Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.
ACTUS III, SCENA i
![]()
RICHARDUS, MORNILIUS, GUILHELMUS, REGINALDUSRICH. Nunquam hoc ferendum est, regiam et regem simul
Unus sacerdos perdit. O lentus furor!
Mente obstinata praesul insanus furit,700
Rex patitur et lentus silet. Iaiam Stygis
Debebat atrae visere et flammam et specum.
MORN. Nimium benignus esse rex semper solet,
Illi ira mitis, sero consurgens dolor.
Et nunc dolore pressus incumbit sibi,705
Haeret cubili fixus, affixus suo
Languet dolori.
GUIL.Nec tamen mentem dolor
Aut pectus haurit, cura languentem tenet,
Ut quae salutem patriae certam feret
Iam lex probetur omnibus.
REG.Cuncti probant,
710
Unus resistit praesul. Hinc regi dolor
Et cura cordis regii pulsans fores.
Generosus iste dum nequit vinci vigor
In se recumbit, se premit, sese enecat.
Haec una cunctos causa regnantes gravi715
Dolore pungit, quando successu carent
Concepta dudum vota. Non vinci volunt
Quicunque regnant.
RICH.Ergo consilio est opus,
Versare mentem iam decet. Compos sui
Rex esse voti debet, et fraus et dolus720
Artesque nostrae rege pro nostro valent.
Discutite, socii, pectus.
MORN.Haec fraus est bona,
Unus resistit praesul at reliquos in hunc
Nos excitemus, ista gens animum metu
Deponit uno, blandius nemo perit,725
Promissa sacros facile pertentant viros.
Hunc si reliquant solus in poenam ruet.
GUIL. Unius esse causa non solet bona.
Probare plures quod solent vulgus probat.
Hos ergo certis vincere est opus dolis.730
Utamur arte.
REG.Tempus hoc nobis favet,
Regem vocati praesules iamiam petent.
Istum verentur, sed tamen vincat metus.
Perire cuncti non volunt, unum abnuent.
RICH. En cerno, veniunt. Noster haud desit dolus.735
ACTUS III, SCENA ij
LUCAS, ALARDUS, CONRARDUS EPISCOPI, RICHARDUS, MORNILIUS, GUILHELMUS, REGINALDUSLUC. Iterum vocamur, regium pectus coquit
Cura una semper, praesules. Tandem suum
Hic sortiatur regius finem labor.
P:ax certa regin, quando discussum est nefas
Suprema lex sit.
ALARD.Omnium quando est salus
740
Probata lex sit, regiam contra manum
Nemo resistat.
CONR.Obstinatus non sapit
Et unde repetit gloriam mortem petit.
Necessitatem vir sequi prudens solet.
RICH. Rursumne ad aulam, praesules?
LUC.Sic rex iubet.
745
Rursum vocamur, lectulo affixus tamen,
Fessum dolore vis trahit corpus gravi.
RICH. Sic est, et idem semper est regis dolor,
Et una mentem cura convulsam obruit.
IUvate regem, praesules. Rex vos amat,750
Ornare cunctos amplius, si fas, cupit.
LUC. Et nos amamus, nostra nam authorem tenet
Fortuna regem.
RICH.Parva sunt quae iam dedit,
Maiora vovit. “Praesules,” inquit, “meos
Ornabo semper, proximum nostro statum755
Etiam merentur. Hi mei nam sunt patres
Et fulcra regni.” Tantus est in vos favor .
MORN. Utinam vel unus iste vobiscum, patres,
Mutaret animum, pertinax fervor trahit
Animum obstinatum. Cedere hic regem sibi760
Insanus optat. Cedere haud reges solent,
Gravis ira regum est. Regiae pondus manus
Sero extimescet. Quisquis huic animum aut sua
Consilia iungit sentiet durum sibi
Sed sero regem.
ALARD.Solus hic legem improbat.
765
MORN. Solus peribit. Vestra nem in tuto est salus.
ALARD. Illius animum fervor immensus rapit,
Nostrae tueri iura dum sortis cupit.
GUIL. Inanus iste fervor est. Peccant suo
Fervore multi, dumque persistunt cadunt.770
Simulare multa covenit. Mentem gerit
Prudens eandem, saepe sed mutat gradum.
Servate mentem, praesules, sed non viam
Tenete eandem. Verba prudentum est dare.
CONR. Ast ille praesul sedis et primae parens,775
Et saevit in nos, iura defendit sua
Et fulminantis impetu vocis premit,
Poenaque terret.
REG.Solus in furias eat,
Illum ira regis sternet et pessumdabit.
Consilia regis qui probat nunquam perit.780
CONR. Dum nos probamus, ordinem sacrum premit
Et certa sedis iura Romanae cadunt.
