Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

Vide picturam in frontis libri

PHILOSOPHORUM ΣΟΦΟΤΑΤΩΙ AESCULAPIO SUO

Vivere cui vires et robora sana dedisti
Scribere ni vellem, nae robore durior essem.
Ergo mihi (quae privato pertingere nulli,
Case, datur) tecum satis et satis astra tueri est

Quam bene coelesti civilis machina formae
Congruat, et quam sit paribus distincta figuris,
Unica pro multis respublica nostra loquetur.
Aspicis alterno circumgyrantia cursu
Sidera, et aequali causas quae pondere librat 5
IUSTITIAM, nostri centrum invariabile mundi?
Aspicis emensos septem spatia ampla planetas,
Quorum quisque suo studiose praesidet orbi?
UBERTAS RERUM luna, et FACUNDIA regni
Mercurius, Venus esse potest CLEMENTIA regis. 10
Par soli PIETAS mediis diffunditur astris.
VIS ANIMI iustis Mavortem spirat in armis.
Nata Iovem simulat PRUDENTIA provida patrem,
Saturnumque gravi MAIESTAS plena timore.
Hae sunt quae nostras collustrant lampades oras 15
Praecipuae, verum his octavum apponere sphaeram
Luminibus fixis, claris, variisque micantem
Iam libet, utque olim stellatum dicere coelum.
Coelum stellatum CAMERA est STELLATA Britannis,
Consiliis munita piis, procerumque frequenti 20
Nobilium stipata manu, qui munia regni
Ardua procurant, et magna negotia versant.
Omnibus impendet globus is, qui MOBILE PRIMUM
Nomen, et amplexu nexus qui continet omnes.
Tu, VIRGO, REGINA potens, tu MOBILE PRIMUM, 25
ELISABETHA, rapis tecum molimina gentis.
Inde reluctantes animos mentesque rebelles
Debilitas, motuque trahis suprema DIURNO.
Hic ordo, sic conspirat status ORBIS ET URBIS.
Haec tamen hoc tantum discrimine distat ab illo, 30
Quod non perpetuo firmari possit ut ille,
Ergo diu SPHAERAE SUMMA MOTRICE ferantur,
Ergo diu SPHAERAS ET MOTRIX SUMMA gubernet

RICHARDUS LATE-WAR
Collegii D. Iohannis Praecursoris socius

ILLUSTRISSIMO HEROI,
SUMMA VIRTUTE, SAPIENTA AC DOCTRINA PRAEDITO,
DOMINO
CHRISTOPHERO HATTONO,
MAGNO
ANGLIAE CANCELLARIO, AUREAE PERISCELIDIS EQUITIS
CLARISSSIMO, REGIAE MAIESTATI A SACRIS CONSILIIS,
DOMINO AC PATRONO SUO MULTIS NOMINIBUS COLENDISSIMO

IRABILEM et fatalem hunc annum mundi (vir augustissime) multi ex minacibus Sybillae foliis vaticinantur fore, et sane torvus coeli vultus, prodigiosus terrae motus, formidolosus comaetarum aliorumque meteroron aspectus in hac temporum canicie animos mortalium nescio quo metu, quaque expectatione malorum vulnerant et prosternunt. Sed vetus hoc est, sapientes dominantur astris, quippe quae solum inclinant (ut loquuntur philosophi) necessitatem autem non imponunt. In hac ergo aetate mundi, in qua plures politici quam vere sapientes ac iusti esse contendunt, plurimi quidem sunt aestimandi Aristides, qui iustitiam religiose colunt, quique rerumpublicarum sphaeras ad motum primi mobilis, nutumque primi motoris sapienter vertunt. Adversus quem quicunque nituntur, errant, et se suasque respublicas (quas regunt) in Scyllam malorum pertrahunt. Non est enim consilium adversus dominum. Haec cum vera sint (vir honorifice) dabis venia, si tuo nomine divino numini gratias immortales agam, quod te hoc anno Scaevolam, id est oraculum sapientiae, Aristidem, id est asylum iustitiae, nobis, patriae, serenissimaeque principi Elizabethae dederit. Oratio insignis illa tua (quam summo honore donatus de iustitia, de aequitate, de favore in populum, de amore in patriam habuisti) statim a voce, a tribunali tuo in civium aures et mentes fluxit, omnesque et singulos ad incredibile tui honoris colendi studium mirifice flexit et inflammavit. Magna quidem vis vocis tuae, quae tibi amorem; maior virtutis, quae tibi honorem dedit. Cum omnes in hoc publico et communi bono patriae tibi hoc forum iustitiae gratulentur, equidem a me impetrare non possum ut in hoc frequenti omnium sermone mea vox de singulari meo in honorem tuum affectu conticescat. En ergo (vir honoratissime) signum amoris, tesseram officii erga te mei. Tibi reipublicae Cancellario Civitatis Sphaeram volvendam et revolvendam trado. Scio equidem indignam esse honore, indginam sapientia tua. Veruntamen, quoniam in ea centrum immota iustitia est, lineae aequitas et conscientia, circumferentia Deus, eandem a me gratissima mente datam, a te honorifica manu fore acceptam spero. Aristototle mihi author est, illum ut interpres sequor. De republica suum inscripsit librum, sphaeram civitatis appello meum. Ipsum authorem, nomen philosophi, auctoris hoc opus lumen patriae et miraculum sapientiae in hac aetate dominus Thesaurarius mihi commendavit: doctus author, doctus opus, sapiens iudex utriusque. Quid multis? Inter alios multos unus et tibi unicus Untonus (radiosum et illustre sidus sui generis) mihi etiam calcar ad hoc opus addidit, qui de arcanis reipublicae (ut audio) multe Attice, multa accurate scripsit; quae si ederet, Sidnei iam defuncti animam in Untoni pectus existimes immigrasse. Haec moverunt ut scriberem, haec suaserunt ut academiae, patriae, tibi descriptam hanc sphaeram commendarem; tibi dico, quia nihil aptius mihi videbatur quam illi globum civitatis offerre, cui Elizabetha republicae dea civitatis clavum voluit committere. Verte (si placet), vir illustrissime, verte hunc globum, immobile in eo centrum, simplicem motum, rectas lineas, movensque primum et infinitum specta; per immobile centrum immutabilem iustitiam, per simplicem motum actionem virtutis, per rectas lineas leges civitatis, per primum motorem principem (si velis) aut potius in principe Deum intelligo. Haec tuta via est, haec recta norma administrandae civitatis. Alia inventa hominum devia et incerta sunt, suisque authoribus perniciosa. Hanc viam ingressus (heros amplissime) Spartam quam ornes habes; non tamen caeca sors, non genus (quamvis in eo splendor et amplitudo sit), sed virtus per dextram principis hanc tibi palmam honoris dedit. Christum precor ut diutissime haec virtus, haec palma, haec dextra principis Elizabethae vivant. Intonent tum magi, ominentur ex siderum ignito trigono et aspectu malum, sperabimus tamen in Deo, et minaces eorum furias minime formidabimus, quippe florente iustita retrogradietur sol, ut vivat Ezechias; stabit in medio coeli, donec Iosue vincat et prosternat hostes. Qui aliud optant patriae, si domi sint, cum Chore, Dathan et Abiram conspirantibus in Mosem, cum Absolone ingratissimo conspirante in patrem, cum Iuda proditore conspirante in Christum pereant; sin foris hostes sint, Deus illorum arcum conterat, arma confrigat, scuta comburat, vincula a nostris pedibus, a nostris cervicibus iuga longe dispellat. Det nobis pacem in diebus nostris; et sane si illum diligamus, si iuste vivamus, dabit. Sed quid ago? Ex thesauro animi os abundantius loquitur. Ad me ergo (nobilissime Cancellarie) reversus, a te id quod velim peto: Graeci olim Hippocrati praedicenti morbum, Athenienses Beroso praedicenti malum magnum dederunt praemium. Deum testor, me neque aurum cum Hippocrate neque praemium cum Beroso petere. Quid ergo? Hoc solum, ut sub umbra palmae tuae florentis (qua multos tegis) in beata (qua fruor) paupertate vivam sphaerasque alias philosophiae si mihi vitam Deus indulserit describam. Vale.

