 425
NARC. Non miror, sed obstupesco.
FID. Alium certe amat. Nam si ego illi charus essem, nec fugeret nec falleret, nec
me sic novis semper differret dolis.
NARC. Ne dicas, here. Nisi illa te amat, me occidite. An eam toties peierasse putas,
toties finxisse lachrymas? 430
FID. Imo cum lachrymas effundunt, tum simulant maxime. Dolis, Narcisse, plenae
sunt mulierum lachrymae, cadunt ex oculis arte, nec unquam fallacia carent.
NARC. Non miror si metuas, hoc proprium est amantium. Sed ut tam liberali facie
foemina amantem tam duriter deludat suum, hoc credere, est illi inferre iniuriam.
FID. Quid credam nescio, illud unum probe teneo, quod nos capere oporteret, alium 435
intercipere. Itaque vel moriar, vel me ulciscar probe.

Virginia hic a foribus illos aspiciens revertitur.

NARC. Primum illius explorandus est animus. Ad poenitentiam properat, cito qui
vindicat.
FID. Explorabo statim. Tu illic maneas, et alicubi lateas. Vide siquem cernas vel 440
ingredi vel egredi, fac ut eorum sermones diligenter excipias.
NARC. Faciam, ne dubites, idque fideliter.

Intrant Medusa, Victoria, Virginia.

ON. (e monumento.) Dii deaeque vos perdant. Quam multi ista incedunt via?

ACTUS II, SCAENA iij
MEDUSA, VICTORIA, VIRGINIA, NARCISSUS

VIRG. Abierunt iam omnes. Nemo videt, nemo adest. 445
MED. Haec prima noctis hora constringendis spiritibus maxime accommodata est.
VICT. Maturemus igitur.
NARC. Quae, malum, sunt istae foeminae, et quid quaeritant, luminibus accensis,
vaccas an vitulos?
VIRG. Cavendum est, hera, ne quis nos aspiciat. 450
VICT. Credent nos aliquid moliri sanctum, et relligiosas esse.
MED. Eamus in sacellum, putabunt nos illic preces effundere.
NARC. In sacellum? Ecastor istae sunt veneficae.
VICT. In te, Medusa, situm est vel prodesse vel perdere.
VIRG. At cito perficiendum est, Medusa. Tempus praeterfluit.455
MED. Tace, et teipsam, si potes, contine. Expecta paululum.
NARC. Et quis ille est, quem sic torquebunt improbae? An amor huiusmodi
facinora suscipit?
MED. Haec aqua est coniurata, hoc coniuratum oleum, descripta spirituum nomina
figura continet. Restat ut amatoris nomen scribatur tui, ut constringatur et coniuretur. 460
Quodnam illud est?
VICT. Fortunius.
NARC. Proh supreme Iupiter, heri est iste rivalis mei. Atque ecce, Victoriam agnosco.
Dii vos perdant pessime.
MED. Tuum in pectore nomen, illius in fronte scribitur. Viden? 465
VICT. Recedatis paululum, ut ego aspiciam.
MED. Iam ipsam coniurationem aggrediar.
VIRG. Et bonis avibus.
MED. Ego te coniuro, et adiuro, imago cerea, per foecundum Veneris ventrem
quae peperit Cupidinem, ut vires ostendas tuas in pectore Fortunii. Coniuro te, Fortuni, 470
per partes corporis singulas, caput, oculos, os, nasum, aures, manus, pedes, pectus,
cor, iecur, pulmonem, viscera, venas, medullas, et per quicuid in te contines, ut subito
inflammeris amore Victoriae, ut quemadmodum istis lucernis imago cerea, sic illius
oculis tua tepescant pectora, ut nulla quiescas vel sede vel tempore si non obtemperes
votis Victoriae. 475
NARC. Audivi omnia. O duras heri partes mei. Diligat Fidelis, amet, largiatur,
inserviat. Quid inservire, amare, largiri proderit? At, at, flammas vindices a coelo
iaculetur Iupiter, ut pereat e terris foemineum genus.
VICT. Quidnam causae putem, quod cum omnia perfeceris, ille non veniat?
MED. Restant adhuc multa. Ne dubites, veniet, Victoria. 480
NARC. O ingrata, procax, petulans Victoria! Nisi istam hero vindictam reservarem
meo, iam te vel ista manu dignis acciperem modis.
MED. Perungo te oleo lucernae cereae, quod vires ostendat in pectore Fortunii. Notam
tibi Veneris et Cupidinis imprimo, ut amorem Fortunii excites.
VICT. Iamne perfecta omnia? 485
MED. Restat adhuc ut isti qui suprascribuntur spritus tepescant, pungantur et
coniurentur denique. Quae cum effecta fuerint, absolventur omnia. Coniuro et abiuro
vos suprascriptos daemones, Mettabor, Temptabor, Vigilator, Cominator, Astarot,
Berlica, Buffon, Amacon, Sucon, Sustaim, Asmodeus.
NARC. O si isti te rapiant et corripiant singuli! 490
MED. Coniuro vos per tremendam amoris potentiam, per Veneris virtutem, per arcum
Cupidinis, Fortunium invenite, inventum sic constringite ut pareat votis amantis
Victoriae. Restat ut acu illius iam pungam pectora. Quae quo altius in cor penetraverit
suum, eo maiora infligentur amoris vulnera. Quid ergo? Acumne iniiciam?
VICT. Quantum tibi videbitur. 495
VIRG. Totam infligito.
MED. Morietur, si cor transfigam penitus.
VICT. Extrahe quaeso, Medusa.
VIRG. Totam iniicito.
MED. Veniet certo scio, nisi magnum aliquod impediat malum. Lucernas in istoc 500
monumentum iniicite, ut mortuorum ossa tepescant paululum.
VICT. Et credis tu illum me quasiturum? Credo, nam —

