Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.
ACTUS V, SCENA i
ECCLESIA, PATIENTIA, CONSTANTIAEC. Incerta trepido, spero, nec sese tamen
Remittit horror. Quo, Deus, quo me vocas?
Sincera nunquam gaurdii sors est mei.
Pax parta nuper et meus praesul redux
Mentem excitavit. Nunc meae languent manus,1415
Haeret voluntas, torpor irrepit gravis.
O Phoebe, rutilo qui vehis vultu diem,
Qui splendicante temporum curru vices
Ducis, reducis, nunquid hos cernes meos
Semper labores? Luna, quae noctis regis1420
Exorta flammas, quaeque dispensas tuo
Motu soporem, nunquid hos fletus meos
Et hos videbis anxii cordis metus?
O Christe, tali si iubes fato tuam
Durare sponsam, pectus hoc arma meum1425
Arma in dolores. Forsan impendet mihi,
Quanquam tremisco, quod satis nunquam tremo,
certa trepido, praesuli timeo meo.
PAT. Etiamne quicquam pace iam parta times?![]()
EC. Formido pacem.
PAT.Quam tuus praesul facit?
1430
EC. Quam non videbit. Mente praesaga feror
Et inde nostrum concutit pectus timor.
PAT. Concutere forsan, vincere at nunquam potest.
Tibi iuncta semper tela fortunae omnia
Retundo.
CONST. Per me vindices contra minas1435
Immota duras; supplicia per me et cruces
Illaesa transis.
EC.Tantus est sponsi favor
In me benigni. Sed tamen nunquid meum
Qui ius tuetur, subdere a ut ferro caput
Debebit, aut me? parce iam, caelum, mihi,1440
Quodcunque retat hauriet pectus malum.
Retinere si me patria haec forsan nequit
Nisi per cruorem., praesul hic pro me suum
Offert cruorem.
CONST.Gloriam haec portis petit.
Immota mens est praesulis, seu rex minis1445
Sed morte dura saeviat.
PAT.Vinci nequit,
Venale caelum morte qui pulchra petit.
EC. Decernat aether. Ecce iam praesul suos
Redit ad labores. Quantus in vultu est decor!
Virtutis animum maius exornat iubar.1450
ACTUS V, SCENA ij
THOMAS CANT., ALARDUS, LUCAS, CONRARDUS, SENATORESTHOM. Immense mundi rector, aetherei tuo
Qui spatia caeli temporas nutu potens,
Quem nostra in orbemk traxit e patrio sinu
Salus, amorque, qui triumphatae Stygis5
Spolia ampla templo victor a ethereo inseris,1455
Age, pectus istud cerne. Iam grates ago
Et expetitum munus, et curam tui
Gregis resumo. Tu meam mentem iuva,
Iuva et labores. Hos tibi et pro te volo.
ALARD. Etiam tonanti, dum licet, grates ago,1460
Beate praesul, pace iam parta iubar
Iterum reduces Angliae. Faxit tonans
Ut iam serenus fulgeat pacis dies.
LUC. Iam prona reducem patria amplecti patrem
Ultro peroptat. Patriae praesu, tuum1465
Iam pande pectus, omnibus iam sis redux.
Tranquillitatis sentiant omnes iubar.
CONR. Sic nempe gratus rege placat redis.
Etiam serena praesul adventu tuos.
Tua laetus ora cerno.
THOM.Quod patres licet,
1470
Et ipse laetor, Angliae natus meae
Pacem et salutem quaro, non deerunt mei
Etiam labores.
SEN. 1Angliae applausum tuae,
Beate praesul, hoc meo applausu cape.
Tecum reversam laetior pacem accipit.1475
SEN. 2 Beate praesul, gradulor.Laeta explicant
Iam fata sese, curret optatus dies
Et una concors ordinum fiet salus.
SEN. 3 Equidem labore functus immenso redis,
Detersit illum,sed tamen vultus tui1480
Regis benignus. Tu quoque exhilara tuam
Serenior patriam vultu pater.
SEN. 4 Sit iste reditus ergo iam fructus tuis,
Laetentur omnes et patrem cuncti suum
Colant reversum. Parta cunctorum salus1485
Per te resurgat.
THOM.Sit licet per me salus.
Etiam hoc cruore fas sit ut cunctis meo
Pariam salutem. Nullus ignavum arguet
Aut infidelem. Restat hoc, fratres mei,
Dum fulme nin vos pontifex vibrat suum1490
Et abstinere vos sacris cunctos iubet,
Tentetis ultria iam nihil mentes prius.
