Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

HEROI NOBILISSIMO, DOMINO ILLUSTRISSIMO, MECAENATI OPTIMO,
PHILIPPO SIDNEIO, S. P. D.

Mens erat immenso nuper confecta dolore,
Magnus anhelantis corporis ardor erat.
Nec sanum corpus nec mens in corpore sana.
Mentem cura premit, corpora febris habet.
Comica proveniunt animo commenta sereno, 5
Nubila sunt tragicis tempora nostra malis.
Si minus extiterit comoedia comica, causa
Non mihi, sed tragicis est tribuenda malis.

Amplitudinis vestrae studiosissimus,
ABRAMUS FRANSUS

PERSONAE

FIDELIS amans
NARCISSUS eius servus
ONOPHRIUS poeta, Fidelis praeceptor
PEGASUS Onophrii puer
FORTUNIUS amans
GALLULUS Fortunii servus
CORNELIUS Victoriae maritus
VICTORIA illius uxor
MARCELLUS eorum servus
VIRGINIA, ATTILIA ancillae Victoriae
BARBARA virgo, filia Octaviani
OCTAVIANUS Barbarae pater
SANCTA Barbarae nutrix
PAMPHILA Barbarae ancilla
MEDUSA Venefica
APPARITORES DUO
FRANGIPETRA miles
PYRGOPOLINICES, TERRAPONTIGONUS errones

Quatuor extruendae sunt domus, nimirum Fidelis, 1a
Fortunii, 2a
Cornelii, 3a
Octaviani, 4a
Quin et sacellum quoddam erigendum est, in quo constituendum est Cardinalis cuiusdam sepulchrum, ita efformatum ut claudi aperirique possit. In sacello autem lampas ardens ponenda est.

PROLOGUS

Fidelis amat Victoriam, Victoria Fortunium, Fortunius Barbaram, Fidelem
Barbara. Sic acta res est: hic est agendi modus. Fidelis amat Victoriam Cornelii
coniugem, potitur Victoria. Petit deinceps Hispaniam, ut rebus illic ex ordine
peractis omnibus commodius amicae daret operam suae. Illa interim absentis
Fidelis obliviscitur, novis amoribus implicatur, amat Fortunium. Redit domum 5
Fidelis ad infidelem Victoriam. Iratus Cornelio rem totam indicat. Quem, cum
uxorem veneno voluisset tollere, Fidelis tamen oratio deiecit de sententia. Sic
“amantium irae amoris est redintegratio,” sic Fidelis amat Victoriam, Fidelem
Victoria, sic Fortunius amat Barbaram, Fortunium Barbara, sic exitu foelici
clauduntur omnia. 10

ACTUS I, SCAENA i
GALLULUS solus

Quid de Fortuna stultorum domina dicam nescio. Illud probe novi, servum me esse
parum prudentis heri, quique nihil in se habeat virium, nervorum nihil, nihil quod
possit foeminas ad amorem pellicere. Quid igitur esse causae putem, quod hunc
depereant perdite, quod vento pervehatur in amoris mari prospero, ad scopum sine
scopulis, ad portum sine periculo? Non illud heri meritis contigit mei, non forma, 15
non fama, sed mulierum amentia, quae, optimis propositis, sequuntur tamen
pessima. Quod mihi solum restat miseriae solatium, quum videam insulsas esse in
eligendo foeminas, quae meam adolescentiam habent despicatui. Sed eccum ipsum.
Placidis aures complebo vocibus, ut illius inscitia meis inserviat commodis. Sic
servi faciunt qui astu sibi consulunt. 20

