Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio      

 

IOANNIS STRADLINGI
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS

1. DE LIBELLO, AD LECTOREM

Cum sparsim tumulos, odas, epigramma libellus
Contineat, titulum quem feret in dubio es?
Sylva liber meus esto, poemata sit arbor in illo,
Versus pro ramis, verbaque pro foliis.
Non eadem arboribus species, natura, nec usus 5
Idem est. Structurae haec utilis, illa foco.

2. AD LECTOREM

Quae iuvenis lusi, seniorque poemata prodo
Censuris iuvenum iudicioque senum.

3. LONDINUM

Quicquid habet miri Memphis, pretiive Corinthus,
Illion antiquum, Graecia magnificum,
Roma ecquid sanctum, Campania deliciarum,
Subtile Hetrusci, splendidulum Hesperii,
Quicquid opum Venetis, doctrinae quicquid Athenis, 5
Metropolis Britonum dicat id omne suum.

4. IN VETULAM EDENTULAM, SED NON ELINGUEM

Arma tibi dudum dentes et lingua fuere.
Noxia eranti illi, noxia at ista magis.
Exciderant nuper dentes, edentula nunc es,
At vero elinguem te prius esse velim.
Fata vetant fieri., nanque omnia foemina linguax. 5
Lingua deest? Falso foemina dicta fores.

5. QUAESTIO SOLUTA, DE CONIUGIO SACERDOTUM

Nubere praesbyteris aut uri copia ni sit,
Quid facient? Mundo dic decuisse mori.

6. TESTES OBSCURI. IN GELLIAM

Nupturiens iuveni, se despondere recusat
Gellia, si non sit testibus aucta fides.
Annuit et multos iuvenis, magnos, oculatos
Convocat. Haec ridens subdola sic replicat:
“Sat mihi si duo sint testes, caeci atque minuti. 5
His sine sit tecum pactio nulla mihi.”

7. AD NOBILISSSIMUM DOMINUM FRANCISCUM WALSINGHAM EQUITEM, REGINAE A SECRETIORIBUS CONSILIIS, CORDATUM ET PRUDENTEM VIRUM

Sic reticenda domi fido secreta recondis
Pectore, sic discis discutienda foris,
Ut tua sitne fides dubitem an prudentia maior.
Virtute indubio hac magnus utraque vir es.

8. AD DOMINUM EDWARDUM STRADLINGUM AVUNCULUM, EQUESTRIS ORDINIS CAMBROBRITANNUM

Unica Stradlingum spes, primi a stirpe Guilielmi,*
Qui recta serie stemmata ducis eques,
Sede licet sedeas Donato martyre sacra,
Celsaque ab antiquis castra tueris avis,
Clarus imaginibus maiorum, at clarior ipse, 5
Hisce decus transfers qui genus ante tibi,
Tolle animum, proavosque novis virtutibus orna.
Semper in egregiis ausibus ire licet.
Qui iuvenis Rhodanumque vagum Rhenumque bicornem
Atque pedes Tybrim veneris usque vagum. 10
Inde perratis regionum finibus aedes
Sospes ad antiquas cultior arte redis.
Ingenium hinc solers, hinc experientia maior,
Ista Laertiadis gloria summa fuit.
Nec te poenituit taedi durique laboris, 15
Cum laudis lucro sat labor ille levis.
Ergo memor generisque tui laudumque priorum
Iam pius in patriae es totus amore senex.
Vive, senex, Lachesisque diu tibi stamina ducat,
Et consors vitae Penelopea tuae. 20
Ultima sic postquem pernerint fila sorores,
Et veniet forti non odiosa dies,
Liber in aethereas volitabit spiritus arces,
Vita sed exemplar posteritatis erit.

* - Camden. Brit. Glam.

9. AD DOMINAM AGNETAM EIUS CONSORTEM, LECTISSIMAM FOEMINAM, UXORIS AMITAM, EX ILLUSTRI GAGAEORUM FAMILIA ORIUNDAM

Dum meditor quiddam dignum te, dextera nutat
Mollis, et ingenii vis cadit acta mei.
In te tanta simul laudanda notari
Nullius ingenio et nullius arte queant.
Suspicienda magis sunt singula, scribere versu 5
Tanta, vel in tabula pingere, nemo potest.
Nota mihi quamvis plena sis, attamen in te
Nil scio qood laudem quin mereatur habes.

10. IN CLARISSIMUM DRACUM

Illustres qui sint si facta illustria monstrent,
Non video quis te illustrior esse queat.
Clarus, in occiduo tu splendes, clarus Eoo.
Qua sol cunque patet, laus tua lata sonat.

11. AD IOHANNAM DAVIDEM RHAESUM MONENSEM, MEDICUM SENENSEM, AMICUM

Rhaese, mihi charos venerabilis inter amicos
Canitie, fida sed probitate magis,
Mona cui natale solum, Brittannia stirpem,
Italia ingenium, Sena deditque gradum,
Hanc tibi Stradlingus chartam pro munere mittit, 5
Dona (senex) iuvenis qualiacunque cape.
Europa quanvis peragrata, Rhaese, noteris,
Forsan at hac charta notior esse potes.
Sed pereant chartae, expungatur quicquid in illis.
Ipse tibi, mihi tu pectore charus eris. 10

12. AD THOMAM LEYSONUM AMICUM, MEDICUM BATHONIENSEM, DE TERTIANA SUBITO EXCUSSA

Correptus modo febre tertiana
Interdum calidus, rigens subinde,
Languebam misere nimis, Lesone.
Morbus saevior instat, urget, angit.
Tum tristis meditor fiam salutis. 5
Sic dixi, “Fugiam meum ad Lesonum.
Leysono expediam meos dolores,
Leysoni capiam mei lepores,
Artes experiar Lesonianas.”
Mirum febriculae ut furor recessit, 10
Ut morbus subito gradum reflexit.
Invidit mihi vel meum Lesonum,
Vel sibi timuit meo a Lesono.

13. AD DOMINUM RICHARDUM BARKLAEUM EQUITEM DOCTISSIMUM, DE LIBRO SUO QUO SUMMUM BONUM EXPLICAT

Summus Aristoteles, summa arte laboreque summum
Discipulis cupiens explicuisse bonum,
In mediis posuit summum. Tu cautior illo
Ad summe summum nos facis ire bonum.
Quis summus, summeque bonus? Deus unus, et illum 5
Summatim summum tu facis esse bonum.

14. IN SEXTILIANUM BIBLIOGRAPHUM CUM PRIVILEGIO AD IMPRIMENDUM SOLUM

Doctum Sextilianus et politum
Promittit dare codicem. Sed ante
Vult diplomate regio caveri,
Excussor suus unus ut venundet.
Cum tandem liber iste prodiisset, 5
Et rarus venit emptor ad tabernam,
Sentit chalcographus fuisse frustra
Conductum breve de imprimendo solum.

15. AD AMICAM

Si non tota mea est, non es mea. Pluribus una
Nullius est quando servit amica viris.

