Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.
ACTUS IIII, SCENA i
![]()
ALEXANDER III PONTIFEX, LUCAS ET ALARDUS EPISCOPIALEX. Quem praesidere ecclesiae voluit tonans,
1040
Rerumque in arce legibus cunctos sacris
Fraenare, vigilem semper in curas decet
Versare mentem, subditorum ne salus
Capiat ruinam. Mundus incumbit meis
Divisus humeris, omnium pax est mihi1045
Sollicita semper cura, nec fas est tamen
Removere curam. Praesulis primi decus
Onus est laboris, dignitas molestia est.
Tamen est ferenda. Faxit o utinam tonans
Totum coieret foedere aeterno solum!1050
Si nulla spes sit, si meus petitur labor,
Nihil recuso, perferam, invictus mihi
Animus laborat. Hactenus pacem tuam,
Anglia, petivi, concilia pacis dedi,
Quae visa scripsi. Turbidos eadem tamen1055
Ruit in tumultus, ordinem dum rex sacrum
Tentat profano subdere. At nunc vos trahit
Quae cause, fratres? Dicite hic causam, vacat.
ALARD. Beate rector, cuius et cura et labor
Gubernat orbem, quique prudentes foves,1060
Errore lapsos comprimis, ne ecclesia,
Authoritate dum tua cunctos moves,
Turbata pereat. Angliae nos rex pius
Huc misit ad te. Sapere ne credas eum
Qui concitato pertinax motu furit1065
Pacemque turbat Angliae, et regem impio
Dolore vexat. Cantuarirensis est
Qui nunc in urbem patria profugus venit.
Hic sapere nimium dum cupit praesul furens
Nimium insolescit, potuit extingui levis1070
Oborta nuper turba dum rex ordinem
Nostrum coercet, impetu sed dum suo
Praesul resistit, dum sibi solus sapit
Et nostra nimium consilia temnit ferox,
Regem in furorem traxit, exitio pios1075
Subiecit omnes. Anglia in partes abit,
Regem sequuntur nobiles, debet suo
Parere domino populus. At noster simul
Turbatur ordo, nulla iam probitas placet,
Excussus animis exulat cunctis pudor.1080
Parere praesul tempore aut quicquam dare
Regi recusat, dumque consilio adsumus
Consilia damnat. Interim turpi huc fuga
Sese recepit in tuo ut lateat sinu,
Accuset ut nos. Nunc tuum est, mundi pater,1085
Cohibere quicquid impotens praesul facit.
Illum remitte, discat hic regem pati.
Discat tribunal, dum nocens vivit, pati.
ALEX. At parce, frater.
ALARD.Cum volet parcam pater.
ALEX. Non, frater, illi, sed tibi. Raperis tuo1090
Furore praeceps. Nunc quid? Haeres et taces?
LUC. Tuum est. beate pontifex, quando tenes
Hoc culmen orbis ne qua fraus deludat fidem
Curare, ne quis Angliam scindat furor
Et schisma fiat. Profugus hic praesu novi1095
Est causa motus. Sapere dum solus cupit
Sibique fidit, regis in nostrum ordinem
Procurat odium, civibus cunctis gravis
Regnoque vivit. Quisquis hoc sapit modo
Insanit. Ergo si Angliam nostram, pater,1100
Servare mens est, mitte qui causam Thomae
Cognoscat omnem, dumque rex tantus petit
Ipsum remitte. Regis et regni sui
Subeat tribunal.
ALEX.Hic tuus peccat calor.
Sum namque iudex praesulum, non rex tuus,1105
Non ista regni curia. He causam suam
Defendit ipse.
ALARD.Dicere hic causam nequit.
Regni tenetur legibus.
ALEX.Nostris prius.
Adsit, vocetur.
ALARD.Non decet, more Angliae
Reus esse Romae non potest.
LUC.Nulla est mora.
1110
Nos hinc eamus, Anglus hic nunquam est reus.