Honoris tui alumnus humillimus,
IO
HANNES CASE

AD CHRISTIANUM LECTOREM POLITICES STUDIOSUM

UONIAM dixit stultus in corde suo non est Deus, opportune quidem (Christiane lector) in isto occasu mundi (in quo permulti sine Deo, sine fide, sine Christo vivunt) et Deum esse et praeesse mundo contendimus demonstrare. Si enim haec plene animis mortalium non sit praeconcepta, altisque radicibus infixa persuasio, frustra omnino de sphaeris rerumpublicarum (quas Deus vertit), frustra de legibus civitatum (quas homo condit) hic ageretur. Posito namque Deum non esse, aut (quod multi somniant) actiones humanas negligere, terrae protinus filii sumus, et diutius solem non intuemur. Quod vero nonnulli fanatico quodam spiritu acti, insidiisque antiqui serpentis obcaecati numen in rebus humanis lucere negent, defectio fidei, morum corruptio, immanis novorum scelerum excogitatio, odiosa Epicureorum multitudo (qui Deum, omnemque Dei providentiam tollunt) apertis quasi tabulis probant et convincunt. Nam etsi forsan non sint hodie, qui audent cum blasphemo illo Holoferne dicere, ostendam tibi quod non est Deus, sunt tamen, sunt inquam nimis multi, qui cum Meli incolis atheismum colunt, Deumque vita non voce negant. Aliter enim dic mihi unde illi monstrosi angues in manus ac sinus hominum irrepserint, quorum alter de tribus impostoribus mundi, Mose, Elia, Christo (sic enim blasphemus loquitur), alter de portentiosis rerumpublicarum fatis ac formis funesta nescio quae dogmata evomit. Isti, ut vides, more Goliath adversus Deum et Christum veniunt , vociferantur palam. Quid? An haec monstra nullos Philistaeos sequaces? An nullos pseudo-Christianos fautores habent? Utinam certe non haberent! Sed res aperta est. Babel et confusio, Sodoma et Gomorrha, execrabilis ac detestanda licentia dissolutioque vitae in hac aetate nimis hoc verum esse arguunt et loquuntur. Tempus ergo iam monet, sive de fide, sive de verbo, sive de vita theorica, sive de politica instituatur sermo, ut ab hac una persuasione exordiamur, Deum nimirum esse. Nam si hoc nobis ratione persuasum ac demonstratum fuerit, et melius credemus, et vivemus sanctius.
2. Sed ut nunc rem aggrediar, quid tibi vis, Luciane perniciose sophista? Quid tibi vis, Iuliane atrox apostata? An Deum, an Christum esse non creditis? Pessime sophista, an sic Epicureos tuos et porcos doces? Impie apostata, an sic tuos subditos et cives fallis? Negatisne id quod natura, id quod ratio, id quod fides, id quod omnia inter coelum et Tartarum (ubi iam estis) suadent? Merito tu quidem, Luciane, a canibus laceratus, merito etiam et tu, Iuliane, coelesti fulmine confossus iaces. Stulti adhuc non creditis? Causam quaeso ostendite cur non credatis. Haec opinor est, quia omnia vi ac motu natura sine Deo fiunt. Id falsum est. Naturae enim liber in fronte Deum conscriptum habet. Optimum naturae interpretem (si placet) legite, haec habet verba: Deus inquit est. Iterum Deus unus est: adhuc, Deus universum mundum moderatur ac regit, et paulo post, Ea quidem quae in aere fiunt, quae in terra, quae in aqua, ea certe Dei opera esse merito diximus, Dei inquam opera. Philosophi de Deo loquentis emphasin spectate. Mirable est quod addit. Cunctorum (inquit) quae rerum natura complectitur, cum servator est Deus, tum vero omnium quae in hoc mundo perficiuntur author. Sed suspectum hunc librum habebitis fortasse. Non est causa cur suspicemini, nam in aliis idipsum loquitur.
3. Deus inquit perpetuam rerum originem fabricatus mundum omnibus suis numeris explevit, et alibi Deus est unus, simplex, immensus, infinitus quoque et sempiternus, ultra caelos in excelso habitans, nullis locis circumscriptus, ubique tamen subsistens, plus quam dici potest beatus, qui mutare potest omnia, ipse vero mutari non potest. Respondere mihi, non haec sufficiunt? Adhuc dicetis non est Deus? Lttus aro (ut aiunt). Pauca vero addam, si forsan magis urgeam. Deus (inquit philosophus) dominus est, ut bona malaque meritis distribuat. Cavete, scelerati: qui dubitant an Deus sit, idemque colendus, diram merentur paenam. Exhorrescite. Vana haec verba sunt, argumenta petimus. Verissima sunt, sed argumenta audietis.
4. RATIO 1 Attollite ergo oculos animosque vestros, globum naturae vertite, considerate mecum an id verum sit quod olim Empedocles dixit, Deus est cuius centrum ubique, et cuius circumferentia nusquam. Videte coelum, videte terram, in coelo solem, in terra muscam: non in utroque videtis Deum? Nam, ut a minimis incipiam, narrate mihi quid finxit muscam. “Ridicula haec quaestio est.” Omissis verbis narrate (inquam) mihi, quid finxit muscam. “Sol et putredo.” At vivit, sentit, et quodammodo sapit musca. An haec sol et putredo? An oculos, pedes, alas? An motum, sensum, et vitam animalculo maiori vix atomo sol et putredo tribuunt? Solis et putredinis magnam potentiam miror. Est quoque in musca occulta natura movens. Itane? Quae haec occulte natura movens tandem? Ea scilicet quam philosophi definiunt principium motus. Ea vero in re ipsa est. “At nihil movetur, quin etiam foras ab alio moveatur.” Quae illa motrix causa? “Aer, non Deus, ut tu existimas.” Aer est quidem medium in quo movetur, at quae sit prima movendi causa quaero. Cur statis? Cur dubium non resolvitis? Nescitis (insani), nescitis inquam nisi Deum (qui est prima in omnibus movendi et quiescendi causa) vel in ipsa musca, hoc est in rebus minimis esse fateamini. Surgite ergo a naturae somno, et diutius naturae vi ac motu omnia fieri ne somnietis: nam quamvis naturali magia aquam in sanguinem, virgam in serpentem potestis commutare, Aronis tamen virga vestras devorbit, et digitus Dei in musca et pediculo (quae sunt omnium creatorum infima) vos penitus confundet, vestramque incredulitatem refutabit. RATIO 2 Sed quoniam naturae motui tantum ascribitis, ratiocinationem (qua philosophus a motu Deum esse manifeste convincit) discite. Sic est: omne mobile ab alio movetur, Sed primum caelum est corpus mobile, ergo primum coelum motorem habet. Quid negas? In scala naturae si a gradu infimo ad summum scandas, caecus es si orbem inferiorem a superiore moveri neges. Sed quid tum orbem supremum movet? Corpus ulterius dices, nam ultra supremum aliud non est, est tamen motor. At quis hic motor nisi primus? Et quis hic primus nisi Deus? Quem philosophi moventem omnia immobilem tamen ac immutabilem motorem vocant, et in hoc sane ancilla cum domina recte conspirit. Nam dicitur Ego Deus et non mutor. Et iterum Apud quem non est transmutatio. Quid addam plura? Non est Deus quasi homo, ut mutetur.