Exit et exclamat Onophrius ferens lucernas. Fugiunt illi.

ACTUS II, SCAENA iiij
ONOPHRIUS solus e sepulchro

Per varios casus, per tot discrimina rerum
Tendimus in Latium. 505
Sic ego transfugi, Sic me servavit Apollo. Inter Scyllam navigavi et Charibdim, ut est in
proverbio. Formae enim horrendae quae visae sunt mihi mortuorum ossa miris modis
circumvolitare, tantum mihi in sepulchro iacenti incussêee metum, ut dubitarem an me
ut mortuorum mille daemonum centuriae secum in Stygias paludes raperent. Quin et illud 510
accidere potuit, vt lintea istis lucernis accensa cereis (quas ego affigam in templo Veneris)
et monumentum cremarent, et me Onophrium tanquam Herculem quendam in Oeta
perderent. Sed gratia Musis, quod e sepulchro emersit salus mea.
Dulcia non meruit, qui non gustavit amarae,
Et qui non doluit, illi sunt gaudia rara. 515
Nisi enim in isto latuissem sepulchri ergastulo, quomodo percepissem illud, quod hisce
vidi oculis, Victoriam ineptissimum amare Fortunium? Effugi malum, inveni bonum,
excogitavi viam. Fideli narrabo illam depirere Fortunium, Fortunio se magicis vexari
praestigiis. Sic et ille non ferens amoris participem, et hic vitae metuens reiiciet Victoriam,
quam ego mihi expulsis adiungam rivalibus. Itaque cum et Virginia metu perculsa fugerit, 520
et nostra perturbata perierint consilia, conveniam de hac re Fidelem et Fortunium.

ACTUS II, SCAENA v
VICTORIA, VIRGINIA

Redeunt a fuga.

