mTessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio
IOANNIS STRADLINGI
EPIGRAMMATUM LIBER SECUNDUS
1. AD LIBRUM ![]()
![]()
Quid prodire palam times, libelle?
Censurasque hominum molestiorum
Formidas, quibus invidere mos est,
Queis bilis iecur intus atra rodit,
Damnant hendecasyllabos inertes, 5
Et suaves male vellicant poetas?
Mitte hos. I, pete candidos sodales,
Vultu qui leviore blandiuntur,
Gaudentque hendecasyllabis tenellis.
Hi te si niveo sinu reponunt, 10
Et laeti manibus terunt subinde,
Prome his quicquid inest facetiarum,
Dumque istis moveas leves cachinnos,
Ibis tutus ubique, et his patronis
Frontem despicies severiorum. 15
2. AD LECTOREM BENEVOLUM ![]()
Qualia delectent si non epigrammata fudi,
Non est haec animi culpa, sed ingenii.
Qualia delectent si nostra epigrammata dicas,
Iudicii si non signum, at amoris inest.
3. IN BALBUM ![]()
Quiquid est, aliquid promittit scribere Balbus.
Balbe, tuum hoc aliquid creditur esse nihil.
4. ANNUS OCTOGESIMUS OCTAVUS ![]()
Non mirum, mirabilis hic si transeat annus,
Et miri toto fiat in orbe nihil?
Angligenis hic est vere mirabilis annus,
Nam mirum nostro maximum in orbe fuit.
Reginam reges solam invasere coacti, 5
Solaque adunitos fudit inermis eos.
5. AD REGINAM ![]()
Urbs Priami iactata diu, imperiumque vacillans,
Atque ipsa infoelix hostibus esca fuit.
Scilicet in partes abierunt diique deaeque,
Hic aequus Teucris, alter iniquus erat.
Pro te coniuncto pugnabant numine divi, 5
Et divos solus qui regit ipse Deus.
6. DE CLADE IN EXPEDITIONE LUSITANICA. AD DOMINUM THOMAM MOSLAEUM AMICUM ![]()
![]()
Causa eadem cum sit, cur non successus et idem
Hostibus ac nobis? Unus utrique scopus.
Vindictae spoliisque mala ille cupidine ductus,
Spe iunxit sceptris sceptra Britanna suis.
Vindicta et spolio nostrique feruntur, utrique 5
Peccant, peccantes punit utrosque Deus.
Non nimium nostris fidendum est viribus: Arma
Victorem haud faciunt, sed bona causa, ducem.
7. IN MACHIAVELLUM ![]()
Principis ingenium praeceptis imbuis. Istis
Mundi huius princeps * te prius imbuerat.
* - Diabolus.
8. DE FONTICULO AD NOVAM-VILLAM * GLAMORGANIAE ![]()
![]()
Te, Nova-villa, fremens odioso murmure nympha
Inclamat Sabrina, soloque inimica propinquo
Evomit infestas ructu violenter arenas.
Damna pari sentit vicinia sorte, sed illa
Fonticulum causata tuum, quem virgo legendo 5
Littus ad amplexus vocitat. Latet ille vocatus
Antro, et luctatur contra. Nanque aestus utrique est
Continuo motu refluus, tamen ordine dispar.
Nympha fluit propius, fons defluit. Illa recedit,
Iste redit. Sic livor inest, et pugna perennis. 10* - Camd. Britt.
9. AD DOMINUM EDWARDUM STRADLINGUM EQUITEM, DE AQUAE DUCTU SUO INGENIOSISSIMO AD MERTHERMAWRE VILLAM, QUO ARENAE MARIS PER OGMOR FLUMEN IN ALVEUM SABRINIARUM (UNDE SUPRA MILLE PASSUS VENTI IMPELLUNT) REVEHUNTUR ![]()
![]()
Mira loqui, sed vera, licet: stratagemate bello
Pellitur ut vi vis, unda domatur aquis.
Evomit unda maris tenues in littore arenas,
Pascua, prata quibus, templa, domusque scatent.
In tua quo primum domicilia limine tendunt, 5
Exitiumque tuis hic minitantur agris.
Ecce novum stratagema! Rota de flumine raptae
Vicino in coelum coniiciuntur aquae.
Plurima cum stagnum sic conglomeratur in unum,
Perque catarrhacten impetuosa ruit. 10
Miranda et plane res est ridenda notatu,
Ut sabulum rapidis exagitetur aquis.
Continuo flavis spumescit flumen arenis,
Et mare (quas ructat) mox oneratur eis.
Compita sic vicina tuo stant tuta labore, 15
Et villa haec nuper flava renata viret.
10. IN ANONYMI CUIUSDAM SEPULCHRUM NIMIS OPEROSUM ![]()
![]()
Ingens opus miraris istud, aemulum
Secli superioris? Simul
Marmorque eburque nobilesque gemmulas
Aurumque pretiosum nimis?
Et angelos, pupas, aves, et bestias, 5
Ex aere spendido notas?
Tum quaeris, hoc cuius dei sacrarium est,
Imaginibus undique nitens?
Erras. Sepulchrum, non sacrarium, vides,
Latet cadaver foetidum, 10
Et ossa, vermiumque reliquae, cinis,
Frigusque subtus horridum.
Mausolus hic non est, nec Artemisia dedit,
Regina regi nobilis.
Ignotus at, quisquis sit, intus clauditur, 15
Nec gens, genusve cognitum.
O dignares ignotus ut sit perpetim
Qui sic notari se velit!
11. HOPKINI TESTAMENTUM ![]()
![]()
Vicinus meus aeger in tabernam
Hopkinus moribundus ambulabat,
Annos notus ibi triginta totos.
Sedet tristior ante quam solebat.
Non zythum, neque mista neve pura 5
Illum cervisia, aut falerna mulcent.
Accersi medicum velitne quaerunt
Hospes, quique aderant boni sodales.
Suspirat: “Moriarque” replicabat.
Sed natum iubet unicum vocari, 10
Quem blandus nimis intime fovebat.
Dextra filiolum pater prehendit.
Verbo (testibus undecim coactis)
Haeredem facit omnium bonorum.
Aerementa dedit, deditque stannnum, 15
Donet fictilibusque ligneisque.
Aedes insuper addit atque agellos,
Porcorumque greges et hoedulorum.
Sic ex asse puer creatur haeres.
His dictis iuvenem deinde format: 20
“Vestitus tibi, victus, et dieta,
Sumptu ne nimio (cave) redundent.
Sanus cervisiam bibe, et placebit.
Aeger cervisiam bibe, et iuvabit.
Hanc satur bibe, non potest nocere. 25
Si sis esuriens, replebit illa.
Hanc nudus bibe, eritque vestis instar.
Si ferves nimium, retundet aestum.
Contra si rigeas, calebis illa.
Ergo cervisiam bibis profuse, 30
(Decus nobile Darbiensis agri!),
Testamenti sequi patris paratus.
Praecepti memor huius esto, fili,
Mandabat moriturus haec pater me,
Servavi quoque mortis usque punctum, 35
Nec mors praevaluit, quoad paternis
Neglexi penitus stetisse iussis.”