16. AD GALLAM

Galla suos putri scabros rubigine dentes,
Foetoremque olidi pectoris arte iuvat.
Et fuscam quanvis faciem natura crearit
Arte sua pulchram se ingeniosa facit.
Palmipedum e numero cum sit, gibbosaque ab orti, 5
Foeminea naevos hos tamen arte tegit.
Tum speculo ornatam se contemplatur, et inquit,
“Naturam iuvat ars.” Vos ea certa sat est.
Ecce tibi fuit immitis natura noverca.
Ars nisi subveniat quam vitiosa fores! 10
Dic mihi, Galla, precor, cum sis ab origine casta,
Arte mala fucos cur meretricis habes?
Filia nequaquam recte vocitaberis ergo
Naturae aut artis, spuria spurca sed es.

17. STRENA. AD DIVITEM AMICUM

Ingenii, qualesquales sunt, en tibi fructus
Mitto mei. Nullos nam mihi terra tulit.
Ista tibi plures dedit, ingeniumque minores.
Da mihi de his quorum est copia magna tibi.

18. IN ATHEUM

Infernum caelumque tibi sunt fabula vivo.
Mortuus inferni pars (miser) ipsus eris.

19. INVICTISSIMI PARMENSIS TUMULUS

Gesta tua historici narrent. Si tumba loquatur
“Parmensis iacet hic inclytus ille,” sat est.

20. DE HIRCO BENE BARBATO ET AULO IMBERBI TOGATO

Vos duo doctorem possitis conficere unum,
Illi si toga, su barba sit, Aule, tibi.

21. AD ELISABETHAM SERENISSIMAM ANGLIAE, FRANCIAE, ET HIBERNIAE REGINAM

Ingenium Pallas, formam Venus, imperiumque
Iuno: tria haec tres dant, Elisabetha, tibi.

22. IN COTTAM

Parvum opus et sapiens promisit Cotta, deditque
Nuper opusculum quod sapit et stolidum est.

23. IN HOMINEM QUENDAM FORMALEM

Nomen et esse tibi dat forma, es materiei
Expers, formalis iure vocandus homo.

24. DE MEDONI SIMPLICE, METH, ET COMPOSITA, METHEGLYN

Melleus est potus, vulgo dixere medonem,
Sed duplex huius noscitur esse genus.
Purior ex lympha mellita, impurior herbis
Miscetur variis. Bacchus uterque placet.
Est potus medicinalis, medicamen ab herbis 5
Profluit. Impurus proficit ergo minus.
Spiritus herbarum mel. Cur immisceant herbas,
Herbarum quem iam spiritus intus alit?

25. AD DOMINUM EDWARDUM STRADLINGUM EQUITUM, DE LEYSONI SUI MELLITO POTU

Quae te longaevum, quae te, Stradlinge, salubrem
Conservent, mea si Musa referre queat,
Hippocrates tibi non alter, non alter Alexis
Conquirendus erit, solus utrunque darem.
Quicquid odoratis fertur medicabile ab Indis, 5
Quicquid Arabs nautis vendit aromaticus,
Quicquid ab Aegypto, Latio, vel divite Ibero
Exit alexicacon, fiet id omne tuum.
Sed nostra haud poterit tantum promittere munus,
Hic est Phoebea dignior arte labor. 10
Ah, quam difficile est secretas noscere vires
Quas natura herbis ingeniosa dedit!
Harum multiplices qui prudens calleat usus,
Inter mortales alter Apollo foret.
His Medea suas exercet turpiter artes, 15
Virus ab his Circe colliget omne suum.
Hinc omnis medicina, suo ut de fonte, scaturi,
Omne venenatum hinc antidotumque venit.
Siccine vis medicinae omnis consistit in herbis,
Tantus et herbarum est usus apud medicus? 20
Non opus antidotum disiunctis quaerere ab Indis,
Omne solum aegrotis pharmaca tuta dabit.
Sed neque difficilis iam res medicina videtur:
Quod latet occultum sedula promit apis.
Parva domum ad cellas quicquid medicabile in illis 25
Nascitur assidua sedulitate refert.
Cur imprudenti succos male parcus amaros
Exponit plebi pharmacopola suos?
Dulcior (en) meliorque via est inventa salutis,
Leysono imprimis nota, Stradlinge, tuo. 30
Mellea Leysonus commendat pocula amicis,
Mellea mellito carmine vina canit.
Si quod aquis, aut si quod sit medicamen in herbis,
Hoc totum Bacchus melleus iste tenet.
Arentem humectat, lapides terit, ulcera sanat, 35
Mors morbi est, vitae vita, salusque tuae.
Sic, Leyson, medicum volo te, nanque omne tulisti
Punctum, qui misces dulcia cum utilibus.
Melleus es totus. Scribis, loquerisque facisque
Mellite. Totus melleus ergo vir es. 40

26. EPITAPHIUM THOMAE STRADLINGI EQUITIS AURATI

Quisquis in hunc oculos tumulum converterit, astet,
Cuius et haec cineres continent urna sciet.
Hic Donataea quondam splendebat in arce,
Castra diu proavis nobilitata suis.
Omnia quae vincit castra haec absumpserat aetas, 5
Huius at ingenio poena novae vides.
Dum tamen in medio restaurat moenia cursu,
Tecta senectuti et splendidiora parat,
Invidit mors atra viro, clauditque sepulchro.
Est animae coelum, corporis ista domus. 10
Ne queritare, senex, sunt haec solatia: nato
Fata dabunt quicquid surripuere tibi.

27. IN PUBLIUM HYPOCRITAM

Tu, Publi, mea forte videns epigrammata, et haerens
In titulo, clamas scommata vana dari.
Nil tibi cum spurco et lascivo epigrammate dicis,
Scripta tibi solum sed placuere sacra.
Copia nulla levi sit (te censore) iuventae, 5
Sacra velis tantum te monitore legi.
Ingenium moresque tuos qui callet, ovina
Quam sub pelle vafer caute hypocrita lates,
De te (contra quam vetus olim) dicere possit,
Pagina casta satis, sordida vita nimis. 10

28. IN GELLIUM

Gelli, quid quereris rudem molossum
Naso offendere podicem catelli,
Quem tu, delicias tuae puellae,
Tractari stomacharis invenuste?
Gelli, ignosce cani, et quod ipse fecit 5
Indignum, domino perinde fac tu.

29. IN LUNGIUM

Sobrius interdum (sed parce) pocula laudat
Quae prius impuro Lungius ore bibit.
Atque (ait) in vino virtus mirabilis haec est,
Humida ut exiccent, frigida calefaciant:
“Indita temeto natura est aequa potestas, sic 5
Tum liquidi et sicci, frigoris et calidi.
Nulla mihi melior musto medicina dolenti
Sit, seu membra calent, seu nimis illa rigent.
Noxius exanimes si defluat humor in artus,
Sicca mihi subito vina levamen erunt. 10
Seu sitis obstructum constringat dira palatum,
Haec medicina mihi est, humida musta bibo.
Omnigenos curant morbos bene pota falerna,
Nil fraudis fucive hoc medicamen habet.
Galenum stulti commendant, Hippocratemque, 15
Sola quibus medicis pharmaca amara placent.
Ars mea sed melior quod misceat utile dulci.
Cedite doctorum turba severa mihi.”