Decet expiare. Iussa sacrorum patris
Sunt nota vobis, ipse transmisit mihi.
Haec sunt ab urbe.
ALARD.Nota sunt, sed tu, pater,
1495
Remove quod obstat, tolle quicquid nos ligat.
THOM. Utan liceret! Pontifex quando ligat
Laxare praesul not potest.
LUC.Etiam potes,
Et approbabit pontifex quicquid voles.
THOM. Maioris ergo iudicis iudex minor1500
Decreta solvit? Non queo. Fratres, decet
Vos expiare perperam quicquid prius
Fortassis actum est. Pontifex veniam dabit.
CONR. Dabis ipse si vis, praesul. Optatus redux
Dicaris inde. Quicquid est actum prius1505
Ignosce, tolle, pacis est certae modus
Abolere cuncta.
SEN. 1Quid tuis, praesul, negas?
Cum rege pax est iam tibi, sit cum tuis.
SEN. 2 Absolve patres, quicquid est factum prius
Pro rege factum est. Una pax sit omnium.1510
THOM. Quod prima sedes lege decernit sua
Vis nuilla tollit.
SEN. 3Tu tamen, quantum potes
Remitte, praesul. Supplicem pro illis vides
Et tibi senatum.
SEN. 4Iusseris quicquid voles.
Decernet ipse pontifex summus ratum.1515
Absolve, praesul, cum senatu te quoque
Patres precantur. Ecce cunctorum preces.
EPISC. Absolve, praesul.
THOM.Pontifex solus potest,
Vis nulla nostra est. Si quod est in me tamen,
Honore salvo sedis imprimis sacrae,1520
Praestabo, fratres, sed fidem vestram peto.
Iurate summi iussa pontificis sequi.
ALARD.Non hoc licet,
Iurare praesul quod petis nemo potest.
Regi obligamur, Angliae mores prius1525
Servare nostrum est.
THOM.Praesulum est sedi sacrae
Parere velle. Testor aeternum poli
Terraeque numen, iura non regis volo
Hic imminuta, patriae et regi suos
Mores relinquo.
LUC.Moribus quod iam petis
1530
Nostris repugnat.
ALARD.Sit satis, regem simul
Adeamus omnes,. Exigit quod non potest
Quod nemo debet.
SEN. 1Rursus in novas abis
Cum rege turbas. Quid petis quod non licet?
THOM. Iurare sacratae non licet sedi fidem?1535
Obtemporare non licet? Pacem volo.
Sit testa aether, quod licet tantum peto.
SEN. 2 Nova est furoris causa, turbato ruet
Animo monarcha.
SEN. 3Scilicet pacem cupis,
Profusus in te regis affectus fuit,.1540
Quid nunc rependis? Praesulum cernis preces
Et sic repellis?
SEN. 4Quod potes nunquam nega,
Turbare reges nemo vir prudens solet,
Et post amorem maior exsurgit furor.
THOM. Quod rex iubebit audiiam. Regem volo.1545
ACTUS V, SCENA iij
HENRICUS REX, ALARDUS, LUCAS, CONRARDUSHEN. Quid est? Quid iterum, praesules? Quae vos nova
Nunc causa traxit? Vereor ut pax sit meo
Non certa regno.
ALARD.Magne rex, non est tuo
Pax certa regno. Pacis impatiens adest
Nuper reversus praesul. In regnum tuum, 1550
In iura regni turbido affectu ruit.
HEN. Quid vult? Quid isto turbidus motu cupit?
ALARD. Iurent ut omnes iussa pontificis sequi,
Haec est voluntas. Solvere obstrictos negat
Nuper ligavit Roma quod pro te reos.1555
Iurare nostrum ni iubes, nemo cupit.
LUC. An rex iubebis? Regium periit decus,
Vis nulla legum est, pontifex leges tuo
Et iura regno ponet. Hoc praesul cupit,
Odisse patriam si potest, tamen cupit.1560
CONR. Dum iura quaerit, iura pervertit tua.
Servare regnum si cupis, mores tene
Et iura regni.
HEN.Praesul, ah, quo me rapis?
Et fallis isto (pro pudor), fallis tuo
Amore regem? Quicquid affectus fuit,1565
In te refudi., quicquid erroris fuit
Tibi remisi. Si pati pacem nequis,
Abi, recede.