ACTUS IIII, SCENA ij
THOMAS CANT., ALEXANDER PONTIFEXTHOM. Aspiret aether et tuam sedem , pater,
Tonans secundet.
ALEX.Gratus es, praesul Thoma.
Hoc pectus in te noster inclinat favor,
Et iam dolore premitur affectus tuo1115
Dum tot labores et tot exilii mala
Tacitus revolvit. Plurium victor tamen
Etiam ista vince. Causa dicenda est tibi
Viae et laboris.
THOM.Ordiar quando iubes.
ALEX. Sedendo dices, sic volo. Sedem occupa.1120
THOM. Simulare nostrum, pontifex, nunquam fuit.
Sincerus in me candor est, nec se fides
Fucata prodit. Angliae quondam caput
Pro rege vixi, quando cancellarius
Suprema patriae iura defendi meae,1125
Cunctis placebam, civium pronus fuit
Et regis in me fervor. At postquam mihi
Delata prima est patriae sedes meae
Et denegantis infula ornavit caput
(Nam rex iubebat) attulit secum decus1130
Quicquid malignus obiicit livor bonis.
Ecclesiae nam iura commissae mihi
Acer tuebar. Nullus hunc animum metus
Terrere poterat, gratius quam tunc mori
Nunquam fuisset. Interim dum rex suo1135
Furore plenus ordinis nostri cupit
Sibi vendicare iura, dum leges novas
Et iura dictat, sacra libertas quifbus
Ruitura petitur (sit mihi testis polus)
Tunc corde contra fortis invicto steti,1140
Monuique regem. Praesules alii probant,
Ego resisto. Regis hinc in me furor
Et livor aulae. Pontifex, ergo viae
Haec causa nostrae est. Ecce quas leges tulit,
Abolere noster cruor si possit dabo.1145
ALEX. Age, praesul, istas quas tulit leges lege:
<THOM.> Exire regno vir sacer nullus queat
Aut rex iubeto provocare set nefas
Primae ad tribunal sedis. In regis domum
Nullum quiquam praesuli ius sit sacro.1150
Quicunque fidei forsan est laesae reus
Regis tribunal subeat. Hoc subeat quoque
Sacer ordo totus. Regis arbitrium omnibus
Supreema lex sit, seu profanis seu sacris.
ALEX. Non ista lex est, est furor. Fraus est et est1155
Tyrannis ista. Nunquid eversam dabit
Istis in oris impius princeps fidem?
Sic imperare ecclesiae reges volunt.
Et nullus et tot praesulum nullus caput
Subiecit ensi?
THOM.Semper in mortem obtuli
1160
Pectus paratum.
ALEX.Solus inventus tamen
Praesul fuisti. Laus tua est et te tonans
Ultro beabit.
THOM.Nunc, pater, quoniam meo
Desum labori et cogor exilium pati,
Tibi resigno quicquid officii est mei.1165
Iube esse quem vis praesulem, praesul fui
Cum tunc benignus extulit me rex suum.
Dum saevit in me, reddo. Tu nostro, pater,
Consule relicto, qu ando iam fas est, gregi.
Ecce annulum, dep;ono, nec mortem tamen1170
Pro grege recuso.
ALEX.Nota mens, praesul, , tua est.
Sincerus ille notus est ardor tuus.
Age dignitatem recipe iam factus mea
Et voce praesul et manu. Constans mane,
Iuvabit aether, Angliae pro te simul1175
Monebo regem.
THOM.Si iubes ergo, pater,
Mox hinc recedam, Galliae regnum petam.
Largire sacra subdito signum manus.
ALEX. Te servet aether et tuam aspirans fidem
Tonans secundet. Praesules alios meae1180
Relinque curae, poena delictum premet.
ACTUS IIII, SCENA iij
HENRICUS REX, NIGELLUS, RICHARDUSHEN. Recessit ille morbus, at curae manent.
Seu nocte facibus astra scintillent suis
Seu luce currus Phoebus advecta levet
Animum flagellant. Unus hunc praesul mihi1185
Sollicitat animum, semper occurrit meis
Oculis oberrans, discutit semper mihi
Praesens sporem. Nulla regnantum est quies.
