Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.
THOMAS CANTUARIENSIS TRAGOEDIA
ARGUMENTU M
Thomas ex Angliae cancellario factus Cantuariensis episcopus, cum Henricus II Angliae rex, convocatis regni episcopis et proceribus, leges eas ferre vellet quae ecclesiae dignitatem et libertatem labefactabant, magno animo regiae voluntati se opposuit. Eius animum ut sibi rex concialret variis inprimis pollicitationibus est usus, deinde minis. Cum autem a sententia non discederet, regis exulcerati sententia exilio mulctatus est. Eadem sententia cum in eius agnatos et amicos omnes pronuntiata esset, hi illum adeunt et miserabili suae calamitatis aspectus permovere ut regi assentiretur, sed frustra, contendunt. Abit igitur vir sanctissimus, Angliam deserit, Romam petit, et Alexandrum III pontificem maximum, cuius humanitatem cum expertus esset in Galliam ad Ludocivum regem confert, quo et pontifice agente in tandem revocatus est et omnium regni ordinum applausu receptus. Verum cum paulo post eum quasi multa contra regnum molientem calumniatores detulissent, rexque non raro conquereretur pacem se in regno suo cum uno sacerdote habere non posse, aestimantes quidam nefarii homines rem se regi gratissimam facturos si Thomam e medio tollerent, cum vespertinis precibus operam dantem aggrediuntur, qui commendata Deo et divis ecclesia sua, cervicem impio ferro subiecit anno Christi MCLXXI.
refert Thomas Stapletonus
et alii historici.
HENRICUS II ANGLIAE REX
RICHARDUS BRITTO, MORNILIUS HUGO, GUILELMUS TRACIUS, REGINALDUS aulici
NIGELLUS regi a confessionibus
SENATORES QUATUOR
LUCAS episcopus Wellensis
ALARDUS episcopus Londinensis
CONRARDUS episcopus Eliensis
ECCLESIA ANGLICANA
PATIENTIA
CONSTANTIA
THOMAS Cantuariensis episcopus
AGNATI Thomae Cantuariensis
ALEXANDER III pontifex
LUDOVICUS GALLIAE REX
VIRGINES ANGLICANAE
POPULUS
CHORI VARII
Unus potentum est splendidus regum labor,
Laudem mereri. Quisquis ad regni thonum
Ut sceptra fraenet nascitur laudem petit,
Illique currus gloria albentes parat.
Mens alta regum est, ambiunt caeli decus5
Mortaliumque iure dum fraenant greges
Superi aemulantur numen et nomen poli.
namque reges sacra et e caelo sumus,
Nascimur ut altis iura praecelsi thronis
Dictemus orbi. Numinis summi vices10
In hoc subimus, dumque nos tellus colit,
Colit superni maximum numen poli.
Imago rex est numinis, rex est quoque
Deus alter orbis. Gloriae non est tamen
Via una cunctis. Ille Gradivi potens![]()
15
Ad arma princeps bella dum spargit manu
Et fulminante concutit nymbo solum,
Dum castra castris vertit et late neces
Per arva fundit, unicum poscit decus,
Laudis trophaeum, Pace tranquille duces20
Alii fruuntur, gloriam iustum facit
Ipsis tribunal. Tollere infandun nefas,
Sancire leges, premere nascentes dolos,
Removere sontes, ferre prostratis opem,
Fovere pacis decora, nonnunquam honos25
Ornare donis, addere et poenas malis,
Haec cura eorum est. Dumque laudari volunt
Patriae parentes, publicam crebris alunt
Curis quietem. Nullus infestat furor
Et iuncta pulchris artibus virtus luget.30
Equidem fatebor nostra se Martis quoque![]()
Attollit armis dextera et nostrum canit
Ubique nomen fama. Nam caelum dedit
Nobis triumphos, et meis victi gemunt
Hostes sub armis. Quaque defessas capit35
Thetys quadrigas, quaque sol surgit novus,
Et qua calentum sustinet mundus diem,
Et qua rigentes orbis includit plagas
Trophaeae crescunt nostra, cantatur decus.