ALARD.Magne rex, quod vis iube.
Nam iussa regis omnibus mens est sequi.
Iurare si vis praesules, praesto sumus.1570
LUC. Per nos peractum est hactenus, ratum
Negat esse pro te. Iura quae speret tuus
Ad sceptra natus?
HEN.Iura quae iam sunt mea
Meus obtinebit natus, haec faciam rata,
Primumque nati verticem ornabit decus.1575
CONR. Utinam quieto regnet imperio potens
Post fata patris! Noster hoc labor fuit,
Hunc obstinatus improbat praesul tamen.
HEN. Ne iura regni tentet. Hoc testor caput,
Decipere reges qui solet fatum suis1580
Accersit annis. Publicam nunquam licet
Turbare pacem.
ALARD.Provide quantum potest,
Nunquam quiescet praesul. Hoc regnum, has opes,
Haec iura late vertet et mores suo
Dum cuncta mutat, finget arbitri novos.1585
HEN. O certa nunquam pectoris ficti fides!
O vita fallax! Anglia inclinat meo
Iam tota sceptro verticem, cuncti manum
Timent, adorant. Unus (heu!) pacem meam
Turbat sacerdos. Unus (heu!) regi suo1590
Obstat sacerdos! O Thoma, quo me rapis?
Et oris ille flexus ad tempus fuit?
Demissus ille cultus et fictus fuit?
Species modestae frontis et fraudis fuit?
Tot hic inertes aula sustentat mea,1595
Tot genere viles noster erexit favor,
Nec ulla laeso redditur regi fides?
Et fallor? Et me decipi regem vident?
Satis est, Redite, praesules. Curam dolor
Iam turbat omnem, consilia nescit dolor,1600
Consilia forsan suggeret menti quies.
![]()
ACTUS V, SCENA iiij
RICHARDUS, MORNILIUS, GUILHELMUS, REGINALDUSRICH. Et iste nostro viveret regi gravis?
Turbaret ipsum? Fraude deciperet sua?
Praestare mens est debitam regi fidem,
Nunquam timoris arguet qui me fovet.1605
MORN. Iam notus animus regis est, iamiam cadat
Devota regno victima et patriam suo
Levet cruore.
GUIL.Rebus in dubiis fides
Cernenda nostra est. Indicat quid rex velit,
Levandus iste regiae mentis dolor.1610
REG. Quid rex? Quid istis? Unus (heu) pacem meam
Turbat sacerdos. Unus (heu) regi suo
Obstat sacerdos. Degener nunquam fui,
Nec has timoris arguet quisquam manus.
Audebo, socii. Iungite animos et manus.1615
RICH. Animum manumque iungo.
MORN.Nec deero tibi,
Animum manumque iungo.
GUIL.Quod cupis placet,
Animuim manumque iungo. Vah1 Regi ut fides
Iam nostra laeso defit? Ut nos (pro pudor!)
Miseros, inertes, perfidos, timidos nocet?1620
RICH. Iam crescit animus et suo motu gravis
Assurgit in me. Sanguinem debet mihi
Quicunque regem laedit. Hic reddam fidem.
Si nequeo, vitam morte depressus dabo.
REG. Consilia, socii, iungite, hic fraude est opus.1625
MORN. Non fraude sed vi. Praesulem iam rex reum
Damnavit, animus fortis et gladio manus
Armata praesto est, inbuat nostrum hoc suo
Cruore ferrum.
GUIL.Qua licet ferrum imprimam
Et purpurabo sanguine hanc, qua fas, manum.1630
Ruamus omnes, impetu crescit calor.
Sedetur ille regis irati dolor.
REG. Ne quis recedat, impetu exclusus timor
Nunquam laborat. Ibo, lpraecedam, decet
Simulare multa. Praesulem huc ad vos prius,
Socii, evocabo.
RICH.Perge, firmemus gradum.
1635
Obiicere multa convenit, fiat reus.
En prodit. Isto state constantes gradu.
Truces in ore cernat et timeat minas.
ACTUS V, SCENA v
THOMAS CANT., REGINALDUS, RICHARDUS, MORNILIUS, GUILHELMUSTHOM. Qui vos? Et unde?
REG.Regios, praesul, vides
Ad te ministros.
THOM.Gratus est quisquis meo
16340
Regi est minister.
RICH.P:roditor regis, lues
Pestisque regni.
MORN.Perdite, insanum caput.