30. IDEM GALATAEAM SUAM LAUDAT

Te primum, Galataea, canam, lasciva puella,
Virgo digna modis, Naso poeta, tuis,
Lungiades Musae vati succurrite vestro,
Clara ut versiculis sit Galataea meis.
Te sylvae, Galataea, sonant, te compita clamant, 5
Nymphae monticolae te Dryadesque colunt.
Docte Catulle, tuis celebratur Lesbia metris,
Naso, tuas laudes, pulchra Corinna, dedit.
Atque alias laudant alii. Te Lungius omni
Qua poterit vates sedulus arte canet. 10
A capite ad calces tota est formosa puella,
Ingenioque gigas, corpore cuniculus.
Et facies lunae similis tibi, crinis equina
Longior est cauda, felis habes oculos.
Turturis ut rostrum nasus medio ore relucet, 15
Pavonem superas voce vocalisonum.
Atlantem exaequas humeris, collum anseris instar,
Bracchia flexilibus confero viminibus.
Vacca mihi est. Binos quanvis alat ubere foetus,
Ubera sunt mammis inferiora tuis. 20
In medio es gracilis, canibus pernicibus aequa.
Caetera quis noscat, quae sine teste latent?
Totum hoc formosum est. Ergo formosa puella es
Tu, Galataea, modis nobilitata meis.
Non miror si te invideat mihi turba cinaedum, 25
Et tibi me vatem, tam celebri celebrem.

31. RICHARDO TARLTONO COMOEDORUM PRINCIPI EPITAPHIUM

Cuius (viator) sit sepulchrum hoc scire vis,
Inscriptionem non habens?
Asta, gradumque sister paulisper tuum,
Incognitum nomen scies.
Princeps comoedorum tulit quos Anglae 5
Tellus in hoc busto cubat.
Quo mortuo spretae silent comoediae
Tragoediaeque turbidae.
Scaenae decus desiderant mutae suum.
Risusque abest Sardonius. 10
Hic Roscius Britannicus sepultus est,
Quo notior nemo fuit.
Abi, vitator. Sin te adhuc nomen latet,
Edicet hoc quivis puer.

32. AULA

Olla expers fundi, hanc nihil impleat. Aula profundi
Instar inexhausti est. Quod capit omne tenet.

33. IN VENEFICAM QUANDAM AD PATIBULAM DUCTAM

Ascendens Holburn coelum sibi scandere visa est.
Descendens Tyburn ad Styga saga meat. *

* Up Holburne, downe Tyburne.

34. FUMO PEREAT QUI FUMUM VENDIT *

Nescio cur fumo pereat qui vendit eundem.
Aequius ut pereat qui male sanus emit.

*Tabacco.

35. IN ROWLANDUM MEDICASTRUM

Quod sis longaevus, nec morbo obnoxius ulli,
Ingenii hoc ais est, artis opusque tuae.
Garrule, deliras. Sed causam noscere gliscis?
Pluto tibi vetulo callidus esse dedit.
Scilicet hoc novit, te vivo non vacua unquam 5
In Styge Tartarei cymba Charontis erit.

36. BULLO CARNIFICI FAMOSISSIMI EPITAPHIUM

En carnifex Bullus iacet sepultus hic,
Notus celebri in urbe furcifer nimis.
Taurus (novum est) et carnifex una iacent,
Funus cruentum! Hunc mortuum lugent viri
Et foeminae, infantes, senes, boni, mali, 5
Sicarii, fures, meretrices simul
Quotquot vagantur universam urbem per hanc.
O ter beate carnifex his planctibus!
Quae vero erat doloris huius causa (dic)
Ut defleant caesum, ante quem contempserant? 10
Haec scilicet:: capistratum perisse eum
Spes omnibus fuit, caput pilo datum,
Corpus volucribus, levi iecur foco.
Heu, spes perit! Sepultus hic Bullis iacet.
Haec causa luctus, hinc fluunt lachrymmulae. 15

37. IN BALBUM

Unum, Balbe, tibi poema tantum
E nostris ais omnibus placere.
O quantum mihi displicet poema hoc
Unum, quod tibi perplacere dicis!

38. IN MASCALLUM NASUTISSIMUM

Nasonem audierat Diogenemque
Mascallus, lepidumque Martialem
(Qui passim volitant per ora doctum)
Nasutos vocitarier Latine,
Caepitque illico cogitare numnam 5
Nasutum esse sit ipsum habere nasum.
Insulsum putat auribus sonare,
Nasutos ita diceremus omnes.
Sed tandem meminit vocabuli huius,
Hunc sensum fore, magnum habere nasum. 10
Totam cursitat oppido per urbem,
Si quis pharmacopola clinicusve
(Doctus ludere Colchicis venenis)
Ingentem poterit creare nasum.
Ignorant scioli. Popina iuxta est, 15
Hanc intrat sitibundus anxiusque.
Illic unanimes videt sodales
Siccantes cyathos probeque potos,
Nasutos satis esse cernit omnes.
Assidit, bibit una adusque noctem, 20
Tota et nocte bibit crepusculum usque.
Sic fecit decies trecentiesque,
Mox nasutulus ipse coepit esse.
Nec desistit in arte promereri,
Donec nasus ut obba promineret, 25
Distinctus papulisque gemmulisque,
Ut nec Naso, nec ipse Martialis,
Mascallum superent honore nasi.

39. AD THOMAM LEYSONUM MEDICUM AMICUM, DE CROTTAE POEMATE ET CAROLI THYNNI PARAPHRASI

Quod munus tribuam meo Lesono,
Insigni medico, poetae, amico,
Unis litterulis, lepore plenis,
Qui me munere triplici beavit.?
Affectus monitis prius coercet 5
Lascivos, veritus levem iuventam?
Tum Crottae lepidum mihi poema
Mittit qui ignibus Arnidis puellae
Ardens in cineres misellus isset,
Profusus nisi lachrymationum 10
Guttis, obruat ignium favillas.
Et contra, madidum in fluentum abisset,
Si non luciduli Arnidisque ocelli,
Mittentes nigiter leves favillas,
Siccassent fluidos cito liquores. 15
Haec Thynnus graviter nimis laborans
Quartana sibi pervenuste adaptat,
Dum inter febriculam gelu rigentem
Bullit flammiferis amicae ocellis,
Cumque iratior illa ringit, iste 20
Febris flammivomos tulit calores.
Quis tam dura pati miser potesset,
Ut frigens caleat, calens rigescat,
Ardens ut rigeat, rigens calescat?
Haud quisquam dubio procul potis sit, 25
Qui non se bene * Carolum probarit.
I nunc, febris iniqua et invenusta,
Quae Thynnum nimium diu petisti,
Exilem et gracilem satis superque.
Saevi in corpora (quaeso) crassiorum, 30
Qui sunt turgiduli gula, aut falerno
Inflati, nimis improbe bibaces.
Ast hunc quem tenuis dieta nutrit
Quem victus iuvat usque et usque parcus:
Cui nomen superi dedere Thynnum, ** 35
Cur reddas maciando Thynniorem?
Sed, Leysone, tibi dii deaeque
Omnes qui sapiunt Galeni in arte
Pro tam suavisonante scriptione
Dent morbos facili ut manu calentes 40
Sanes, et gelidos peritus omnes.