Ubi est?
RICH.Reliquit cum tuum praesul solum
Abiit in urbem.
HEN.Pontifex <sacer> mihi
1190
Hunc statuet hostem, praesules forsan mihi
Damnabit ipse.
RICH.Praesules iterum tui
Redeunt ab urbe. Pontifex damnat tuas
Revocatque leges. Interim praesul novas
Abiit in oras Galliae regnum petens. 1195
HEN. Et quaerit hostem Galliae regem mihi?
O obstinate praesul! O quantum meam
Turbas quietem! Vade nec moras trahe.
Legatus ibis, Galliae regem petes.
Remittat ipse praesulem, nec hunc mihi1200
Foveat rebellem repete. Mox ultra sequar.
Nostras videre mens mihi est uiltra mare
Quas fraeno terras. Vade.
RICH.Legatus tuus
Adibo regem, praesulem repetam tuum.
HEN. Animus tumultu suscitat sese novo,1205
Turbatur in me sensus et vixdum satis
Sese ipse noscit. O Thoma, quo me rapis?
NIG. Haec poena, rex, est,. Saepe sic punit tonans
Ut cura rariis excruciet modis.
HEN. Quae poena tandem culpa si in me non fuit?1210
NIG. Culpa est quod actum est, poena curarum trahit
Secum tumultum.
HEN.Praesuli cedam meo?
NIG. Ne coge saltem, sacra libertas tuo
Ne pereat ausu. Semper aeternus tonans
Illum coercet qui sacros premit viros.1215
Concede pacem.
HEN.Nempe sic meruit?
NIG.Tamen
Concede pacem. Quicquid exornat virum
In hoc videbis: castitas, probitas, pudor,
Sincerus ardor, candor, et constans fides,
Amorque patriae. Praesulis dotes Thomae1220
Inusitata luce diffundunt iubar.
HEN. Ecquidem fatebor. Sanctitas magna est Thomae,
At mihi resistit.
NIG.Non tibi, sacri ordinis
Defendit ipse iura. Ne cogas, tibi
Ultro favebat. Angliae pacem volet. 1225
HEN, Iterumne cedam?
NIG.Ne sacrum coge ordinem,
Sua iura teneat et suum regem.
HEN. Colat, videbit regis affectum sui.
Nunc est eundum, Galliae in partes eo.
Extrema regni littora invisam mei.1230
ACTUS IIII, SCENA iiij
LUDOVICUS REX GALLIAE, THOMAS CANT.LUD. Age, sancte praesul, Galliae regnum tibi
Et rex patebunt. Gratus in nostras venis
Vir tantus oras, si mihi coelum favet.
Habes amicum quem cupis regem tibi.
Iam nota virtus est tua et totum decus.1235
Amplector istud pectus, hanc sacram colo
Virtutis arcam.
THOM.Sic tibi aspiret polus,
Rex magne. Sic te, sic tuum regnum tonans
Felicitatis ornet et ditet bonis.
Et praesulem et simul exulem, princeps, vides.1240
LUD. Et nota causa est, et tibi mundus favet.
Fatebor etiam iam meum regnum beat
Te propter aether, sentio insolitam mihi
Felicitatem, dum tibi caelum favet
In me favorem Christus effundit suum.1245
Utinam faveret Angliae regnum tibi!
THOM. Spes ista parva est. Regis arbitrium regunt
Eccclesiarum iura qui duri premunt,
Haec dum tueri (namque debebam) volo,
Sparguntur in me regis irati faces,1250
Sonsurgit aula, praesul in partes abit
Quicunque, nostrum petitur edictis caput
Fioque praesul ore cunctorum reus.
LUD. Iam nota causa est, vidimus regis novas
Regnique leges, innocens odia omnium1255
Praesul tulisti. Spem tamen caelum facit.
