Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER SEPTIMUS

Caput i

Utrum civilis beatitudo magis in internis quam in externis consistat bonis?

IGNISSIMUS est hic liber miro Aristotelis ingenio, in qui eutopiam et (ut ita loquar) divinam reipublicam ideam ac formam sapienter delineasse videtur. Quam etsi in hoc stadio et Olympo mortalis vitae non attingimus, eiusdem tamen globum et sphaeram tanquam optimum exemplar in administratione reipublice ad quod tenderemus haud temere ac inconsiderate intuemur. Nam ut coelum oculo et animo videndum et optandum a Deo proponitur, quod tamen in hac vita digito non tractamus, ita haec Venus ac radiosa divinae reipublicae stella nobis obiicitur contemplanda tametsi eiusdem lumen solum in hoc centro positi sine magno motu et influentia sentiamus. Haec aurea species civitatis (sit illa quocunque nomine appellata) est absolute bona, et veluti omnium virtutum tam humanarum quam divinarum caelestis hierarchia. Ab hoc omnes recte administrandi formae deductae sunt, et ad hanc revocatae conquiescunt. Nam haec, inquit philosophus, non viribus naturae, non fortunae dotibus, sed solum virtutum praesidiis munita et circumsepta est. Quae ergo civitates ab hoc longius declinant, inquietae et turbulentae sunt. Nam ut columba illa emissa ex archa (diluvio cooperta terra) quietem pedi (antequam reversa est) non invenit, ita respublicae a portu virtutis in oceanum veluti humanae vertiginis praecipitatae vacillant semper et periclitantur donec ad eundum portum revocatae fuerint. Est enim solum virtutum navis a tempestate seditionis tuta.
2. “Sed quorsum haec omnia?” fortasse ais. Certe ut intelligas institutum philosophi, qui de simpliciter optima reipublicae administrandae forma acturus talem omnino civitatem (quam a nobis delineatam vides) in hoc libro describit ac proponit. Verum ut plenius quae sunt apud illum percipias, summam totius libri brevissime collectam vide. Tractantur in hoc libro quatuor, finis, materia, partes et modus quo civitatis forma divina fiat. Finis est sola contemplatio actioque virtutis. Materia est duplex, proxima, ut multitudo, remota, ut regionis situs et loci constitutio. Partes sunt propriae, ut cives, communes, ut aedificia et ornamenta civitatis. Modus denique est studiosa iuventutis disciplina et educatio. In primo tractatu libri de fine, in secundo de materia, in tertio de partibus, in postremo de modos (quibus undique civitas beata fiat) agitur. Primus igitur tractatus in duo dividitur capita, in quorum priori ostendit philosophus quod optima vita tum hominis tum civitatis non in mentita naturae aut fortunae potentia, sed in sola virtutis influentia ac perfectione constet. In secundo eandem unius hominis et totius civitatis faelicitatem esse paucissimis demonstrat. Hoc primum caput suas quoque partes habet, nempe expositionem instituti, vitae beatae descriptionem, refutationem errati, conclusionem propositi. Expositio instituti est ut quae sit optima mortalium vita investigari debeat, nam illa obscura et incognita necesse est etiam ut optima administrandi forma ignoretur, quippe haec ab illa ut fructus a planta pendet.
3. At quae sit optima vita nemo perfecte scire potest, nisi quae sit optima vitae actio idem intelligat. Nam ut calor ignem, splendor solum, ita actio vitae dignitatem prodit. Animadvertendum tamen est quod vita aliquando a philosophis pro principio sumatur, et sic anima vita dicitur. Aliquando autem pro secundo actu eiusdem principii, et sic quaevis naturalis (ut ita loquar) actio et operatio hominis vita dicitur, sive ille quidem vigeat, sive sentiat, sive se loco moveat, sive intelligat. Harum verum operationem (ut ait Donatus) optima est illa quae est secundum optimam potentiam animae, id est secundum rationem. Is enim proprie vitam humanam vivit, qui secundum mentem et sapientiam vivit. Ex quibus concludo illam civitatem optime administrari quae mentem in puppi et sapientiam gubernatricem habet, ut in libris Ethicorum Magnorumque Moralium (quos hic exotericos et quasi externos appellat) praeclare docuit Aristoteles. Descriptio vitae beatae (quae est secunda pars huius capitis) brevis hic traditur, et certe non alia quam quae in Ethicis tradebantur. Nam etsi philosophus requirit ille quidem tria bonorum genera, nempe naturae, fortunae, animi, ad vere beatum hominem efficiendum, essentiam tamen faelicitatis in internis animi bonis et ornamentis solum lucere docet, quod quidem exemplo fortitudinis, temperantiae, iustitiae ac sapientiae quatuor nobilissimarum virtutum in textu probat. Quis enim eum beatum dixerit qui muscas circumvolutantes metuit defectu fortitudinis? Qui cum esuriat aut sitiat a nulla re appetitum suum fraenat defectu temperantiae? Qui ut locupletior fiat charissimos amicos et intimos ob quadrantem interimit defectu iustitiae? Qui denique non aliter ac puer et insanus in omnem errorem incidit defectu sapientiae? Virtutes ergo solum vere beatum faciunt. Naturae autem et fortunae bona saepe miserum a infaelicem. Illae enim sunt absque omni fuco et colore bonae, haec vero bonorum solum nomen et speciem habent.
4. Sequitur iam refutatio in qua haec quaestio latet, utrum civilis beatitudo in internis magis quam in externis constitat bonis. Fuerunt quidam pseudophilosophi qui fallacibus mundi umbris decepti naturae ac fortunae tanquam dominis rerum humanarum sacrificia adolerunt, quique omnem humanam beatudinem illis referre acceptam conati sunt. Adversus istos hoc loco disserit adeoque confirmat in bonis illis quasi paleam sine grano, florem sine fructu, scoriam sine auro, somnium et ideaeam rerum maximarum sine omni subiecto et fundamento esse. Nam ut eccho non est vox ipsa sed vocis reverberatio, ut color in iridie non est verus color sed coloris (ut ita loquar) imaginatio, ita externa corporis et fortuane bona non sunt solida sed bonorum speciosa quaedam specula et idola, quae in sui admiratione pellectos heu nimis miseros quidem faciunt. Quid enim infaelicius esse potest quam contempta virtute de viribus cum Goliath aut Milone, de forma cum Absolon aut Narcisso, de honore, potentia, divitiis cum Nabuchodonosor aut Crasso immaniter gloriari? Goliath lapillo percussus, Milo robore compressus, Absolon quercu suspensus, Nabuchodonosor in monstrum versus, Crassus auro suffocatus fuit, et tamen, ut pantheri humana stercora, ita mortales in hoc ludo temporum vanissimas has umbras terraeque viscera persequuntur, quae ut flumina a labris Tantali cito diffugiunt, tametsi ut aureum vellus Iasonis periculosissime comparentur.
5. Sed ut rationes philosophi sine ulla digressione in unum quasi punctum conferam et contrudam, ex illo probabo quod in bonis fortunae (qualia sunt opes, pecuniae, honor, potentia, gloria) vera non sit civitatis beatitudo. Primum quia in illis appetendis nullus est finis, nulla satietas, nulla quies. Secundo quia suis ipsorum viribus et per se non conservantur, sed ad sui firmitudinem virtutes postulant. Tertio quia ut saepe afferri possunt, senioque conficiuntur, quod in animi bonis non contingit. Quarto quia aeque malis ac bonis conveniunt, immo aliquando magis perniciosos natura ac fortuna beant. Quinto quia istorum affluentia et copia habentibus plus nocet quam prodest, vera autem bona non similiter. Sexto quia sitim appetitus non extinguunt sed inflammant, non terminos circumscribunt sed urget ad infinitum malum et cupiditatem rerum. Septimo quia expetuntur haec bona propter aliud et non per se. Octavo quia Deus, qui neque naturae neque fortunae subiicitur, horumque nihil habet, omnium in essentia beatissimus est et habetur. Postremo quia miseros saepius quam beatos bona ista mortales reddunt. Verum ergo est illud Horatii,

Non possidentem multa vocaveris recte
Beatum. Rectius occupat
Nomen beati qui deorum
Muneribus sapienter uti,
Duramque callet pauperiem pati,
Peius letho flagitium timet.

6. Haec omnia quidem de bonis corporibus dici possunt, quibus addit philosophus: si animus et bonorum partorum possessione et corpore charius ac praestabilius quiddam sit tum simpliciter tum nobis, consequens et necessarium esse ut quanto animus est divinior corpore, tanto eiusdem bona huius bonis sint praeferenda. Nam ut ait in textu Aristoteles, animi causa haec sunt optabilia et expetenda, et omnes bene sanae mentis homines ea expetere animi gratia debent, et non animum illorum causa, quippe quae extra animum sunt casus et fortuna seu causae sunt efficientes. Iustus vero ac temperans nemo a fortuna aut natura dicitur. Concludo ergo verbis philosophi nullam esse praeclaram actionem aut viri separatim aut communiter totius civitatis sine virtute. Sed hactenus (inquit) haec instar prooemii ei disputationi quam habituri sumus praeposita sunt, id est quasi diceret hoc fundamentum optimae civitatis ponimus, quod sola et perpetua sit illa civitas in qua animi bona, non fortunae, non corporis principatum tenent. Flores naturae cadunt, fortunae risus fallit, utriusque via periculosa est. Relinquitur ergo quod solum virtutum sydera in optima civitate luceant, radiosque non in senatum solum sed etiam in omnes angulos et partes efficaciter effundant suos.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Civitas dicitur vel:

Communis, quae est ad vitam humanam accommodata, adeoque permixta bonis et malis; istius beatitudo plurimum a bonis fortunae et naturae pendet, unde facta est distinctio inter bonum virum et bonum civem.
Absoluta seu optima, quae exemplaris dicitur; et huius foelicitas magis in internis quam externis bonis consistit, ut dilucide decem rationibus ex Aristotele in suppositione probavimus.