Pax una nostris attamen regnis placet,40
Et hanc fovere certa mens. Me plebs patrem
Dicat colatque, rege me linquens polos
Astraea terras repetat, et Virtus sua
Ornata lauro gestiet, leges meis
Surgent ab armis. Certa crux sontes premet,45
Gaudebit insons. Nomini laudem meo
Hanc vindicat. Lege qui iusta regit
Rex est verendus. Nunc meum, quando licet,
Censebo populum, pacis hoc primum est opus.
HENRICUS REX, RICHARDUS BRITTO, MORNILIUS HUGO, GUILLELMUS TRACIUS, REGINALDUS
HEN. Richarde, nostras dum simul curas geris,
50
Agedum, per omnes quis status regni plagas?
Quae cura legum est?
RICH.Legibus cuncti tuis
Parent et aulae iura nobilitas capit.
Pax una regni est, plebe tranquilla regis
Dominique servant nobiles nutum sui.55
HEN. Iustitia certam regibus pacem facit.
Iustum tribunal regis est fulcrum boni.
RICH. Tuum tribunal, magne rex, cuncti pavent,
Parata sceleri poena confundit scelus
Et insolentes comprimit poenae timor.60
Securus insons praemio gaudet suo,
Sontes tremiscunt. Angliae pax est tuae
Dum regna leges obtinent.
HEN.Sceptrum alterum est
Lex iusta regum.
MORN.Scilicet quando omnium lex una tantum est.
Lex una tantum est.
HEN.Una nunquid omnium est?
65
Lex una, rex sit unus.
MORN.Optandum quidem.
Sacer ordo leges dum sibi ponit suas
Et dum tribunal regium nescit pati,
Non una lex est, subditi in partes eunt.
Non unus est rex, praesules reges agunt.70
HEN. Non hoc ferendum est. Unus est ceu sol poli
Sic una regni lex sit atque unus regat.
Divisa regis esse sancitas nequit.
GUIL. Equidem potestas ordinis nimia est sacri,
Huic sola legem Roma, non tu, rex, facit.75
Rex unus illi, pontifex. Si quis tuo
Hic iure certet, regium si quis vocet
Quenquam ad tribunal, sedis appellat sacrae
Opem et tribunal.
REG.Fulmen vibrant quoque,
Et regis aulam fulmine involvunt suo.
Plus fulmen istud quam tuae leges potesr80
Sancire legem praesules soli volunt,
Suos tuentur, languidam tantum tibi
Plebem relinquunt. Iura divisos habent
Populum et regentes.
HEN.Solus annon rex rego?
RICH. Regni gubernant praesules partem tui.85
HEN. Nec me verentur?
RICH.Iura non curant tua.
HEN. Nec vim tremiscunt?
RICH.Fulminis sed vim sui.
HEN. Sit fulmen istud, ordinis sit vis sacri,
Vis ista regi cedit. E caelo data est
Nobis potestas. Regis legem manus90
Gladiumque vibrant, unicum est regni caput,
Parere cunctis restat. Imperium est meum,
Aliis relictum est obsequi.
MORN.Sic rex decet,
Authoritate sancias legem tua.
Natura dominos ferre non multos potest.95
Unus gubernet. Sydera et noctis faces
Et ipse lucis rector occasu vices
Mutans dierum paret. Aut solus iube
Parente regno, solus aut rex non eris.
GUIL. Patiantur etiam te sacri regem viri.100
Hic pacis unus est modus. Si quis neget,
Regnum relinquat.
REG.Angliam leges tuae,
Non Roma fraenet. Dividat mundo sacra,
Non iura regum tractet. Est regni caput
Rex unus, unam rex suis legem ferat.105
HEN. Adsit senatus, quam volo legem dabo.
RICH. Aderit senatus ut tuam legem probet.
HENRICUS REX, NIGELLUS REGI A C ONFESSIONIBUS
HEN. Magnus sub isto pectore exurgit dolor,
Animo laboro, cura me in curas trahit
Et pulsat arctas cordis accensi fores.110
Dolor nam altas principum mentes quatit
Cum sceptra temnit quispiam aut sceptrum rapit.