VICT. Nos tota erravimus via. Vide quid magica faciat incantatio, suscitat ipsos ex
sepulchris mortuos.
VIRG. Nunquam me posthac comitem habebitis, putavi me malo possessam daemone.
VICT. Illud metus effecit tuus. Sed oportuit persistere, nec sic te turpiter in pedes 525
coniicere. Audivi saepius non posse nocere spiritus.
VIRG. Quid ego facerem, cum ipsa maga fugeret?
VICT. Vera narras. Atque illa, ni fallor, se domus contulit.
VIRG. Videtur.
VICT. Sed tu abito, et quaere Fortunium. Cumque nobis magicae parum profuerint 530
praestigiae, illac, si poteris, Fortunium adducito, ubi vultum nobis liceat illius cernere. Ad
forum propera, illic invenies, ubi ille cum suis coniunctus sodalibus in multum saepissime
noctem perambulat. (Abit Virginia.) Sed ecce quem quaero meum Fortunium. Illam non
revocabo, ne nostra perturbet gaudia.

ACTUS II, SCAENA vj
VICTORIA, FORTUNIUS, ATTILIA

VICT. Hoccine aequum aut humanum est? Hoccine amatoris officium? Quid ego, 535
Fortuni, in te commisi ut sic tractares duriter, ut corculum hoc meum, quod tibi dono
dedi, ex tuo crudelis iam deturbares pectore?
FORT. Tace, tace, novi quae sit vestra in simulando peritia. Amorem mihi narras,
Quae nunquam soles queiscere nisi quoties cum Fideli sermones conferas?
VICT. At falleris, Fortuni, et me ad aliam rem cupis deducere. Tibi ego fidem do, 540
non Fideli, meam.
FORT. Sed ista satis. Dic quando ad te redeam.
VICT. Vellem ut non discederes, sed readeas quando lubet.
FORT. Expectes igitur, revertar brevi.
VICT. Attilia. 545
ATT. Quis me?
VICT. Quid aliud illi imperem, nisi ut foras se conferat in fictis negociis obeundis,
ne nos aspiciat? Ito ad pharmacopolam qui ad aedes Veneris habitat. Cordiale dic ut tibi
conficiat optimum. Hic, habe nummos. Quantum satis erit, insumito. Si is non habeat,
ad alium te conferas. 550
ATT. Heu, quam longe abest!
VICT. At eas oportet.
ATT. Eo.