7. OPPOSITIO Fabulosum est civitates in aere cum Luciano, et ideas in animo cum Platone, utopias cum Moro, aliaque istiusmodi commenta fingere: ergo otiosum est istam (ut loquuntur) exemplarem reipublicae formam describere. Ratio sequitur, quia haec exemplaris forma nihil aliud est quam mera philosophi imaginatio. Nam res nulla tali descriptioni subest.
RESPONSIO Lucanum (qui ad coticulam suam linguam acuit) hic penitus reiicio. Platonum, Morum, Aristotelem de optima republica philosophantes audio, et quamvis eas describant civitates quae non apparent, inanis tamen non est eorum disputatio. Nam si attentius rem consideres, causa cur non appareant non est in defectu virtutis, sed in appetitu hominis, qui magis affectum quam mentem et rationem sequitur. Impossibile ergo dicitur duobus modis, aut absolute quod fieri non potest, exempli causa ut Deus seipsum neget, aut comparate, quod fieri quidem potest, actu tamen non fit, verbi gratia ut homines solum ad nutum virtutis viverent suasque civitates secundum normam rectae rationis gubernarent. Haec inquam non fiunt, non quod fieri non possint, sed quod mortales appetitus magis quam intellectus, affectus magis quam virtutis motu et imperio capti naturam suam, quae est ratio, naturae lucem, quae est sapientia, deserunt.
OPPOSITIO Docuit antea Aristoteles ad beatitudinem civitatis necessario requiri abundantiam bonorum omnium. Praeterea ad bonum civem efficiendum non virtutem moris sed muneris et officii postulat. Videtur ergo probabile civitatis faelicitatem magis in bonis externis quam in internis consistere. Nam si virtus ad civem bonum efficiendum non requiratur, et si qualis est civis talis futura civitas, negandum non est quam existente cive sine virtute civitas quoque constet absque virtutis possessione, cum civis et civitas sint coniugata, quae eodem modo afficiuntur.
RESPONSIO Haec omnia vera sunt de civitate communiter non absolute sumpta. Nam in illa haec bona externa sunt necessaria, in illa inter bonos viros et bonos cives facta est distinctio. At in hac absoluta et exemplari reipublicae forma non tam muneris quam virtutis ratio spectatur. In hac inquam sola virtus virum et officium facit.

<PRIMUM DUBIUM CAPITIS>
An virtus spendorem ab animo, vel animus a virtute habeat?

8. OPPOSITIO Virtutes (ut hic docet philosophus) animi causa sunt expetendae, non animus propter illas: ergo non virtus ab animo, sed animus a virtute splendorem ac dignitatem habet. Huic tamen contrarium paulo ante in hoc ipso capite insinuari videtur, ubi probat Aristoteles virtutem esse optimam, quia animus (in quo est) existit divinior.
RESPONSIO Utrumque verum esse potest. Nam ut sol maiestatem splendoris sui a luce et lux a sole, ita virtus ab animo et animus a virtute dignitatem habet. Sed ut gemma est pretiosior auro, ita virtus animo illustrior ornatu non habitu naturae dicitur. Ornatu dico, quia virtus affectio, animus substantia definitur.

<SECUNDUM DUBIUM CAPITIS>
An beatitudo in Deo sit accidens?

9. OPPOSITIO Nihil de Deo apud philosophum certo disputatur: ergo inanis est ista ex Aristotele dubitatio. Antecedens constat, quia saepe numerum deorum facit, saepe Deum animal appellat, aliquando Deum mundo et mundum Deo ex fatali necessitate astringit, nonnumquam Deum nihil aliud quam naturam esse definivit, nonnunquam intelligentiarum primum primumque motorem omnium extra coelum, nusquam et ubique positum.
RESPONSIO Erras, nam certissima est de Deo apud Aristotelem disputatio. Numerum deorum facit ut dicis. Quam inaniter et otiose hoc obiicis vide, quasi vero non sit loquendum cum multis sentiendum cum paucis. Lege septimum librum Physicorum, secundum De Coelo, librum De Mundo, 10, 11 et reliquos Metaphysicorum libros, ubi ex instituto de Deo agit, et dic si possis an deos nominet. Imo illic quodammodo definitum Deum invenies esse motorem primum, unum, infinitum, simplicem, bonum, incommutabiliter subsistentem, sine tempore et loco, qui mutare potest omnia, ipse tamen mutari non potest. Quod durgeas Deum vocari animal, video. Nam tu nosti illic animal aut pro animante et movente sui omniumque sumi, aut verbum illud ex Platone philosophum mutuari. Tertium quod obtrudis mendacium est, nam Aristoteles non aliter primum motorem et primum mobile simul esse aut colligare voluit, quin semper Deus simpliccimus actus liberrimumque agens appellatur, ut in eodem libro et loco patet. Reliqua quae adfers sine omni absurdo admitti possunt. Nam extra coelum, in coelo, nusquam ut ubique subsistit Deus. Et ut respondeam dubio iam agitato, subsistit quidem essentialiter beatus. Verba philosophi in textu aperta sunt. Dei (inquit) tesimonio utendum est, qui quamvis beatus sit, non tamen propter ullum bonum externum beatus est, sed ipse propter se, et quia sit talis suapte natura. Non est ergo in Deo beatitudo accidens, sed Deus est ipsa beatitudo. Accidens enim omne imperfectionem arguit, at Deus nihil imperfectum habet. Insignis haec sententia Aristotelis nunc temporum memoratu dignissima videtur, ut persuasi Deum esse animumque hominis beatissimum quo proxime ad Deum divina vita et virtute venit, illam solummodo foelicem civitatem esse putemus in qua ratio et virtus regnant.

Caput ij

Utrum sit eadem beatitudo civium cuiusque et totius civitatis?
Utrum legitimum ac iustum sit bellum inferre finitimis quo augeatur imperium?