ACTUS I, SCAENA ij
FORTUNIUS, GALLULUS

FORT. Quid tute tecum, Gallule?
GAL. Id solus semper cogito, quam foelix et fortunatus fuerit Fortunius. Cumque
vultus venustatem video, et formae gratiam, per mihi sane mirum illud videri solet
quod tota Venus in uno sic includatur corpore.
FORT. Leviora ista. Alia nunc est narrandi locus et secreta magis, et seria certe 25
maxime.
GAL. Tuto tibi licet, here, quae libet loqui. Nosti, ut spero, fidem et taciturnitatem
meam. Id olim edoctus sum ut taceam et contineam optime.
FORT. Conspexit me nuper, quam nosti, Victoria, et vultu liberali satis, et aetate
integra, quae sic in me oculos et animum coniecit suum, ut amaret misere deinceps, 30
et deperiret perdite. Scripsit ergo, et amorem latentem prodidit, meque ut amantem
redamarem amice monuit. Promisimus, amavimus, amoris fructum coepimus. Rediit
iam domum Fidelis, hospes novus, amator vetus, qui et olim illam dilexit unicam, et
nunc amat unice. Cum videam itaque tam leves foeminarum animos, vereor ne me
deserat, Fidelem rursus diligat, vel officio devincta, vel victa desiderio, vel quia novis 35
fortasse delectatur nuptiis.
GAL. Etsi illud ineptum sit, ut sus Minervam doceat, quae sentio tamen vere dicam,
si placet, libere. Ne te crucies, here, bono es animo. Nam cum illa tibi sponte se totam
tradiderit, si amens auferat, quod amans attulerat, non tibi, sed illi dolendum erit
potius, cum eo iam careat quod primum postulaverat. 40
FORT. O Gallule, diuturna consuetudo in naturam vertitur. Quae vero constituta
fuerint naturae legibus, ea ad nostram non facile flunt sententiam. Ego illiam diuturna
consuetudine fecti iampridem meam, nec possum illius discessu non commoverier.
GAL. Qui fieri potest, here, ut vel Fidelem timeas, vel cupias Victoriam, cum
asperneris foeminas? Non video quomodo haec cohoereant. 45
FORT. Metus, non amor, meum perurit animum, ne si se fidam Fideli praestiterit,
pereat illa nostra voluptas unica, qua ego tum soleo perfundi maxime, quum videam
nostri desiderio foeminas languescere. Nam colat illas qui cupit curas, non ego.
GAL. Quid ergo teipsum excrucies, here, nescio. Nam si illam pecunia fecisses
tuam, esset cur doleres si forsan amitteres, cum et beneficia perderes, et periret 50
pecunia. Cum vero illa sponte in sinum inciderit tuum, si ex tuis in aliorum manus
deveniat, non est quod aegre feras. Eat, vivat, valeat. Quot coelum stellas, tot habet
locus iste puellas. Ubi satietas incipit fieri, commuta locum. Si Victoria cupiat Fidelem,
tu cape Barbaram.
FORT. Est hoc aliquid quod dicis, sed non sunt in eo omnia. Age nunc quod est in 55
manibus, et cytharam illam ex foro deducas domum. Fieri potest, ut haec leniat
molestias.

ACTUS I, SCAENA iij
ONOPHRIUS solus

Poeta cum primum animum ad amandum appuli, id mihi negotii credidi solum dari,
amicae ut placerent quas fecissim fabulas. Ludum iocumque imprudens putavi
Cupidinem, mitemque et mansuetam illius matrem Venerem. Sed bene dixit, 60
quicunque dixit, auditores optimi, “omnia vincit amor et nos cedamus amori.” Ille
Iovem, Neptunum, et alia numina in belluarum commutavit nomina. Non est ergo
quod mirenter homines docti et probi, si ego, persona iam aetate paulo provectior,
quique in poetarum numero nomen profiteor meum, quique animum repente ad studium
applicavi musicum, quique iuvenes moribus informo et erudio literis, si ego, inquam, 65
Victoriam illustravero radiis amoris mei, si ego prope remotus iniuria adversarium, ab
studio, atque ab labore, atque ab arte musica, excercitationis gratia veniam ad venerea. Nam
nemo adeo ferus est qui non mitescere possit, si modo culturae patientem accommodet
aurem. Quamvis autem ego propter poetici splendorem ordinis, et propter speciem istam
quae digna est imperio, amabilissimus videri debeam meae Victoriae, quae cum tribus 70
illis deis condendit de victoria (nam Paris Iliaca tria numina vidit in Ida), tamqen quia
fallere, flere, nere posuit deus in muliere, vereor ne Fidelis discipulus meus, vel
figuris et tropis pulchre instructus meis, me tollat per syncopem (tollit enim de medio
syncope) vel dum schemata nescio quae inter desiderium meum et illius amorem,
interponat, misero mihi eclypsin faciat. Sed tamen videtur illa nunc esse Fideli acerbior 75
quam esset priusquam peteret Hispaniam. Unde magna me spes tenet fore ut, cum
maxime meritorum meorum copiae in campo amplissimo explicatae fuerint, cumque eo
collatis signis demicare occoeperint, fundam, frangam, evertam, potiar Victoria. Et
quamvis Fidelis amicus sit, qui has ideas induxerit, tamen “Magis est amica Veritas, magis
amica Victoria,” et “Frustra sapit qui sibi non sapit,” et “Qui bonus est φίλαυτος,” et 80
“Proximus sum egomet mihi.” Et (ut dicam brevius quam res tanta dici potest), cum fueris
praesto, semper tibi proximus esto. Cum fueris alibi, proximus esto tibi. Sed lupus est
in fabula, en, eccum, ecce. Salutabo eum more Ciceroniano, et Romulo Remoque usitatissimo.
Inclyte Fidelis, tibi dico salutem plurimam, hoc est, ut ego interpretor,
Quot pilos habent asinorum cutes, 85
Tot et plures tibi mitto salutes.
Quid sic teipsum moerore conficis?