12. IN EUNDEM ET MASCALLUM ![]()
![]()
Hopkinus et Mascal sat ambo nasuti,|
Certant utri sit ditior viro nasus.
Huius tumet plus, illius magis splendet,
Illi decentior, sed est huic maior.
Gemmis abundat alter, at bolis alter. 5
Lis haec facilis est iudici perito, qui
Scit gemmulas pretio bolos praeire omnes.
13. ANNAE STROUDAE FRATRIS UXORI LECTISSIMAE ET INTEGERRIMAE EPITAPHIUM ![]()
![]()
Tristes hendecasyllabi, latetis?
Quo vos quinquepedes modi, phaleuci
Fugistis, numerique tristiores?
Huc, huc tardipedes gradu reflexo
Intenti properate, convolate 5
Coniunctim solito frequentiores.
Eheu, promite quicquid uspiam dedistis
Aptum funeribus beatiorum.
Dentur flumina mille lachrymarum,
Imbres turgidulis fluant ocellis, 10
Crebri continuos decem per annos.
Hei mi! Foemina, diva foeminarum,
Uxor praesidium sui mariti
Et spes, filiolo una mater uni,
Soror deliciae suae sororis, 15
Suis Anna decus perenne Stroudis,
Et desiderium suis Stradlingis,
Illa haec foemina, diva foeminarum,
Hei me! occidit illa, transiitque
Illuc unde redire retro nescit. 20
Prae qua erat Venus invenusta:, qua non
Ipsae erant Charites decentiores,
Non modestam magis Modestia ipsa,
Sed nec dulcior ipsa dulcitudo,
Non amabilior deusve amoris. 25
Haec me corde suo fovebat, illam
Sed plus corde meopte diligebam.
Quae praesens oculos meas beabat:
Absente hac miseri rubent ocelli.
Sic o vos oculique corque moestum 30
Hoc desiderio liquescitote.
Hinc, hinc ite procul sales, lepores,
Cantus, carmina, risus, et cachinni.
Nanque lacrima, planctus, et dolores,
Vobis conveniunt magis perennes, 35
Donec delicias measque vestras
Totos continuo decem per annos
Flevistis miserabili eiulatu.
Haec solatia sint mihique vobis,
Vestrum delicium meumque flere. 40
14. IN BALBUM ![]()
Cum tussis, quod saepe facis, Balba, exit ab ore
Foetor, ut in ventris ructibus esse solet.
Nunquam ergo tussis, crepitus quin exeat una
Ventris, et id falso dogmate cauta facis.
Quippe omnes strepitu audito et foetore recepto, 5
Hanc culi culpam solius esse putant.
15. IN MOPSAM ![]()
![]()
Dum te, Mopsa, nimis superbientem
Cerno spernere caeteras puellas,
Pulchras sordida, et immodesta castas
Dum spernis, cupio rescire causam.
Nimirum proculi duo petunt te, 5
Ex istis gravidata utrisque plene es.
Causa haec bella satis superbiendi.
Non miror modo, Mopsa, quod superbis,
Et prae nihili facis puellas.
Inflata est meretrix, puella non est. 10
16.IN GELLIAM MERETRICULAM ![]()
![]()
Lapsu uno dolet ereptam sibi Gellia famam.
At quam non habuit perdere num potuit?
17. MERETRIX ![]()
Quas habeat meretrix meri-tricks ediscere noli.
Nanque mere trux est cum meretrice iocus.
18. SERO SAPERE ![]()
Qui sero sapit, hic tandem sapuisse videtur:
Sic sapuisse, mere desipuisse puto.
19. IN GALLAM PRAEGNANTEM ![]()
Praegnantem Gallam subtristis cura tenebat,
Non nati foetus noscere fata sui.
Omnis in urbe geomantes, hydromantis, haruspex,
Auspex, fatidicus, sortilegusque magus,
Incantantores, divini, chiroque mantes, 5
Coguntur fari fata puerperii.
Obstupuere omnes, solumque hoc dicere norunt,
Filia nascetur, caetera mitte Deo.
Galla tumet, creditque suo de semine oriri
Semideamque hominem semihominemque deam. 10
Stant circum ancillae, quarum e grege doctior una
“Persimilis matri filia (fatur) erit.
Spuria nascetur meretrici, nataque vivet
(Ars nisi me fallat) qualiter ante parens.”
20. IN BALBUM ![]()
Versiculos nuper conscripsit Balbus. Ineptum
Se nisi versiculis prodere non potuit.
21. IN GELLIUM ![]()
Gellius est locuples, habet aurum, armenta, gregesque,
Purpureas vestes, magnificamque domum,
Et pulchram uxorem, sed non putat esse pudicam.
Illa supercilium sed facit ista crucem.
Pone supercilium, caeca est dementia fluxis 5
Efferri nimium, fortuitisque bonis.
Pone metum curamque gravem. Cur coniugis error
Te cruciat? Si uxor peccet, et ipsa luat.
22. IN CURIUM ![]()
![]()
Opes suas nimis insolenter Curius
Ostentat. Aedes, vineas, pomaria,
Agros, equos, boves, oves, et hoedulos,
Famulos recenset, et pedisequas addit his.
Numero carere, pauca cum sint, iactitat. 5
Beatus istis dicitur, creditque ita.
Miselle, qui beatam in his vitam locas!
Beatus est, non displicet cui sors sua,
Aliena non cupit, suis bene utitur.
Quantum a beatitate abes? Quantum miser. 10
23. IN HORNUM LANISTAM ![]()
![]()
Quis non te gladiator, Horne, pulsum,
Risit, corde tuam perosus artem,
Hesterna qui aderat tibi in corona?
Gnarus prodierat magister artis,
Inter discipulos rudes lanista. 5
Nudatum caput atque pectus illi
Nudum est, pensile subligaculumque,
Fluebant caligae pedes ad ipsos.
Coepit ludere ludicrum bacillo.
Non Tarltonus ei actione par sit,10
Motu, gesticulationibusve.
Ostendit quibus artibus seipsum
Tutetur quis et alteri minetur.
“Nunc caput petat, inde crura quaerat,
Obliquis modo, tum ictibus retortis; 15
Opponat latus hoc, et hoc reflectat;
Erectus modo stet, deinde curvus;
Confestim inque gyrum recolligat se.”
Non tot Proteus ipse versipellis,
Quot sumit gladiator hic figuras. 20
Dein lethum minitatur universis,
Fracturam capitisve cruriumve.
Omnes magniloquum timent lanistam,
Laudant ingenium lanistae et artem,
Donant munera singuli lanistae, 25
Instrui cupiunt lanistae in arte.
Prodit rusticus artis huius expers,
Sed carrum moderarier suetus,
Flagellare suos equos peritus,
Norat ludere fustuariumque. 30
Hornum tentat, et experitur artem.
Audax vincere viribus laborat.
Nunc hac verbera, nunc et auget illac,
Instat crebrior, acriusque pulsat.