N proemio huius libri nobis studiosis optimae reipublicae et vitae praemansum quasi cibi in os dedit philosophus, quem si (ut solent docti) probe ruminemus, haud erit eorum quae sequuntur difficilis aut amara concoctio. Virtus manna mentis est et nectar animi sapientia, at in his solum vivere et vigere civitatem docuit. Nam ut corpus cibo et potu, ita animus, qui est hominis forma vitaque civitatis, virtutum ambrosia et influentia pascitur. Verum ne quo divinior eo obscurior haec eius sententia videatur, in utramque partem disserendo pergit, et in hoc capite quatuor quaestiones movet, duas qua in fronte vides, alias duas quas in tertio capite absolvit. Priores illal (quia sunt hic discussae) paucis demonstrabo, posteriores vero opportune in suis locis ostendam.
2. In praefatione Ethicorum hanc primam quaestionem attingit philosophus, idemque bonum esse cuiusque civis ac est totius civitatis ait. Rationes Aristotelis hic duae sunt, una ab authoritate, altera ab inductione. Ab authoritate, nam in promptu, inquit, hoc est quod omnes (philosophos intelligit) eandem esse beatitudinem uniuscuiusque ac est totius civitatis uno ore concesserint. Senserunt enim sapientes viri civem et civitatem in communi bono ita consentire ut si idem non studerent omnes et singuli, tota civitas veluti contrariis motibus distracta citissime contabesceret. Ab inductione hoc ipsum probat, quia si studeant cives opibus, ut in oligarchia, si libertati, ut in populari potentia, si oppressioni ut in tyrannide, aut ex adverso si virtuti ut in rectis imperandi formis, necesse est ut putemus ideo hoc ab illis fieri qui divitias, libertatem, latum imperium aut virtutem civitatis beatitudinem esse arbitrentur. Aliter enim singuli ad ista obiecta non tam cupide advolarent, si in illis aut iudicio confirmati aut opinione decepti faelicitatem totius inesse non iudicarent. Cum ergo ita de civitatis foelicitate loquuntur homines, ut de faelicitate singulorum, argumento est quod eadem sit tam civitatis quam singulorum civium beatitudo, idem bonum ac finis.
3. Praeter has duas rationes aliae adiici et adhiberi possunt a toto et partibus, a coniugatis, a simili. A toto et partibus, quia partes unitae sunt nihil aliud quam totum: sed cives sunt partes civitatis: ergo cives collecti sunt ipsa civitas. Quo posito sequitur quod idem sit commune bonum utriusque eadem beatitudo. Nam aliter idem secum dissideret, hoc est totum a partibus, et partes a toto, quod est instar monstri <si> in principio suae conservationis, id est in bono communi, dissentirent. A coniugatis, quia quicquid boni vel mali uni coniugatorum convenit, omnibus idem convenit: sed civis et civitas sunt coniugata: ergo quicquid boni vel mali civitati convenit, idem civi etiam conveniet. Quo dato, nemo est qui non videret idem esse tam civis quam civitatis bonum. A simili, quia ut est in corpore physico et naturali, si vel partes inter se vel partes cum toto in bono conservationis discordent, pernicies sequitur, ita in corpore politico si cives vel inter se vel a tota civitate in summo bono dissentiant, si inquam ad idem bonum haec et illi non tendant, necesse est ut utrumquei n summum malum incidat. Sed distinguendum hic est quod bonum duobus consideretur modis, vel secundum essentiam (ut aiunt) in suis principiis, vel secundum existentiam in circumstantiis. Priore modo idem est utriusque bonum, posteriori vero non est. Nam contractius bonum civis quam civitatis dicitur. Si alia tradatur distinctio rem totam ad unguem tenes, nempe quod bonum sit aliud specie, aliud numero, in illo non in hoc civitas et civis conveniunt. Absurdum enim est ut idem numero in omnibus et singulis inesset bonum, ut ergo est eadem virtus non numero sed specie in cunctis civibus quae est in tota civitate. Ita eadem est horum utriusque beatitudo specie non numero, quae ex virtute nascitur.
4. Hactenus de quaestione in fronte capitis istius posita. Moventur nunc aliae duae, una, an vita theorica et solitaria sit magis expetenda quam quae in luce civitatis agitur; altera, an civibus variis modis affectis eadem esset forma et (ut loquitur philosophus in textu) eadem dispositio civitatis. In primam ultro citroque disserit, ac hic neutram certo definit, illud autem ut firmum et fixum omnium fundamentum ponit, nimirum beatissimam esse civitatem eam ex cuius institutione unusquisque optime agere, beateque vivere conetur. Verum quoniam virtus sit duplex, moris et mentis, utrum vita ex illius vel huius praescriptio melior sit quaestio magna est. Nam etsi vita haec quae est ab omnibus externis rebus segregata et soluta, eademque solo philosopho et sapiente digna, videatur quidem a civitate aliena, est tamen ea in civitate valde necessaria. Nam quae civitas recte sine sapientis consilio dirigi aut gubernari potest? Praeterea cum vita activa sit negotiis sollicita, milleque casibus fortunae subiecta, inimica quidem est mentis quieti, qua proxime sapientes ad Deum veniunt. At dices adversus nos quod vita activa sit quasi spiritibus plena, optimarum virtutum fructibus faecunda, lux contemplationis et veluti ipsa per quam vivit anima. Nam quid est contemplatio sine actione, nisi quasi lucerna sine lumine et flamma suppressa sine calore? Umbram persequeris, nam contemplatio est divinissima actio sapientis, est inquam contemplatio actio sapientis, eademque, ut in proximo audietis capite, ad administrationem civitatis apprime necessaria.
5. In secunda parte huius capitis (quod nunc sequitur) vulgaris opinio vitae beatae ponitur et refutatur. Fuerunt enim et nunc sunt multi qui summum bonum civile in amplificando imperio ac dominatu posuerunt. Hoc probat philosophus exemplis Lacedaemoniorum, Cretensium, Scytharum, Persarum, Thracum, aliarumque nationum quae ad bellum suos cives ideo instruxerint et composuerint ut cum Nino finitimos invaderent, suaque confinia aliarum gentium damnis spoliisque augerent et onerarint. Hinc apud quasdam nationes leges quaedam institutae fuerunt quae ad hanc bellicam virtutem populum excitarent, quemadmodum fuerunt Carthagine anulorum ornatum ita quemquem capere ut plurimas militias tolerarit. Lex etiam erat apud Macedones ut qui nullum hostem occidisset in foro ignominiose cingeretur capistro. Apud Scythas autem ei qui hostium neminem interfecisset ex aureo scypho, qui circumferebatur in solemnibus illorum festis, bibere non licebat. Apud Hispanos (gentem bellicosam, ut cin textu ait philosophus) mos erat tot numero verucula seu hastas figere circa sepulchrum quot quisque hostes interemerit. Similima his plurima olim Britanni (populus teste Caesare ad Martem natus) fecisse dicuntur, ut Alexandri multi Achillis clipio, hasta, sepuchro conspectis fierent. Est enim in mortuorum sepulchris ac imaginibus quaedam (ut ita loquar) vitae historia.
6. His positis exemplis, quaerit Aristoteles iustum an iniustum sit bellum finitimis inferre ut imperia et dominatus dilatentur. Iustum quidem et legitimum esse negat, quippe in amplificandis imperiis et mactandis finitimis non lucet beatitudo civitatis. In illos ergo impetum facere, ab illis imperium et dominium rapere non solum iniustum sed etiam ignominiosum haberi debet, nisi quidem sint illi barbari et servi a natura, quibus utile et iustum est alieno imperio subesse et inservire. Licet enim homines ad iustitiam cogere, natura et evangelica convivii parabola videntur confirmare. At liberos volentes iuxta ac invitos armis cogere, illorum civitates devastare, depopulari agros, omnia denique eo solum animo invadere ut longe late dominemur iniduum est et ab intentione naturae, iustitiae, rationis ac legis penitus alienum. Quos sic ex Aristotele paucis confirmo. Quaevis civitas in se satis beata esse debet: ergo sine iusta causa alienum non invaderet imperium. Nam eo animo invadere ut solum auctior fiat dominatio est publicum quasi latrocinium et homicidium profiteri. Non est ergo iustum, non est legitimum in finitimos vi et armis susceptum imperium. Alia ratio in textu hoc modo se habet. Quemadmodum est in aliis artibus et scientiis, ita est in civili facultate: sed in aliis ita se res habet ut neque medicus vi cogat aegrum ad sanitatem, neque philosophus ignorantem ad sapientiae studium, neque navis gubernator liberos ad suam artem: ergo nec iusti imperatores finitimos et vicinos impellerent ad suum ipsorum amplificandum imperium. Vis enim ista longe late dominatrix nimis imperiosa est et ultra quam dici potest iniusta. Praeterea in eo non consistit civilis beatitudo aut optima administrandae reipublicae ratio, quod est vel praeter vel contra naturam: sed vi et armis finitimos invadere eosque herili ac tyrannico imperio subigere est quiddam violentum et contra naturam: non est ergo iustum, non est decorum ut fiat.
7. Hoc tamen semper excipio nisi sint servi a natura aut immaniter barbari et insidiosi machinantes semper malum et perturbantes quietum et tranquillum statum civitatis. Tales vero si sint, conandum quidem est ut ars arte deludatur et clavus clavum pellat. Stultum enim est ab armis abstinere cum hostis in tergo haereat. Sin minus, hoc est, si non sint hostes sed in suis ipsorum sedibus quieti, cives illos spoliare est ius naturae violare, illorum fortunas imminuere est latrocinari, illos occidere est innocentium sanguinem effundere nec non atrox homicidium perpetrare. Sic ergo principes in imperando facerent quod venatores in venando: venamur enim non omnem feram, sed quae est apta esui: ita illos finitimos solum invadere debemus qui sunt a natura servi. Porro in eo non ponitur foelicitas civilis aut modus gubernandi sine quo ipsa civitas beata esse potest: sed sine imperio in finitimos civitas beata esse potest (cum multae sunt civitates quae finitimos non habent): sequitur ergo hunc modum aliis dominandi non esse laudabilem. Postremo si bellum gerere non sit per se bonum civitatis, nam (ut ait Cicero) suscipitur tantum ut sine iniuria in pace vivatur, si inquam aut pro se defendendo aut pro iniuria propulsanda admitti hoc malum in civitatem debeat, quam iniqui sunt aestimatores rerum qui in finitimis subigendis et in acquirendis novis imperiis beatam vitam statumque civitatis ponunt? Legumlatores ergo non debent ad bellandum legibus provocare cives ut aliis dominentur, sed in hoc potius eorum officium situm est, scilicet mores hominum locorumque conditiones considerare ut studiosi pacis et virtutis solum in civitate vivant. His rationibus hoc unum argumentum addo, ab eventis nimirum, quia periculosum est magnam multitudinem ad furorem et invidiam irritare, quod sane faciunt illi qui hastis et flammis vicinas civitates vastant. Nam etsi homines forsan subactos suo iure teneant, angues tamen dentatos et caudatos in sinu se tenere putent. Verum si non vincant sed superati sunt, quod fieri quidem potest (quis enim exitum bellorum novit?) actum est de iis illico, et suis ipsorum gladiis transfossi et iugulati pereunt. Miserandum est exemplum Turcici imperii, quod hoc modo ortum in immensum, ut vides, permissione divina crevit. Teneant ergo sua omnes, nam iustum non est, nec ergo tutum aliena possidere. Ad tempus fortasse insidiosa aut violenta valere possunt inventa hominum, sed absque iustitia et aequitate praevalere non possunt diu, quippe vana et infirma sunt stratagemata civitatis quae columna virtutis non fulciuntur.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Quaestiones duae sunt in hoc capite:

Prima, an idem sit bonum cuiusque ac totius civitatis. Quod affirmat philosophus verum esse:

Si bonum secundum essentiam in principiis ac specie, non secundum existentiam in circumstantiis consideretur, ut liquido ex argumentis constat.

Secunda, an liceat inferre bellum finitimis ut amplius fiat imperium. HIc distinguit philosophus de:

Finitimis qui sunt servi a natura, quod vi et armis coercere licet.
Finitimis qui sunt liberi, quos percutere non licet, ut a nobis quinque rationibus in suppositione probatur.

8. OPPOSITIO Docuit Aristoteles in primo Politicorum aggregatem foelicitatem esse summum bonum civitatis: sed in uno homine omnium bonorum accumultatio et affluentia esse non potest, ut in primo Ethicorum demonstrat: ergo eadem non est cuiusque ac totius civitatis beatitudo.
RESPONSIO In primo Politicorum de communi ac mixta civitatis forma, hic vero de optima disputavit philosophus. In illa naturae ac fortunae requiruntur opes et vires, sed in hac satis est si virtus sola vivat. Respondeo igitur eandem esse faelicitatem utriusque, si essentiam spectes. Nam quamvis nemo mortalium omnium bonorum fortunae, animi, corporis perpetuam affluentiam habet, si tamen anchoram virtutis teneat, non minus beatus (quam qui est beatissimus) haberi debet.
OPPOSITIO Bonum cuiusque et totius civitatis est idem essentia et definitione: ergo est idem numero. Ratio probatur, quia idem numero distinguitur solum in idem definitione, nomine, proprietate et accidente, ut est in primo libro Topicorum. Si ergo bonum cuiusque hominis et totius civitatis sit idem essentia ac definitione, erit quoque idem numero, quod est absurdum ut idem numero accidens sit in multis subiectis.
RESPONSIO Eadem numero definitione dicuntur solum definitum ac definitio, quae idcirco numero eadem dicuntur, ut unitas essentiae specificae non individiuae ad vivum explicetur. Sunt enim definitio ac definitum res eadem et una. Cum ergo dicimus hoc loco idem esse bonum unius et omnium, intelligimus idem definitione ac essentia specifica, non individua (ut aiunt).