ACTUS I, SCAENA iiij
FIDELIS, ONOPHRIUS

FID. Foras egressus es hodie, nec ego cognoveram, unde ipse cui nihil est in vita
xpotius quam tecum colloqui, dum te quaero, totum frustra perreptavi oppidum.
ON. Si illud ego praescissem, domo pedem non extulissem hodie. Nihil enim habet 90
nec fortuna mea maius quam ut possim, nec natura melius quam ut velim ingenuis
adolescentibus salubre consilium dare. Sed age, dic tandem cur ita te maceras? Nam
ex quo reversus es ab oris Hesperiis, multo mihi quam ante videri soles tristior.
FID. Amor, et amantibus innata suspectio, in istas me miserum coniecere molestias.
Et quia tua apud me plurimum valet autoritas, tuque ipse vales doctrinae elegantia, tuum 95
in hac re et consilium peto, et auxilium expeto.
ON. Cupio sane quod tibi gratum fuerit et iucundum efficere. Sed illud primo debes
animadvertere, qui non incipit esse melior, desinit esse bonus. In virtutis enim curriculo
non progredi est plane regredi. Cum ergo tu coram praeceptore, persona venerabili,
velato capite consistas, crede mihi in via morum aberassti plurimum. 100
FID. Ita pungit ac premit dolor, ut nec mei meminerim nec officii.
ON. Sed tamen et tibi, Fidelis, et mihiipsi gratulor, quod dum opem et operam
implorasti meam, ostendisti non obscuratum esse lumen ingenii tui (quod sic inter
alios illuxit commilitones tui ut illustris sol inter minora sidera), cum in petendo auxilio
rhetorum progrediare methodo, ab auditoris, hoc est mei persona, captata benevolentia. 105
Quam dum laudas ut excultam doctinae elegantia, non te fallit, Fidelis, opinio de me tua.
Nam quantum ego versatus sum in Catone moralizando, et Ovidio de medicamine
faciei, aliorum sit indicium. Certe etsi tantam ingenii excellentiam imitando consequi
non potuimus, voluntate tamen proxime accessimus. Iam dic aliquid silentio dignum, ut
me attentum facias. 110
FID. Adieci olim animum ad quandam adolescentulam, dilexi, amavi, captavi
sedulo. Atque illud effeci labore et industria, ut quod captassem primo, postremo caperem.
O quantus accessit voluptatum cumulus! Quantas ex animo reieci molestias! Ut enim
idem tum erat utriusque desiderium, eadem voluntas, et studia simillima, aequalis amor,
et communes cogitationes, sic fidem credideram sempiternam fore. Hic fata coegerunt 115
ut peterem Hispaniam. Accessi Victoriam (hoc insignitur nomine), illa meo digressu
flevit quam familiater. Quid ego profusas commemorem lachrymas? Quid verba
iucundis prolata vocibus? Facilius est haec in tacitis cogitationibus relinquere, quam in
oratione tam perturbata ponere. Cum vero ab illa loco disiungerer, et vigilans eam
cogitavi, et somniavi dormiens, nec unquam ex nostro effluxit imago pectore. Redii 120
itaque domum quamprimum potui, vix quatuor adhuc peractis mensibus, optato sperans
amicae complexu frui. Illa me contemnit, nec merito id facit meo. Novum sibi
comparasse amatorem existimo. Hic est ille vermis qui nostra rodit viscera, qui cor
consumit, nec sinit acquiescere. Quid tibi videtur, Onophri?
ON. Tuae subscribo, et tuam sententiam approbo. Novum sibi amatorem comparasse 125
existimo. Nam, cum exclusio unius sit inclusio alterius, si prior illius languescat amor,
licebit necessaria illatione concludere quod, te despecto, ad alium se contulerit, qui
illam possideat, te gradu deiiciat tuo. Quod si me audieris, et dicto parueris meo, omitte
nugas istas et ineptias amatorias, et in bonis literis studium collocato tuum, quae in omni