5. RATIO 3 Sed pergo ut a causarum ordine hoc ipsum probem, rationem sic nectit philosophus. Praeter causas internas (materiam et formam intelligit), aliae sunt effectrices causae quae in quodlibet opus et effectum naturae influunt, ex his vero sunt quaedam mediae. Ergo et una prima, quae causa causarum et Deus dicitur. Insanit igitur qui in prima naturae tabula causas medias cernit, et per easdem velut per scalae gradus ad primam animo suo non ascendit. Facile enim est per media ad summum pervenire, Deumque ex mediis causis (quae sine prima esse non possunt) demonstrare.
6. RATIO 4 De ordine et comparatione rerumpublicarum quid dicam, in quibus certe imago Dei et veluti expressa idea ipsius divinitatis cernitur? Divinitatis dicio, quia invisibilia ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus et divinitas. Sed quis hic ordo? Quae haec comparatio? Aperto iam naturae libro, spectate mundum, qui ex globis coeli et elementis constat, videte centrum (terram intelligo), discite quomodo aequis quasi trutinis libratum in aere pendeat. Sed hoc punctum est, immensum quaero. A centro igitur ad circumfluentem Neptunum pergite: quis quaeso hunc veluti furentem moenibus conclusit? Quis fluere et refluere ad lunae motum et influentiam docuit? Parum hoc est, succedit aer in qua nubes, nix, grando, in quo tonitru et fulmen, in quo cometa praenuncia mali, aliaque miranda et obstupenda non sine vi numinis generantur meteora. Quid multis? In gyrum suprema pars aeris ab igne accensa vertitur, ignis elementorum supremum ab orbe lunae ad stadium coeli rapitur, orbem lunae orbis Mercurii, hunc orbis Veneris, at Veneris orbem globus solis, globum solis sphaera Martis, sphaeram autem Martis sphaera Iovis, hanc currus Saturni sequitur. Quid ultra? Infinitis sideribus spendide ornatum coelum, quod motu diurno ab ortu ad occasum, retrogrado ab occasu ad ortum, [ . . . ] trepidationis a meridie ad septentrionem miraculose volvi et agitari cernitur. Adhuc quid ultra? Certe Deus, qui haec omnia a centro ad caelum, a puncto ad immensum et gloriosum hoc corpus in admirabili ordine fecit et collocavit. Nam gloriam ennarant coeli, cuius opera annunciat firmamentum. Tetrica progenies atheorum cur ratione victi non dicitis, Deus est qui fecit nos et non ipsi nos ? Cur coelorum ordine perspecto non exclamatis verbo domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis vertus eorum?
7. RATIO 5 Sed hunc ordinem rerum comparatio sequitur, per quam philosophi quoque invenerunt Deum. In primo gradu res inanimatas, ut elementa et mixta; in secundo res animatas, ut plantas; in tertio res sensu praeditas, ut belluas; in postremo rationis participes, ut homines posuerunt. In hominibus vero corpus et animum considerantes, illud a terra ortum, hunc vero a Deo proxime divinitus constitutum esse docuerunt. Est enim animus expers corporis, est spiritus expers passionis, est substantia aeterna et immortalis. Vi ergo naturae non fit: dic ergo unde, nisi a solo Deo, cuius imaginem gerit. Si a solo Deo, est ergo Deus. Indignus es igitur animo, indignus vita, si spiritu et mente non colas Deum.
8. RATIO 6 Ab animo humano philosophi ad intelligentias, aliasque divinas naturas simpliciter sprituales volant: hae (ut aiunt) aeternam et immutabiliem primae causae maiestatem intuentes, non sine ineffabili voluptate suas sphaeras in sempiternum movent. Simillimum quiddam hoc est somno Iacob patriarchae, qui reclinans caput in lapidem dormivit, viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum, angelos quoque ascendentes et descendentes per eam, et dominum innixum scalae dicentim sibi, “Ego sum dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac.” Lux haec incredibilis naturae fuit qua veluti per scalam ac ordines spirituum (ne dicam angelorum) philosophi ad videndum quodammodo Deum penetrarunt. O utinam cum viderent, ut Deum coluissent! Vis ut haec duo argumenta pressius conficiam? Animus humanus ex nulla materia constat, a traduce non fluit, interitum non sentit: vi ergo naturae non fit; est ergo proxime a prima causa; at prima causa Deus est; est ergo Deus. Spritus quoque subsistunt, sed sine corporis mole inceperunt esse: causam ergo essentiae habent, quam quaeso nisi Deum? Est ergo Deus.
9. RATIO 7 Caeterum quoniam de animo humano nunc agitur, in quo sunt multa symbola et vestigia Dei, non facessam (uti spero) benevolo lectori molestiam, si nebulas atheismi ab animis mortalium argumentis ab ipso animo deductis pellere et fugare coner. Et ut primum ab appetitu (quae est una ex infimis potentiis) exordiar, quis est vel mediocriter versatus in philosophia, qui eundem perpetuis quasi facibus accensum, in infinitum ferri non intelligat? Detur Roma Caesari, orbem quaerit; detur mundus Alexandro, plures petit: nemo contentus sua sort vivit, immo quod magis urget, sancti et religiosi viri infinito affectu et appetitu summi boni ardent. Optat Moses in hac vita videre faciem Dei, multorum vir desideriorum ipse Daniel fuit, heu mihi, inquit David, quondiam incolatus meus prolongatus est multum, incola fuit anima mea. I n via recte appetendi est nullus finis, in mundo est nulla quies, omnes incolae sumus. Si nobis singulis cuncta sub coelo pateant, est tamen ulterius quiddam quod appetamus, et quid hoc ulterius obsecro nisi Deus? Concludam iterum: est ergo Deus, cuius maiestas in aliis animi potentiis, nempe in mente et voluntate, tanquam in speculis unita et reflexa ad confusionem omnium atheorum et Epicureorum multo conspectius lucet.
10. RATIO 8 Mens (ut omnes definiunt philosophi) est divinissima pars animi, in qua ratio, consilium et sapientia sedent. Virtutes enim mentis sunt ars, scientia, prudentia, intelligentia ac sapientia, quibus comitata Musis veritatem in contemplatione rerum tam humanarum quam divinarum ad vivum discutit, averitatem dico, quae est proprium obiectum mentis. Verum cum mens sit infinita et immutabilis natura sua, necesse est ut infinitam veritatem et incommutabilem sibi ultimum obiectum habeat. At veritas in omnibus creatis a rebus incertis mutabilibus pendet. Est ergo prima aliqua aeterna et incommutabilis veritas, ad quam per medias veritates tendit. At quid est haec prima veritas? Est certe Deus. Da veniam quaeso si hanc conclusionem saepe ingeminem: est ergo Deus, qui veritas aeterna in prima philosophia dicitur.