Horno crura, latus, caput tumebant. 35
Cedit, pellitur Hornus e corona:
Victum dispudet artis, ingeniique.
Tum iurat satius sibi videre
Artem discere fustuariorum.
24. IN LARGUM ![]()
Nunquam, Large, domi coenas quin plurimus adsit
Conviva. Audivi hoc saepius ore tuo.
Ipse queror, sociique omnes, lepidique sodales,
Quod me, quodque illos non aliquando voces.
Quippe frequens apud hos et mecum ingrate fuisti, 5
Cur cum convivis nullus amicus adest?
Credo quod haec causa est, eleemosynarius ipse es,
Non tribues illis qui tribuere tibi.
Fallor? An indoctos fallace sophismate ludis,
Et nullo coenas tempore, Large, domi? 10
25. IN ZOILUM ![]()
![]()
Quae scripsi dicis non esse epigrammata. Nescis.
Nam scio quod tu vix scribere gramma potes.
26. IN POETAM QUENDAM ![]()
Emisit varios elegos, epigrammata multa
Quidam: vix vendit bibliopola decem.
Excussor queritur, frustra. Phy disce, poeta,
Aut breviora dehunc, aut meliora dare.
27. IN BATTUM ![]()
Invidia cunctos sectaris, Batte, poetas,
Causa quod invideat nemo poeta tibi.
At, quibus invideant alii, ipse poemata scribe,
Tum non erga alios invidiosus eris.
28. SI SAPIT OMNIA. IN BALBUM ![]()
Omnia sal sapit, insipidum caput est tibi, Balbe:
Adde salem, ut sapidum sit tibi, Balbe, caput.
29. IN POLLIONEM PHARMACOPOLAM ![]()
Quandoquidem turpes vendit mihi Pollio fumos, *
Par est carbones aestimet ille meos.
* - Tabacco.
30. IN GALLAM ![]()
Defunctum lachrymis quod defles, Galla, maritum,
Causa est, non alio ne potiare, times.
31. IN BALBUM ![]()
Quid si non placeant tibi nostra epigrammata, Balbe?
Scripsi aliis, nullum scripsi epigramma tibi.
In te quae scripsi, haec aliis si forte placebunt,
Quo tibi displiceant plus, magis illa placent.
32. AMOR VINCIT OMNIA. IN HERMONEM ![]()
Omnia vincit amor. Solum invincibilis, Hermo, es.
Nullius potis es (castus ) amore capi.
Quem cuncti oderunt, ipsum te diligis, Hermo.
Verum ergo hoc verbum est, omnia vincit amor.
33. AD CRASSUM ![]()
Vis gratis nostros donem tibi, Crasse, libellos,
Sique placent lecti, forte nomisma dabis.
Solve mihi primum, lege post. Tum quae legis illic
Redde mihi, nummos restituamque tibi.
34. IN GALLAM ![]()
Septem Galla viris nupsit. Sponsalia, septem
Defunctis, subito iam nova moecha petit.
Absit. Hymen, Hymenaeus adest, mora mordet amantem:
Illa diem solito tardius ire putat.
Hydram miramur monstrum, capite ipsa resecto, 5
Altera continuo quod renovare queat.
Et sua miramur reparantem cornua Phoeben.
Galla viros renovat, cornua itemque viris.
Hydram ergo et Phoeben Gallamque locemus eodem
Ordine, sed reliquis ista notanda magis. 10
Quippe aliud caput ante parat, quam perdidit altrum,
Qualibet ac crebro cornua nocte novat.
Notus es hac socia socius, quam si superaris,
Herculeo tandem maius obibis opus.
35. IN LARGUM ![]()
Ad coenam quod non veni a te, Large, vocatus,
Accusas, fastu meque tumere putas.
Te vero facilem dicis, quia saepe rogatus
Coenatum sociis semper adesse soles.
O ventrem morum doctorem! Psittacus inde 5
Ingeniosus erat dicere χαῖρε.
Sed cum nemo vocat, festinus tu venis ultro.
Hoc quonam, quaseo, dici mihi more facis?
More tuo facis hoc, facilis plus diceris. Atqui
Difficilem interdum te magis esse decet. 10
36. IN FOENERATOREM QUENDAM SORDIDUM ![]()
![]()
Totum quicquid habes, hoc usui das.
Argentum omne locas, et omne aurum,
Exponisque boves, equos, et agnos,
Vestimenta locantur, et supellex:
Usuram facis omnium voracem. 5
Tum, ne desit adhuc quod usui des,
Uxorem quoque collocas ad usum.
37. IN BALBUM ![]()
Ter centum numerat quae scripsit carmina Balbus:
Et cras promittit mittere cuncta mihi.
Saepius ille ex me quaesivit, nonne poeta est,
Qui centum quoquo carmina mense facit?
Dum sileo, urget adhuc. “Non me fateare poetam 5
Si tibi ter centum misero versiculos?”
“Balbe, tace,” refero. “Quae dixti verba, poetam
Te esse probant, dici quodve poeta cupis.”
38. EPIGRAMMATA ![]()
Dente licet mordent epigrammta, felle carebunt
Spurcities absit, sint sale sparsa levi.
Nulla magis recreant aut crimina carmina pungunt.
Nonne hoc lectori sit satis ingenuo?
39. DE HOPKINO, FACETIA ![]()
Nuper in hoc agro medicus de gente remota
Degebat, famae plenus et artis homo.
Gallum se appellat, doctum experientia fecit,
Non inter socios ambitiosus erat.
Sors hominem notas Hopkini duxit in aedes 5
(Ille peregrinis omnibus hospes adest.)
Hospitio blande excipitur. Notat hospitis ora,
Et puduit quod sint tincta rubore nimis.
“Aureolum dabis, hospes, (ait) quo lentibus istis
Candidior facies sit, papulisque carens?” 10
“Ingrate (Hopkinus reclamans) haeccine nobis
Pro meritis,” dixit, “praemia scurra dabis?
Quae mihi centenis constant emblemata nummis,
Omnia vis me una perdere cum aureolo?”
40. SICARII CUIUSDAM TURBULENTI EPITAPHIUM ![]()
Intus in hoc busto requiescunt irrequieti
Ossa viri, requiem mors violenta dedit,
Omnia qui vivus turbabat, non sine turba
Decessit. Credo in morte quietus erit.
Si tamen infernis lites intenderit umbris, 5
Componet motus Plutone fumificos?
41. IN PETRUM IURIDICUM ![]()
Qui leges et iura sciunt, profitentur et urgent,
Donantur variis a populo titulis.
Iurisconsultos vocitant legisque peritos,
Doctores legum, iustitiaeque bases.
Nescio qua ratione Petrum plebs improba semper 5
Appellant alio nomine, iuridicum.
Nempe loqui de lege potest, et dicere quae sunt
Iuris, at iniuste garrulus usque facit.
42. IN EUNDEM ![]()
Quando inconsulte faciat poene omnia Petrus,
Iurisconsultum cur populus vocitat?
Consulto leges pervertit et omnia iura.
Inde hoc cognomen convenienter habet.