ACTUS II, SCAENA vij
ATTILIA, NARCISSUS

ATT. Aliquid subesse puto quod me tam multa nocte emittat foras, ad obeunda
negocia minime necessaria. At certe non sic efficies, hera, ut haec oculos effugiant meos. 555
Ineptam me credis quae horum fiam particeps? Verum ego per alios introspiciam locos.
Dormire me putabis, cum ego ad lectum assidens excipiam singula. Neque enim possum
pati ut Virginia me quavis ratione superet.
NARC. Iacuit herus subito exanimatus metu quum illi Victoriae narrassem facinora,
quidque ego fecerim, quum viderem daemona ex isto iampridem emicantem sepulchro. 560
ATT. Mittat me foras semper Victoria, efficiet ut aliquid inveniam denique.
NARC. Hoc in rem nostram erit. Ecce servam Victoriae, ex qua licebit quae restant
colligere. Age, Narcisse, amare te simula, dic verba placentia. Salve, venusta
adolescentula.
ATT. Et tu quoque. 565
NARC. Deus et te et qui te amat servet incolumem.
ATT. Servet sane.
NARC. Sed dic, mea tu, an comitem cupis?
ATT. Non opus est, ibo egomet sola. Comitem pudicitiam duxero.
NARC. Siquid ego potero, utere me ut tuo. 570
ATT. Est quod agam gratias.
NARC. Sed vin’ ut dicam tibi?
ATT. Ut libitum erit.
NARC. Pulchriorem mehercule nunquam vidi faeminam.
ATT. Et quid ita quaeso? 575
NARC. Vehementer mihi places.
ATT. O gravem fortunam, quod tu mihi non placeas.
NARC. Placerem fortassis, si scires qui vir siem.
ATT. Age, age, abi quo dignus es.
NARC. At in eo saltem gratum mihi facias, ut nomen tuum indices. 580
ATT. Apage sis, non tuum est quis ego sim quaerere.
NARC. Putasti me nomen ignorare tuum? Ah, ne credas, inquam. Novi te optime.
ATT. Honestam, uti spero, et probatis moribus.
NARC. Certe, mea Attilia, honestam nimis, humanam satis, nec me contemnas
amantem tui. Herus cum hera, quidni cum serva servulus? Iungamus planetas 585
quadraturis geometricis, nam favent astra.
ATT. Pulchre philosopharis. Sed quid puellae cum philosophis? Tibi cum libris
res est, cum lanis mihi. Astuti sunt scholares, et versuti nimis. Ego simplicem hominem
et apertum volo. Quinetiam exhausti estis labore et vigiliis, macie confecti, sine succo,
sine sanguine. 590
NARC. Quid puellae cum philosopho? Ut discas nimirum philosophari. Ego vero
tam sum simplex ut facile possis fallere. Agas quod lubet, dum <non> neges modo mihi. Aliis
autem rebus ita solers esse soleo, ut vel alchimisticam iampridem artem didicerim, per
quam imber in gremium tuum aureus influat. Neque vero libris tantopere deditus unsquam
fui ut non labris libentius semper adhaerescerem. Proin tu dic uno verbo si me ames. 595
ATT. Si tibi tuto liceret credere, huic uni forsan potui succumbere culpae.
NARC. Culpae? Ah ne dicas, Dido. Sed quidni credas? Ego nunquam sententiam
mutare soleo, nisi alia vicerit melior. Stoicus non sum, ut in eadem sententia
permanendum semper putem. Neque tu Stoicum, ni fallor, maritum cupies, imperitum,
insensatum, agrestem, rusticum, qui nec amore moveatur nec misericordia. 600
ATT. Antiquum obtines. At Stoicam ego constantiam volo, non ἀπαθίαν
Stoicorum, quoniam docuisti nos philosophari.
NARC. Tua erit optio, Attilia, utrum individuum vagum esse velis, an individuum
ex hypothesi. Ego vel species ero infima te complexa, vel saltem subalterna, alternis
vicibus nunc a te comprehensus, nunc te complectens suaviter. Vel si altius ascendere 605
placeat, summum eris genus dummodo ego sim transcendens. Quamvis enim tecum,
Attilia, in eodem praedicamento libenter considerem, tamen ego vel meipsum ex
praedicamento substantiae transubstantiabo, dummodo tuis accentibus fruar, quae
omnem superant substantialem essentiam.
ATT. Abi, atque abstine manum. 610
NARC. Eia, mea Iuno, non decet te tam tristem esse tuo Iovi, procreare liberos
lepidissimum est. Si mihi non credis, duobus testibus res agetur.
ATT. Itane tandem? Contineas manum, improbe. Perficiunda mihi sunt herae
negocia meae.
NARC. I sane bella belle. Et nisi molestum sit scilicet, Narcissus in mentem veniat, 615
servus videlicet tuus.
ATT. O insensatum, qui ne unum ausus est pangere suavium.

ACTUS II, SCAENA viij
FORTUNIUS solus

Si omnes qui ingressi sunt in amoris vias tam se continere possent quam ego me
contineo, quam iucunda foret vita, quam dulcis amantium! Quam cupide viros ambirent
foeminae! Quam placide viri fruerentur foeminis! Sed est quoddam ineptum genus 620
amantium qui, nisi nunquam ab amicae discedant latere, actum esse puant, periisse se
funditus. At ego, dum me simulo in amore languescere, ultro accersit et quaerit
Victoria. Ibo igitur, ut aliquid voluptatis percipiam, discedam deinceps paulo severior.