Hoc testor altum verticis nostri decus
Et quicquid istud continet, causam lubent
Tuam tueboar. Si licet, pro te Angliae
Adibo regem. Causa non primum mihi1260
Haec visa iusta est. Noster hic error fuit.
Ignosce, p;raesul. Ecce iam veniam peto
Erroris in te.
THOM.Si quis est error, tibi
Ignoscat aether. Culpa nam nulla est tua.
Legatus ecce regis Anglorum venit.1265
Agnosco pro me est. Hic tuum affatum petit.
LUD. Veniat, loquatur, audiam pro te lubens.
ACTUS IIII, SCENA v
RICHARDUS, LUDOVICUS, THOMAS CANT.RICH. Rex magne, cuius tota fortunam colit
Francia potentem, vive. Caelorum arbiter
Tibi servet istud Galliae regnum tuae.1270
Legatus adsum, mittit Anglorum potens
Huc me monarcha. Causa, si credis, viae est
Non parva nostrae. Praesulem Thomam petit
Regno rebellem. Quisquis est noxae reus
Cum repetit illum laesa maiestas reum1275
Debet remitti. Rex, tuam appello fidem,
Commune regum ius peto. Nunquam libet
Retinere regum subditos quando suos
Contra monarchas impio assultu ruunt.
LUD. Non ego rebellem foveo, sed tantum reum.1280
Patere tanto debuit regnum viro,
Et rex patere. Non nocens saepe est reus.
En ille quem rex quaerit et repetit tuus.
Reddatur isti regis et regni favor,
Reddetur ipse. Laedere haud regem cupit,1285
Non est rebellis.
THOM.Debeo regi fidem,
Praestabo regi. Sanguinem si vult dabo
Non sum rebellis.
RICH.Ergo te, praesul, tuo
Submitte regi.
THOM.Cum volet, semper Dei
Honore salvo et ordine hoc salvo meo.
RICH. Quid rursus urges ordinis honorem tui?1290
Submissus animus lege se nulla abiicit,
Etiam esse salvum regis hic debet decus.
LUD. Sit utrumque salvum regus et Thomae decus.
Via una pacis restat, hanc si me tonans
Aspciat aequus, namque iam cerno modum).1295
Perficere mens est. Vade tu, regi refer
Ego pacis author (littus hoc quando tenet)
Mox ipse veniam, praesulem regi suum
Cum pace reddam.
RICH.Vive, rex. Ergo prior
Adibo regem, faxit ut pacem feras.1300
LUD. Age, praesul, ibis et tuum mecum petes,
Namque ibo, regem.
THOM.Quod iubes, tecum meum
Adibo regem. Non mihi est pectus nocens.
Utinam benignus regis in me sit favor.
Tranquillitatis unicum est votum mihi,1305
Sit pax.
LUD.At ipse te tuo (namque hoc decet)
Submitte regi. Saepe lenitur furor
Cum cedit illi qui timet.
THOM.![]()
![]()
Cedam lubens.
ACTUS IIII, SCENA vj
HENRICUS REX, RICHARDUS, LUDOVICUS REX, THOMAS CANT.HEN. Perturbor iterum. Pontifex eccum minis
![]()
Assurgit in me, forsitan regnum meum1310
Damnabit ipse, fulmen excutiet suum.
Quid nunc? Per artus frigore ingenti meos
Iam serpit horror. Quod licet pacem volo,
Mens inquieta ferre iam tantos nequit
Animi tumultus. Redeat et praesul suos1315
Reepetat honores. Praesul ut posset suum
Superare regem? Legis ut nullum meae
Sit ergo robur? Nil moror, pacem volo.
RICH. Et pacis author Franciae mox rex erit,
Tibi reducet praesulem, lpacis modum1320
Inveniet aliquem.
HEN.Laetor, optatam mihi
Referet quietem. Veniat, occurram, mei
Adeste, proceres.
RICH.Ecce Francorum potens
Venit monarcha.
HEN.Pergo, iam ne sit mora.