OPPOSITIONES CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM

9. OPPOSITIO NInus rex ipse finitimis devIctis suum auxit imperium, Cyrus idipsum fecit, id quoque fecit magnus Alexander; imo Romani, Lacedaemonii, adeoque etiam Iudaei numinis oraculo saepe consulto idipsum fecerunt: licet ergo bellum inferre finitimis solum ut augeatur imperium. Ratio ab inductione tenet.
RESPONSIO Pauca exempla ambitionis vim legis ac veritatis non habet. De Israelitis vero (qui iussu domini terram promissionis invaserunt) dico quod iuste quidem hoc fecerint, primum quia domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et universi qui habitant in eo, at is hanc terram patribus promisit, eandemque promissam posteritati dedit. Praeterea si philosophum consulas, hoc bellum non fuit iniustum, quia incolae et possessores eiusdem terrae fuerunt hostes Dei immaniterque barbari, servique a natura, quos (inquit philosophus) non aliter ac feras persequi debemus.
OPPOSITIO Augere et amplificare imperium est patriam illustriorem ac fortiorem reddere: hoc autem devictis finitimis efficitur: ergo finitimos invadere ac superare licet. Maior constat, quia amplificare imperium victoriis est signum fortitudinis, quae robur et gloriam habet. Minor probatur, quia devictis finitimis civium numerum augetur, et ipsa civitas armis et viris aucta formidolosior hosti externi redditur.
RESPONSIO Augere imperium vi et armis est signum fortitudinis quam gloria sequitur, si iusta sit belli causa. Sed finitimos invadere et in alienas possessiones irruere vim quidam habet, at non iustam quam leges belli postulant.

Caput iij

Utrum optima vita civium magis theorica esset quam practica, magisque in virtutibus mentis quam moris poneretur?

E quaestiones superius motae et adhuc omnino indiscussae scrupulos in animis lectorum parerent, hic quasi postiliminio Aristoteles easdem resumit, resumptasque acute et sapienter solvit. Vides, studiose lector, haec omnia apud Aristotelem optime cohaerere. Nam primum de fine quaerens optimae civitatis illam potius in internis quam in externis bonis elucere docuit. In secundo eandem in singulis, quae est in tota civitate vitam ac faelicitatem postulat. Nunc vero qualis debeat esse haec vita, theoricane aut practica, in virtutibus mentis vel moris ponenda, directe ostendit. Sic medium, finem et fructum cernis: medium virtus, finis beatitudo, fructus vitae pietas et sanctimonia dicitur. O ter beatum civitatem in qua haec tria vigent! De optima civium vita disserens philosophus duas philosophorum opiniones adfert, in altera vita activa contemplatrici, in altera contemplativa activae praefertur. Qui primas partes contemplatrici deferunt eam divinam, sanctam et solum liberi hominis propriam esse aiunt, activam vero tantum servorum esse nec non curis, doloribus et negotiis plenam. Qui autam versa vice practicam et activam defendunt, hii contemplativam vitam otiosam appellant, eumque beatum esse non posse asserunt qui nihil agit. Sed error utrinque est, ut hic docet Aristoteles. Nam illi iniuste vitam activam accusant, quasi in ea omnes ut servi ac mancipia sub iugo herili viverent; hii quoque inconsiderate vitam contemplativam ut otiosam et cessatione torpentem condemnant, cum in ipsa virtutum contemplatione divinissima mentis actio insit. Est enim imperium in liberos, quod vere civile est. Est etiam imperium in servos, quod tyrannicum et herili dicitur. In illo est beatitudo, si habeant in eo principes virtutem ut recte agant, et iustam potentiam ut acta iustitiae et decreta absolvant. In hoc vero est miseriarum quasi Styx et lacuna, in qua omnia scelerum tormenta, at nulla virtutis ornamenta vivunt. Quid enim est in herili imperio ac dominatu bonum? Quid sanctum? Quid ab immanitate tutum? Rex pater suos subditos ut filios diligit, at tyrannus oppressor suos ut servos et mancipia tractant. In regno est libertatis quaedam aequalitas, est certus honoris ordo, at in herili imperio triumphat iniquitas et confusio omnium. Non est ergo optimum putandum potestatem habere et tibi imperium arripere, nisi id quoque habeas quod maxime optandum est, nempe caeteris virtute praecellere ac praelucere. Non enim qui regunt bonis actionibus praestare dicuntur nisi aliis antecellant, ut ait Aristoteles, quantum vir faeminis, pater filiis, dominusque servis. Qui enim aliter agunt non tantum regendo prosunt quantum recedento a virtute nocent.
2. Ad ultimam iam partem huius capitis accedo, in qua philosophus ex hac comparatione utriusque vitae eam longissime in optima civitate praefert quae in contemplatione animi secundum virtutes mentis agitur. Hinc quaestionem praefixam in fronte istius tractatus moveio, quam ut accuratius tractem a distinctione actionis, quae est in textu, incipiendum puto. Est ergo actio vitae beatae duplex, vel comparata ad alios, vel absolutae quae in se finem, id est contemplationem, habet. Non in illa sed in hoc philosophus supremam foelicitatem hominis et civitatis ponit. Si dicas hanc actionem ignavam et otiosam esse, respondet Aristoteles quod virtutis actio non sit ignava. Nam ut mens est forma hominis, ita virtus mentis vita civitatis. Respectu ergo cessationis contemplatio actio est, quasi diceret philosophus contemplatio non est otiosa animi agitatio aut somniculosa ab agendo cessatio, ut quidam stulte volunt, sed est divina quaedam mentis operatio quae suum quasi genium et influentiam habet. Ita tamen habet ut primario neque respectu materiae in quam transit, neque respectu operis quod producit fluens actio dicatur, sed immanens et perpetua intellectus in seipsum versio, excellentem et divinum in se finem habens. Sine hac (inquit) mentis actione nullum opus hominis, nulla civitatis actio faeliciter succedit.
3. Hoc ergo posito quod optimus finis hominis et civitatis sit bona actio, cumque bonae actiones sint diversae et distinctae specie, illa nobilissima iure dicetur per quam optime operari dicimur. Operari autem optime dicimur cum secundum mentem et virtutem intellectricem, id est sapientiam, vivimus, quippe propria haec vita hominis est, et cum in omnibus requiritur, propria quoque esset totius civitatis. Sed ut haec praeclare ab Aristotele discussa in puncta contraham, sequuturas rationes ad confirmationem quaestionis sumam, prima a signo, secunda a potentia, tertia ab obiecto, quarta ab authoritate, quinta a comparatione ducetur. A signo, quia probabile est vitam optimam in illis virtutibus maxime collocare a quibus omnia dicta operaque recta cuiuslibet hominis ac civitatis summum lumen et laudem habent: sed a virtutibus mentis omnia praeclara dicta operaque hominis et civitatis summum lumen et laudem habent: ergo in virtutibus mentis vita optima collocatur. Maior constat. Minor probatur, quia in omni operi, ut in architectura aliisque operibus infimarum artium, illi optime agere dicuntur qui maxime intelligentia et sapientia vigent. Qui ergo in aeterna contemplatione virtutum rerumque divinarum sunt versati optimam vitam agunt, et quamvis res mortales in hac vita et civitate tractantur, tamen si tractentur ut media non ut fines, si ut instrumenta non ut extrema actionum proposita nihil refert. Sic enim animus in suo circulo a puncto in punctum per media caduca vertitur.
4. Secunda ratio a potentia deducta est, nempe quod illa vita sit optima quae bonis optimae potentiae animi ornatur: sed intellectus est optima potentia animi: ergo vita quae mentis virtutibus ac bonis ornatur est quidem optima. Minor constat, quia intellectus veluti in puppi rationis sedet, et ut gubernator navis reliquis praescribit potentiis animi. Tertia ratio verum obiectum intellectus docet, quod est ipse Deus (ut hic ait philosophus). Argumentum formatur hoc modo. Vita optima in contemplatione nobilissimi et primi entis ponitur: sed ens primum et nobilissum, id est Deum, virtutibus mentis non moris intuemur: ergo vita optima potius in virtutibus mentis quam moris ponitur. Maior hoc loco et etiam decimo libro Ethicorum patet, quibus locis si testimonium illud sacrum addas, res philosophorum calculis non indigebit, nempe quod haec sit vita aeterna ut te cognoscant. Cui veritati Augustinus assentitur, cum ait quod visio Dei sit tota merces vitae: sed mentis virtute tantum cognoscere Deum et videre dicimur: ergo in illis vita optima manet. Nam quae vita sine Deo, quae civitas sine Deo manet? Sapienter ille,

Si desit pietas, est vana scientia rerum.
Si desit pietas, omnia caeca manent.