11. RATIO 9 Huc addo, quod ut mens verum, ita voluntas bonum materiam et obiectum habeat. At verum duplex est: dependens, quo uti, absolutum et simplex, quo frui dicimur. Est ergo bonum medium quod cadit, est etiam ultimum, simplex atque (ut ita loquar) essentiale, et hoc est Deus. Christum precor ut athei nostrorum temporum hoc verum, hoc bonum ardentius mente et voluntate quaerant, Deumque esse credentes religiose colant.
12. RATIO 10 Ex his duabus potentiis animi elicitur conscientia, cum quadam scintilla, quam vulgo synderisin Graeci appellare solent: in conscientia lux quaedam naturae est, qua flectimur ad bonum; in synderisi morsus est quo folles et alimenta Gehennae perpetuo in commitendo scelere vulnerantur. Conscientia naturae solius lumine illustrata suadet Deum esse, solumque id faciendum quod est honestum; cui contrarium cum agant mali, quibus furiis diis noctesque crucientur, mortalium nemo intelligit, nisi ipsi scelerati, qui vermes putridos et mordaces tanquam mille testes atrocium facinorum corruptis conscientiis gerunt. Nonne haec dilicude Deum esse probant, qui in mentibus humanis aeternum et immotum discrimen honestorum ac turpium, adeoque divini iudicii futuri sensum ac metum naturaliter inseruit, fixit, confirmavit? Gentes (inquit divinus apostolus) quae legem non habent naturaliter ea quae legis sunt faciunt. Sed unde hoc notum? Sequitur in textu testimonium reddente illis conscientia. Sit ergo haec ratio: vis conscientiae in malis (quos spinae flagitiorum pungunt), in bonis (quos benefactorum memoria consolatur) Deum esse arguit. Est ergo Deus; qui si non esset, cur desperaret Nero, qui electos Dei occidit? Cur desperaret Iudas, qui dominum in manus peccatorum tradidit?
13. RATIO 11 Miror profecto, vel potius admiror, inconsiderantiam huius aetatis in qua nunc vivimus: saturitas panis caecitatem peperit et veluti squammas oculis atheorum obduxit, quae sine tonitru vocis divinae excuti non possunt. “Si Deus (inquiunt) sit, contra naturae nutum ostendat dextram et potentiam suam, coelum et terra, omniaque in universo theatro mundi sic sunt ut olim ab initio fuerunt, ubi ergo est promissio? Ubi adventus eius, quem cum grandioribus miraculis et prodigiis idque brevi adventurum melancholici isti augures tam diu somniarunt? O dementes et dementatos homines, adhuc aeternitatem Dei non agnoscitis? An hoc vos latet, quod apud eum sit unus deis sicut mille anni, milleque anni ut unus dies ? Veniet quidem et veniet cito. Sed miracula et prodigia haec gens requirit. O utinam visis miraculis haec gens intelligeret, saperet, provideret! Christus a virgine natus est: non hoc miraculum? Caecis visum, claudis pedem, aegrotis sanitatem, mortuis vitam dedit, non hoc miraculosum? “Quicquid de Christo dicis omnino non credimus: illumne putemus luto et sputo sanasse caecum? Galenus non credidit, nec nos credimus.” Caeci estis qui non creditis; accedam ergo propius. Stella non diu abhinc et altius et diutius longe quam cometa apparuit: non hoc miraculum? Terra et mare contremuerunt simul, idque in eodem instanti; non hoc miraculosum? Visae sunt sub aquilone per multos annos terribiles flammae et columnae, in quo climate mundi rarissime halitus (qui sunt illorum causae) generantur: non hoc prodigiosum? Si naturam haec omnia fecisse dicatis, causas ostendite; sin minus potestis, cur Deum esse non confitemini? Mihi quidem placet haec ratio, ultra sortem viresque naturae fiunt miraculast ergo Deus, qui dominus subsistens omnium potentiam naturae superat.
14. RATIO 12 Oceanus immensus est rationis in quo oratio nunc natat mea, portum et exitum non invenio, ubertas enim causae ex sterili foecundum reddit, Sed anchora defixa pressius et succinctius agam, ut ad ea quae restant discutienda veniam. Adesdum, Caligula, quo nemo unquam audacius negavit Deum, quo nemo furentius negatum studuit contemnere. Adesdum, magne Alexander, qui diutius cum patre tuo Philippo mortalis appellari non vis, sed apud Scythas et etiam apud Graecos deus. Ad strepitum cadentis folii ne perhorrescas, Caligula, et eris mihi magnus Apollo: fac tale coelum, terram, et mundum, magne Alexander, et dicam te deum esse. Quid? Non possunt haec facere imperatores mundi, qui coelum et terram subiecta habent. Cur igitur crystam attollimus? Immo cur Christum deum esse et creatorem omnium non confitemur? Cur inquam ut Deum et servatorum non veneramur? “Cur quaeris?” Lucifer superbus a coelo praeceps in Orcum cecidit, superbia sola in animis mortalium lepram peccati et atheismi genuit.
15. RATIO 13 Non dicam plura, dicam tamen hoc unum: est diabolus, Iuliane, quem ab inferis evocatum a tuis magicis timuisti. Est ergo Deus (qui Sauli et tibi hoc malum prohibet) quem timeres. Est ergo (iterum atque iterum dicam) est ergo Deus. Is enim verissime esse dicitur qui neque post non esse suum esse, neque post suum esse non esse habet. Quae ratio (ut ita loquar) essendi in nulla parte naturae, neque in tota natura cernitur. Hic Deum (ut vides) esse ex creatorum globo et veluti ex libro naturae multis modis et argumentis tibi demonstratur: crede nunc Deum esse, si sapias, et in illum crede: nam accedentem ad Deum oportet credere, et quando accesseris oportet recte vivere. Fac saepe comparationem ab effectis ad causam, ab opere ad artificem, a teipso ad creatorem tuum: sic quidem ex essentiis rerum Deum esse, ex numero unum, ex perpetuitate aeternum, ex magnitudine infinitum, ex ordine sapientem et providentem, ex gubernatione ultra quam cogitari potest bonum intelliges. Illum igitur ama et time.
16. Veruntamen quoniam non est satis Deum credere unum, aeternum, infinitum, incommutabilem esse, nisi etiam trinum et unum ubique per se subsistere tibi persuadeas, operaeprecium erit naturae filios contumaces et incredulos (qui fidei lumine non illustrantur) uberibus philosophiae ad hoc mysterium concipiendum allectare. Hoc dico non quod existimem naturam, rationem, philosophiam, omnemque sapientiam humanam in hoc mysterio trinitatis hebescere et caecutire (Deus enim verius mente cogitatur quam ratione discitur), sed quia hoc saeculo multi sunt qui nihil credunt nisi quod rationis chirographo sit ratum, impressum et obsignatum.