Haec certa mens est, esse rex solus volo
Et iura solus dicere et legem dare.
NIG. Quicunque rex est noscat hic regem quoque115
Etiam necesse est, namque rex regum est Deus.
HEN. Sit iste regum rex Deus, venero Deum.
NIG. Venerare pariter quos sacros fecit sibi
Tonans ministros.
HEN.Veneror, at rex sum tamen.
Venerentur ipsi me quoque et iugum ferant.120
NIG. Sacer profanum perferat ut ordo iugum?
HEN. Sic imperabo.
NIG.Sic tibi accerses poli
Culpandus iram.
HEN.Sic mihi aeternum mea
Firmabo sceptra.
NIG.Sceptra non firmat tonans
Cum iura superi negligunt reges poli.125
HEN. Cum iura sceptri negligant reges sui bkye serve twi nasters
Sua regna perdunt. Unus est sceptris modus,
Fraenare cunctos.
NIG.Quos licet, non quos cupis.
Fraenare sacros non solent reges viros.
Rex est sacrorum pontifex, legem suis130
Et iura ponit. Tu tuum populum rege,
Ecclesiarum iura curator fove,
Sacros ministros protege.
HEN.Et quisquam meis
Vivens in oris non meum feret iugum?
NIG. Sic est, neque istud, sis licet princeps, decet.135
Datus es monarcha, sed tuis. Semper tonans
In hos severi fata distringit poli
Qui vendicare ius sibi sacrum volunt.
Sero dolore percitus forsan gravi
Damnabis istam ferre quam legem cupIs.140
Quid si resistant praesules?
HEN.Cogam manu.
Parere si quis abnuat gladium induat.
NIG. Hoc est tyranni.
HEN.Regis est iusti suam
Firmare legem. Quisquis obstabit mea145
Reus carebit patria aut mortem feret.
RICHARDUS, HENRICUS REX, SENATORES QUATUOR
RICH. Adest senatus. Quod cupis iam, rex, iube.
HEN. Partes in omnes addecet regem suas
Dividere curas. Prima curarum est tamen
Fovere pacem. Proximi tunc sunt Deo150
Orbis monarchae pace cum certa suos
Populos gubernant. Una lex pacem facit,
Divisa turbant iura, nec constat sibi
Quod lege varia publicum constat bonum.
Sacratus ordo praesulum tantum capit155
Legem suorum, iura nec metuit mea
Nec hoc tribunal. Hi regunt, non rex rego.
Suum tribunal et suam legem reis
Obtendit ordo. Iudicat, pronuntiat,
Regem sacrorum iudicem agnoscit suum160
Et provocare dum volunt Romam eligunt.
Rex nullus illis. Ergo dum, proceres, novam
Sanceire legem gestio, certa date
Consilia mente. Lege pax constet mea,
Lex una cunctos obliget, cunctos liget.165
SEN 1. Regum ista cura est subditis pacem dare,
Et pacis iste certus est tantum modus,
Vincere cunctos lege. Tu legem feras,
Parere legi quisquis hoc regnum colit
Cogatur, unus Anglia sit rex tuae.170
Exire regno, provocare quo volet
Etiam sacratis sit nefas certum viris.
Finire lites regis arbitrio sui
Quicunque debet. Audiat praesul suos,
Si provocetur iudicem regem ferant.175
Dum rex timeri non solet, regnat scelus,
Nocet sacratis ista libertas viris.
Ferro et rapinis saeviunt dum non timent,
Tot furta passim, cladibus regnum patet, .
Enses et ignes undique. Horum sunt resi180
Qui te recusant iudicem. Nunquam satis
Romana sontes curia absentes premet.
Regis tribunal quoslibet mulctet reos.
HEN. Istud iubebo, seu profanis seu sacris
Exire regno, provocare, sit nefas.185
SEN 2 Colere sacratos omnibus fas sit viros,
Divina lex est. Praesules praesint suis.