REG. Timor iste vanus, quam cupit legem modo
Nunquam exequetur. Impetu reges agunt,|
Simuilate tantum. Premere vos non rex cupit.785
Probata sit lex, impetus regis cadet,
Legem relinquet.
RICH.Ergo quod placuit semel
Ne displicere possit hoc patres agant,
Istum relinquant, terreant, cogant. Manus
Dabit ille victas. Ecce iam praesul venit.790
ACTUS III, SCENA iij
THOMAS CANT., LUCAS, ALARDUS, CONRARDUS EPISCOPI, SENATOR 4THOM. Igitur ad aulam? Quis vocat?
SEN. 4Te rex vocat.
Mutare mentem, si sapis, debes tuam.
THOM. Si sapio, nunquam.
SEN. 4Pertinax regem opprimis.
Iam saevus illum torquet et cruciat dolor,
Et tu doloris causa.
THOM.Sit testis polus
795
Veneror monarcham, iura Romanae volo
Intacta sedis. Perge iam, non sint morae.
Adibo regem. Dirigat gressum tonans,
Mentem gubernet. Illius crux haec mihi
Munimen esto.
LUC.Non decet, praesul, feras.
800
Permitte partem, noster hic praesto est labor.
Ibo et praeibo.
THOMMe crucem semper decet
Portare Christi. Portus est, et meae
Signum salutis, umbra me tutum facit.
Crux namque regis ista vexillium mei est.805
ALARD. Sic arma stringis et tuum regem petis?
At ensis illi fortior. Stringet sua
In te arma, praesul.
THOM.Nil moror. Stringat sua
Et punget, Christe, tu curam gere.
ALARD. Sic ista demens occupat semper tuum810
Stultitia pectus. Non sapis, tantum peris.
Sic regem adibis?
THOM.Sic decet, nuquam mei
Signum relinquam regis.
CONR.At mentem potes
Mutare, praesul, tempori. Quantum licet
Concede mentem, regius ne te furor815
Sero lacessat. Primus es regni pater,
Consilia regi iunge. Quod mandat, proba.
THOM. Non ista mens est, sic ago regni patrem
Legem improbando.
ALARD.Perdis hoc regnum modo.
Discretus ardor sit tuus, non te decet820
Turbare regem.
LUC.Cede, dissimula. Brevis
Furor iste regum est, mox cadet.
THOM.Nunquam decet
Simulare quando sacra libertas perit.
CONR. Per te, per istud verticis decus tui,
Per sacra fidei iura, 00per dextram tuam825
Te, praesul, oro, tempus hoc quando exigit
Te iunge regi, cede.
THOM.Non possum, sat est.
Ecclesiam pro rege non linquam meo.
LUC. Nec istud optat.
THOM.Lege sed tali cupit.
ALARD. Est obstinatus praesulis stulti furor.830
Aetate sera desipit, sed nos simul
Trahet in ruinam. Rex adest. Satis, patres.![]()
ACTUS III, SCENA iiij
HENRICUS REX, SENATORES, EPISCOPI, THOMAS CANT.HEN. En rursus aegro corpore in curiam vocor
Et causa morbi est cura. Vos regem, patres,
Iuvate vestrum. Patriae iamiam salus835
Firmanda nostrae est, nec moras ultra moras,
Nec obstinatum ferre iam pectus volo.
SEN. 1 Adsunt vocati praesules, primus simul
Hic ecce praesul.
HEN.Praesules capiant locum.
Ergo arma tecum? Et forsan mihi840
Isto minaris splendidae signo crucis?
THOM. Nihil vereri, magne rex, debes crucem.
Crux ista Christi est.
HEN.Sit licet, tu nunc meae
Pareto legi, quam tuli legem proba.
Compone mentis hactenus motus tuae.845
Tibi impero, vult Angliae nostrae salus.
Turbasse nostras hactenus curas sat est.
THOM. Turbare regem non volo, legem tuam
Probare nequeo.
HEN.Non probas?
THOM.Rex, non probo.
Permittit istud conscium haud pectus mihi850
Et sacra sedis iura Romanae vetant,
Prohibetque caelum. Per tuum hoc sceptrum rogo,
Per te, per istud regii capitis decus,
Per quicquid in te est, per tuum at mundi Deum,
Et per fluenta sanguinis sacri, rogo,855
Benigne rex, ne sacra libertas cadat,
Ecclesiae ne iura confundas tuae.
Quid surgis in me? Iura Romanae volo
Retinere sedis, debeco, officium hoc m eum
A me requirit. Obstinatam ne mihi860
Affinge mentem, conscium pectus gero.
Probere legem non queo.
HEN.Ambages mihi
Iterumne, praesul, occinis? Tantum tuo
Das verba regi? Cede, discede hinc, fores
Hic ante stabis.