17. RATIO 1 Constat superius imaginem ac similitudinem Dei maxime in animo hominis emergere et eminere; videamus nunc ergo an ullum quoque in eo vestigium trinitatis luceat. Magnus ille philosophus Aristoteles hoc unum pulchre ac sapienter docet, nimirum intelligibile et intellectum idem omnino esse, cum mens in se reflexa seipsam intelligit: sic (si opus cum creatore liceat conferre) Deus ab aeterno seipsum intelligens filium coaeternum genuit, qui unus et idem in essentia est, quamvis persona differat. Nam trinitatis ad personam refertur, unitas ad naturam. Non est ergo Deus sterilis, non est infaecundus, filium enim ab aeterno habe. Verum ergo est quod propheta ait, ego qui generationem aliis tribuo ipse sterilis ero? Quasi diceret “non sum, quia filium dilectum habeo?” Ut ergo unitas aliunde non est, et tamen de se unitatem gignit, ita Deus pater ab ente nullo est, et tamen seipsum inelligens alterum se non aliud (ut ita loquar cum Augustino) generat.
18. RATIO 2 Da veniam ut pergam in simili. Sicut idem ergo est intellectus et id quod intelligitur, cum intellectus se ipsum intelliga, ita non videt quin idem sit intellectus, et id quod diligitur, cum intellectus seipsum diligat: nam idem tum est quod diligit et quod diligitur. Haec si vera sint, dic mihi, an non quodammodo in speculo naturae videas essentialem (ut ita loquar) amorem, quo se pater et filius in sempiterno diligunt, eundem Deum esse? Hic enim amor non est accidens, quippe nullum in Deo est. Est ergo ipse Deus. Concludo igitur Deum sic unum et trinum esse, ut neque trinitas unitatis simplicitate, neque unitas trinitatis mysterium tollat.
19. RATIO 3 Sed magis urgeo, vides in animo tuo tres primas potentias, nempe memoriam, intellectum et voluntatem? “Video.” Dic serio num sunt hae tres distinctae potentiae animi? “Sunt.” At tres istae potentiae unitae sunt unus animus. “Fateor.” Age ergo et attende quomodo hinc luceat beatissimae trinitatis imago. “Expedias id velim.” Sic igitur comparo, ut tres potentiae animi non sunt confusae sed distinctae, ita quidem sunt tres personae trinitatis. Sed hae tres potentiae sunt unus animus, ergo hae tres personae sunt unus Deus. Pernosce ergo teipsum, Deumque trinum et unum noveris, ad cuius similitudinem factus et creatus eras.
20. RATIO 4 Quid plura? Theatrum universitatis rerum ponamus ob oculis, quicquid est uspiam perlustremus, certum est rem quamlibet prae se ferre quodammodo imaginem trinitatis. Quaecunque enim arte divina facta sunt, unitatem quandam in se ostendunt, speciem, et ordinem: ex unitate essentiae patrem; ex specie filium, qui est imago patris; ex ordine et et ornatu spiritum (qui sua providentia suaviter disponit omnia) recte intelligas. Adhuc non credis, Olympi pessime Ariane, beatam trinitatem esse? Equidem non miror, te in conspectu multorum tribus ignitis punctis in unum veluti contractis, caelitusque demissis consumptum fuisse, qui in balneis lavans coram multis ausus eras Deum trinum et unum convitiis et blasphemiis incessere. Dignus profecto fuisti hac et multo graviori pena, qui magistri tui (qui propter blasphemiam in trinitatem sua viscera effudit) exitum et tormentum non perhorrueris. Caveant trinitarii nostrorum temporum, qui (perhorresco dicere) qui inquam hoc ineffabile trinitatis mysterium Cerbero tricipiti illi cani inferno assimulant. O quanta est ista caecitas! Quanta ingratitudo hominis, qui in se et omni opere naturae expressam triadis ideam videt, et tamen eandem audet verbis conscindere!
21. RATIO 5 Otiose ignoras penitus naturam rerum: nam si scires, cur tot exemplis victus non credis? Responde: non nosti ternarum esse unum numerum? Si concedas, quid obstat quo minus concludam aliquid esse et trinum et unum? Ex hoc ergo si placet imaginem trinitatis disce. Tres annulos saepe in unum arte compactos digito gloriose gestas: si disiungas tres sunt, at si componas unus. En te gemmarius trinitatem docet. In sole essentiam, splendorem et calorem vides: cur ergo patrem, qui es ens entium, cur filium, qui est splendor patris, cur spiritum, qui est calor et amor utriusque negas? Ignis in se tria habet, flammam, lucem, et fervorem: divide si potes, Ariane, ignem, et tunc demum divide trinitatem, Sed quoniam non potes, veni mecum, ascendamus ad montes et fontes sacros veritatis. Clamemus cum seraphim apud prophetam, Sanctus, sanctus, sanctus in honorem trinitatis, addamus etiam et hoc, dominus Deus Sabaoth ad confessionem divinae unitatis. Cantemus alta voce cum Davide Benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos Deus, ter Deum nominando. Adiungamus quoque ut illud, ut metuant eum omnes fines terrae unitatem agnoscendo. Quid stas, frater? Progrediamur simul, et si forte cum Abrahamo aut Lotho videamus tres vel duos, unum tamen solum adoremus, eumque unum et trinum (quamvis indigni sumus) in tectum nostrum invitemus. Ter enim beatus erit, qui trinitatem hospitem sub suo tecto capit.
22. Ex his nunc perspici potest quod Deus sit, idemque trinus et unus. Nondum autem hoc satis est, nisi probemus Deum ex nihilo crease mundum, post lapsum a Paradiso expulisse hominem, promisisse Christum, aedificasse ecclesiam, reges ac respublicas instituisse, religionem denique ut perpetuam vitae normam et nobis et patribus commendasse: haec inquam omnia verbo expediam.
23. Quid vis, divine Plato, qui Deum, exemplar, et materiam tria principia mundi posuisti? An Deum artificem? An creatorem putas? Si artificem, opus est materia; si creatorem, idaeis tuis conceptis quid opus habet? Fateris cum tuo discipulo Deum esse infinitae potentiae: potest ergo ex nihilo creare mundum. At posse et velle in Deo idem sunt:. Ergo si potest quod concedis, voluit quod non negares. Veruntamen ut ex influentia solis multa fiunt interim nulla in ipso sole contigat mutatio, ita omnia in mundo divina potentia ac voluntate creantur, et tamen in Deo (qui est author et principium omnium) nulla species mutationis cernitur. Si quaeras hic quae causa mundi, respondeo iterum solam voluntatem Dei, qui ab aeterno infinite bonus te foelicitatis haeredem ac possessorem voluit. Infinite enim in se subsistens bonus suum bonum (quod nec minui nec augeri potest) ad suam ipsius gloriam communicari statuit. Quid moror? Totum mundum ex nihilo creavit, vide potentiam. Tibi creatum omnia in eo facta subiecit, vide amorem. Nec te nec mundo indiguit, et tamen utrumque finxit, vide immensam bonitatem.