ACTUS II, SCAENA viiij
FIDELIS, ONOPHRIUS

FID. Miranda sunt quae narras, et omnem superant fidem, sed mihi (quae me
mala premunt) non possunt videri nova. Quod si illa veneficiis utatur ut potiatur 625
Fortunio, non adhuc peracta res est ex animi sententia, ut mihi etiam sperare liceat.
ON. Pulchre loqutus est. Sed retorquere poteras hoc pacto melius. Magicas
eius gratia artes excercet, ergo illum desiderat. Illum desiderat, ergo te
non amat. Quod si non amat, quid fugientem sequeris? Liber esto, nec te deiicias
ut nihil inter te et quadrupedem interesse putes. (Intrat a fuga Medusa.) 630
FID. Sed estne haec illa, quam mihi narrasti venefica?
ON. Ipsa est, opinor. Et tamen illam visiva potentia non possum adhuc intueri.
Ipsa est scilicet. Visne ut pugnum illi iniiciam illico?
FID. Imo sinas in malam abire crucem. Sed videsne illam, quae accedit,
Virginiam? Placet itaque hic nos paululum delitiscere. Fieri potest ut aliquid audiamus 635
novi.

ACTUS II, SCAENA x
VIRGINIA, MEDUSA, FIDELIS, ONOPHRIUS

VIRG. Non potui Fortunium adhuc reperire, et tamen servum illius conveni
Gallulum. Sed ecce Medusam. Ad heram hanc deducam meam.
MED. — et vitam dulcedo in saecula saeculorum —
VIRG. Quid? Te adhuc recens perturbat metus? 640
MED. — lachrymarum valle, regina, rogo —
VIRG. Ne metuas, inquam.
MED. — nunc et semper, amen.
VIRG. Quid fit, Medusa? Quid pertimescis?
MED. O te simplicem, an metu me turbatam putas? 645
VIRG. Cur ergo fugeres?
FID. Vera sunt hercle quae narravit Onophrius.
MED. Ego me in pedes conieci quia vos viderem fugere. Verebar enim ne
apparitores conspiceretis.Itaque et meae saluti volui consulere.
VIRG. Pulchra oratio. Sed quid illud erat quod e sepulchro prodiit? 650
MED. Erat nimirum iste Fortunii malus spiritus qui illuc advolavit, ut herae
perciperet sententiam tuae. Habemus enim omnes et bonum et malum spiritum.
ON. At genios non spiritus dixisse oportuit, insulsa tu.
VIRG. Novi illud, sed cur hoc nobis non praedixisti antea?
MED. Non erat tunc narrandi locus. 655
VIRG. Iam ergo ad dominam, quaeso, revertere.
MED. Imo ad aliam eundum est magis miseram.
ON. O foeminam sceleratam! Proh, supreme Iupiter, cur non tonas, cur non
iacularis fulmina? Proh dolor, hanc vides et patieris?

ACTUS II, SCAENA xj
VICTORIA, FORTUNIUS, VIRGINIA, FIDELIS, ONOPHRIUS

VICT. Estne hic aliquis in plateis? 660
VIRG. Nemo, hera.
VICT. Age, hinc te cito in aedes conferas.
FID. Sed ecce pro foribus est Victoria. O scelus, o. St.
VICT. Neminem hic video, animule mi, eas foeliciter. Atque utinam tantus tibi
contigat voluptatum cumulus, quanta mihi ex discessu tuo doloris acerbitas. 665
FORT. Vale.
VICT. Sine ut te osculer.
FORT. Sine ut discedam.
FID. Quid tibi iam videtur, Onophri?
ON. O certum consequtus es indicium candoris mei, qui eius fallacias tibi 670
patefecerim. Meministi, ni fallor, cum tibi explicarem Plauti comedias, quomodo te
istuc in libri margine notare iusserim, “plus est oculatus testis unus quam auriti
decem.” Vidisti oculis hoc ipse tuis, non percepesti auribus.
VICT. Perii. Egredientem iste videt ex aedibus Fortunium.
FID. Ingrata illius ferro transfigam pectora. 675
ON. At ne facias, Fidelis, ne te tanto polluas foemicidio. Quin par pari referas,
quod eam mordeat. Illa te non amat, nec ergo tu illam diligas. Poteris, si placet,
expostulare hanc iniuriam. Ego interim domi te expectabo dum redeas.