THOM.Cedo.
HEN.Vah! Unus mihi,
865
Unus resistit praesul? Ut cedam tibi?
Legem ut relinquam? Quisquis obsistit nocens,
Quicunque legem improbat iam sit reus.
Iterum probate, praesules.
.LUC.Legem tuam
Probamus omnes, aequitatis sis memor.870
Et nos benigna praesules dextra rege.
ALARD. Sic faxit aether Angliae lex sit tuae
Salusque regni,. Quod iubes iterum probo.
CONR. Omnes probamus, ordinis nostri tamen
CONR debes rex decus.
HEN.Testor polum
875
Et quod tonanti fulminat numen polo,
Servabo vestrum, praesules, semper decus.
Quid nunc? Quid ille? Vestra consilia expeto,
Vos iudicate.
LUC.Primus est regni pater,
Primusque praesul, cadere nostra non potest880
Authoritate, iudicent illum tui.
ALARD. Nec voce nostra concidet, namque est nefas,
In me est potestas nuslla.. Tu, r ex, hunc reum
Quo iure pelles iudica.
CONR.Nunquam reum
Hunc iudicabo praesulem. Tu , rex, tuum885
Consule senatum. Faxit aeternus tonans
Immutet animum, pareat regi tuam
Probetque legem.
HEN.Vos, patres, proceres mei,
Quid ergo nostri iuris est?
SEN. 1Quisquis negat
Parere regi regis est laesi reus.890
Illaesa debet stare maiestas tua.
Unius ardor patriae pacem tuae
Ne turbet unquam. Lex rei poscit caput.
Lucem intueri non potest qui sic suo
Regi resistit.
LUC.Praesul ut subeat necem?
895
Sacrum ut profana sanguinem fundat manus?
Permitte nunquam, magne rex.
SEN. 2Debet mori
Quicunque regem laedit et legem simul.
ALARD, Regni haec ruina est. Ultor existet tonans
Ultrixque Roma.
SEN. 2Vita si salva est reo,
900
At esse salva dignitas nunquam potest.
Spolietur ista, careat et patria et bonis
Exterminetur.
CONR.Praesulem quonam iubes
Obire tandem? Pontifex, reges, duces
Ad se vocabunt, sparsa nam lata est viri905
Iam fama tanti.
SEN. 2.Quo valet terram eligat.
SEN. 3 Si quid timetur, arte prudenti est opus.
Fuit iste cancellarius quondam tuus
Tuique regni, factus est praesul tuo
Deinde voto.
HEN.Praesulem, sic est, meo
910
Iussi esse voto, visus est quicquid dedi
Etiam mereri.
SEN. 3Nunc age offcii data
Nulla est prioris ratio, nunc namque est opus
Haec exigatur. Praesul harebit, reum
Damnabis illum.
SEN. 4Certus est hic, rex, modus.
915
Nam nulla vitam praesulis culpia inquinat,
Nec crimen ullum fingere hic fallax potest
Vel mentiendo fama.
HEN.Sic fiat, volo.
Ratio exigatur. Si haereat, poenae est reus.
Nostum subire sic reus debet forum.
Exterminetur. Pertinax si sit calor,920
Pereant et una quotquot agnatos habet,
Spolientur omnes, nullus hic vitam exigat
E stirpe tali. Fiat hoc, rursus volo.
Quicunque adhaeret hostis est, vitam exuat.
ACTUS III, SCENA v
![]()
LUCAS, ALARDUS, CONRARDUS, SENATOR 3, THOMAS CA NT.LUC. Abeamus ergo, praesulem quicquid manet
925
Nefas videre est, forsan hostes et reos
Nos rex vocaret.
ALARD.Nil moror, procul hinc cito
Abeamus omnes.
CONR.Praesul hic solus sedet,
Tentabo mentem rursus. O regni parens,930
Per ista genua, per tuum pectus rogo.
Per has manus, per hanc tuam Christi crucem,
Per sanctitatis nomen et vitae decus,
Nostri tuique (nam perimus hic simul)
Miserere. Muta dum licet mentem, pater.935
THOM. Mutabo nunquam.
CONR.Per sacra haec nostri ordinis
Te iura quaeso —
THOM.Prodidistis haec simul
Et nunc rotatis? Tolle, praesul, has preces,
Mihi certa mens est iure pro nostro mori.
ALARD. Nec te fatemur amplius nostrum patrem.940
Iurata tua regi est fides, hanc rex modo
A te reposcit, cumque iuraris fidem
Iam fraudulento cuncta subvertis dolo.
Periurii ergo, teste te caelo reum
Dico, citoque pontifex causam audiet.945
THOM. Audio, citatus cum voles causam reus
Ubicunque dicam, nil tuas moror minas.