24. Hoc fecit (Adam) ut summum bonum intelligeres, intelligendo amares, amando possideres, Sed (heu nobis posteris) lapsus es, fugisti; a Deo vocatus es, erubuisti; expulsus a Paradiso, et te et nos in pulverem (unde sumus nati) pertraxisti. Sed quid remedium? Certe semen mulieris quod caput serpentis conterit. Quid est hoc semen mulieris? Christus. At is Deus est, ut ante docuisti. Quidni? “An hoc convenit ut Deus homo fieret?” Convenit. “Dic causam.” Ut Deo patri pro peccatis mortalium satisfaceret. “Cur angelus aut homo hoc opus non praestit?” Quia infinitum peccatum infinitum sacrificium postulat. Homo finitus est qui peccavit. “Cur ergo peccatum infinitum fuisse asseris?” Homo quidem natura finitus, sed voluntate peccandi in infinitum rapitur. Tam ergo respectu voluntatis, unde fluit, quam respectu divinae maiestatis, in quam committitur peccatum, existens infinitum hostiam infinitam postulavit. Non potuit ergo homo, non potuit angelus, sed solus Christus, qui Deus et homo existit, pro peccatis hominum satisfacere. Sed festino ad ea quae sequuntur.
25. Hic Christus, hic agnus Dei ab initio mundi is suo sanguine fundavit ecclesiam, in qua elegit cohabitare cum filiis hominum. Huius ecclesiae columina et patrones reges et Caesares in terra constituit: ait enim per prophetam, erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae. Audite, reges, audite, principes: rex regum et dominus dominantium, qui vos creavit, vobis suam sponsam manu tuendam, mammis lactandam dedit: et sane sic fieri decuit, nam vos estis dii terrae, in vobis lucete imago Dei. Rex enim personam Dei et civitatis gerit. “Quorsum haec?” Quorsum quaeris? Hoc unum a te quaero: credisne Deum esse? “Probasti, credo.” Sed hoc non est satis. Credisne eundem trinum et unum esse? “Id quoque probasti, credo.” Cum sit potestate infinitus idem Deus, mundum et hominem ex nihilo creasse credis? “Non nego.” At homo ingratus fuit, lapsus est, Christum venturum promisit Deus: an etiam haec credis? “Quidni?” Hic Christus nunc venit, sanguinem fudit, precium persolvit, civitatem Dei struxit, reges ac principes in ea ut nutricios et nutrices constituit. “Haec omnia concedo; dic quod velis.” Dicam: si haec sint vera, cur caste et religiose non vivis? Cur rectas semitas virtutis non sequeris? Cur Machiavelli omniumque pseudopoliticorum idola non execraris? Civitatem Dei decet sanctitudo vitae, non astutia, religio, non turpitudo, pietas, quae est vera sapientia, non hypocrisis, quae est insidiosa malitia et inescatio hominum. “Pulchre tu quidem, quasi vero Aristoteles tuus (in quem nunc scribis) unquam de religione somniaverit.” Non somniavit certe, sed eam oppido vigilans persuasit, quippe nullam rempublicam sine virtute, nullam politiam sine iustitia, nullam civitatem sine religione constare posse, ubique in his politicorum libris demonstravit. Liquido quidem constabunt haec tibi, si proximum caput legere non graveris. “Mihi sane nunquam persuadebis philosophum ad hanc (de qua nunc agis) religionem in his libris de republica nos adhortari.” Id non contendo, scio equidem ignorasse. Veruntamen ut erubescas et dico et affirmo philosophum Deum agnovisse, adeoque asservasse non sine Deo, non sine virtute, non sine cultu Dei, hoc est non sine religione civitates aut constare diu aut administrari posse.
26. “Age utrunque urges, certum est religione et pietate respublicae et imperia plurimum enervari.” Blaspheme, qui id doces? “Vide Iudaeorum sceptrum a quo Christus venit; vide Romanorum imperium, a quo Christi religio in urbem respsit: nonne illud in pulvere, nonne hoc elumbe et sine nervis vides?” Insanis profecto si id religioni attribuis, quod sceleri et impietati hominum attribuendum vides. Non enim religio Christi, sed Christi proditio Iudaeorum gloriam, non religio sed superstitiosa ambitio Romanorum imperium sustulit. Hoc olim (quod obiicis) vanissime obicerunt pagani, sed Orosius venerabilis ille sacerdos 7 libros egregie in ipsos scripsit, in quibus imperium civile religione firmius muniri quam ulla ex parte labefactari probat: si enim Deus et reges et regna dedit, quid magis reges et regna decet quam religio, quae est cultus et adoratio Dei?
27. CONCLUSIO Exempla in hac re desiderari non possunt. Historias sacras et prophanas legite: toties populus Dei miraculose vicit, quoties serio religionem coluit; ab ea quoties defecit, toties ut pulvis ac stipula coram hoste fugit. Graeci (ut constat) augustum diu tenuerunt imperium, at contempta religione in vallum suorum phantasmatum praecipitantur lapsi, velumque Tartareae ignorantiae non sine iactura imperii sub Turcica tirannide et olim diu senserunt, et nunc (proh dolor) sentiunt. Sed ut propius accedam, in Anglia successores Aeduini nempe Osricus et Eanfridus statim postquam a luce Euangelii ad pristinam idololatriam defecerunt, sperantes se eo modo et persecutionem posse effugere et incolumitatem regni posse tueri, regnum simul et vitam amiserunt. Regnum ergo sine religione est corpus sine anima. Est enim lex regum pia religio, cuius cultores nec vult nec potest Deus relinquere. Valeant igitur et facessant longe Machiavellani, valeant athei, magi et magici nostororum temporum, qui in Deum , in Christum, in religionem tanquam in pestes civitatis submurmurant. Sentient, sentient (inquam) illi tandem Gygis annulum fallacem esse, et respublicas sine Deo, sine Christo, sine religone manere non posse. Eest enim civitas tanquam sphaera, cuius immobile centrum iustitia, cuius lineae rectae vitae actiones, cuius circumferentia sine principio, medio, et fine Deus: hinc nomen meo nunc demum libro impono, Sphaeramque Reipublicae ac Civitatis appello, quippe in quo philosophum sequutus omnia ad centrum iustitiae, ad lineas honestae vitae, ad circumferentiam divinae providentiae (quae mundi globum ad arbitrium vertit) omnino referenda volo. Si moveatur hoc centrum, si incurventur lineae, si extra circulum vivatur in urbe, civita, imperio, mortem, ruinam, miseriam videa. Nam tolle iustitiam, quae vita? Tolle virtutem, quae anchora? Deum tolle, quae beatitudo civitatis manet? Iterum ergo dico, valeant Machiavelli tragicae comaediae, in quibus actores sine Deo vivunt, in quibus spectatores a centro iustitiae ad fraudem, a linea virtutis ad licentiam vitae, a gyro divinae providentiae in malorum abyssum, a cultu Dei et religone in Christi contemptum vel potius odium pertrahuntur.
28. Sed dices, “hic annus mundi climacterius est, infesta iam sidera minitantur malum, vulpes et vultures ubique sunt, qui fraude non fide, gladio non religione, vi non lenitate aut prece vinci ac superari debent.” Quid audio? Climacterius hic annus mundi est. Unde id nosti? “Olim Sybilla docuit.” Quid docuit Sybilla? “Audies ut Leovitius refert.” Eloquere.