* pËr ˜low** Thynne Anglice crasso opponitur.

40. AD DOMINUM EDWARDUM STRADLINGUM EQUITEM, DE VINEA A SE LOCO FOELISSIMO PLANTATA

Quis speret gelidos apud Britannos
Vicinos borealibus Trionum
Signis et glacialis Ursae onustos
Mellitis bene pampinos racemis,
Illic fundere lympidum falernum? 5
Naturae insolitum videtur, esto.
Naturam ingenium sagax adornat,
Humanos faciens feracem in usus
Fundum vepribus asperis refertum.
Id, Stradlinge, tuo doces abunde 10
Exemplo, et merito pium nepotes
Laudabunt studium, tuosque discet
Affectare perutiles labores
Solers posteritas, quibus benigne
Coelum (credo) favet, simul solumque, 15
Quod circus doceat loci decorus,
Ventis undique tutus a protervis.
Non illic rigidos movebit Eurus
Flatus, non Boreas atrox procellas
Miscet praecipites, Favoniusve 20
Iactabit sonitus ibi nocentes.
Solum fructiferas sed Auster auras
Spirabit madidus, feretque secum
Uvis Oceani bonos vapores.
Hic Titan radios celer rubentes 25
Emmittens nocuos trahet liquores,
Et laetus dabit halitus foventes.
Nocturnae pariter benigna lucis
Rectrix pestiferas lues coruscis
Flammis conficiet, madentibusque 30
Rorem subiiciet levem racemis.
Ergo tu, Semeles puer, tumentis
Uvae consitor, indies libenter
Vinetum riguo fove sapore,
Atque idem recrea calore grato, 35
Trunci ut frugibus obruti reflectant,
Fragranti madeatque torculare
Musto, cui invideat falerna vitis,
Succo nectareo suaviusque.

41. OMNIA VENALIA. AD EDMUNDUM STRADLINGUM FRATREM

Pharmaca non miror medicis venalia quod sunt,
Artifici merces, linguaque iuridicis.
Si nobis verum monstrant proverbia, * clerus
Non nisi pro nummis tradere sacra solet.

* No peny, no Pater noster.

42. AD LOLIANUM

Magna ex parte meos non esse epigrammata versus
Quos scripsi, satyras sed, Loliane, putas.
Atque alibi, quod curta nimis sint, arguis in me,
Ut tibi qua placeam vix ratione scio.
In nostros cupio detur tibi plena potestas 5
Versiculos, methodum (doctus es) adde tuam.
Ultima de paucis quae sunt longissima tollens,
Iungendo curtis, utraque fac paria.
Proque tuo arbitruo misceto curtula in unum,
Plurima farrago disticha ut una fuat. 10
Sic capiti humani cervix dum aptatur equina
Ridiculum (prima haec laus) epigramma dabis.

43. IN BALBUM

Balbe, meum damnas rugosa fronte libellum.
Ultima laus non est displicuisse tibi.

44. IN MERETRICULAM SPURIAM

Proles pessima pessimae parentis,
Materni paradigma pellicatus,
Cur quavis petulantior catella,
Corpus prostituis palam popello?
An quod filia dicta sis popelli 5
Idcirco popularis esse gaudes?

45. IN BALBUM

Apsera, Balbe, nimis clamas mea carmina. Verum
Qua te parte premunt asperiora velim.

46. CONTENTIO PICTORIS ET MEDICI

Pictor cum medico dictis certabat, et artem
(Docti ambo artifices) laudat uterque suam.
Pharmaca promittit medicus, non vana salutis
Signa: “Iubet febrim despuat indomitam.
Neve dolor capitis moveat, non tormina ventris, 5
Non podagram metuat, Parthenopesve luem.
Certe salus a me medico.” Cui pictor, “Et artem
Quis non egregiam noverit esse meam?
Aemulor ingenio naturam, mille volucrum,
Mille hominum species ars mea docta facit. 10
Arte mea efficti vivunt post funera reges,
Quaeque carent vita vivere credideris.
Tu mihi promittis firmam dum vivo salutem,
Mortuus (artifice at me) redivivus eris.”
Incaluit medicus, dedignaturque loquentem, 15
“Veraque (ait) nostra ars, sed simulata tua est.”
Respondet pictor, “Caret haec simulatio nostra
Crimine, nec cuiquam picta tabella nocet.
Saepe nocet medicina, tuis latet inque venenis
Ficta salus, sed mors non simulata venit. 20
Ars utra est melior, vivos obtrudere morti, an
Exanimes vivis assimilare?” Refert,
“Concedo. Aequalis medici et pictoris erit laus,
Optimus hic, sed si pessimus ille foret.”

47. AD EDMUNDUM SPENCER, HOMERUM BRITANNICUM

Si nos Troiani, nova nobis Troia sit, ipse
(Ut Graecis suus est) noster Homerus eris.

48. IN THAIDEM

Thais, te iuras a multis saepe petitam,
Omnibus audacter vota negasse tamen.
Casta videri vis. Agedum, bona dic mihi Thais,
Tot sectatores quid petiere? Taces.
Sive negas, seu tu concedis vota, perinde est. 5
Uno quisque modo non petiit, sed idem.

49. IN RUFUM

Carmina nostra notat Rufus redolere lucernam.
Unde tibi nasus quaeso caninus hic est?
Cum tua (qualia sunt) merdam spirent, ubi nasus?
Scribis versiculos, Rufe, cacasque simul.

50. IN LONGUM

Dum tremula incautos praedatur arundine pisces,
Piscator ripas Longus ad, Isca, tuas,
Decidit in fluvium male somniculosus, et ipsis
Quos depraedatur piscibus esca fuit.

51. IN EUNDEM

Homo brevis est, et unde Longus diceris?
Non convenit res nomini. Es tu inepta res.

52. PHILIPPO SYDNAEO EQUESTRIS ORDINIS NOBILI VIRO EPITAPHIUM

Non tibi defuerant artes, non bellica virtus,
Non, Sydnaee, potens nobilitate genus.
Corpore (quod rarum est) idem ingenioque valebas,
Sed tamen ingenii gloria maior erat.
Heu tibi fatales solum invidere sorores, 5
Et media iuvenem te rapuere via.
Sis immatura quantumvis morte peremptus,
Aeternum, eclipsis nescia, fama viget.

53. ALIUD

Tune, Philippe, iaces saxi sub mole reclusus,
Mole sub hac saxi tune, Philippe, iaces?
At tua convexum discurrit fama per orbem,
Fertur et oppositos nomen ad Antipodes.