43. IN POLLUM BIBULUM ![]()
Non nisi de pleno potabis, Polle, culullo,
Quosque bibis calices evacuares soles.
Scire velim ratio quae sit tibi dogmatis huius,
Plena quod assiduo pocula sicca facis.
Sic ais: “In summo cyathi flos enatat omnis. 5
Cor manet in medio, succus ad ima cadit.”
44. IN EUNDEM ![]()
Multum, Polle, bibis, bibis et tu, Polle, frequenter:
Omne nocet nimium, ne bibe, Polle, nimis.
Respondes, “nimium bibit is cui nulla potestas
Potandi ulterius. Non ea culpa mihi est.”
45. IN POETAM QUENDAM QUI PRIMAM VITII SYLLABAM PRODUCTAM SCRIPSIT ![]()
Forte poeta maligna in plebis vitia scripsit:
Mente bona scripsit, sed vitio haud caruit.
Et vitio caruit, nisi in hoc quod vitia carpsit.
Nonne leve hoc vitium in vitia scribere erat?
46. IN MARCUM ZELOTYPUM ![]()
Uxorem stulto Marcus complexus amore,
Observat mores anxius usque suos.
Egressus notat, ingressus, et lumina, vultus.
Omnia zelotypus signa timoris habet.
Nunc furit, interdum delirat. Zelus amorque 5
Hunc huc, nunc illuc pelliciuntque trahunt.
Quo magis ille timet, causam plus illa timendi
Praebet, et urgetur suspicione viri.
Offensam mulcet dictis, “nimiusque (ait ille)
Cogit amor. Ne sit crimen, amare nimis. 10
Est modus in reliquis, sed non in amore, modumque
Nescit amor, medium haud esto in amore mihi.”
Illa notat dictum, mediumque modumque perosa.
Quem modice antea amat, non modice odit eum.
Et quaerit: “Tibi si nimium sit amare decorum, 15
Cur mihi non liceat (dic, bone Marce) parum?”
47. IN HERNUM CERDONEM ![]()
Ante fuit cerdo, qui nunc est armiger Hernus.
O fortuna, vices ut variare soles!
Pro scuto corium gestat, sed subula pro hasta est.
Contra hostes pugnat (quos cedo!) vermiculos.
48. AD NOBILISSIMUM DOMINUM GUILIELMUM CECILIUM, BARONEM BURGHLAEIUM, ANGLIAE THESAURARIUM ![]()
![]()
Tu merito regni sis thesaurarius, in quo
Publicae inest solo maxima gaza rei:
Consilium, stratagema, fides: tria pectore in uno
Conduntur. Quale o gaziophylacium hoc est!
49. AD NOBILISSIMUM DOMINUM ROBERTUM CECILIUM COMITEM SALISBURIENSEM ![]()
![]()
Tu plus quam reliqui, genitori, hic plus tibi debet
Quam reliqui natis assoluere patres.
Vivit adhuc in te, ut vixisti primus ab illo:
Tuque quoad vivis, non queat ille mori.
50. GUILIELMO CECILIO DOMINO BURLAEIO, NUPER ANGLIAE THESAURARIO EPITAPHIUM ![]()
![]()
Non tibi quod regni fueras quaestorius olim
Proderit, has gazas sit cumulasse nihil.
Tutius est animae thesauros repposuisse
In Christo, ut tibi cum foenore retribuat.
Tu, laudate senex, noras praesentibus uti, 5
Duci praeteritis, atque futura sequi.
51. DE NOBILI ESTENSI FAMILIA, CUM ESTENSIUM HAEREDITAS DUCATUS FERRARIENSIS AD PAPAM DEVOLVERETUR ![]()
![]()
Pro dolor, Est non est! Fuit olim, iam nihil est.
Forte iterum quamvis iam nihil erit Est.
52. AVARUS, TALPA ![]()
Divitias oculosque Deus dedit almus utrique.
Exerit haec oculos, sicut avarus opes.
53. IN IACOBUM CLEMENTEM, HENRICI TERTII FRANCORUM REGIS PERCUSSOREM, 1589 ![]()
De fato functis quamvis bona verba dedisse
Convenit, et male nil dicere velle malis,
Te tamen in coelis cur non, Iacobe, negarim
Esse, sed in nigro iam Phlegetonte putem?
Caelicolis nullus pudor est:, tute absque rubore. 5
Conscius horrendi non potes esse mali.
54. HENRICUS TERTIUS FRANCIAE REX AD IACOBUM CLEMENTEM FRATERCULUM, PERCUSSOREM SUUM ![]()
Inclemens Clemens frater, seu Cainus Abelem,
Sic fratrem occidis me, patriaeque patrem.
Relligione fui frater, pater imperioque.
Fratricida ergo es tu, patricida simul.
55. OPUS SEPTEM DIERUM. IN COTTAM ![]()
Nocte laboratos cum Cotta dieque dedisset
Versus, ac mensis totius esset opus,
Imponit nobis lectoribus, atque Dierum
Septem Opus in titulo versificator habet.
Nemo fidem quanvis Cottae det, gestit. Et illi 5
Sufficit hoc, quod sit credulus ipse sibi.
56. C. IULIUS CAESAR ![]()
Hostibus oppressis, ab amicis opprimor: Hoste
Armato falsus peior amicus erat.
57. RICHARDO GRENEFELD EQUITO MAGNANIMO, QUI UNA NAVE REGIA VINDICTA CUM HISPANICA CLASSE CONGRESSUS FORTISSIME MORIENS HOSTI CRUENTAM VICTORIAM RELIQUIT ![]()
![]()
Hostes vindictam de te sumendo dederunt
Victores poenas, quem domuere, tibi.
Oppressus, non victus eras. Victoria ne sit
Nostris qualem hostes hic habuere precor!
58. DEMOCRITUS ET HERACLITUS ![]()
![]()
Noscimus hos homines ridendo et flendo fuisse.
Ridere humanum est, flereque foemineum.
Ergone foemineus fuit hic, fuit ille virilis?
Esse homines risus fletus et ipse docet.
59. IN TRICCUM ET HILLUM, MEDICASTROS ![]()
Doctus uter magis est contendunt Triccus et Hillus:
Stultior at quis sit, quaestio maior erat.
60. IN PONTIUM, QUI TURPISSIME CONIUGATUS DE COELIBATU SAEPIUS CONCIONATUR ![]()
Qui satur es, pleno laudas ieiunia ventre:
Non edis uxorem, fis tamen inde satur.
61. AD ILLUSTRISSIMAM DOMINAM MARIAM COMITISSAM PEMBROCHIAE ![]()
![]()
Sydnaei tu ter magni soror alma Philippi,
Magna viro, maior fratre, minore licet,
Hic animae non parva tuae, tua maxima at eius
Pars vivis, moritur cum tamen ille tibi
Quis vestrum, num cui superest pars maxima, vivit? 5
Plus vivit frater, vivis et ipsa minus.
62. AD THOMAM LOCCUM, FRATRIS LOCO VETEREM AMICUM ![]()
![]()
Ad te quam mitto non est mera charta, sed una
Symbola fert animi non simulata mei.