“Post mille expletos a partu virginis annos
Et post quingentos rursus ab orbe datos,
Octogesimus octavus mirabilis annus
Ingruet, is secum tristia fata feret.”

Perge.

“Si non hoc anno totus malus occidet orbis,
Si non in nihilum terra fretumque ruent,
Cuncta tamen mundi sursum ibunt atque retrorsum
Imperia, et luctus undique grandis erit.”

Quid hinc infers? Quid concludis? An ideo nos tanquam Canibales sine fide et religione vivere contendis? Immo si haec fata ominantur sidera, cur sanctius non viveres? Cur Deum magis non timeres? Sed dic mihi, qui nosti haec vera esse? An omnia Sybillae folia, Merlini somnia, Chauceri de rebus futuris carmina, pro oraculis tibi habentur? Audi ergo veriorem prophetam. Defecisti in multitudine consiliorum tuorum, Stent et salvent te augures coeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis nuntiarent tibi. “Quid ultra?” Quid ultra quaeris? Suadeo ne nimis securus et supinus in laqueos incidas. “At qui caveam cum totus mundus pravus sit et in maligno positus?” Audi:

Transibit mundus, transibunt gaudia mundi,
Transibit pariter quicquid in orbe viret.

Urges tu quidem, sed ubique sunt astuti et insidiosi homines,

Cernimus et tales hominum sine fide ruinas,
Cernimus occasus, cernimus exitia.

“Suasisti penitus. Quid restat?” Id solum quod diximus, ut credamus Deum esse, et vivamus pie. Si haec fecerimus omnia Epicureorum et atheorum idola, ut Dagon coram archa cadent. Nam ut luce solis nubes, ita virtutis radiis densae atheismi tenebrae dissipantur. Vides (Christiane lector) fundamentum quod ieci ethnica politica expositurus, hoc tibi persuasum velim quod ille voluit, nimirum Deum esse, adeoque sine religione civitatem nec esse nec diu florere posset.
29. Superest nunc tandem ut brevissime dicam rationem huius interpretationis meae. Primum quidem librorum omnium omnia capita et in eis singula argumenta Aristotelem authorem secutus, more dialecticorum reseravi. Dialecticorum more dico, ut studiosus lector artem rationis necessariam ad omnem scientiam esse intelligat, nec non eiusdem usum et fructum simul percipiat. Si plura me argumenta quam quae in textu sunt aliquando intrivisse viderit, idipsum interpretibus quos sequor acceptum feret. Interpretes autem quos sequor nominatum sunt Thomas, Donatus, Versor, Borreus inter veteres, Victorius, Sepulveda, Freigius, Osyrus, Regius, aliique in Galli tum Itali inter neotericos et recentes. In exponendo textu tria proposui, argumentorum seriem in qua ordo, quaestionem in qua lis et distinctio, dubium in quo quaedam lectoris recreatio inest. Recreationis autem causa in quovis fere capite dubia perpolivi, ne studentium animi longiore expositionis penso trahendo fatigati nullo ingenii sale ad novum excitentur eorum quae sequuntur studium. Libri octo sunt, seges eorum ampla, legendi messis fructuosa. In primo libro civitatis partes, in secundo philosophorum de civitate lites, in tertio species, in quarto magistratus et honores, in quinto conservationis et eversionis causas, in sexto gubernandi modos et leges, in septimo divinae reipublicae formas et idaeas, in ultimo vires musicae civiumque mores cum Aristotele describo. Labores quos in his libris sumpsi, et eorum partum (ut spero non abortivum) tibi solum commendo, te audem Deo. Plura etiam polliceor si angustiae mearum rerum et infirma valetudo (quae nunc potius ad sepulchrum quam ad praelum tendit) patiatur, quippe nihil sane in votis et optatis magis habeo quam aurea Aegyptiorum spolia, hoc est philosophorum opera in terram sanctam deferre, Deoque et tibi consecrare. Absurdum enim non est si abscissis unguibus et crinibus Cananita cum sanctis, filia cum matre, ancilla cum domina, philosophia humana cum divina permittatur vivere et florere.