54. FRANCISCO STRADLING PATRI ET ELISABETHAE MATRI CHARISSIMIS EODEM TUMULO SEPULTIS

Quando sub hoc chari requiescant marmore iunctim
Ambo parentes unico,
Marmoreus nisi sim, marmor decorare beatum
Titulo poeta moliar.
Vos, o dilectae Charites, Musaeque perennes, 5
Adeste vati candidae.
Mens heu fracta stupet, fugit omnis gratia linguae,
Calamusque dextera cadit.
Quo soliti fugere pedes? Ubi tristis iambus,
Phaleusiique flebiles? 10
Quae, Stradlinge, tuum torquet dementia pectus,
Numeris ineptum tristibus!
Ecce genas lachrymae foedant, lachrymabile solum
Misero mihi deest melos.
Quos bene fida tori nectebant foedera, clausi 15
Tumba cubant in hac simul.
Iunxit amor vivos, nec dissociavit eosdem
Mors, optimis invida viris.
Invide at, foelix marmor, tibi Mausolaeum,
Duobus hospitibus tuis. 20
Me natum at sacris assuetum saepe Camaenis,
Pudet stuporis iam mei.
Ingenium dolor obtundit, pietate rependo,
Vates malus, natus pius.

55. IOANNI YOUNGO PATRUO, EQUESTRI ORDINIS EGREGIO VIRO

Quem tibi decreras vivus, defunctus eodem
In tumulo, inculto marmore, Younge, iaces.
Funeribus non pompa suis odiosa (negarat).
Nempe illi placuit tumba modesta magis.
Sat fuit excelsas quod sumptu extruxerit aedes. 5
Charus ut his posset se recreare nepos.
Marmora cur umbris nimis invidiosa struemus?
Caesarios cineres parcior urna capit.
Quam bene, qui nostrum notus peragraverat orbem,
Busto contentus tantulo ut esse queat! 10
Illi nobilior mens est, cui corporis huius
Cura minor, mentem curet ut ille magis.

56. THOMASINAE STRADLINGAE PRUDENTI ET INGENIOSISSIMAE PUELLAE, OLIM ILLUSTRISSIMAE DUCISSAE FERIENSI A MANIBUS SEPULTAE CAFRAE IN BOETICA HISPANIENSI

Tumba peregrinae quae conditur istae puellae,
Sacra precor tibi sit quisque viator ades.
Stirpe Britannorum prognata est virgo, Stradlingi
Militis egregii filia chara fuit.
Consilio sexum superabat, moribus annos, 5
Docta magis dubium est, seu ingeniosa magis.
Dum procul Hesperias dominam comitatur ad oras.
(Sed matrem potius dixerit illa suam)
Disiungit (quae sola potest mors, dicere fas sit)
Mors, nimium fidis insidiosa animis. 10
Da lachrymas, canique peto miserere parentis,
Quisquis adis tumulum, quisque legis titulum.
Illa tamen foelix in vita, in morte beata,
Quippe mori mundo est vivere, vita mori.

57. IN GELLIAM

Tres filias dono dedit
Uxor marito Gellia
Amabiles, venustulas,
Pro qualibet Crassus daret,
Talenta centum argentea. 5
Quantum (per omnes dic deas)
Debet maritus coniugi
Pro filiabus his tribus?
Quippe antequam gratis dedit,
Trium fuit nulla illius. 10

58. IN LARGUM

Edendo poene rumpitur senex Largus,
Tumet bibendo prout uter mero plenus,
Rubent ocelli, palpitat cor introrsum,
Foedis per ora guttulis cadit sudor,
Vultusque fumos halat igneus nigros, 5
Vix sufficitque spiritus iam anhelanti:
Mox voce quantum sit potis gravi clamat,
“O abstinentiam, bonum mihi summum!”

59. IN COTTAM

Nescio cur sacros odisti, Cotta, poetas,
Atque hominum mendax arguis esse genus.
Carmina scripsisti nuper, sed Apolline nullo,
Versiculis (mirum) gratia nulla tuis.
Non levior quisquam, non te mendacior alter. 5
Carmina cur ergo non meliora dabas?
Scilicet ex alio quaerenda est fama poetae.
Es mendax, sed non, Cotta, poeta tamen.

60. AD IOANNEM RHAESUM MEDICUM, AMICUM, CUM PRIMUM EI DIALOGUM DE VITA ET MORTE CONTEMNENDA COMMUNICAREM

En tibi, Rhaese, novum pro munere mitto libellum.
Qualiscunque aliis, est novus ille tibi.
His iuvenis quae affingo seni dictata revolvens
Clamabis motus tu novitate rei:
“Sic, Stradlinge, meo me induis more loquentem,
Ingenium ut pateat te haud latuisse meum.”

61. AD THOMAM LEYSONUM MEDICUM, AMICUM

Tres nuper mihi forte febrienti
Optabam medicos datos fuisse,
Fidelem, lepidum, probe peritum.
Ubi (inquam) medici reperti erunt hi
Tres: fidus, lepidus, probe peritus? 5
Horum si modo desit unus, hei mi,
Nulla nunc superest salus perunti.
In mentem veniebat illico tum
Leysonus medicus Bathoniensis.
Hunc solum medicum dari requiram. 10
Unus omnium is instar esse possit,
Fidelis, lepidus, probe peritus.

62. FRANCISCUS DRACUS

Orbe pererrato Oceanus mihi pervius olim,
Ire per anfractas atque redire dedit.
Nunc iter ad superos animae patefecit, et idem
Exanimo mollem corpore dat tumulum.
Non sedes mihi terra, fretumque habitabile nulli est. 5
Exilium mundus, patria certa polus.

63. IOANNES HAWKINUS

Per mare divitias reperi, famamque paravi,
Inque mari periit quod maris ante fuit.
Incerti Thetidis fluctus, variabilis unda,
Hisce sed est hominis vita caduca magis.

64. HUGONI STRADLINGO FRATRI CHARISSIMO

Tune iaces, dilecte, iaces? Et fratre loquente
Surdus taces? Mutus siles?
Heu! Nec supremas licuit mihi carpere voces?
Dextraque premere dexteram?
Lumina nec digitis tetigisse, nec oscula fratri 5
Dedisse morituro pia?
At tu pars animae (frater charissime) nostrae,
Munus volentis accipe.
Officium pietatis habe hoc, tumulusque loquetur
Seris sacer nepotibus: 10
“Me frater fratri substruxit, amicus amico,
Amicus et frater simul.”

65. ALIUD

Vivere si pietas, morum probitasque dedissent,
Vixisses, tumulum qui modo frater habes.
Tu moreris, vivunt pietas, probitasque perennes.
Eia, quam non sit sic mihi triste mori!

66. PERCEVALLO STRADLINGO FRATRI CHARISSIMO, QUI DOMI HOSPES,
POST VARIAS PASSIM PEREGRINATIONES IN
INDIA ORIENTALI MORITUR

E patria patriam dum quaeris, et exul in orbe
Urbem superne cogitas,
Hinc primum Hesperiam tendens, bis quinque per annos
Peregrinus illic ambulas.
Brasiliam advectus, mutata sede colonus 5
Remotus hic degis procul.
Lisbonam hinc tandem repetis, mox inde penates
Ad patrios reverteris.
Tum vagus occiduos Dracum comitaris ad Indos,
Reduxque reducem non vides. 10
Nec patriam sic nactus adhuc, contendis Eois
Oris ut illuc permees.
Hic optata datur requies, finisque laborum
Gratissimums tibi obtigit.
Hinc hospes sospes patria (Stradlinge) potitus, 15
Ad astra laetus advolas.