re, in omni loco, in omni tempore, voluptate perfundent maxima sine satietate; quae nave 130
fracta simul cum domino enatare possunt, quae nec eripi nec surripi possunt, nec
incendio nec naufragio ammituntur. Unde poeta.
Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
Emollit mores, nec sinit esse feros.
Iam vero forma foeminea est momentanea, et brevior quam vita animalis ephemerii, quod 135
qua die oritur, moritur eadem die, flori nocturno non multum absimilis, qui cum in tenebris
pulcher appareat, flos deflorescit cum lux advenerit. Hinc vates ille, de quo loquuntur mille,
Collige, virgo, rosas, dum flos novus, et novus aestus,
Et memor esto aevum sic properare tuum.
Et, ut coetera omittam quae in amore insunt mala, usus promptos facit, foeminae ludificantur 140
viros, rapiunt, spoliant, auferunt, nudum reiiciunt, “Da mihi” atque “affer mihi” nec ullus est
clamandi modus. Porro sic vires debilitant, sic corpus exhauriunt, sic nervos elidunt Veneris
excercitiis, ut miserin tenues amans solvatur spiritus, postremo tanquam parum potens
pellatur foras. Ergo.
Superna cogita, cor sit in aethere, 145
Foelix qui potuit foeminam contemnere.
Tam cito labuntur eius amabilia,
Quam vasa figuli quae sunt fragilia.
FID. Non possum adduci ut illud existimem, tantum amorem tantulo extingui
tempore. Nam cum illa incensa fuerit amore mei, ex flamma remanebit aliqua scintillula 150
in inflammato delitiscens pectore, quam ego si novis officiis excitavero, in flammas
poterit rursus erumpere.
ON. Si te amaret, hoc ipsum ostenderet. Nam intima per mores cognoscimus
exteriores. At nunquam hoc illa demonstravit. Non amat igitur. Imo, quod maius est,
si non amat plane odit. Nam aut amat aut odit mulier, nihil est tertium. 155
FID. Loquere quod lubet, nunquam efficies tamen ut amorem in odium tam subito
conversum putem.
ON. Ego illud satis confirmavi, et dicit regula quod patet expresse non est probare
necesse. Et quoniam benefacta male locata malefacta arbitror, poenitet, pudet, piget,
vehementer doleo sic oleum et operam me perdidisse meam. Praeceptor legit, vos vero 160
negligitis. Oportuit te, Fidelis, annum iam audientem Onophrium, abundari praeceptis
institutisque philosophiae, non sic indoctum redire domum, dedecorantem et urbis
autoritatem et magistri. Sed non male dixit autor valde bonus,
Adultus iuvenis tandem ustode remoto,
Coereus in vitium flecti, monitoribus asper. 165
Non per dormire poteris ad alta venire, sed per studere poteris ad alta sedere. (Exit iratus.)
FID. Inter tot ac tantas amoris molestias, illam iam plane video longe
acerbissimam, cum praeteritas delicias miseri reminiscimur. Quae si aeterno sepeliri
possent silentio, vita foret, si non quieta satis, at minus misera. Sed ex summo deturbari
foelicitatis gradu in crudelis horrendum doloris gurgitem, nec id tam culpa sua, quam
fortunae malitia, et prioris vitae foelicem recordari statum, cum oculos amicae conspectu 170
pascerem, et languescentes recrearem spiritus, tam altum hoc nostro vulnus infligit
pectori, ut mortem cupiam quae me tantis liberet angustiis. Neque enim potest illud ex
animo tempus effluere, in quo, sperato amicae collo iniiciens brachia nec ipsis invidebam
beatis animis, quorum foelicitas in eo tantum voluptates superavit meas, quod earum
aeterna foret, constans et stabilis, mea vero brevis, fragilis, et caduca gloria. 175