Vale in Christo. Anno salutis 1588, mensis Maii, die 11.
 

FRANCISCUS WILLIS
Vicecancellarius Oxoniae

Quis verum neget augurium mirabilis anni?
Aurea iam rediit post ferrea secula proles.
Caelicolae liquere polum, terraque locantur.
Infima supremis concertant sidera signis.
Una deos eademque heroas sphaerula pandit. 5
Virgo tenet solium, virgo tenet incylta centrum.
Utraque complexu virtutem continet omnem.
Altera ut Astraea est, sic altera ad astra feretur.

LAURENTIUS HUMFREDUS

Non petis nobis versus Casaee modosve,
Recte: non possum scribere, febricitans.
Num pumex undas fundet? Num carduus uvas?
Nosti febriculam somnia vana dare.
O Deus assideas clavo sphaeramque gubernes, 5
Atque tua dextra publica quaeque regas:
Floreat ut regnum, respublica tota beetur,
Ut sanctum ac sacrum sit politeuma Dei.

EDOARDUS CRADDOCUS

Case, precor, pergas et plura volumina scribas.
Invideant alii, gloria iusta tua est.
Ne dubita, dabitur tibi iusta aliquando corona,
Posteritasque tuum grata revolvet opus.

EDMUNDUS LYLIUS

Lex, natura, Deus, ratio, virtus, decor, usus,
Utilitas, pax, ordo, salus, solamen, honestas
Suadet, alit, firmat, iubet, auget, conficit, urget,
Iungit, init, decorat, retinet, conglutinat, ornat
Iura, urbes, cives, socios, fora, foedera, leges, 5
Regna, tribus, classes, thalamos, commercia, coetus.
Orbis in urbe micat; quid multa? Hanc aspice spharam
(Aspexi) invenies quicquid tibi dulce putatur.

MARTINUS HETON

Quod lux obscuris, dumeto semita, clavis
Occlusis, rivi fontibus esse solent,
Illud Aristoteli, tua commentaria, Case,
Praestant, ingenii dexteritate tui.

MATTHEW GWINNE
Almae Academiae Procurator

Moses Hebraice scribens Deus, et Plato Moses
Ore loquens Graeco, Plato Tullius ore Latino.
Iura ferunt Moses, Plato, Tullius, optima iura.
Relligione Casus Mosen, gravitate Platonem,
Eloquio sequitur Ciceronem. Civica iura 5
Dictat Aristotles, qui vincit in omnibus omnes,
Semet in hoc: parilis methodo, gravitate, lepore,
Proprietate thori melior, sobolisque, reique:
Omissa pietate minor Stagirita Platone.
Vicerunt libros tabulae ter quattuor omnes, 10
Has tabulas tabulae binae quinque iubendo.
Omne ferat punctum, tabulas qui iungat utrasque.

I. PRIME IN J. C. SPHAERAM DISTICON

Non caret effectu praedictio temporis huius:
Annus enim Sphaeram protulit iste novam.

EIUSDEM

Noscere caelestes ut sit satis utile sphaeras,
Utilis ac Casci civica sphaera magis.

JOHANNES LYLII AD AULICOS DECASTICHON

Politicus fieri vult aulicus, aulice fies,
Sed tamen ut fias, aulice, quid facies?
Ibit in extremum fervens labor ocyus orbem?
Crede mihi, longa est haec via, vita brevis.
Praeteriti evolves tot mille volumina saecli? 5
Non regnum tanti vel vagus orbis erit.
Casus ubique valet, cecinit sic Naso: sed audi:
Non casu utendum est, utere quaeso Caso.
Consilium, ingenium, et quicquid regum micat aulis
Ex Casi hoc certum est emicuisse casa. 10

NICOLAUS MORICIUS

Urbis sphara voluta tuae molimine dextrae,
Crede mihi, aethereas fundit ab axe sonos.
His tamen abiectis sphaeris quas volvis in umbra,
Urbis coelestis volve, revolve globum. ded epist. note

DOCTISSIMO ATQUE HUMANISSIMO VIRO IOHANNI CASO S.

Quis, Case, dehinc putabit orbum,
Tribus filiolis patrem beatum?
Cui primum Logice puella nata est,
Praestans iudicio, sagax, pudica,
Et vere ingenii puella magni, 5
Excepit soboles virilis illam
Moralis, referens magis parentem,
Iustus, magnanimusque, liberalis,
Temperansque sibi, omniumque clarus,
Virtutum cumulo decentiore. 10
En, novissimus exiit Polites,
Divinus iuvenis, sciensque rerum,
Natusque imperiis praeesse magnis,
Cui mores hominum urbiumque noti:
Omnes ingenio tuo creati, 15
Ut nata est cerebro Iovis Minerva.
Omnes nobilitant patrem, senique
Annos restituent, morique fama
Vetabunt solida, potente, longa.
O te filiolis tribus beatum! 20

GULIELMUS GAGERUS

GULIELMI PADDY MEDICINAE STUDIOSI CARMEN

Artis Aristoteles moriens tibi credidit omne
Arcanum innumeris, Case, voluminibus.
Defuncto officium, patriae ter gratus amorem
Solvisti, trinos parturiendo libros.
Infracta quantos vicisti mente labores, 5
Insigne hoc praestat sedulitatis opus.

IOHANNIS UNDERHILL SANCTAE THEOLOGIAE DOCTORIS CARMEN

Sphaera figura alia quacunque capacior extat,
Exterius teres est, interius solida est.
Sic tua Sphaera, Case, est, nam plurima et optima pandit
Multiplici et solida cognitione liber.
Quodque erit astronomis ea caelica sphara futuris, 5
Hoc est iudicibus civica sphaera tuis.

AD URANIAM, QUAE SPHAERAM ENIXA EST CIVILEM, PROSOPOPOEIA

Musae sphaerae speculatrix

Urania Herculeo clypeo te protege, Musa
Oxoniensis opem quaere Oxoniensis alumni.
Oxoniensis Atlas sphaerae Oxoniensis, et Anglus
Anglae, inconcussa cervice attoltet utramque.
Praesidet illustris stellato Hattonus in orbe; 5
Sustinet Hattonus civilem illustrior orbem.

Perge ad Lib. I