Adeste mecum. Laetus amplector tuum,1325
Rex magne, pectus.
LUD.Et tuo amplexu fruens
Exulto laetus. Praesulem cernis tuum.
HEN. Venerande praesul, gratus es nobis redux,
Animum resume.
THOM.Sacra maiestas tua
Sit grata caelo, faveat aeternus tonans.1330
LUD. En ille, praesul, qui tui primum decus
Et norma regni est. Hunc decet, rex, ut tuo
Amore foveas, regis et regni est pater,
Retine ergo patrem. Mutuum si quid prius
Forsitan amorem laesit, hoc tollat novus.1335
Dum iura regni protegis, praesul suum
Dum ius tuetur, plus satis motas statim
Arsere mentes. Non decet reges sacra
Impetere iura, nec decet regi sacros
Parere nunquam praesules. Redeat prior1340
Qui iunxit ardor, iudicem t tu, rex, age.
THOM. Rex mane, iudex esto, prostratum vides
Et tibi fidelem praesulem. Legem iube,
Honore salvo sed tamen semper Dei.
HEN. Et iste pacis, praesul., est certae modus? 1345
Quid honore salvo rursus? An forsan suum
Rapiam tonanti mente perversa decus?
T HOM. Curare honorem praesules debent Dei.
HEN. Concede regi regibus quantum sui
Olim dedere praesules.
LUD.Praesul, decet
1350
Imitare divos quos colis. Semper suos
Coluere reges, gentibus cunctis placet
Regale nomen.
THOM.Regium nomen colo,
Venerorque culmen, praesules quantum prius
Dedere regi debeo tantum meo,1355
Reddamque regi fidus obsequium, fidem,
Primosque honores.
LUD.![]()
Sit satis. Tu, rex, quoque
Servare iura praesulum nam sic decet,
Debes tuorum. Qui manu sceptrum regit
Tutor sacrorum est.
HEN .Iura defendam tua,
1360
Tutor tuorum. Dignitatem nunc tuam
Et quicquid ista possidet rursum cape.
Habes amicum quem putas hostem tibi.
THOM. Habes amantem praesulem et, si vis, patrem.
Agnosce saltem lachrymae pro te mihi1365
Fluxere toties. Quam diu vivam fluent.
HEN. Agedum priore rursus affectu simul
Certemus ambo, mutuum reddas mihi
Reddamque amorem.
THOM.Possides solus meum.
LUD. Fortunet aether Angliae pacem tuae,1370
Haec vera pax est redditus quando est amor
Utrimque tandem.
HEN.Testis et nostrae simul
Tu pacis author. Vive, rex, felix rege.
APPLAUSUS.Vivant, perennent, et diu reges regnant.
Vivat beatus praesul et felix regat. 1375
EC. O fausta dies! O laeta dies!
Satis est, lachymae cessate meae.
Iam certa salus rediit patriae.
POP. O sancte praesul, iam redi.
O magne pauperum pater,1380
O sola regni gloria,
Redi tuis, redi omnibus.
EC. Sic innocentem protegit
Laetoque servat exitu
Rerum beatus conditor. 1385
Ubi culpa non est, nec potest
Ibi esse poena. Sic Deus
Probat suorum cum fidem,
Adversa cogit perpeti
Sed dat benignus gratiam.1390
POP. Felicitas hoc patriae est
Cum rege quando praesules
Amore coniuncti regunt.
Ruina tunc est patriae
Cum rege quando praesules1395
Non semper idem sentiunt.
EC. Sic aulicorum fraus mala
Exulcerat reges bonos.
Sic creduli mentem asperant
Et impetu caeco ruunt.1400
Fecere quid tunc antea
Fecisse nolunt postea.
POP. Redibit ergo faustitas,
Nostram beabit Angliam,
Misera esse tanto non potest1405
Quaecunque patria praesule.
Iam iuncta gaudiis sonent,
Spes gaudiorum reddita est.
Vivant, perennent, et diu reges regant,
Vivat beatus praesul et felix regat.1410