67. ALIUD

Parte tui (frater) premeris sub marmore duro,
Pars coelum petiit perfruiturque Deo.
Illius obscoenum terra obruit, abluis huius
Mundifico sordes sanguine, Christe, tuo.
Sic totus (Stradlinge) nites mundusque piusque, 5
Immundi sed nos, quot modo mundus habet.

68. AD HENRICUM ET THOMAM STRADLINGOS, FRATRES SUOS GERMANOS

Decrescit numerus, plus hinc concordia crescat.
Vis unita sibi fortior esse solet.
Tres homines, fratres tres, tres numerentur amici.
Unum hos corde reor, viribus esse novem.

69. IOHANNI NORRYSIO BRITTANICO DUCI FORTISSIMO, NOBILI VIRO

Britanniae foelicis ille dux magnus,
Alter Britannis Hector inclytus duris,
Sagax, ferox, armis et arte praecellens,
Cuius per orbem fama diffugit late,
Charus suis, terribilis hostibus miles 5
Norrysius, cur hoc parvo conclusus in antro
Succumbit rogitas? Et fati iura redarguis?
Nonne Hercules et Hector ille Troianus,
Arthurus olim nobilis Britannum rex,
Orbisque totius domitor Alexander, 10
Terra obruiti iacent, caput cespite tecti?
Omnes tegit tellus, et aequa defunctis
Haereditas terrae relinquitur cunctis.
Sed universum fama possidet mundum.
Hac, mortuus vivit vigetque noster dux. 15
Mors ergo non abstulit ei, at dedit vitam.

70. THOMAE MORGANO EQUITI, MAGNANIMO DUCI ET MILITUM BRITTANICORUM PATRI

Hunc tumulum ne sperne (precor) quicunque viator
Hac transis, moveat fortis at umbra ducis.
Et moveat (si qua est pietas) senis inculpati
Sors, qua laethiferum patria vulnus habet.
Morganus iacit hic, quem nuper Belgia novit, 5
Anglia honoravit, turba inimica timet.
Flete ergo, Flandri (flevistis), flete, Britanni,
Vosque senis iuvenes discite facta sequi,
Hostis ut impune nec nos nostrosve lacessat,
Oppressos virtus non sinit esse suos. 10
Siqua manent animis patrum vestigia, nonne
Hostes possimus spernere grandiliquos?

71. ROGERO GUILIELMIO EQUITI BRIT. FORTISSIMO BELLATORI

Quid tumulum lachrymis violas et murmure vexas
Fortissimi manes ducis?
Istane conveniunt Guilielmo funera, fletus
Et eiulatus, lachrymae?
Cui tormenta magis placuere et tympana belli, 5
Tubaeque clangor aeneae?
Ite procul, qui foemineo de more querelas
E corde funditis graves.
Flete alibi, nec enim luctus feret umbra Rogeri,
In morte pectus permanet, 10
Cuius et Hispani, Belgae, Gallique furorem
Sensere bellicum nimis.
Nullus in hostiles acies animosior illo
Ruebat, ense fulgido.
Marte licet vario pugnavit equesque pedesque, 15
Tulitque vulnera saepius,
Viribus atque animis invictus nullo inimici,
Sed mortis ense tollitur.

72. ELISABETHAE PORTMANNAE CONSOBRINAE, NOBILISSIMI DOMINI THOMAE PAULETTI UXORI, LECTISSIMAE FOEMINAE

Quae mihi plus oculis dilecta est foemina (vae mi)
Exanimis miseros hic iacet ante oculos.
Quo decor heu, roseusque color, quo gratia linguae,
Quo suavis niveo fugit ab ore lepos?
Ah saevae nimium, nullo discrimine, Parcae, 5
Vos non nobilitas, forma, decusve movent.
Esto ita. Sed nobis liceat tamen addere honores
Funeribus, planctus, murmura, lacrymulas.
Funde, puer, nectar tumulo, da thura sepulchro.
Sponte crocum et violas terra rosasque dabit. 10
Tu quicunque via hac transis, da molla verba.å
Defunctis hic honor dicitur esse suus.

73. AD MAXIMUM

Maxime, quis maior te sit? Quicunque suopte
(Etsi non impar) arbitrio minor est.

74. AD DOMINUM IOANNEM HARINGTON EQUITUM DOCTISSIMUM, DE QUIBUS EPIGRAMMATIS SUIS STRADLINGO EQUITI DONO MISSIS. 1590

Sunt qui derident epigrammata, forte quod ipsos
Et mores stimulet salse epigramma suos.
Dant multi ridenda mere. Tu, qualia sensum
Lectori infundant iudiciumque tuo.
Iudicium, ingeniumque tum sic lucet in istis, 5
Maius ut in magnis constet utrinque fore.

75. IURIS PERITUS, MEDICUS

Invisi vulgo medicus iurisque peritus,
Ingratum vobis vulgus utrisque magis.
Si mala causa, malum perit corpus, perit una
Ad vulgum ars medici iuridicique levem

76. IN PONTICUM

Cur nummo crescente simul tibi (Pontice) crescit
Nummi amor? Hunc solum, quo mage crescit, amas.
Huius ut accrescit, decrescit amor reliquorum.
Sic solus potitur nummus amore tui.

77. AD POETAM QUENDAM

Disticha dic quare vel sola tetrasticha scribis?
Plus, ais, ingenii, nec minus artis habent.

78. IURARE ET PEIERARE

Iurandi morem (malus est) non suscipe. Multum
Qui iurat, certe peierat ille parum.

79. SYNOPSIS CHRISTIANAE RELIGIONIS

Symbolum apostolicum, sacramenta, precatio Christi,
Verba decem: haec summa relligionis habent.

80. IN AULAM HYPOCRITAM

Observas Veneris dies, et ipsas
Noctes tu veneri facis sacratas.

81. LONDINUM

Si tu Troia nova es Britonum, foelicior ut sit
Prima illa quondam Troia secunda precor

82. IN MAXIMUM

Festinas lente, facis omnia praemeditate.
Stultitia ergo omnis praemeditata tua est.

83. IN PHILAUTUM

Invida quod tibi sit vicinia tota, gemiscis,
Debita quae est (inquis) laus tibi nulla datur.
Quam non dant sumis. Ridendus es anne dolendus
Incertum. Invidia hic non habet atra locum.
Dent alii nostris par est praeconia factis, 5
Laus proprio cuivis sordet in ore sua.

84. AD QUENDAM FORTUNIS ET INGENIO PRAEPOLLENTEM

Ingenium subtile tibi, patrimonia larga:
Haec moriens natis non bene distribuis.
Fundum das primo, das ingeniumque secundo.
Sic male distribuis quae bene iuncta prius.
Divitiae stulto, ingenium quid prosit egeno? 5
Res atque ingenium sic periere tibi.

85. VERSIPELLIS ET VULPIS

Inter bestiolas qualis vulpecula fallax,
Hoc homines inter fraude refertus homo est.

86. FERE ET VIX. IN CASSIUM

Tute fere bonus es, vix improbus. Euge age, quantum
De bonitate cares, improbitatis habes.