ACTUS I, SCAENA v
VICTORIA, FIDELIS

VICT. O misera Victoria, quae te in istam fenestram coniicis, ex qua solebas saepe
dulcem conspicere tuum Fortunium, olim animae spiritum tuae, nunc mortem vitae
miserae.
FID. O amor, affectus vere insatiabilis, qui quo magis premeris eo afferris altius,
quid me sic infoelicem amantem conficis? 180
VICT. Quis crederet tam ferreum fuisse Fortunium, ut minime miserescat
languentis Victorae, quum animam poene exhalaverim crebris suspiriis, vel saltem
extinxerim profusis lachrymis?
FID. Tam parum poterint verba et voces querulae? Tam nihil efficiunt tristes et
acerbae lachrymae? Tam nullius momenti erunt exhausta suspiria, ut frigus illud 185
nequeant et gelu dissolvere, quibus dura illius premuntur pectora?
VICT. Recordatio saltem grata nostrorum complexuum et millies repetita inter
discedendum oscula, voces interruptae singulto et suspiriis, et lachrymae, quas ex
nostris manantes oculis collectas excepit labris amanter suis, excitare debuerunt
sepultos amoris igniculos. 190
FID. Non potest quicquam nimis vehemens esse diuturnum, atque adeo illam
conservavi cum amittendi metu. Nimius illius erga me et immoderatus amor praesagium
quoddam erat futurae calamitatis. Sed ecce crudelem illam quam ego semper habui in
deliciis, anima, proh dolor, et oculis chariorem meis.
VICT. Miseram me. Video illum ocio inimicum meo, quem ego et morbo et 195
morte magis fugio.
FID. Infoelix Fidelis, qui ad interitum ruis voluntarium, teque sciensque prudensque
in flammam coniicis!
VICT. Conabor eum aliqua ratione expellere, et illius querelam falsa calumnia
antevertere, ne posthac nobis molestus siet. Salve, Fidelils. 200
FID. Deus ille, qui fecit te omnium pulcherrimam, efficiat te pariter omnium
foelicissimam, et vel Venus te reddat amantem magis, vel mors me faciat afflictum
minus.
VICT. Aliqua, si diis placet, subest causa maxima, cum illam reprehendas quae
nunquam peccaverit, nisi quod te semper amavit nimium. Fingis fortasse causas ut 205
nos reiicias, et vultus ille tuus paulo subtristior novam ostendit te deperire.
FID. Oh me foelicem, si non tui amore torquerer magis quam aliarum. Sed ista
nimirum cohoerent optime, ut cum nos ioco diligas, deludas etiam serio.
VICT. Vide,ut nos perstringat verborum aculeis! Hoccine meruerunt tam multa
amoris officia mei? 210
FID. Multa sunt tui in me amoris merita, quae tamen inclusa habuerunt dolorum
semina, tantoque comparata sunt labore et dolore meo, ut me devinctum tenere
omino non poterant. Sed me sponte teneri et devinciri placuit.
VICT. Ego te semper amavi nimium, et nunc etiam amo. Quod si tu faceres, in
utroque foret amor, ad utriusque supremum inviolatus spiritum. 215
FID. Tantasne tui gratia exhausi molestias ut mea iam in dubium vocetur fides?
Exigua est ista pietas tua et benevolentia, si, ut fidem ostendam, oporteat mori.
VICT. Si me amasses, me invita nunquam a me discederes. Nonne illud tibi
multo praedixi antea, principium discessus tui finem vitae futurum meae?
FID. Dixisti. 220
VICT. Cur igitur te a nobis disiungeres? Cur me miseram velles amore mori?
FID. Discessi, ut cum res illic nostrae constitutae fuissent semel, et tibi melius,
et tuis inservirem commodis. Quod et tibi cum placuit, non debes reprehendere.
VICT. Cum tuis non possem votis obsistere, placere dixi, quamvis placeret minime.
FID. Et cur mihi tua sic interdicis consuetudine? 225
VICT. Quia illud in me recepi, ut nunquam peccem amplius.
FID. Si illud promisisti, cur non promissa perficis? Cur non me solum crudelis
interficis, qui in te totus sum transformatus? Sed et tibi etiam ipsi violentas manus
iniicis, quam ego in pectore mecum circumfero. Hoc tibi fortassis peccatum videri
non potest. 230
VICT. Hoc tum demum erit peccatum, cum tu vera dixeris. Sed hi sunt ficti
sermonis flosculi ut flebilis et misera videatur oratio. Neque tamen ita sum abhorrens
ab humanitate, quin tuis te malis liberarem, si in me situm foret.
FID. Fac igitur, ut optata diu fruar consuetudine. Sic et dolorem absterges meum
et liberabis metu. 235
VICT. Fiat sane, cum alio fieri possit modo. Cum sol itaque tenebris concesserit,
iterum revertere. (Abit illa.)
FID. Veniam, mea Victoria, et lubens sane veniam. Quid hoc monstri esse putem?
Cum res obiicitur, cum spes ostenditur, heu animus mortifero dolore conficitur. In
laetitia et gaudio tremo et perhorresco, ne melle sub isto suffusum venenum lateat. 240
Dii faxint ut vanus sit qui me perturbat metus!