GUIL. Vesane, scurra, latro, deceptor.
THOM.Quid est?
RICH. “Quid est? ”et istum conspicis vivus diem?
Nondum impudentem pertinax animam vomis?1645
THOM. Quae causa mortis?
RICH.Regium prodis decus,
Prodisque regnum, tollere (infandum nefas!)
Diadema tentas regis.
THOM.Est testus tonans
Non est voluntas ista. Quid fingis dolum?
Utinam coronas regio plures queam1650
Inserere capiti.
MORN .Solve constrictos patres,
Absolve cunctos.
THOM.Pontifex quando ligat
Laxare nequeo. Causa tollatur prius
Noxamque patres expient.
GUIL.Sic rex iubet.
Abi hinc, recede, libera regnum metu.1655
THOM. Nunquam hinc recedam, deseram nunquam gregem
Quem iam recepi.
GUIL.Tu, nocens praesul, sacros
Etiam ministros amoves.
THOM.Cum non volunt
Parere primo praesule. Namque est reus
Romana quisquis iura contemnit nocens.1660
RICH. Pereat, receptum purpuret ferrum cruor.
REG. Agedum, vel ista perfidum mactet manus,
Parere vel mox discat.
THOM.Haud minas moror,
Isti nec enses pectori incutiunt metum.
Inferte ferrum, pectore excipiam necem.1665
Adsum paratus, dulce pro Christo est mori.
Decus istud opto, sanguine hoc ecclesiae
Antiqua iura sanciam.
RICH.Mortem petis?
THOM. Si sit necesse pro Deo, pro ecclesia.
Si saevit in me vester innocuum f uror1670
Praecipio ne quis quempiam ferro simuil
Laedat meorum.
REG.Pergite. Ah, socii, sat est,
Sceleratus ensem purpuret, cadat impius.
THOM. O Christe, curam, Christe, commisi gregis
Tibi relinquo. Diva genetrix, o gregem1675
Iuva relictum.
MORN.Iam cadit, animam evomit.
THOM. O Christe, recipe, quam tibi mortem sacro.
GUIL. Totum cerebro foedet effuso locum.
Iugulum petamus. Impium hoc, caput impium
Calcate.
RICH. Satis est, iam iacet. Nunquam amplius1680
Posthac resurget proditor. Tibi, Anglia
Tibi immolamus, magne rex, hostem tuum.
ACTUS V, SCENA vj
![]()
ECCLESIA, VIRGINES, POPULUSEC. O magne caeli genitor, hoc facinus vides?
O terra et aequor, hoc scelus tantum feres?
Incumbe terris, magna caelorum domus,1685
Incumbe, conde, absconde. Nox toto ruat
Stipata caelo, longa nox facinus premat.
Ah, ah ,Thomae! Ah, ah, praesulum splendor iaces!
VIRG. Lugere nostrum est. O dolor,
Lugendus ipse, iam tibi1690
Ne pone metas, omnibus
Lachrymis egemus, nec satis
Omnes erunt hic lachrymae.
POP. En funus iillud patriae,
En funus hoc ecclesiae.1695
Moriuntur omnes cum Thomas
Quicunque amant ecclesiam.
EC. Plorate, cives, civium auxilium perit.
Vir ille, cuius sacra maiestas bonos
Recreabat omnes, cuius os verbo malos1700
Terrebat omnes, concidit, iacet, heu, iacet!
Ah, ah, Thoma! Ah ah, civium auxilium iaces!
VIRG. Nobis iacet praesul sacer,
Vitam relinquit omnibus,
Et norma vitae et lux viae1705
Et sanctitatis regula.
Virtutis exemplum sacrae
Nobis sacer praesul iacet.
POP. Gemendus ipse est civibus,
Dilexit hos ut filios,1710
Curavit hos ut parvulos,
Instruxit ut plebem suam,
Servavit ut gregem suum.
EC. Adeste, cives, Angliae fulcum iacet1705
Sed splendor idem caelicas arces tenet.
Dignum recepit martyrem caelum Thomam.
Levate mentes, splendet illic iam Thomas.
O sancte martyr, sancta libertas ubi est?
Memor ipse populi vive iam felix tui.1710
VIRG. O sancte martyr, o tuam
Ab arce celsa ecclesiam
Iuva, guberna, perfice.
POP. O sancte martyr, o tuae
His iam patronus Angliae!1715
Non omnis est Anglus nocens.
En fraude paucorum iaces.Finis