87. DE PUELLA CIVICA RUSTICO NUPTA

Ruricolae mollis coniuncta ex urbe puella,
Civica quae tantum, rustica nulla sapit,
Ut videt ancillas mulgentes ordine vaccas,
Rumina tractantes pendula dumque notat,
Exclamans novitate rei nova nupta cachinnum 5
Tollit, et est risu pene soluta suo.
Causam vir quaerit, ridens magis illa tacebat,
Praeque pudore nequit nupta modesta loqui.

88. AD URSULAM

Dicta per antithesin quod sis patet, Ursula, cum nec
Ursa tibi mater, nec pater ursus erat.
Ingenium moresque tuos qui callet, in illis
Nil nisi quod pulchrum est virgineumque videt.

89. IN CARINUM

In coelum subito quia non libet ire, Carine,
Per scalae fixos eliget ire gradus.

90. LOQUACITAS

Multa loqui, tacuisse parum, muliebria cum sint
Crimina, foemineus multus in orbe vir est.

91. IN QUENDAM

Cognati et socii multi sibi sunt, sed amici
Perpauci. Plures quam merearis habes.

92. IN GALLUM

Cum tibi nulla domi gallina sit, en tibi pullos:
Vicinis num tu debitor, haeve sic tibi?

93. DE ZODIACO PROBLEMA. AD ASTROLOGIS

Zodiaco cornuta tria haec animalia regnant:
Taurus trux, aries, et capra, cornigeri.
Astrologi, aethereis lege una terrigenisque
Virgone cornutis sufficit una tribus?

94. AD THEOLOGUM QUENDAM AMICUM ET OXONIAE IN STUDIOIS AEQUALEM

Theiologus tu (docte) docesque monesque. Reprendis
Qua decet arte malos, extimulasque bonos.
Disparibus trahimur studiis, scopus unus utrique est,
Serio id ipse facis, quod facio ipse ioco.

95. PUBLI RESPONSUM ARGUTULUM

Publius aere senex alieno obstrictus, inanis
Cura. Epulis totus deliciisque vacat.
Cur non sollicitus crucietur, et anxietate
Percitus intereat, dum rogat unus? Ait,
“Quid sim sollicitus? Sic expedit esse misellis, 5
Aere quibus teneor, nec numerare libet.”

96. IN BATTUM

Ne tua displiceant lectori carmine, Batte,
Hoc age: tu solus, qui facis illa, lege.

97. IN PROCELLUM

En tibi, quod toties petiisti epigramma, Procelle.
Supprimit at mores ingeniumque tuos.
Mentiri mea Musa nequit, nec vera loquentem
Tu sufferre potes. Nonne tacendo movet?

98. IN SORDIDUM ET UXOREM

Sordide, sordidior tu, vel tua sordida? Vobis
Sordidulis, nusquam sordidiora duo.

99. IN PORUM RHETORCULUM

Rhetorice Porus declamans atque diserte
“Sermo (ait) hic meus est horridus atque rudis.”
Talia cum garrit, credi sibi nollet ineptus.
Nanque fidem his dictis non habet ipse suis.

100. LATINIS IURIDICA. AD RICHARDUM LOUGHER, COGNATUM ET AMICUM

Terr, prat, pasc, pastur, tu, ram, rum, rasuo subaudit.
Syllaba prima sonat, posteriorque silet.
Curta soloecismos fugit ista loquutio turpes.
Crimine prima carent, ultima cauta cavent.

101. IN MARIANUM

Nomino te, Mariane, malum, male. Rectius (inquis)
Accuso. Sensum hunc hic sibi casus habet.
Vir malus est, Mariane. Voco, et nomino recte.
Casus utut variat, tu malus usque vir es.

102. RESPONSUM AMICO CUIDAM EXCUSANTI SE QUOD PAUCIS SCRIPSISSET

Pauca placent, ubi plura minus fortasse placerent.
Nam minima in paucis culpa frequenter inest.

103. AD EUNDEM

Me mea nonnunquam taxant epigrammata, dicis.
Quid ni? Sum similis forte aliquando tui.

104. ADAM PRIMUS ET SECUNDUS

Is genitore carens, natus sine patre secundus.
Et tamen his pater est unus utrisque Deus. *

* Luc. 3.38.

105. DAVID REX ET PROPHETA

Personam duplici duplicem virtute tegebas,
Rex bello armipotens, pace propheta pius.

106. IOB

De crucibus crux una tuis, male garrula coniux.
Plurimus hoc (credo) nomine in orbe Iob est.

107. PRIMUS ET SECUNDUS. AD AMICUM QUENDAM

Quis primo prior est? Cui sors dedit esse secundo.
Sis primus, modo sim forte secundus ego.

108. AD PHILIPPUM

Dictus quando Φίλιππος es atque Φιλάνθροπος idem,
Hoc mitem te, illud magnanimumque probat.

109. AMOR, LABOR. PROBLEMA

“Omnia vincit amor,” “labor improbus omnia vincit.”
Ergo laborare hoc unum et amare sonant?

110. NULLA DIES SINE LINEA

Arte sua quisquis fieri cupit alter Apelles,
Quolibet illi sit linea ducta die.

111. VITA ET MORS

Nascimur ut tandem moriamur, adhuc morienti
Vita renascetur. Quid piget ergo mori?

112. IN MARCUM

Consilium Marcus nullius dum valet audit.
Consilium aegroto displicit. Occubuit.

113. FRANCISCO BEDFORDIAE COMITI NOBILITATE, VIRTUTE, PIETATE CONSPICUO EPITAPHIUM

Funere tot planctus nullo, tot murmura, vidi.
Tristius hoc nusquam funere funus erat.
Nam periit patriae magnas, pietatis alumnis,
Mecoaenas doctis, praesidiumque piis,
Orphanis, viduis, alter pater atque maritus, 5
Frater nobilibus, dextera pauperibus,
Urbibus et ruri civis velut atque colonus.
Funere in hoc quis non fleverit ergo? Malus.

114. PHILIPPO SYDNAEO EQUITI

Qui Marte Musisque sacer, Sydnaee, fuisti,
Ille rapit vitam, hae restituuntque tibi.

115. AD EDWARDUM GREEN BRISTOLIENSEM THEOLOGUM, DOCTUM ET CORDATUM VIRUM, OLIM PRAECEPTOREM SUUM, USQUE SUI AMANTISSIMUM

Officio tibi sum duplici constrictus, amici
Et praeceptoris, debitor ergo duplex.
Quicquid amicitiae debetur, amore rependo,
Praeceptis quicquid, gratia sola subest.

116. DE URBANO QUODAM IN WALLIA HOSPITANTE FACETIA. AD G. G. FRATREM

Urbanus nostrs nuper ruratus in agris,
Montibus errantes ut videt ire capras,
Barbatosque hircos gregibus pro more praeuntes,
Hirsutas pelles horridulasque notans
Hospitem in astantem salso sic scommate ludit. 5
“Vestrates procul hinc (si lubet) ecce viros,
Vestubus e pexis Wallenses auguror.” Hospes
Replicat, “urbanos cornua at esse probant.”