ACTUS II, SCAENA xij
FIDELIS, VICTORIA

VICT. Quid tu tam tristis, Fidelis, quid sic vultus moerorem indicat? Num
aliquid accidit in amore mali? 680
FID. Divinasti ilico.
VICT. Quid illud est igitur?
FID. Quid tu hoc noctis in plateis?
VICT. Te sola solum expectavi, mens enim mihi adventum praesagivit tuum.
FID. Illud unum doleo, poenas me non posse satis reperire graves quibus tua 685
vindicentur crudelissima facinora. Fidem, quam dedisti, te nunquam peccaturam
amplius, tuo more servasti ex consuetudine, nunc his, nunc illis fruens amantium
complexibus. Illud tibi persuadeas licet, me nunquam posse desistere priusquam te
viderim infestum exhalasse spritum. Ostendam marito tuo polluti sordes thori. Ipse
faciam ut videat, ipse nefandi ultor flagitii una cum illo tua disrumpam pectora. Nec 690
unquam iustus irarum ardor placabitur priusquam te tam notam effecerim
propter flagitia quam fueras quondam propter virtutes nobilis, ut cum polluta e
corpore anima evolaverit, vivat tamen et loquatur dedecoris memoria.
VICT. Iam tandem video, cum tu tantopere saevias, aliquid tibi de meis
insusurratum moribus. Sed moderare te quaeso, nihil praeter auditum habes. Non 695
hoc meruit amor in te meus et benevolentia.
FID. Nec ego ita de te meritus sum ut foras excluderer prae Fortunio, cuius
tu nunc insanis desiderio. Ego vero illi magicas tuas exponam praestigias quas
hisce oculis vidi, faciamque ut intelligat nec amorem nec fidem in tuo consistere
pectore. Efficiam denique ut illum diris devoveas diem quo eum primo cognovisti. 700
VICT. Quid nunc faciam infoelix? Quo me vertam misera?

ACTUS II, SCAENA xiij
VICTORIA, VIRGINIA

VICT. Virginia, adesdum. Nunc opus est exprompto ingenio.
VIRG. Quid vis?
VICT. Fidelis vidit e domo egredientem Fortunium, vidit me cum illo
colloquentem pro foribus. Veneficia novit nostra, quae omnia marito narrabit meo. 705
VIRG. Et quid nunc facies, hera?
VICT. Nescio, faciundum est tamen aliquid.
VIRG. Et cito faciundum.
VICT. In varias animus partes distrahitur, illud tamen quod placet maxime non
audeo perficere. 710
VIRG. Et quid hoc tandem est?
VICT. Fidelis ut intereat, qui quamvis animo iam a me sit abalienato, non placet
tamen interficere. Et tamen, si mihi mea vita, si salus chara fuerit, huiusmodi quaedam
certe ineunda est ratio.
VIRG. Ita se res habet, hera, ne differas, tollas e medio. Satius est tibi prospicere 715
quam illi consulere.
VICT. Quid si fugiam?
VIRG. Quid tibi proderit fuga? Nam neque fuga periculum poteris effugere, et
omni te deridendam propinabis populo. Occidito inquam, hoc enim erit a malis
minimum. 720
VICT. Ain’ tandem?
VIRG. Aio, et quantum possum tibi persuadeo.
VICT. Et cuius tandem ista committes fidei? Nosti huiusmodi res silentio nusquam
obrui. Incerta sum quid faciam.
VIRG. Fuit miles nescio quis Frangipetra, qui domino quondam nostro inserviit. 725
Nonne tui quondam amore flagravit?
VICT. Quid si?
VIRG. Quis igitur ad hanc rem quam paras magis idoneus? Iube, ora, obsecra ut
hanc suscipiat provinciam. Et suavium illi impertire poteris, si quid placet, amplius.
Quid enim refert? Quodcunque sit, coelabitur. 730
VICT. Ito igitur ad angiportum hanc et pulta fores. Si domi iam fuerit Frangipetra,
dic me libenter illum convenire cupire.