Plus durant chartis quam quae sunt marmore scripta,
Firmior hisque manet pectore sculptus amor.
63. GUILIELMI BASSET ARMIGERI HOMINIS CORDATI ET INGENIOSI IN BARDUM QUENDAM ADULANTEM ARGUTIOLA ![]()
![]()
Bassetto bardus rhythmum Gnathonicus offert,
Insulsum prorus, blandiloquumque nimis,
Quo genus et patres repetens sua gesta recenset,
Falsaque cum veris plurima miscet iners.
Lecto hoc, exemplar bardo an sit quaerit. At ille 5
Pernegat, illinc se sumere posse petit.
Dans homini aureolum, rhythmum mox mittit in ignem.
“Eius et exemplar nullum,” ait, “esse volo.”
64. AD ILLUSTRISISSIMUM COMITEM ESSEXIUM ET DOMINUM CAROLUM HOWARD THALASSIARCHAM, AB EXPEDITIONE IN CADIZIAM REDUCES ![]()
![]()
E specubus * mures vis adversaria nostros
Expulit, et partis intumuere tricis.
Ne tamen impune fiant haec, antra leonum
Tentando exuvias fertis uterque domum.
Aesopus docuit murem quandoque leoni, 5
Acceptum officium retribuisse fero.
* Mous-hole Cornubiae.
65. AD GUILIELMUM CAMDEN AMICUM, DE BRITANNIA A SE DENUO ILLUSTRATA ![]()
![]()
Insula in Oceano quondam notissima caecis
Delituit tenebris, vix bene nota sibi.
Ingenii, Camdene, tui radiante tenebras
Lumine (seu fugiunt nubila sole) fugas.
Sic rediviva viget, nec qua patet illa latere 5
Tu potes: illam tu, te celebrem illa facit.
66. IN PINCUM LANIUM ![]()
![]()
Conviva forte nuper inter urbanos
Aderam sodales. Advenit tum homo quidam
Forma gygantaea, Cyclopis instarque,
Pendentibus sparsim comis capillatus.
Ignem videntur evomere oculi, fumos 5
Nares camino fumido magis spirant,
Et ipse vultus horridum sapit quiddam.
Vox illius nihil sonat nisi caedes,
Et sanguinem, strages feras, cruoremque.
“Iam ter decem letho dedi manibus hisce,” 10
Dixit: “Trecentos insuper mori cogam,
Intra dies septemdecim mea dextra.”
Madent adhuc manus cruore foedatae,
Timemus omnes (quotquot adsumus) monstrum.
Non Hercules aeque Lyco furens torvus,15
Aut Hector inter hostium leves turmas.
Quis hic sit homo cognoscere expetunt omnes,
Gentem, genus, nomen discere exoptant,
Quibusque praeliatus est in agris vir.
Mutus silet. Timemus at magis multo. 20
Mox risus eximit metum omnibus dulcis,
Quando in macello hunc militasse compertum est,
Non militem, sed lanionem, inermes qui
Mactat boves, porcos, oves, pecora campi.
67. AD DOMINUM THOMAM BASKERVILLE EQUESTRI ORDINIS FORTISSIMUM VIRUM ![]()
![]()
Degeneres animos timor arguit, te tua virtus
Laudat, et haec splendet nobilitate tua.
Quae tibi maiores insignia pulchra dederunt,
Posteritas a te splendidiora feret.
Perge nova virtute novos conquirere honores, 5
Patrum gesta tuis inferiora face.
68. AD DOMINUM IACOBUM LANCASTER LONDINENSEM, EQUESTRI ORDINIS VIRUM TERRA MARIQUE FORTEM ET FORTUNATUM ![]()
![]()
Si fortes fortuna iuvat, tibi iure secunda
Sors. Virtus paucis nanque secunda tua est.
Nam tu consilium sorti, stratagemata iungens
Fortunae, sortem cautior arte regis.
Fortem te fortuna iuvat, virtute regente. 5
Ergo te magis haec, sed minus illa iuvat.
69. MARTINO FROBUCERO EQUITI FORTISSIMO ET NAUCLERO PERITISSIMO EPITAPHIUM ![]()
![]()
Invidit fortuna tuis, Martine, triumphis,
Virtuti vitium hoc sic solet esse comes.
Invidiam tua iam superavit mascula virtus,
Post mortem manet haec, sed levis illa fugit.
70. AD GEORGIUM [SIC] CANDISIUM ANGLUM, QUI IUVENIS ORBE CIRCUMNAVIGATO (POST DRACUM) CELEBERRIMUS EVASIT ![]()
![]()
Sorte tua poteras si tu vixisse secunda
Contentus, nulli sors magis aequa fuit.
Fortunam tentando iterum fortuna secundo
Noluit inconstans esse secunda tibi.
Te celebrem fortuna magis clarere volebat: 5
Nanque bona clares sorte malaque simul.
71. AD RAYMUNDUM MAGNANIMUM, QUI ANNONAE PENURIA PRESSUS, IN EXPEDITIONE INDICA PERIIT ![]()
Famae tanta sitis tibi pectore bulliit alto,
Ut nostri haud potuit pellier orbis aquis.
Famam ergo sitiens oris dum quaeris Eois,
Dura, siti peior, te premit inde fames.
Sic utrinque sitique fameque es victus. Id una 5
Non poterat pestis quod potuere duae.
72. EDWARDO MANSELLO EQUESTRI ORDINIS CAMBROBRITANNO, MAGNANIMO VIRO ![]()
![]()
Quas habeat vires mors saeva, hinc disce, viator.
Non alia id melius tumba docere potest.
Qui cubat hic miles Mansellus Cambrobritannus
Cessisset soli, mors, mihi crede, tibi.
Parte tamen tantum tibi cessit deteriori, 5
In solum vires vis tua corpus habet.
Ingenium moresque viri, et mens enthea vivunt:
Non potuit totum mors superare virum.
Corpore nec toto periit, cui plurima coniux
Corporis e trunco germina pulchra dedit. 10
Mente ergo vivis tota, Manselle, manetque
Corpus: Quid rapuit mors tibi dura? Nihil.
73. DOMINAE IANAE EIUS UXORI, ILLUSTRISSIMI EDWARDI MODO WIGORNIAE COMITIS AMITAE. IPSA AFFATUR LIBEROS LAMENTANTES ![]()
![]()
Parcite (dilicti) lacrymis, dolor absit inanis.
Funeribus non est apta querela meis.
Mors homini decreta, seni matura, beatis
Non ingrata venit, non odiosa piis.
Sat mihi, sat vixi naturae. Vivere dudum 5
Quam mihi dulce fuit, tam modo dulce mori.
Parte licet morior, vivit pars optima nostri:
Optima pars vivit, deteriorque perit.
Nec perit haec prorsus, quamvis perit utraque vivit:
Ista quidem per vos, illa vigore suo. 10
74. GUILIELMO MATTHAEO ARTIS DOCTO ET INGENIOSISSIMO VIRO ![]()
![]()
Urnam Matthaei cineres qua ac ossa teguntur,
Aspicis ut Charites Pieridesque tenent?