Civile ius est. Omnium sed sit modus.
Etiamne praesul regiam iudex domum
Tacente rege censeat? Mulctam irroget?190
Isto Quiritum fulmine et nymbo tonet?
Regis ministos damnet? Incutiat metum?
Mortem minetur? Iuris exitium tui
Ista est potestas. Tolle, rex, solus rege.
Nullum sacratis in tuos ius sit viris.195
Alias in oras fulmen evibrent suum. .
HEN. Etiam hoc iubebo, solus ut cunctos regam.
Nullum sacratis in meos ius sit viris.
SEN. 3 Non unus error omnium est. Laesa hic reus
Fidei vocatur, ille periurus venit.200
Virumque praesul iudicat, temnunt rei
Regis tribunal. Nempe dum praesul minas
Et dum severo ventilat poenas metu
Sola est potestas praesulis. Nunquid tuum
Umbras tribunal noscet atque umbras premet?205
Iube ergo laesa quisquis est fidei reus
Aut qui tribunal forte periurum timet
Legis sequatur semper arbitrium tuae.
Quicunque pravos iudicat mores regit.
HEN. Sit ista lex, periurii aut fidei reus210
Quicunque laesae est regis arbitrium ferat.
SEN. 4 Haec unum regum est causa, iustitiam exequi.
Hinc ensis illis et manus, quando volunt,
Armata ferro. Sontibus poenam imperant,
Alios tuentur. Ordinem sacram decet215
Placere numen et manu casta preces
Offere caelo, patrio ritu sacra
Curare, vitia quando succrescunt levi
Abolere metu. Vir sacer vita docet
Et voce ducit. Dedecet ferrum manus220
Quae sacra superis offerrunt casta polis,
Nec his tribunal convenit. Vota audiant,
Delicta numquam. Pollui haud sacras decet
Cruore dextras. Ergo, rex, sis ordinum
Iudex tuorum, nostra sacratas ligent225
Iudicia turmas. Quisquis est noxa reus,
Etiam sacerdos, dum tuus iudex sedet,
Hic lite certet. Omnis arbitrio tuo
Lis terminanda est.
HEN.![]()
Hoc volo, sit lex mea .
![]()
Iudicia cunctos nostra constringunt reos.230
Quid ergo, proceres, haec placent?
SEN 1Etiam placent
Decernee legem, publicet praeco placet.
SEN. 2 Authoritatis hoc tuae est fulcrum, placet.
SEN. 3 Probare legem praesules debent tuam,
Placere regi quod potest cuncti probent.235
SEN. 4 Adsint, vocentur. Dumque, rex, legem iubes,
In verba iurent praesules. Sic sentio.
HEN. Ite et vocate, pareant, legem probent.
Sit testis aether Angliae pacem volo,
Et iura nostri, sola quae impietas premit,240
Sancire sceptri. Lege si cuncti simul
Fraenentur una, regiam si omnes manum
Ensemque paveant, certa erit regni salus.
RICHARDUS, HENRICUS REX, SENATORES, LUCAS VOLLENSIS EPISCOPUS, ALARDUS LONDINENSIS, CONRARDUS ELIENSIS,
RICH. Eccum vocati praesules. Adsunt, tuam
Audire legem gestiunt, capiunt locum.245
HEN. Nunc sera pectus, praesules, tentat meum
Laetitia, tandem pacis inveni modum.
Gaudebit Anglus pace tranquilla fruens
Et corde laeto gestiet. Regnum unicum
Lex una faciet, lege cum cunctos regam250
Prudens eadem, cumque noxarum rei
Unam pavebunt iudicis legem mei,
Felicitatis Anglia ampleua fruens
Non invidebit facta iam maior polis.
Hoc restat ut vos quam tuli legem pari255
Animo probetis.
LUC.Si placet, nobis tuam
Ostende legem, nos quoque in partes tuas
Etiam vocamur. Publica in nostros salus
Recumbit humeros. Sit ratum quicquid iubes260
Si sit decorum.
HEN.Tu prior legem refer.