ACTUS I, SCAENA vj
PAMPHILA, NARCISSUS

PAM. Qui primus ingressus est in amoris vias, idem aggressus est labores
Herculis, atque ego cum herae videam insaniam non possum illius malis non
ingemiscere.
NARC. Quem quaeris? 245
PAM. Fidelem.
NARC. In forum profectus est. Quid cupis?
PAM. Volo paucis cum eo colloqui. Ibo ut inveniam.
NARC. Neque tamen reperies. Nam et domi iam est, nec erit tamen domi.

ACTUS I, SCAENA vij
VIRGINIA, PAMPHILA

VIRG. Eundum, abeundum, redeundum denique. Ait, negat, vult, non vult, 250
nihil certi statuit foemina, levis, et in levitate tantum constantissima.
PAM. Quo tu tam propere, Virginia?
VIRG. Aliqua ad heram adducenda est venefica. Nam illa, si diis placet, amat
Fortunium.
PAM. Quid opus est veneficis? 255
VIRG. Ut amores suis inducat praestigiis. Et quo tu sola hoc noctis? Numquid
ancilla Barbarae?
PAM. Sum sane. Et Fidelem oratum venio, ut ille cum illa sermones conferat.
VIRG. Amat hera fortassis tua.
PAM. Et ita amat, ut prae amore lachrymis oppleat os totum sibi. Ille vero 260
crudelis amantem deludit virginem.
VIRG. Commune est isthoc in amore malum, ut amantem fugiant, fugientem ament.
Hoc idem facit et mea Victoria. Amat illa Fortunium, illam contemnit Fortunius.
Contemnit illa Fidelem, illam Fidelis amat.
PAM. Ah imperita foemina, quam tota aberrat via! Utrumque amet. Sibi chara sit, 265
sibiipsi consulat. Amantium domina sit, non serviat amantibus. Cum cani capilli
fuerint, qui nunc videntur aurei, cum oculi in caput condantur altius, cum vultus ruga
senilis contrahat, tum demum sero sapiens errorem agnoscet suum, quae ut uni
amatori se totam traderet, quotidianis multorum carebat nuptiis.
VIRG. Pol sapis, Pamphila. Nihil enim est periculosius quam navem unica teneri 270
anchora. Hinc vulgo dici solet, “unitas non facit numerum.” Et quid ciborum varietate
iucundius? Non ego, si me amans deserat, dolore maceror. Si hic deficiat, illum et
illum habeo. Sic me consolor, sic iuvat videre.
PAM. Beatae, mihi crede, sunt illae foeminae, et in divarum numero reponendae,
quae tam leni ingenio sunt et tam amanti animo ut non sinant homines earum amore 275
perire miseros, sed argumentis facile succumbunt et rationibus.
VIRG. Verum nobiles istae matronae et generosae dominae tam verecundae videri
volunt, tam haberi graves, ut pudor impediat quo minus sibi consulant. At nos, quae
omnes illarum sordes satis perspicimus, tam illas quam nosipsas novimus esse foeminas,
et Veneris et lunae virtuti subditas. 280
PAM. O quam placide possent deliciis frui, si citius amores ad exitum perducerent.
Sed illae, cum semel amari se senserint, amittunt fructus dum conectantur flosculos,
qui biduo aut triduo marcescunt illico. Amatores gaudent suspensos tenere diu, inter
spem metumque ut semper inserviant. Pulchrum illud dictum putant, et plusquam
honorificum, “Hic est qui illius amore languescit virginis, ille, qui huius, hic illam amat, 285
hanc iste diligit.” Dum hic, ille, iste, hanc, illam, huius placet, tam longe absunt ab
amoris termino ut hic, ille, iste, et singuli cognoscant singula, occultique prodantur
amoris foedera, dum miseri amantes domum circumcursitant, dum veniunt hodie, dum
cras redeunt. Quod si brevi rem totam vellent absolvere, quod nemo videret, nemo
reprehenderet, monne satis est ut unus amans unum mensem serviat? 290
VIRG. Octo dies satis superque. Iniqua est quae quaerit amplius et ineptus qui
largitur. Ego, cum adolescens quispiam placuerit, uno aut altero die rem totam conficio.
PAM. Nihil est fide vel pulchrius vel praestantius. Quid opus est promittere, plorare,
iurare denique? Satis est, si quis hoc unum dicat, amo. Credendum est enim, mihi
crede, Virginia, si velimus ut alii nobis adhibeant fidem. Oportet nos esse mites et 295
mansuetas, comes et catholicas, et bene mereri de studiosa iuventute, hospites
humanitate magna accipere, maiore tractare, maxima dimittere.
VIRG. Sed missa iam ista. Tempus nos avocat.
PAM. Proxima sis tibiipsi, Virginia, atque illud memineris: foemina sine amante est
vitis sine ulmo. 300
VIRG. Sed ecce Gallulum meum. Miror quid tam laetus siet. Placet paulisper hic
exaudire.