5. Notemus obsecro hoc unum ex philosopho ethnico et gentili, quod mentem et vitam cuiusque in optima civitate ad Deum, ad Deum inquam voluerit referri. Nam ut in Ethicis ait et hic insinuat, is solum vitam humanam vivere dicitur qui secundum mentem et sapientiam vivens divinum numen et lumen sapit. Heu Christe bone, tantane in ethnicis fuit religio, et iam caelitus inspirati atheismum patimur? Ratio ab authoritate Platonis est, quo olim dixit beatas fore respublicas quas mente sapientes regerent. Mente sapientes ait, quasi diceret in mentis sapientia tota vitae beatae lux et contemplatio ponitur, tota quies civitatis. Melius ergo est secundum Platonem mentis quam voluntatis praescripto institui vitam et administrari civitatem. Ultima ratio comparationem habet, nimirum quod illa vita qua facti sumus Deo similimi sit quidem nobilissima: sed vita secundum virtutes mentis instituta facti sumus Deo similimi: ergo vita secundum virtutes mentis instituta est quidem optima. Minor probatur, quia propius non accedimus ad Deum re ulla quam sapientia mentis, quae nihil aliud est quam veluti radius divini numinis humanae menti communicatus. Hinc traditur praeceptum ut in hac vita theorica non desides, non otiosi simus, sed ut virtutibus mentis praelucentes alios consilio et sapientia, alios arte, scientia et intelligentia iuvemus. Sic, inquit pulchre, Deus ipse agit, cui non sunt externae actiones. Sic multo magis nos agere debemus, qui non nobis solum sed aliis nati et creati sumus.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Vita contemplativa duplex <est>:

Absoluta, quae est in solo Deo, qui seipsum essentialiter intelligendo Deum filium ab aeterno genuit.


Respectiva, quae est aut:

In se reflexa, qualis debet esse ministrorum Dei.
In alios transfusa, et haec probatur esse in optima civitate, ut in quinque discussis argumentis constat.

6. OPPOSITIO Vita theorica est solitaria: ergo non est civilis. Antecedens et conclusio sunt Aristotelis primo Politicorum.
RESPONSIO De vita contemplativa in se reflexa non de transfusa in alios eo in loco agitur. Illa quidem est solitaria, haec vero per virtutes mentis aliis communicatur. Nam ut quies sedentis ad puppim est salus navigantium, ita contemplatio sapientis est conservatio civium.
OPPOSITIO Vita contemplativa otiosa est, ut in textu dicitur: ergo non est civilis, quae opus postulat.
RESPONSIO Otiosa est respectu corporis non mentis, quae perpetuo in seipsam vertitur. Nam ut qui impense student laborat ille quidem tamtesi videatur otiari, ita contemplator rerum divinarum non ludit, tametsi corpus ab onere et labore vacat.
OPPOSITIO Vita civilis potius in illis virtutibus consistit a quibus boni quam in his a quibus solum veri nominamur: sed a virtutibus moris non mentis boni dicimur: ergo in illis potius quam in his vita civilis constat.
RESPONSIO Quamvis obiectum virtutum moris sit bonum, obiectum autem virtutem mentis sit verum. Hae tamen (scilicet virtutes mentis) si ad primam veritatem (id est Deum, ut hic postulat philos) referantur, non solum nos veros et sapientes, sed etiam bonos et studiosos faciunt. Nam ut pedissequae suis dominis, ita virtutes moris virtutibus mentis ancillantur. Vere enim sapiens non est qui inhoneste vivit.
OPPOSITIO Scire Deum in vita civili non est satis nisi illum diligas: sed dilectio Dei magis in virtutibus moris quam mentis ponenda est: ergo vita civilis magis in virtutibus moris quam mentis consistit. Minor probatur, quia dilecto Dei est opus voluntaris in qua virtutes moris, non intellectus in quo virtutes mentis sedent.
7. RESPONSIO Dilectio Dei Dei veram cognitionem ut effectus suam causam sequitur. Qui ergo vere Deum per contemplationem novit, is Deum propter seipsum diligit. Nam ut dominus servo, ita intellectus voluntati, quid agendum, quid fugiendum sit praescribit.
OPPOSITIO Odisse Deum est longe detestabilius quam ignorare Deum: ergo diligere Deum, quod est opus voluntatis, est longe melius quam Deum scire, quod est opus mentis. Ratio tenet a loco repugnantium.
RESPONSIO Vera haec sunt, et tamen hinc nihil absurdi sequitur, praesertim hoc posito quod voluntas praescripto mentis obsequatur. Praeterea hoc argumentum ab oppositis vere non trahitur, quia odisse et ignorare diligere et scire non sunt opposita. Nam idem Iudas potest odisse et ignorare Deum, idem Petrus potest Deum scire et diligere, quod non fieret si haec inter se ut vera opposita repugnarent.
OPPOSITIO Vita in virtutibus moris posita utilior est civitati quam ea quae virtutibus mentis perficitur: ergo est magis civilis. Antecedens probatur, quia vita illa est communius bonum, at quo communius bonum eo divinius est, ut docet Aristoteles.
RESPONSIO Negamus maiorem, nam vita illa non est utilior si maiestatem civitatis spectes, quippe ut gubernatoris opera in dirigenda nave non cedit illorum operi qui laborant, ita haec vita divina quae civitatim dirigit non minus utilis est reipublicae quam illa quae tota in opere et negotio ponitur. Ad probationem ergo respondeo quod vita haec sit communior, non tamen quoad boni essentiam melior.

Caput iiij

Utrum magnitudo civitatis sit hominum numero vel potentia definienda?

ATIS de fine quo allicimur, nunc de materia optimae civitatis agitur. Qui urbem condunt inprimis finem proponere, tum materiam et instrumentum parare, hinc de situ, de aere et denique de modo conservandi agere ac considerare debent. Videsne hunc ordinem? Methodum quam hic tenet philosophus didicisti. Nam finem proposuit et materiam nunc tractat. De caeteris in suis locis disserit. Qui civitatem ex voto constitui velit, eum de suppellectile ac materia eiusdem diligenter secum considerare oportet. Nam ut textori et fabricatori navis, ita fundatori civitatis materiam appositam et opportunam adesse convenit. Est autem materia civitatis duplex, hominum multitudo et ipsa regio. De prima in hoc, de secunda in altero disputatur capite. De prima haec quaestio est instituta, an magnitudo civitatis sit hominum numero vel potentia civium definienda? Quidam numero ac multitudine habitantium, non facultate ac potentia civium, metiendam esse hanc civitatis magnitudinem voluerunt, contra quos hoc loco Aristoteles tribus aut quatuor argumentis certat: primum a notatione magni, secundo a comparatione aliarum rerum, tertio a distinctione magnitudinis, postremo ab incommodis quae illorum opinionem sequuntur. A notatione magni, quia id proprie magnum dicitur quod opus ad quod destinatur expedite potest perficere. Hoc autem in civitate non immensa turba numeroque hominum, sed certa et excellenti facultate civium definitur. Non ergo a vastitate loci, non a civium numerosa turba, non a multitudine rerum, sed ab egregia potentia et (ut ita loquar) sufficientia foeliciter ac fortunate agendi magnitudo civitatis pendet. Nam quemadmodum in re militari non militum confertissima multitudo sed vis et ordo magnam victoriam praestat, ita in re civili non silva hominum sed optima dispositio et potentia civium magnam urbem aut civitatem facit.
2. Altera ratio a comparatione ducta suas vires in natura habet, nam sic inquit: civitas magna dicitur ut medicus ille Hippocreates magnus fuit: at Hippocrates non magnus vastitate corporis sed artis excellentia fuit: ergo civitas magna non numero sed potentia habenda erit. Deesse in hac re exempla non possunt. Sic magnus Alexander, magnus Pompeius, sic magnus Caesar fuit. Tertia a distinctione ratio sic se habet, quod si velint magnitudinem civitatis multitudine definire, oportet primum quaenam sit ista multitudo quam velint ostendere. Nam multitudo est in civitate duplex, civium nimirum et eorum qui servi, inquilini et peregrini dicuntur. Si illos solum intelligant, pauca numero non populosa erit civitas; sin vero hos, periculosa est eorum opinio. Quid enim funestiorem pestem civitati adfert quam servorum et peregrinorum in catalogum civium inconsiderata admissio? Quarta ratio absurditates et incommoda istius opinionis declarat. Si enim turba ac multitudine civitatis materia aut magnitudo definiatur, magna futura erit confusio, quod liquido hinc constat, quia civitas ordine, ratione, lege regerentur. At conferta et (ut ita loquar) infinita hominum caterva nec facile in ordinem cogi, nec ratione coerceri, nec legibus sapienter dirigi et gubernari potest. Impedit enim rectam imperandi formam numerosa multitudo hominum, nisi divina mens ac potentia esset quae civitatem et urbem, ut Deus ubique subsistens terrarum orbem regeret. Nimia ergo et exuperans multitudo civitatis materiam non definit, imo leges violat, ordinem pervertit, dignitatem obscurat, contemnit magistratum, omnem perniciem ac confusionem parit.
3. Verum quoniam multitudo ad complendam civitatis magnitudinem requiritur, quanta et qualis esse debeat haec magnitudo nunc docet philosophus. Quandam (inquit) requiri magnitudinem numero completam, sed hoc addo ut neque excedat modum neque deficiat nimium. Iustam autem proportionem noveris si egregie praestare possit civitas id operis ad quod destinatur. Nam ut satis tum sanum corpus humanum dicitur cum nulla vel totius vel partis actio impeditur, ita civitas satis tum magna habetur cum facile suis officiis muneribusque fungitur. Sic enim fit in civitate ut in naturae artisve opere: nam ut animal, homo, planta respectu naturae (ad proportionem perducentis omnia) si partes abundent aut deficiant dicuntur monstra, et ut navigium palmi unius longitudinis aut ad duorum stadiorum longitudinem porrectum omnino inutile et ineptum est navigationi, aut quia nimis parvum aut quia nimis magnum existit, ita civitas quae nullam symmetriam et proprortionem suae magnitudinis et parvitatis habet, habetur illa quidem aut vana aut nulla. Nam si sit nimis exigua omni eventu fortunae deficit et labascit, si vero sit instar Babylonis immensa, praeco (ut inquit Aristoteles) sonoram vocem Stentoris habere debet, nam aliter in publicandis edictis percipi et audiri non potest, quasi diceret si civitas sit nimis magna, confusa quoque erit. Concludit ergo civitatem tum esse satis magnam cum tanta ex familiis et pagis in unum locum affluxerit multitudo quanta ad bene beateque vivendum sufficit, quaeque suis bonis contenta est. At dices, si augeatur hic numerus maior aut maxima, si diminuatur minor aut minima dicetur civitas. Non ita est (ut hic docet philosophus). Nam magnitudo semper ex factis et operibus eorum qui imperant et qui imperio parent perpendi et considerari debet. Ratio est, quia in vasta et nimis magna civitate civium classes non sunt probe distinctae, illorum ordines non sunt satis noti, imo quod est maximum, cives civibus et illorum ordines magistratibus ignoti sunt. Sed ubi cives civibus ignoti sunt, ibi necesse est munera civitatis minus considerate distribui, iudiciaque minus iuste et sapienter fieri, circa quae duo aut negligenter agere aut turpiter errare valde periculosum est civitati. Non ergo in populosa multitudine hominum, sed in iusta proportione ac potentia civium materia civitatis aut magnitudo cernitur.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Magnitudo civitatis consideratur bifariam:

Primario, et sic a sufficienti potentia civium pendet, ut probavimus argumentis a:

Notatione.
Comparatione.
Distinctione.
Inductione absurditatum.