Utque fluit ros mellitus, tellus ut amomum
Procreat, et violas sponte profundit humus?
Observa, neque enim sunt signa haec irrita. Monstrant 5
Qualis qui busto conditur ante fuit.
Illo Moeonides nato risere Camoenae,
Lacte suo triplices hunc aluere deae.
Consultis non cor deerat, non gratia dicti,:
Ingenii clarum lumen et artis erat. 10
Ergo et lumen habet tenebris licet obrutus atris,
Non tenebrae hoc lumen comminuisse queant.
75. GUILIELMO HERBERTO MONUMETHENSI, EQUESTRI ORDINIS EGREGIO ET ERUDITO VIRO ![]()
![]()
Herbertus hoc sepultis est eques busto,
Britannicae gentis decus, vir illustris,
Parentibus claris genus suum ducens.
Aetatis illi flos erat, probe doctus,
Et litteratis unice favens cunctis. 5
Mors invidebat, ut solet bonis, illi.
Inviderit licet, tamen viri virtus,
Vel morte vivet invida reluctante.
76. IN SERGIUM QUENDAM, MUNERIBUS SACERDOTALE MUNUS AMBIENTEM ![]()
Ecce sacerdotum fieri se Sergius optat,
Se tamen indignum munere sentiti homo.
Non doctrina, non virtute ambire parabat,
Muneribus potius munus adire cupit.
Tutior ista via est, inquit, nec callidus errat: 5
Namque boum auxilio munus asellus emit.
77. CUIDAM SEPULTO IN VIA PUBLICA, ET PALO (UT MOS EST) TRANSFIXO ![]()
Palo transfixum quem cernis, et absque sepulcro
Cui via, seu porco, publica dat tumulum,
Scilicet ense suum saevo transfigere corpus
Ausus erat, propria et succubuisse manu.
Ergo hominum sacris eiectum triste cadaver 5
Coetibus et palo pectora fixa vides.
78. IN PETRUM CAUSIDICUM ![]()
Causa cadit quam Petrus agit, nil dicere novit.
Si quid agat gestu fit modo, voce nihil.
Ergo causidicus vulgo cur dicitur ille?
Qua ratione solent bella, per antithesin.
79. IN CRISPUM ![]()
Tondit oves, et mox vendit sua vellera Crispus:
Argentoque viri perula plena tumet.
Postridie nix alta cadet, ferit Eurus ovile:
“O si quaeque novum vellus haberet!” ait.
80. IN PETRUM FABRUM ![]()
In mensam residens Petrus potator inermis,
Lingua canit solis garrula de cyathis.
Nunc plus cervisiam laudat, nunc dulce falernum,
Utra magis poterunt pota placere, rogat.
Tentat utrunque, et utrunque placet, sic fervet utroque, 5
Iamque furor madido crescit et ira viro.
Arma statim gladiosque truces et proelia narrat,
Thorace armatum duplice pectus habet.
Currit ad arma domum. Metuis fortasse? Sed audi.
Nuda faber fabricat tela, ferire timet. 10
81. IN CARINUM ![]()
![]()
Pulsat saepe domesticos Carinus,
Hos pugno ferit, alteros bacillo.
Natos, filiolasque, servulosque,
Uxorem quoque verberat subinde.
Non sic ursa, tygris, leove saevit 5
Inter innocuos greges Nemaeus.
Sed postquam furor est repressus illi
Et fervor nimius viri refriget,
Commendat patientiam Carinus.
82. IN CALVUM ![]()
Amissos tentans Calvus reparare capillos
Praemia chirurgis, munera dat medicis.
Postquam spes et res moesto periere, nec unus
In tereti tandem vertice crinis inest,
“Cur,” ait, “excrementa haec tanti vilia pendo? 5
Plus decet ista olidas sordida seta capras.”
83. DE HAMANNO MORTUO ![]()
Decumbens testamentum dum condit Hamannus
Solvere se cunctis debita velle vovet.
“Cum mihi solvendo non sis,” ait uxor, “oportet
Sponsorem pro te substituisse tuum.”
84. IN PUBLIUM MEDICASTRUM ![]()
Defuncto medico servit cui Publius olim,
Et vestes nactus verna togamque suas,
Exercet, quam non didicit, doctorculus artem.
Sicque brevi medicus creditur esse bonus.
Inter doctores (ut forte fit) ille rogatus 5
Galenus cuias Hippocratesque fuit,
“Esse reor Belgas,” inquit. “Dominus mihi quondam
(Ut memini) hos artes edocuit medicas.”
85. IN BATTUM ![]()
Verba tria Hebraea et Graecanica mista Latinis
Oblatrans Battus dum iacit in socios
Esse trilinguem se iactat, titulumque superbus
Quem sequitur, merito Cerberus alter habet.
86. DE CINNA. IOCUS ![]()
Abrasam Cinnae non magno vulnere carnem
Astans chirurgus consolidare volens:
Punctus impatiens minimi sed Cinna reclamat,
Et timuit visa vir tremibundus acu.
Exprobat illi uxor praesens animosa timorem, 5
Se iactans multo plus voluisse pati.
Ille ait, “Haud similis nostrae est caro vestra virili:
Pungi vestra cupit, sed mea puncta dolet.”
87. BELGIA ![]()
Corradit quos extremis Hispanus ab Indis
Thesauros, barathrum hic quo cito condat habet.
88. IN FLORAM ![]()
Prostratam viridique latentem gramine Floram
Rusticus aestivo tempore forte videns.
Ressilit attonitus clamans, “latet anguis in herba,”
Et stimulum quem non senserat ante timet.
89. IN BRISCUM. AD LEYSANUM EVANS ARMIGERUM, COGNATUM ET AMICUM ![]()
![]()
En patrios Briscus titulos fastidit ineptus.
Atque suis dominus dicier usque vetat.
Sed seigneiur, monsier ac don cavalaero Brisco.
Haec nova mirifice nomina fungus amat.
Totus in externis positus, patria omnia sordent 5
Illi, ut eatque foras non libet esse domi.
Dum titulos venatur iners, patrimonia perdit,
Et caret in re quod nomine stultus habet.
90. IN GERMANUM SORDIDE AVARUM ![]()
Cum decumbentem mortis terreret imago
Germanum, ac statuit se haud voluisse mori,
Conducit medicos, promittit larga salutem
Praemia, si antiquam restituisse velint.
Syngrapha promissum firmat. Revalescere tandem 5
Doctorum ut coepit sordidus arte brevi,
Morte magis sumptum timuit mox, praeque timore
Impensae haud timuit, quod timet ante, mori.
91. AD FURUM IN CARCEREM CONIECTUM ![]()
Certa domus (furi) dudum cum nulla fuisset,
Sed vaga erat sedes hic et ubique tibi,
Mane salutatum lepidos venis usque sodales,
Et congerroni complacet esse tibi.
Nuper in hospitium certum pertractus, amici 5
Te socio posthac non potuere frui.