SEN. 1 Exire regno vir sacer nullus queat,
Aut rex iubeto. Provocare it nefas
Primae ad tribunal sedis. In regis domum
Nullum cuiquam praesuli ius sit sacro,265
Quicunque fidei forsan est laesae reus
Regis tribunal subeat. Hoc subeat quoque
Sacer ordo totus, regis arbitrium omnibus
Suprema lex sit, seu profanis seu sacris.
Probate legem, praesules. Haec est salus270
Decreta regni. Vestra si partam cupit
Pietas salutem, sit ratum quod rex iubet.
LUC. Amanda cunctis patriae est nobis salus
Prodendus ordo est non tamen nobis sacer.
Si certa lex est, sacra liberatas perit.275
ALAR. Deserere nostri quis gregis curam potest?
In nos Quiritum pontifex stringet manum,
Etiam repellet. Fulminis sacri minas
Horremus omnes. Si ratum est quod rex iubet,
Vilescit ordo praesulum.
CON.Nunquid nihil
280
In nos Quritum pontifex ergo potest?
Iudicia nullus ulla si praesul tenet,
Actum est, perire cuncta iam debent sacra.
SEN. 1 Suum cuique sit decus, sit ius suum,
Sit ordo primus praesulum, at regni caput285
Rex unus esto. Qui suum quaerit bonum
Sapit ille nunquam, publicae ex usu rei est
Quod lege certum est.
SEN. 3Una regnorum est salus
Regis voluntas. Ferre quam legem cupit,
Probare debent subditi. Si non probent,290
Vis certa cogat.
HEN.Testor hoc capitis decus
Et lucis istud fulgida testor iubar,
Quaecunque lex est sanciam. In nostra est manu
Sperare quicquid praesules cuncti queunt.
Vitam necemque largior.
SEN. 2Magnum est tuae
295
Benignitatis munus hoc quicquid tenent
Tuas per oras praesules. Etiam amplius
Ultro favebis. In tua est dextra decus
Quodcunque regni, sacra maiestas tua
Lergitur omnes imperii fasces sui,300
Etiam hos iuvabis praesules,. Legem probent,
Amore crescent regis et stabunt diu.
Parete regi, praesules.
LUC.Ut sit salus
Iam certa regni, rex, tuam legem probo.
ALARD. Nwc hanc morabor, rex. Tuam legem probo.305
HEN. Bene est. Amorem, praesules, vestrum probo.
Nunc Cantuariensis ut legem probet
Etiam videndum est. Cura erit, proceres, mea.
Redite Phoebus cum novum reddet diem.
Quacunque undis Anglia rapidis
310
Complexa solum brachia pandit,
Quacunque diem r respicit Anglus
At quae Phoebus lumina fundit,
Tristia nostras fata querelas,
Mixtis gemitus repetent lachrymis.315
Castae comites, ergo fleamus,
Tundere restat pectora manibus. blue
Omnia surgunt non bona nobis,
Sacra potestas quando recedit.320
Cogunt sacros sceptra ministros,
Sibi iura poli vendicat aula,
Nostrique patres subdere colla
Timido regi vertice pergunt.
Pietas pravo pressa tumultu est,325
Hauritque animos iam necis horror,
Ceu cum cedit iusta procellis
Navis, validis dans latus undis,
Nec vi ventis acta resistit.330
Sic iam nostri cedunt patres,
Horrore necis dant latus, et se
Et sua pavidi sacra profanant.
Pauci temnunt pectore forti
Certae mortis funus acerbum,335
Quando culmen regale tonat
Et pavor anmis regius instat.
Paici constans retinent pectus,
Cum fors repetit fronte minaci
Antea dederat quae bona fallax,340
Et blanditiae pectora fallunt,
Et dona leves capiunt mentes
Si quid, mundi foecunde sator,
Si quid, rerum maxime genitor,
P:osunt tandem vota tuorum,345
Discute quicquid fortuna parat.
Ista fatigent omnia Persas,
Et nos recreet laetior aura.
Vigeant sacri ure ministri,
Det iura sacris Roma ministris.350