Minus primario, et sic a multitudine pendet, in qua vitari debent duo:

Excessus, ne nimis confusa,
Defectus, ne nimis infirma civitas fiat.

4. OPPOSITIO Potentia agendi id omne ad quod civitas destinatur est forma civitatis: ergo non est materia. Antecedens est Aristotelis, ubi docet philosophus copiam ac sufficientiam rerum omnium esse finem et formam civitatis.
RESPONSIO Non hic docet philosophus potentiam civium esse materiam civitatis, sed potius in potentia quam multitudine eandem contineri, cum civitas magna ea sola dicitur quae ad beate vivendum sufficit, non quae ex infinita aut exili multitudine coalescit.
OPPOSITIO Potentia est quaedam civitatis qualitas: ergo in ea illius mensura aut quantitas inesse non potest: magnitudo ergo civitatis quae est illius mensura a numero potius quam a potentia pendet.
RESPONSIO Est quidem potentia quaedam qualitas civitatis, magnitudinem tamen et mensuram hic declarare dicitur, quia in illa vis tota civium (quae sunt partes civitatis) cernitur. Materia enim a sua potentia suum motum et nomen habet.
OPPOSITIO Materia civitatis sunt domus et pagi, ut docet philosophus prima Politicorum : ergo non est magnitudo, ut hic definit.
RESPONSIO Ratio non sequitur, quia ex domibus et pagis haec magnitudo de qua hic disputat philosophus constituitur.
OPPOSITO Maenia et aedificia sunt materia civitatis: ergo magnitudo civium non est materia.
RESPONSIO Haec ratio infirma est, nam maenia et aedificia metaphorice, at civium magnitudo vera civitatis materia dicitur. Sunt enim maenia et aedificia materia loci, non civitatis, quae a civibus, non a maenibus et aedificiis, pendet.

DUBIUM CAPITIS
An cives a magistratu cognosci et distingui debeant.

5. OPPOSITIO Fieri non potest ut infintior numerus civium ab uno cognosci possit: ergo hoc requiri non debet a magistratu ut omnes cives noscat.
RESPONSIO Duae rationes sunt in textu cur cives a magistratu cognosci debeant: prima, quia hoc modo rectius iudicare potest, muneraque et honores melius distribuere; secunda ne servi et peregrini maxima hominum corona et turba tanquam cives lateant, et veluti flammas seditionis in praecordiis civitatis spargant. Respondeo igitur ad argumentum quod licet a magistratu uno omnes et singuli cives congnosci non possint numero, specie tamen et ordine cognosci possunt, quod est ad hoc munus perficiendum satis.

Caput v

An una urbs magna seu metropolis debeat esse in quavis regione, eiusdemque situs prope mare?

EMOTA materia civitatis est regio, propinqua (ut aiunt) cives, qui non a multitudine sed a potentia (ut est iam satis demonstratum) pendent. Regionis nomen nunc latius, nunc strictius sumitur: latius pro statio et circuitu totius imperii suis cancellis et limitibus circumsepti, et sic Ptolemaeus Germaniam regionem nominat; strictus pro definitis partibus sedibusque regni, et sic Camdenus nostras accipit, ubi id ait quod docte et laboriose tandem perfecerit. In singulis, inquit, Angliae regionibus qui sint limites, quae terrae dotes, quae antiquitatis memoriae loca, qui duces, qui comites fuerint paucis perstrinxi. Utroque modo hoc nomen apud philosophum mihi capi videtur, ut postea (cum de eiusdem amaenitate, copia, situ, influentia, magnitudine, aliisque rebus in ea necessariis agitur) manifeste patebit. Breve est hoc de regione caput apud Aristotelem, sed longior paulo tractatio sequitur. Omnium summa haec est, quod in regione sint spectanda tria, nimirum quantitas, qualitas et situs seu loci dispositio. In quantitate materiam et mensuram, in qualitate copiam et affluentiam rerum, in situ influentiam coeli aliaque tum ad amaenitatem tum ad utilitatem civium necessaria considerare oportet. Quantitatem non aliter quam urbis magnitudinem definit, eamque totam ad feracitatem et abundantiam omnium quibus efficitur civitas beata refert. Regio enim optima tum est consensu omnium quae maxima copiosa et rerum omnium foecunda sit, eaque magnitudine et bonitate, ut cives possint ex ea liberaliter et simul temperanter vivere: liberaliter inquam respectu aliorum, temperanter autem respectu sui. Qualitas regionis aut est aliunde recepta, aut a natura insita et infixa: recepta a Deo per influentiam coeli, de qua in in proximo; insita vi sua per dispositionem loci, de qua in hoc ipso capite disputatur. Haec montium, fluminum, sylvarum, pastionum, aliarumque rerum omnium ad victum et cultum spectantium ubertate maxime commendatur. Si enim uterus terrae sit horum fertilis, si sit ad benignam vim coeli concipiendam docilis, si saepius fructus conceptos non aliter quam mater suos filios pariat, regio quidem grata, regio amaena, regio qualitate beata et fortunata dicitur, quippe quae qualitas loci est optabilior quam quae foecunditatem rerum omnium quibus cives conservantur gignit? Situs de quo hic agit philosophus est aut regionis aut urbis: regionis situs commodissimus habetur si ad bellum gerendum sit accommodatus, si hostibus aditu sit difficilis, si ipsis civibus ad educendum exercitum sit facilis et expeditus, si denique sit oculis ita expositus ut neque hostis in illo lateat neque subsidium naturae aut artis desit.
2. Primariae urbis (quam Freigius metropolim appellat) situs prope mare esse debet, sed primum utrum talis urbs esse debeat in regione, tum de eiusdem situ et loco dicemus. Si fuse nomen regionis sumatur, necesse est ut in ea urbs una caeteris illustrior et excellentior sit, ad quam tanquam ad unum euportorium et theatrum honoris causa tota regio fluat. Haec urbs (si fieri id potest commode) totius regionis veluti cor et centrum esse debet, a quo reliquae partes ac membra vitam et lumen habeant. Si huius ornamentum spectes augustissima, si maenia fortissima, si utilitatem rerum omnium varietate refertissima, si civium numerum, ordinem, splendorem omnium populosissima, iustissima, magnificentissimaque esse debet. Sed ut succinctis hoc argumentis probem, a simili, a necessario, a contrariis et ab antiquitatis exemplis breviter sic disputo. Politica scientia (ut ait Aristoteles) imitatur naturam: sed natura in omni regione locum unum eminentem fixit eundemque maxime ornavit: ergo politica scientia unam urbem in quavis regione constitueret, eandemque ornamentis quam queat maximis perpoliret. Minor huius syllogismi constat, quia in regione elementari ignem, in regione etherea coelum sideribus ornatissimum tanquam urbem divorum fabricavit. De minore mundo, nempe homine, quid dicam? Cuius corporis regiones omnes ac partes ad unam capitis sphaeram referuntur, in qua tanquam in metropoli animus ut princeps, vires animi ut vigilantes magistratus, sensus ut diligentes servi ac ministri sedent. Habet quidem natura ut suos carceres et sentinas, ita suos ordines et quasi classes civitatis, quae quidem omnia ad unum summum reducuntur.
3. Ut natura, ita necessitas metropolis institutionem probat. Nam ut inter cives est unus princeps, ita inter civitates urbs una esse debet principis maiestate et honore digna, sed ad principis maiestatem et honorem excelsa palatia, honorifica tribunalia, altissimae turres, munitissima castella, populi magna frequentia, aliaque pene infinita Corinthia opera requiruntur. Non capit Augustum Mantua, Roma capit. Immo absurdum est et penitus indecorum ut nobiles sub cespite et fumoso tigurio viverent: locus enim ut homo suam maiestatem habet. Urbs ergo necessario requiritur in qua princeps, proceres, iudices, hisque obedientes cives una vivant, et ad quam tanquam ad asylum iustitiae reliquae omnes regionis partes urgente necessitate veniant. Quae si desit (ut argumentum a contrariis inferam) nemo est qui confusionem et luem civitatis non videat. Nam si urbs talis sit lux, eiusdem ruina pernicies regionis erit. Postremo antiquitatis exempla in hac re non desunt, si Romam in Italia, si Lutetiam in Gallia, si in Anglia Londinum, Troianum illud insigne Palladium, spectes. Quid multis? In omni regione ac gente unam primariam urbem invenies, in qua regia solis (ut ita loquar) splendent. Ierusalem (metropolin Iudeae) Christus ipse salutavit, intravit templum, elegit Syon, reges, pontifices, prophetas in illa approbavit. O utinam Moyses et Aaron, David et Samuel, Iosua et sacerdos, in omni non solum metropoli sed etiam in omni urbe et civitate viverent! Hoc est, ut civilis administratio et religio una in omni loco et senatu discernerent causas et consultarent. Vana enim et inanis est omnis humana de rebus consultatio si cum ea non sit coniuncta religio.
4. Accedo nunc demum ad situm urbis, qui (ut verbo explicem) prope mare esse debet. Infinitus hic esset sermo si de immensis commodis ac beneficiis dicerem quae urbs prope mare sita Aeolo et Neptuno accepta refert, eas solum utilitates hic recensebo quas Aristoteles in calce huius et in fronte alterius capitis breviter perstringit. Eae vero sunt duae, nempe opportunitas expugnandi hostes et facilitas exportandi et importandi merces, quibus addi possunt delectabilis vivendi ratio prope mare et perennis fructuum veluti scaturigo quae a mari in urbem fluit. Hic enim situs lignea moenia in portu adversus hostem habet, hic situs commune quasi forum orbis terrarum habet, hic situs amaenitatem maris et fertilitatem telluris adfert, hic denique situs infinita bona ab externis nationibus in urbem vehit. Est ergo urbs hoc situ fortior, est excellentior, amaenior est, est locupletior. Sed vetus est illud,
Omnis commoditas sua fert incommoda secum.
Ista maris propinquitas in urbem suas pestes fundit. Hinc enim civium externi mores, mercatorum fraudes, peregrinorum lues in urbem fluit, hinc magnae insidiae hostis, vanae pompae et deliciae civis, hinc saepe contagio pestis in urbis viscera et praecordia manat. Nam quid aerem suffocat velocius quam spuma, faex et contagio maris? Haec fere omnia in principio alterius capitis obiicit philosophus, sed respondet aut prudentia legumlatorum aut cura magistratuum haec omnia praevenire posse et evitari mala.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