ACTUS II, SCAENA xiiij
PAMPHILA, ONOPHRIUS

PAM. (Pultat fores.) Quam defessa sum abulando, dum hac et illac circumcursito!
Quam miseri sunt qui amori se dediderunt!
ON. Quae est ita tam immanis bellua, quae sic foribus facit iniuriam? 735
Iam mihi cor penitus turgescit tristibus iris.
Quis est quae nostras tam rustice pultat fores?
PAM. Fidelem quaero, serva sum Ottaviani.
ON. Proterva, rudis, indocta foemina, quis te isto docuit more loqui? Nam illud
Ottaviani per c et t pronunciandum est Octaviani. Drivatur enim de numerali numero, 740
octo quod Graeci scribunt per κ et τ.
PAM. Expedi quaeso citius, dic me esse Pamphilam.
ON. Hoc nomen, Pamphila, a Terentio introductum est in Andria. Est autem nomen
Simonis filiae et quasi totam amicam aut placidam significat, a πᾶν, quod omne et φίλος,
quod amorem denotat. Sic omnium amores tibi nomen pollicetur tuum. 745
PAM. Age, ne me moreris, diabole omnium pessime.
ON. Lingua praecurrit mentem. Nam Diabolus calumniatorem et falso accusantem
significat. Ego te non accuso, sed nomen tuum explico.
PAM. Sive sis deus sive daemon sive Diabolus, fac ut Fidelem iam tandem conveniam.
ON. At distinguenda videtur haec vox, Daemon. Significat enim scientem. Sic me 750
compellas honorifice. Invenitur εὐδαίμων et κακοδαίμων, hoc est daemon bonus et
malius, ut dolus bonus et malus, venenum bonum et malum. Quid tibi videntur ista?
PAM. Ego non intelligo.
ON. Si non intelligis, tum vivens es quasi mortua. Nam sine doctrina vita est quasi
mortis imago. Sed iam eo ut tibi Fidelem adducam. 755
PAM. Eas in malam crucem, nugatorum pessime.

ACTUS II, SCAENA xv
PAMPHILA, FIDELIS

PAM. Faxit deus ut tandem appareat mitior et clementior, ut aliqua ex parte doloris
acerbitas herae minuatur meae.
FID. Quid cupis?
PAM. Orat te multum tua, Fidelis, Barbara ut nisi molestum sit cito ad eam venias. 760
FID. Tantis mihi crede, Pamphila, negotiis obruor ut respirare vix possim, sed veniam
tamen, et veniam etiam lubens. Expectet ergo pro foribus. Neque enim placet vel voce
vel gestu signa dare, ne quid vicini putent subesse mali.
PAM. Gratias tibi ago illius causa maximas.

ACTUS II, SCAENA xvj
FRANGIPETRA, VIRGINIA

FRANG. Nec nosti quid illa me velit? 765
VIRG. Non nove mehercule.
FRANG. Insignite mihi illa facit iniuriam, cum tot officiis illius amorem non
possim consequi.
VIRG. Ah per deos ne sic dicas, Frangipetra.
FRANG. Quid ita? Nonne tibi videor gloriosus et fortis? 770
VIRG. Fortissimus. Sed hera mea sancta est, et pia et fidelis, quae millies potius
mallet mori quam fidem marito datam fallere.
FRANG. Ego vel Iunonem vel Martem vel Iovem e coelo deturbarem illius gratia,
cum vir suus apis aculeum sine clamore ferre non possit.
VIRG. Illa aeterno amoris coniuncta est vinculo cum viro suo. Itaque ne sic te 775
crucies.
FRANG. Ego iniurias non patior. Magnus enim sum et plane terribilis, coelumque
et terram meis perterrefacio viribus.
VIRG. Ita mehercule mihi videris. Accedas ad eam obsecro.

Perge ad Actum III