92. IN COTTAM ![]()
Cotta reus furti iamiam comprensus egenis
Has bene dispergit quas male legit opes.
Audita iudex hominis pietate remittit,
Proque suo zelo Cotta solutus abit.
Poenitat mox hunc pietatis opesque recordans 5
Amissas, laqueum complicat ipse sibi.
93. IN FAUSTUM FOENERATOREM ![]()
Foenore cur vivat Faustus, rogitantibus inquit,
“Annon arte sua vivere quenque decet?
Assidua est messis mea, laeta pecunia tinnit,
Et sata centuplum multiplicare solet.
Non pereunt canae mihi fruges imbribus atris, 5
Sirius arboribus non nocet igne canis.
Hinc segetes mihi proveniunt, hinc pensilis uva,
Fructus hinc largos dat mihi cultus ager.“
En agriculturam Fausti! Tamen impius haud scit
Quod Satanas tandem quae serit ipse metet. 10
94. IN CAECILIANUM ![]()
Pulsus es e patria patriae fortissimus heros,
Cogeris infoelix exiliumque pati:
Cur quereris, cum sis vir fortis magnanimusque?
Omne solum forti patria tuta fuit.
Aut non exul es, aut tu non es fortis. Utrunque 5
Non bene conveniet, Caeciliane, tibi.
95. IN PUBLIUM AVARUM ![]()
Ruricolae prosunt agris commissa macellis
Stercora, nil secus commoditatis habent.
Inque tuis, Publi, conclusa pecunia cistis,
Seu fimus et prorsum stercus inane latet.
96. IN BATTOLOGUM ET GERMANUM VERSIFICOS ![]()
![]()
Battologum Germanus uter utrunque lacessit
Versificans: laurum quis ferat, hic opus est.
Hendecasyllabicis certat prior, alter iambis,
Mollior is ludit, saevior iste furit.
Pugna iocosa nimis, latrantes cernere binas 5
Dente canas orbas: laedere neutra potest.
97. AD AMICUM QUENDAM QUI DAMAM FOEMELLAM AESTATE A SCOPO ABERRANS TRANSFIGIT ![]()
Dum tu cornigerum damam petis, ecce sagitta
Foemellam fato hic imperitante ferit.
Erroris non tu reus es, nam iuro petisti
Cornigerum. Cur non corniger ergo perit?
Foemineumve genus magis apta sagitta ferire est, 5
In terram an citius foemina tacta cadit?
98. IN GALLAM ![]()
Audivi Gallam duodenis plus minus annis
Dicentem mundo, “Sum moritura, vale”
De tussi, podagra, pituita, febre, catarrho
Clamantem, ut credas mox voluisse mori.
Vivit adhuc, mortem et venientem callida fallit. 5
Fallentem fallet mors tamen atra brevi.
99. DELIRI CUIUSDAM SOMNIANTIS IOCUS INSULSUS ![]()
Mutua per somnum argenti duo pondera quidam
Vicino est visus dinumerare suo.
Ut sibi postridie constrictos aere recenset
In tabulis, noctu quem videt ante, notat.
Vicino haud multo post obvius ille, requirit 5
Quae sibi crediderat pondera bina dari.
Hic novitate rei stupefactus, inania fundi
Verba ait, atque altrum mente carere putat.
Usque adeo delirat homo, ut sibi debita credat,
Dum (quasi per somnum) summa soluta foret. 10
100. IN CURIUM HYPOCRITAM ![]()
Potibus indulgens servas ieiunia, Curi.
Ieiunans peccas ebrietate magis.
101. DE SUTORE VESTIARIO FACETIA. DOCTORI IOHANNI HARINGTON
EQUITI E SUIS ANGLICO![]()
![]()
Assuetus furto sutor, formidine mortis
Attonitus, mirum quid videt atque novum.
Spiritibus se nempe malis agitarier excors
Credit, et in Stygiis ignibus esse putat.
Vexillo impense cruciatur versicolori, 5
Quo cernit furti fragmina suta sui.
Obstupuit miser hoc viso phantasmate, et intus
Occupat horribilis languida membra pavor.
Mox experrectus, spectri novitate stupendi
Motus, delicti se pudet inde sui. 10
Abiurat furtum, de spectro seque moneri
(Si ruat in vitium hoc pronus ut ante) iubet.
Serica discindens triduo post murica tincta,
Haeserat in digitis pars aliquanta suis.
Vexilli admonitus, ridens ait, Euge taceto. 15
Non tale in spectro (quod scio) fragmen erat.
102. SOL ET LUNA. ALLEGORICE. AD GUILIELMUM ST. IOHN, COGNATUM ET AMICUM ![]()
![]()
Magna Deus fecit duo lumina. Foemina noctem
Quae regit est, sed mas luminat ille diem.
Foemineo generi nox serviat ergo, virumque
Ius, aequum est, semper luce tenere suum.
103. SOL ORIENS ET OCCIDENS ![]()
Unus sol oriens occiduusque, sed uni
Non unus semper fulgor et ardor inest.
Splendor in occiduo non tantus quantus eoo
Sole. Cadit languens, fulgidiorque redit.
104. AD THOMAM LUTTERELLUM COGNATUM ET AMICUM ![]()
![]()
Quae tibi pauca dedi ludens epigrammata, quidam
Contendit studio praemeditata dari.
Cur? Quia pars hominum consulto maxima ineptit,
Ergo agere hoc subito nonne poeta potest?
105. AD EGREGIUM QUENDAM VIRUM, SED MINUS FORTUNATUM ![]()
Virtutem fortuna tuam calcavit iniqua,
Fortuna virtus sed tua maior erat.
Cur ergo cessit maior (quasi victa) minori?
Cedendo forsan claruit illa magis.
Scilicet ad tempus tecum depressa resurgit, 5
Clarior et multo quam fuit ante micat.
106. AD DOMINAM ELISABETHAM IOANNEM WESTONIAM, VIRGINAM ANGLAM, DE SUIS POEMATUM LIBRIS ![]()
![]()
Inscius ignoti concinna poemata vatis
Dum lego, mox primo limine ut obstupui!
Foeminei generis postquam cognosco poetam,
Carmina virgineo et pectore fusa noto.
Quam bene Caesarium precibus pia flectere pectus 5
Niteris, ut votis annuat ille tuis.
Et quot mellito conquiris carmine amicos,
Adversa tibi res sorte premente tuas.
Tristibus utque olim placandas Caesaris iras
Carminibus duxit Naso poeta suis. 10
Sic docta es vatem vates imitata probatum,
Et simile, in simili sorte, perita facis.
Illius at tua plus meruisse Camoena videtur,
Gratior ut docto est, docta puella, viro.
107. IN FLACCUM RHETORICE DECLAMANTEM ![]()
Sermonem populo cum Flaccus praemeditatum
Dixisset, “nil sum praemeditatus,” ait.
Ultima mentitum, quis tandem vera loquutum
In reliqua serie te (bone Flacce) putet?
108. VITA ET MORS. PROBLEMA ![]()
Vita hominis nihil est nisi messis plena laborum.