In regione consideranda sunt:

Magnitudo, quae potius a potentia inhabitantium quam a locorum vastitate pendet.


Maiestas et:

Urbis, quae debet esse celebris in quavis ratione.
Situs, qui prope mare esse debet, ut aperte docuimus.

5. OPPOSITIO Ingens turba ac multitudo hominum in unum collecta locum legum et magistratuum contemptum, magnamque rerum confusionem gignit: sed in urbe est ingens turba ac multitudo hominum in unum collecta locum: ergo in urbe est legum et magistratuum contemptus magnaque rerum confusio. Quo dato, melius est nullam metropolim aut urbem in qualibet regione omnino aedificare quam statum imperii confusae multitudinis temeritati committere. Maior est Aristotelis in quarto capite, ubi docet populosam multitudinem regioni plus nocere quam prodesse, nedum urbi, in un quam veluti in globum ingens multitudo cogitur. Minor est Aristotelis in capite ubi probat urbem non solum suis civibus sed etiam finitibus subsidio iri, quod sane fieri non potest si ingens turba in urbe non viveret.
RESPONSIO Urbs magna est quaedam imago orbis. Sed ut in orbe Deus et natura, ita in urbe magistratus et prudentia omnem confusionem tollit. Respondeo igitur non esse in urbe maiorem multitudinem quam quae sponte regi aut severis legibus coerceri potest. Ubi docet philosophus ingentem turbam hominum electionem magistratuum iudiciaque civitatis confundere, intelligit immanem et barbaram multitudinem in qua libere non solum liberi sed etiam servi et peregrini vivunt.
OPPOSITIO Urbs magna nunquam fuit quae praecipiti multitudinis furore ac scelere convulsa non tandem periit: ergo non est tutum urbes magnas constituere. Antecedens probatur, quia gloria Romae, Corinthi splendor, Carthaginis maiestas, Ierusalem magna et sancta civitas multitudinis insania, superbia, seditione, impietate periit. Cadavera et sepulchra aliarum urbium nobis hodie multitudinis flagitia et temeritatem loquuntur.
RESPONSIO Haec exempla optime probant iustam vindictam sceleris, non malam institutionem urbis. Nam quamvis Deus a fundamentis aliquando deleat multas civitates propter facinora quae in illis tument, illarum tamen fundationem et rectam administrandi rationem vehementer probat. Etsi ergo fatear in exercitu ac legione hominum frequentius mala evenire, tamen (cum iste non sit finis condendae urbis ut in illa nequitia, sed ut iustitia vivat) causam hanc urbis tollendae satis efficacem esse non fateor.
OPPOSITIO Acuit hostes urbs magna, pulchra et referta opibus: ergo condi et aedificare non debet, ne sit quasi signum ac vexillum quod hostem ad bellum et seditionem moveat.
RESPONSIO Contrarium diceres, nam cum hostis urbis potentiam senserit, movere bellum penitus formidabit.

OPPOSITIO DE SITU URBIS

6. OPPOSITIO Situs urbis prope mare tria maxima mala in urbem vehit, scilicet nauticam potentiam, peregrinos mores, morbos contagiosos, quales sunt pestis, lepra, quae saepe incolis circa mare contingunt: ergo situs istiusmodi urbis non est probandus. Antecedens probatur, primum de nautica potentia, quia probabile est eos arrepturos imperium quorum maxime multitudo et facultas est: sed maxima vis et multitudo in urbe prope mara sita est eorum qui in mari negotiantur: ergo probabile est illos arrepturos imperium. De secundo quid dubitat, cum ad commune forum et sedes urbis sic sitae peregrinorum greges quotidie permittantur? Tertium probo, quia ex faecibus marinis putrefactis aer saepe inficitur, et ex frequenti esu piscium lepra contrahitur. Huc addo sterilitatem terrae quam salsedo maris efficit.
RESPONSO Ista omnia incommoda facile bonis legibus praecaveri possunt. Si enim in seditiosos et peregrinis moribus studentes severius animadvertatur, factionis et corruptionis cancer in praecordia civium facile non irrepet. Praeterea si littora verrantur saepius, si canales et sentinae urbis purgentur, si faeces diutius in continenti haerere non permittantur, si struantur rogi, si pulsentur capanae, rarissima quidem continget infectio. At esus piscium (ut ais) generabit lepram, verum est si caninus sit appetitus et perpetua eorum ingurgitatio. Sed in urbe copia ciborum et deliciae vivunt. Quod dicas de sterilitate nihil est, nam dulcis vapor maris refusus in terram eandem urberiorem reddit. Nam quamvis eiusdem salsedo sterilitatem gignit ubi est inundatio, tenuis tamen vapor qui solus a mari evocatur et in terram relabitur potius gravidam quam effaetam tellurem efficit.

Caput vj

Utrum classis bellica et navales copiae sint in omni metropoli necessariae?
Utrum peregrinatio sit utilis?