ACTUS I, SCAENA viij
GALLULUS, VIRGINIA, ONOPHRIUS

GAL. Haec est illa heri medicina mei, haec illa cythara. Sed quid illi concentus
musicus prodesse poterit, qui sibiipsi non consentiat? Quin tu capias, Gallule, hanc
cytharam tibi, nec illi lyram reliquas qui sic delirat. Doleat ille sibi, fundat etiam, si 305
lubet, lachrymnas. Ego interim cum so la re solabor me. Sed quaenam est ista quae in
obscuro latet? Mea mehercule est Virginia. Loquar quasi non vidissem, eamque fictis
de industria onerabo laudibus. (Cantat.)

Omnis homo, omni hora
Ipsam ora et implora 310
Eius patrocinia.

Psalle, psalle, nisu toto
Cordis, oris, voce, voto.
Ave plena gratia,

Ave docta, ave dia, 315
Ave mitis, ave pia,
Ave benedicta,

Ave rosa speciosa,
Ave nota sine nota,
Virago Virginia. 320

Vas virtutis, via morum,
Flos odoris, odor florum,
Me tuere, me tuorum
Tranfer ad palatia. (Saltat cum lyra.)

Agite iam, pedes, vestum officium facite. Sed illud mihi videtur multo tutius, ut 325
priusquam saltare incipiam, deponam organon. Nam et fieri potest ut a manibus
excidat organon, et in terram decidens frangatur organon, et non possum simul sorbere
et flare, hoc est, ut ego interpretor, saltare et cytharizare. (Saltat.) Sic transit gloria
mundi. Ego laetus et hilaris, tristis et turbatus herus. Dii immortales, homini homo
quid praestat, domino servus quid interest? 330
VIRG. Iniquum est illi molestias exhibere, et tamen tempus me cogit hunc
interpellare. Salveto, Gallule, deliciae meae. (Intrat Onophrius, et latens auscultat.)
GAL. Tune hic eras, Virginia? Si ego essem deliciae tuae, saepius afflictam hanc
levares animam, et voto satisfaceres.
ON. Ipsa est, ipsa inquam ipsissima. Sed praestat hic eorum sermones excipere. 335
Excerpam fortassis aliquid, quod in rem meam siet.
VIRG. Ah, Gallule, et quam a me vel ioco rem efflagitasti, quam non sis
consecutus? An non me servam esse intelligis, ut non liceat tibi sempere placere? Vide
ergo ut hac nocte hora consueta venias, sed mutandae vestes ne quis agnoscat.
ON. Inveni portum, spes et fortuna valete. 340
GAL. Enimvero haud parvi constabit, Virginia, si tanto potiaris viro. Quod si de
tuo non habeas quae dones mihi, necesse est ut a dominis surripias tuis.
ON. O impudentem Thrasonem, o gloriosum militem (in malam partem accipio,
nam utroque modo dici potest).
GAL. Simulavi me amare, ut illius augerem insaniam. Expectet licet, sed inanis 345
erit haec expectatio. Nam si me cupiat, sumptus liberales oportet faciat. Victoria si
siet amica hos sumptus sufferre vix poterit, nedum tu poteris ancilla Victoriae.
ON. Itane, carnufex (pro carnifex)?
GAL. Adduxi cytharam, conveniam herum. (Exit.)