Ergo quid est esse hic absque labore? Mori.
109. AD QUANDAM DEO DEVOTAM VIRGINEM ![]()
Innuba nupta Deo, tanto sis fida marito.
Nupta licet (mirum!), virgo perennis eris.
110. IN LABIUM, INSULSE VANILOQUUM. AD IOANNEM WYNDHAM COGNATUM ![]()
![]()
Vidistin’ Labium nimis procacem,
Ornatu iuveniliter superbum?
Affabre ut chlamydatus ambulabat,
Indutus gladioque militari,
Toto corpore sericatus, auro, 5
Gemmis spendidus, unionibusque?
Audistin’ quota stultus insolenter
Iactabundula verba futiebat?
Quam sit vir muliebribus probatus?
Plus centum vitiasse se puellas, 10
Bis centum potuisse si volebat.
Admissarius esse crederetur,
Taurusve indomitis datus iuvencis.
Mox nodo bonus iste coniugali
Constrictus sociam miser fefellit, 15
Quae sperans sibi mentulatiorem
Magno Marte virum, hunc habet spadonem.
111. AD AMICOS, DE LIBRO SUO ![]()
Accipite incultum vobis quem mitto libellum.
Sic redeat retro comptior ille mihi.
Quicquid inest mendae correctum reddite. Mendas
Sumo mihi, vestrum confiteorque librum.
Vester ut ipse, liber cur non sit vester? Amicum 5
Verum quisquis habet, possidet omne suum.
112. IN CELSUM MEDICASTRUM ![]()
Lascivo iuveni Celsus nummisque superbo
Fit medicus, vitiis moxque medetur ita.
E valido facit invalidum, atque e divite egenum.
Languidus haud prurit, neque superbit inops.
113. LIBER LECTORI ![]()
Sim brevis an longus, parvus magnusve, quid ad rem?
Omne malum nimium est, non nimium omne bonum.
114. IN GALLAM ![]()
Galla cupit, sed avara haud est. Cupit ergo quid illi
Si dederis, nihilo ditior esse potest.
Dat quoque Gallia, tenax tamen est. Dat scilicet hoc quod
Si capias, nihilo ditior esse potes.
Quod dedit et coepit, cupis hoc cognoscere? Nempe 5
Id populo nimium res manifesta docet.
115. IN MORELLUM ![]()
Cum nec ager tibi sit, nec sit tibi villa, Morelle,
Nec casa qua condas sit tibi parva caput,
Non agricultura vivas, non per mare falsum
Audax sollicitas navita quaeris opes,
Non Martem sectere ducem, non templa Minervae 5
Sacra colas, nulla cultus ab arte venis,
Unde ergo nitor iste? Chlamys seu murice tincta,
Torquis et indigno cur tibi colla premit?
Qui picturata procedis veste notatus,
Et sequitur domini Parmeno terga frequens?
10
“Aether pro tecto est, tellus (ais) arva ministrat,
Proveniunt fausto sydere cuncta mihi.
Magnanimo quid quaeso dedit natura leoni?
Unde (precor) victum tigris et ursus habent?
Vivitur ex rapto melius. Non praeda leoni 15
Deficet, donec montibus errat ovis.”
116. IN THAIDEM ![]()
Quanto te iam septuagesima torruit aestas,
Exanguem toties strinxerit acris hyems:
Sit rugosa cutis, mucco tibi nasus abundet,
Lenta tuum turbet cum pituita caput,
Sint scabri dentes (qui restant), pectus anhelet 5
Immunda quiddam foetidius forica,
Cumque tuos fugant amplexus Codrus et Irus,
Nec siccam sugas Thaida parve culex.
Omnes te spernant, nisi quod te diligis ipsa
Et lasciva novos pellicis usque procos. 10
Quid tibi vis, Thais, villoso ut nupta marito,
Obscoenum curvae pruriat inguen anus?
Tune cupis delira novos celebrare Hymenaos,
Et quenquam vetulae credis amore capi?
Stulta cave, moneo, molli ne crede iuventae. 15
Nanque tuas falsus quaerit amator opes.
Sacra tori facilis violabit iura virago,
Tu (ringare licet) spreta cubabis humi.
Marmore frigidior, trunco magis arida scisso,
Quae te caeca (malum!) quaeso libido movet? 20
Nosce tuas vires, et inertis damna senectae,
Disce quid hoc sibi vult, “omnia tempus habent.”
117. IN MOPSAM ![]()
Mopsa (quis credat?) non virgo modestior unquam est,
Turpia quam moveant factaque dicta magis.
Obscoenum dictu si audit, connivet et aures
Obturat, ne quid turpe videre queat.
121. MERCATOR, ARATOR ![]()
Dum mare mercator, terram dum sulcat arator,
Utri spem certam dicimus esse magis?
Neutri res certa est, dubitantes cernis utrosque:
Sperat ut ille magis, sic timet iste minus.
122. AD DOCTISSIMOS ALMA ACADEMIAE OXONIAE ALUMNOS ![]()
Rustica si sit fas ut Musa hic obstrepat, aures
Et levibus doctas tundere quisquiliis,
Sit venia hic nostrae, quae rusticitate lepores
Urbanos tegit, et dat sine felle iocos.
Casta sat est, utcunque rudis, vaga, blanda, iocosa, 5
Subiectumque sequi, quod placet, omne cupit.
Ludit in ambigua, ac obscura, difficilique
Materie, genium suscitat inde suum.
Sed cum rure, sacro procul exulat abs Helicone,
Lectorem hoc lenem plus facilemque velit. 10
Eque suis (si qua sit laude ea digna, fatetur)
Laudibus haec summa est, Oxoniensis erat.
123. AD CELEBERIMMAS ORBIS ACADEMIAS, OXONIAE ET CANTABRIGIAE ![]()
Magna Britannorum mater Britannia, natos
Ut dulci foveat provida lacte suos,
Vos binas (nutrici ut par) habet illa mamillas.
Foelices nati his, iisque beata parens.
Nectar et ambrosia est vestris alimonia, quiddam
In se (quos alitis) numinis instar habent.
Proxima Cecropiis vobis laus debita Athenis.
Fas dictu, in multis et superatis eas.
124. GUILIELMO DOMINO HERBERTO DE RAGLAN, NOBILISSIMO IUVENI
![]()
Terra cinisque sumus. Sic (heu!) sic gloria mundi ut
Fumus et umbra fugit. Terra cinisque sumus.
Nobilis Herbertus, iuvenum flos, gloria gentis,
Haec cecidere simul, nec periere simul.
In terram terrena ruunt, mens enthea vivit, 5
Et viget aeternum nescia fama mori.
Marmoreus tumulus, cor illi e marmore durum est,
Qui sisitit siccis ad tua busta genis.
125. IN MOMUM ![]()
Omnia si vilis pendas epigrammata drachmae,
Dico iudicium vix obolare tuum
126. AD LIBRUM ![]()
Si non exurgant aliqui tibi sponte patroni,
Patrono indignum te nimis esse reor.
Perge ad Lib. III