Secura mens est.
SEN. 3Iussa regis hic tibi
Apporto, praesul.
THOM.Iussa quae regis refers?
SEN. 3 Pro dignitate prima quae in regno fuit950
Reddenda ratio est. Si haereas poenae es reus.
THOM Regi fidelis (testis et aether) fui.
Scit ipse, quando dignitas prima est mihi
Concessa regni, liberum me rex sua
Pronuntiavit voce. Si testem petis,955
Sit ipse testis. Exui regis fidem
Praesul vocatus. Iudicare me nequit
Qui me vereri debet ut natus patrem.
Regis tribunal nil moror cum rex volet
Sanctae tribunal sedis experiar reus.960
Huc vos citamus, praesuies, grande est nefas
Liquisse matrem, prodidisse quod sacrum est.
Liber recedam, nam Angliae iam sum gravis.
ACTUS III, SCENA vj
RICHARDUS, THOMAS CANT., AGNATI THOMAE CANT.RICH. Exite, pestes patriae, ne sit mora.
Exite cuncti, sit nefas ultra diem965
Mansissse quenquam.
AG. 1Quo iubes? Ecquis iubet?
RICH. Haec est voluntas regis, actutum moras
Abripite, regno cedite.
AG. 2At liceat tamen
Auferre nostra.
RICH.Non licet, patriae hostis est
Quicunquem primo est praesuli agnatus Thomae.970
Purgate regnum.
AG. 3Quo tamen? Quo nunc tamen?
O sancte praesul, ergo nos perdes tuos?
Et illa per te quae viget, per te quoque
Heu! stirps peribit? Sanguinem agnoscas tuum,
Retinere miseros cum potes retine tuos.975
Agnata tristes turba iam luctus damus.
THOM. Mea culpa non est, regius saevit furor.
Perferre certum est.
AG. 4Sed tuos si vis potes
Servare, praesul.
THOM.Quod volo iam non queo.
Etiam relinquere patriam cogor meam.980
AG. 1 Concede regi quod petit.
THOM.Sed est nefas.
AG. 2 Servemur ut nos. Nos tuus sanguis sumus.
THOM. Praeferre semper sangujne fas est Deum.
AG. 4 Servare verbo vel tuos uno potes.
Regi acquiesce.
THOM.Non licet.
AG. 1Ipse te perdes, pater.
985
THOM. Perire non est posse pro Christo mori.
AG. 2 Pro te perimus.
THOM.Non mea culpa tamen.
AG. 3 Hos cerne vultus, nosce cognatos tuos.
Haec illa stirps est unde duxisti genus.
Per te, per huius iura communis domus,990
Per te et parentes, per tuae stirpis decus,
Servare quando nos potes serva tuos.
THOM. Utinam liceret!
AG. 1Lachrymas nostras vides.
Per has, per istum pectoris sacrum tui
Petimus amorem. Lachrymis nostris nihil?995
Nihilque amori?
THOM.Vos amo, vobis tonans
Sit praesto, certa mens mihi est. Iam sit satis.
Ibo et recedam, mente constanti feram
Quod fata donant. Innocens nunquam timet.
CHORUS
![]()
ECCLESIA, AGNATI CANTUARIENSISEC. Ergo recessit? O tonans!
1000
Ergo recessit sol meus,
Et Christiani lux gregis,
Et praesulum lux omnium,
Et sancta vitae regula?
O sol tenebras indue,1005
Splendor recessit iam meus.
AG. <1>. Quos nunc dabitis gemitus, Angli?
Vestras poscit lachrymas exul,
Aufert vestum quando levamen.
Angia, quid nunc? Orba iacebis,1010
Saeviet in te rex tuus atrox,
Rigidos fasces moesta timebis.
EC. Sic innocens praesul cadit,
Et crimen esse dum nequit
Placere sanctitas nequit.1015
O curiarum quot doli!
Esse innocentem est plus satis,
Ut digna morte culpa sit.
AG. 3 Quo nunc, comites, restat abire?
Undique nobis pontus et aether,1020
Undique nobis patet exilium.
Praesulis, eheu!, fata sequamur
Quocunque viam rapiet praesul.
Sydera tantum commota virum
Ducent, et iter faustum facient.1025
EC. Latere ceu sol non potest,
Latere sic virtus nequit.
Quem rex severus eiicit
Hunc expetent reges pii.
Iam fama praevenit virum1030
Quem Roma non videt, colit.
O magne rerum conditor,
Tuae memor sis Angliae.
Siquid mereri possumus
Age, rede solem ecclesiae.1035
AG. <2> Anglia, nostras lachrymas recipe,
Recipe hos gemitus. Iussa valere,
Semper tanto praesule foelix,
Nunc eiecto praesule misera.