ON.Egressi optata potiuntur Troes arena. 350
Quid potuit magis contingere ex animi sententia? Ego et huius et illius percepi
strategemata. Et quoniam profecturum se negat Gallulus, ipse mutatis ad illam nocte
accedam vestibus, quae mihi, Gallulum me esse putans, portam aperiet. Tum ego,
quia amor non fit nisi coitus gratia, sic illam inflammabo loquentia et eloquentia mea,
ut pareat votis meis, quibus o vos favete sidera,ut quod incoepi fortiter perficiam 355
foeliciter, et gloriosa Victoria ad extremum potiar. Tum fastus erit iste dies, claudetur
ludus literarius, et tanti quotannis celebrabo memoriam beneficii.

ACTUS I, SCAENA viiij
MEDUSA, VIRGINA, VICTORIA

MED. (Pultat fores.) Quid cupias teneo.
VIRG. Sed illud memineris, necessum esse ut tu illi auxilium feras. 360
MED. Illud ego curavero.
VIRG. Haec est quae tibi, hera, potest succurrere, rem illi omnem a principio
iampridem narravimus.
VICT. O mea Medusa, in tua me coniicio brachia, serva me obsecro.
MED. Hanc solam profiteor artem amantibus subvenire. 365
VICT. Atque ego arte tua dignis ornabo te praemiis.
MED. Ausculta igitur, artis tibi nostrae dum pando mysteria, et eorum vires
occultas explico. Multa proponam, assumes quod placuerit. Hoc est ovum gallinae
nigrae, haec penna corniculae, qui hac penna in hoc ovo literas quasdam scripserit,
hominem ad amorem impellet. Quid istuc? Placetne tibi? 370
VIRG. Hera mea et amari vult, et aliquid etiam amplius, neque enim succus
exhauriri potest ex solo amore et simplici.
MED. Haec est phiala lacte plena, matris et filiae, ex quo cum farina misto,
panem efficito, lentis excoctum sensim carbonibus. In altera parte inscribas CUPIDEM
ET VENEREM, in altera nomen illius quem diligis. Quem illi simulac comedendum 375
tradideris, tam arcto vinculo colligatus erit ut dissolvi non possit.
VIRG. Quid illud prodest hominem ligari vinculis? Mallem ego liberum et solutum.
VICT. Vah, non intelligis. Illa non manibus et pedibus devinctum efficiet, sed
amoris coniunget sempiterno vinculo. Tu vero, Medusa, profer, siquid habes melius.
MED. Multa sunt, Victoria, quae ad amandum inducunt homines. Sed quia non 380
possunt accommodate perfici, nisi vel in Veneris vel Mercurii die, crescente luna, et
constituto tempore cum sol occiderit, illis utendum est quae produximus.
VICT. At aliud excogites quaeso. Pretium quod placet feres.
MED. Haec est imago fabricata ex cerea virginea, quam si pungas, et paululum
calefacias, veniet amator, ut tuos fruatur amplexibus. 385
VICT. Hoc placet unice. Ah sine ut te osculer.
MED. Sed in aedibus ista parari videtur tutius, ut rebus ordine peractis omnibus
eventus optatus consequatur.
VICT. Eamus.

Perge ad Actum II