117. DE CLAUDO OCULATO ET CAECO ROBUSTO MENDICANTIBUS. D. GUILIELMUM CAMDENUM AMICUM

Mendici, e quibus hic oculi pedibus fuit ille
Mancus, ut errarent sic statuere duo,
Quod caecus claudum vehat, hic sed lumine cassum
Dirigat, et praedae pars sit utrique sua.
Dum peregrinantur concham videt iste petitque 5
Ad piscem ut socius, quem videt, ire velit.
Facto hoc, lis oritur de concha, ac utrius esset
Non nisi causidico iudice scire volunt.
Obvenit his quidam, cuius se sistere iurant
Arbitrio. Concham dividit ille statim, 10
Et sibi pisciculum servans, testam inter utrosqe
Partitur, stultos hosque ait esse duos.

118. AD CENSORES RIGIDOS

Censores nostri Catones ne libri
Exasperent sua nimis petulantia,
Praescribo versibus modestiam meis,
Licentiamque pernego nostro calamo.
Sunt virgines Musae novem sororiae, 5
His spurcitia non convenit meretricum.
Sit castitas in ore, vultus virgineus.
Non menta parvula, aut minutus testis hic,
Magnusve cuniculus, simile vel quippiam
Legatur. Hoc vobis placet censoribus? 10

119. DE FERREA AETATE. AD DOMINUM EDWARDUM STRADLING EQUITEM

Aurea Saturni convertit secula stultus
In ferrum, stipula gemmas mutavit inani
Glauco futilior. Torvo crudelior Orci
Pallentis domino miseris mortalibus atris
Immisit stimulos Furiis mage perniciosos: 5
Quisquis inaccessos, hominique intrare negatos,
Tentavit primus centri reserare meatus,
Audax ingeni. Nec fructus carpere dulces
Quod larga dat terra manu contentus, in imas
Descendit latebras, et magnae membra parentis 10
Dissecuit, saevo crudelior ipse Nerone,
Qui foedo innocuam diviserat ense parentem.
Nullus adhuc auri invaluit mortalibus usus,
Nec se iactabat pretiosa veste superbus
Dives, membra tegi parco contentus amictu. 15
Aurea sceptrageri spernebant pocla tyranni,
Et vas munifici splendebat regis in aula
Fictile, quod facili figulus confecerat arte.
Blandam sub viridi capiebat fronde quietem
Montivagus pecorum custos formidine pulsa, 20
Atque sitim dulci solvebat fluminis unda
Messor, continuo defessus membra labore.
Nec levibus studuit consul recubare volucrum
Plumis, assuetus duro prius ipse cubili.
Sed neque, Bacche, tuas populus cognoverat artes, 25
Nec laetis falces immittere gnarus acutas
Vitibus, indocilis valido fervere falerno.
Nondum sublimes candenti e marmore muros
Cognorant docili fabri componere dextra,
Cella domus sed erat florenti cespite tecta, 30
Quam non ornabat speciosior ulla supellex.
Non aulaea tegunt muros, non stragula lectos,
Murice non tinctae vestes, neque divite cocco,
Neve ementitos gestabat lana colores.
Talis adhuc mundi facies, peiora sequuntur. 35
Nam postquam ritus sprevisset vana paternos
Posteritas, nimiumque novandis dedita rebus,
Abdita fructiferae tentasset viscera terrae,
Delicias quaerens, pompas fastumque sequuta,
Omnia vergebant in peius, nulla prioris. 40
Restabant (dictu mirum!) vestigia secli.
Exoluere fides et amor, concordia, virtus,
Inque vicem instorum bellum, discordia, caedes
Irrepunt, et caeco hominum res turbine miscent.
Relligio contempta iacet, superosque Lycaon 45
Irridet, pactoque gigantes foedere divum
Conspirant hominumque patrem detrudere Olympo.
Iura manent intacta deo. Nanque in tua, rector
Umbrarum, spreto penetrarunt numine regna.
Neptuni pars tuta magis, minus obvia praedae. 50
Praeda tamen facta est sulcantibus aequora nautis.
Vix tutus coelis habitabit Iuppiter aequus,
Si non assiduo fabricaverit arma labore
Mulciber, altisonansque hostes rutilante rebelles
Fulmine prosternat, tristesque ad Tartara mittat. 55
Vos, o cultores superum, quos iuris et aequi
Debita cura tenet, quibus est cor relligiosum,
Quos non fallacis maculat contagio mundi,
Nec species rerum recto de tramite ducit,
Impia vaniloquae contemnite dogmata plebis, 60
Discite iustitiam patrum moresque priorum,
Ponite deliciisque modum, sit casta voluptas,
Mens pia, pura manus, sociis innoxia lingua.
Este procul furor, ira, dolus, discordia, luxus, 65
Auri sacra fames, et inanis gloria mundi.
Ferrea sic fugiet, cessabit ahenea proles,
Paulatimque novos reparabunt omnia vultus,
Aurea dum seris resplendent secula natis.

120. AD EUNDEM. HORTI SUI DONATAEI DESCRIPTIO

Est locus a castro declivi rupe recedens
Donati auspiciis fundato, in vale profunda,
Nimbosas vergens Austri pluvialis ad oras,
Quem quondam cupide Dryades coluere puellae,
Nymphae sylvestres, et agrestia numina Fauni. 5
Elatis primum saxis insignis, et orno,
Incultis spissae crescebant sentibus umbrae.
Sedes lascivis dudum bene nota capellis,
Cuniculis levibus, sylvasque colentibus apris.
Iam vice mutata, tanquam deus ipse fabrilis 10
Mulciber in terram coelo delapsus ab alto
Auspicio coepisset opus (mirabile dictu!)
Planities spatiosa subest, quae fertilis herbis
Inter utrunque nemus vultu speciosa renidet,
Lymphaque curvoso transcurrens tramite, sylvam 15
Terminat, et tandem vasto se gurgite condit.
Post, hortum interior succingit murus, ovantes
Propellens cervos, vilesque a floribus hoedos.
Ac murum grato vestit velamine circum,
Uvida vinoso sacratum vitis Iaccho. 20
Utque decus castae niveis emblema lacertis
Matronae, ut digitis aurei praemollibus orbes,
Atque inter turpes fulgescit gemma lapillos,
Sic praematuri splendent in vite racemi.
Singula quid memorem? Stant circunquaque columnae 25
Materia insignes, atque insuper arte micantes,
Dulcibus in medio respirat flatibus aura.
Hic ver perpetuum, varios hic divite tellus
Largitur vena flores, hic gramina circum.
Pallentes violas, et lila candida nymphis 30
Fundit humus, gratasque creat mortalibus herbas:
Quas neque regalis fastidit mensa tyranni,
Nec fugit ut nocuas medicinae inventor Apollo,
Nec suavem Cytharaea Venus contemnit odorem.

121. AD LECTOREM INGENUUM

Ingenii gazas divendere sordida res est,
Pro nihilo passim spargere sit stolidum.
Permutare placet mecum tua, candide lector?
Carmina do tibi, tu da bona verba mihi.

122. AD BIBLIOPOLAM

Pluribus ut placeant optas mea carmina, paucis
Ut placeant opto, non sumus unanimes.
Quid si non ullis placeant? En perdimus ambo,
Laudem ego, tu lucrum, sic sumus ergo pares.

Perge ad Alterum Librum