N vestibulo huius capitis obiectionibus quorundam de situ urbis occurit philosophus. Dixerunt enim quidam communionem maris et navigationis usum magis nocere quam prodesse urbi. Causas duas huius rei tradunt, nempe mutationem morum, quam peregrinorum confluxus, sitimque immoderatam rerum, quam inanis hominum appetitus efficit. Nam loquente experientia urbes et villae mari propinquae ex commercio cum peregrinis facillime novos mores discunt, eaedemque ex multiplici commutatione rerum incredibilem cupiditatem divitiarum hauriunt. Sed quae maior infectio civitatis esse potest quam ut sepulta virtute Pluti et Mammonis a civibus adorentur idola? Istis statim respondet philosophus, sed primum situs prope mare commoda (qualia sunt repulsa hostis, protectio urbis, rerum commutatio, importandi necessaria et exportandi usus) docet. Verum quoniam haec et alia argumenta in priori capiti ut consentanea rei de qua tum egimus attexuntur, satis nunc erit si a nobis dissolvantur paucis. Ait ergo Aristoteles si ista incommoda (nimirum innovationem morum, rerumque immoderatam appetitionem) urbi ex istiusmodi situ eventura magistratus timeant, possunt illi quidem hoc omen avertere si aut severis legibus advenarum licentiam comprimant, aut (quod multo melius est) si urbem non longe, aliquantulum tamen a mari et portu distantem extruant. Si enim ex voto (inquit) urbs sit condita, navalia et portus ita disponi et situ locari debent ut neque idem oppidum occupent neque admodum longe ac remote distent. Sic si quid forte emolumenti eveniat, continuo et facile in urbem vehi; si quid mali ac deterimenti, maenibus et propugnaculis interpositis clausisque portis facile evitari et repelli potest.
2. Hactenus de obiectionibus contra urbis situm in textu habitis, nunc quaestionem de usu huius situs ac dispositionis breviter tractabo. Quaestio haec est, utrum classis et navales copiae sint in omni metropoli necessariae? Urbs non solum ad mercaturam et commutationem rerum, sed etiam ad artem bellicam et expugnationem hostium structa et constituta est. Hinc Carthago praeter portum excelsa sua maenia habuit, hinc Athenae urbs illa praeter naves alitissimis turribus aggeribusque superba fuit, Roma non caruit suo Capitolio, neque urbs ulla careret subsidio. Verum cum hostes terraque marique saepe obsideant et oppugnent urbem, cum dies noctesque excubias faciant ut in urbis quasi costis et lateribus suas hastas figant, cum nunc in continenti haereant, nunc per mare irruant et ingrassentur, providentius nihil est constitutum, sapientius nihil provisum, quam ut classes et navales copiae adsint quae instar nemorum contra vim hostis urbem protegant et defendant. Nobiles isti muri ita Minervae urbis adversus Lacedaemonios bellicosam gentem tutatae sunt, ut donec exarserit intestina seditio tentantem frustra hostem secuta sit confusio. Gratulor hic tibi, patria dulcissima, quae portus amplissimos, quae fortissimas classes, quae munitissimas arces et castra prope mare habes. Parva es et tamen firma, parva es et tamen tuta, insula parva es et tamen invicta. Si Ionam ex navi, si Ionam ex venre caeti praedicantem audias, hoc est si verbo Dei de coelo tonante cum Ninivitis plangas, cum Paulo surgas, cum Petro lugeas, cum filio prodigo a porcinis quisquiliis luxus et otii ad paenitentiam te totam vertas! Dextra Dei te prae caeteris nationibus diu servavit, sis ergo grata. Ala texit, sis ergo iusta. Clypeus defendit, sis ergo pia. Christum oro et obsecro ut pereant omnes in te Catilinae qui tibi male optant. Confundantur qui tui interitum et naufragium quaerunt.
3. Sed pene extra me positus limites elapsus eram, revertar igitur ad classem et navalem potentiam urbis. Philosophus sic loquitur: Classem et copias navales utilissimum est habere (certo nautarum numero definito) non solum ut auxilium praestetur vicinis, sed etiam ut hostibus terra marique incutiatur metus. Cito enim pede ad finitimos feruntur naves, quibus cito etiam ab urbe depelluntur hostes. Caeterum naviculariorum numerus neque in immensum augeri neque frequentius in urbem venire debet, ut hic docet philosophus. Nam illud toti imperio periculosum, hoc moribus sedatis infestum erit. Sunt enim nautici animosi homines, raro bonis legibus, raro emollitis moribus obsequentes. Neptunus enim ferox est et feros facit milites. Quamvis ergo urbi sint necessarii (in quo tamen quod aliquantulum a virtute et humanitate discedant) pro partibus eutopicae civitatis quam nunc describimus haberi non debent. Hos vero alere et fovere oportet civitatem, iisque quasi sceptrum Neptuni marisque imperium polliceri. Imperandi enim titulis et insignibus mirifice capiuntur milites, modo quoad victum et cultum nihil desit necessarium. Id vero se desit, furunt et sane non sine causa. Nam quid magis deplorandum est quam ut miles pro civitate pugnans inedia et frigore exhaustus pereat? Philosophus probat hunc usum classicae et navalis potentiae inductione multarum civitatum, nominatim vero Heracleotarum, qui multas triremes instructas et classes armatas in suis portubus habuerunt.
4. Sequitur nunc alia quaestio, an peregrinatio sit utilis reipublicae? Tametsi philosophus hoc loco videtur quidem omnem peregrinationis usum civibus negare cum ait Inutile omnino esse aliquos in aliis legibus educatos ac peregrinos in urbe versari, quoniam vero (si penitius examinentur verba) in illis potius obiectio quam vera opinio et sententia inest, opportune quidem contrarium inferimus, ansaque hac data et accepta e re civitatis hic esse defendimus ut cives peregrinentur, patriisque sedibus aliquando evolent, aliasque gentes, terras ac nationes lustrent. Quod autem hoc ipsum suaserit philosophus, ipsius verba alibi declarant, ubi sic loquitur: Itaque perspicuum est ad legum ferendarum scientiam plurimum conducere terrarum peragrationem, in qua multarum gentium instituta legesque licet agnoscere. At vero in consiliis publicis historiarum et antiquitatis cognitio mirifice utilis est. Infer, si placet, ergo utilis est peregrinatio, sine qua haec bona nec recte sciri, nec facile acquiri, nec probe et faeliciter tractari possunt. Verum antequam longius abeam hoc nomen distinguo, quod peregrinatio sit aut publica aut privata. Illa est legibus instituta et restricta, haec libera privatae vel utilitatis vel delectationis causa sucepta. Illa publicam personam, publicum negotium, institutum ac mandatum publicum, publicum et utilem civitati finem seu bonum respicit; haec vero qualibet de causa impetrata venia in libera et immuni civitate fiat. Illa est peragratio, publica authoritate viro alicui spectato et solerti demandata, qua reipublicae nomine sed sine imperio in alias nationes ac gentes vehitur, idque aut mores et leges discendi aut negotia publica tractandi causa; haec denique est voluntaria multorum locorum ac gentium fructuosa et delectabilis lustratio, in qua privati cives proprium suum utile, iucundum aut honestum, id est opes, amoenitates, mores et artes quaerunt. Sive hanc sive illam intellilgas non refert, nam utramque apprime utilem esse in civitate probamus.
5. De illa primo sanae mentis dubitabit, cum sine legatione, quae est prima peregrinationis species, nulla omnino civitas, nulla respublica, nullum imperium constet. Sed de illa praeclare et docte Albericus Gentilis civilis scientiae doctor scripsit, ad quem, lector studiosum qui plura de legationibus scire desiderat, referendum puto. Solum hoc loco argumenta quibus probatur esse utilis et necessaria peregrinatio cudere et recensere oportet, nec non eiusdem leges praescribere ac demonstrare. Sunt ergo quidam limites huius quaestionis et conditiones pereginantium: prima ut nemo sine venia publica aut privata solum nativum deserat aliasque invisat nationes; secunda ut nemo iuvenili soli impetu aut affectu peregrinetur; tertia ut patria bonumque civitatis ante peregrinantium oculos ponentur; quarta ut qui peregrinantur sint aetate integri, ingenio maturi, viribus robusti, usu rerum experti; quinta ut sibi prospectum habeant ne quid necessarium in toto itineris circuitu deficiat; sexta ut mores, leges, consuetudines, aedificia et arcana aliarum civitatum diligenter observent; septima ut redeuntes in patriam rationem peregrinationis suae publice reddant, inde pro merito palmam et praemium suae peregrinationis acceptur. Haec omnia Plato (ut nostras Mulcasterus celebris ille optimorum ingeniorum cultor et formator doctissime collegit) in libris De Legibus sapienter docet. Nam peregrinationem aut ad commutationem rerum, aut ad religionem, aut ad civilem administrationem civitatis, aut ad iuventutis institutionem tanquam ad scopos praecipue referendam voluit. In prima classe mercatores, in secunda philosophos, in tertia legatos, in quarta morum ac legum oculatos observatores collocat. Si hae leges et fines peregrinandi sedulo ac serio observentur, non est dubitandum quin multum sit e re civitatis ut cives aliquando peregrinentur. His vero neglectis dici potest illud, cui peregrinatio dulcis est, amara patria; cui dulcis patria, amara peregrinatio; et iterum, Quibus domi nihil boni usui est, dulcis est peregrinatio.
6. Hactenus de legibus et finibus peregrinantium, nunc quod sit utilis ipsa peregrinatio concisis argumentis demonstremus. Nemo mortalium negat reipublicae faelicitatem in eo sitam esse, ut cives sint a periculis tuti, moribus sancti, artibus exculti, prudentia civili usuque rerum instructi, copia denique rerum externarum (quibus necessitati suae medentur) abundantes et referti: sed sine peregrinatione nullum horum omnium commode et faeliciter potest praestari: est ergo peregrinatio in civitate utilis et fructuosa. Haec singula ut probem si urges, sic a singulis argumenta peto. Ideo a periculis tutos et viribus potentes cives esse optavit hoc loco philosophus, ut difficulter invadi et oppugnari ab aliis, alios vero facile possint invadere: est ergo peregrinatio necessaria, qua cives exterorum consilia investigent, mores discant, et (si iure belli sint adoriendi) vires explorent. Sic olim peregrinati sunt permulti, iidemque aut sponte, ut nobiles Capani Romani, aut iussu, ut Aristo Carthaginem imperante Hannibale, duoque illi Hebraei in terram promissionis imperante Iosua. Si ergo tam prophana quam sacra exempla peregrinationem probent, absurdem est eandem si recusemus. Sed ad secundam rationem venio, quam sic formo. Moribus sancti debent esse cives: ergo necessarium est ut graves aliquando viri morumque censores et magistri alias nationes peragrent. Si enim Lycurgus eat peregre ut de moribus emendandis sui populi oraculum consulat, redeunti Lycurgo Spartani credent. Hoc est, si sapientes alias urbes et terras invisant, facilius multo in patriam reversi contagionem morum (novis adductis optimorum exemplis) tollent, suasque cives meliores reddent. Hoc modo suorum popularium mores Anacharsis correxisset in multas gentes peregrinando, hoc modo rex Scytharum peregrinando in Graeciam suos barbaros expoliisset nisi uterque ob illustrem conatum a Scythis fuisset occisus.
7. Tertia ratio utilis peregrinationis a cultu ingenii, a multiplici rerum scientia pendet. Incredibile enim est quantam gloriam quantosque fructus bonarum literarum peregrinatio philosophorum ac sapientium hominum antiquis rebuspublicis attulerit. Unde quaeso Romani suum Ciceronem lumen eloquentiae, unde Athenienses suum Platonem sapientiae sidus habuerunt? Nonne a Graecia quam ille, nonne ab Aegypto quam hic divinus diu salutavit? Addo nunc quartum argumentum quo iuste laudetur peregrinatio, quia experientiam usumque rerum parit, quippe hoc modo solum ingenia, mores, consilia, leges, consuetudines, ornamenta pacis, belli instrumenta, arcana rerumpublicarum aliaque mille nota fiunt quibus patria tutior, prudentior, beatior redditur. Ad hunc finem iussit Plato ut cives peregrinentur, in hunc finem etiam Lycurgus teste Aristotele in Cretam profectus est. Quid multis? In hunc finem permulti hodie terras et gentes obeunt. Nam aliter dic mihi qui possunt in pace, in bello, in foro, in portu cum exteris praeclare ad patriae salutem agere, si cum exteris ad tempus versati, exterorum mores ac ritus oculatiores quasi tests non cernant, si eorum (quae multis itineribus didicerunt) usu et experientia prudentiores cives non fiant? Postrema ratio a mercatorum portu peregrinationis laudem in forum civitatis vexit. Nam ubi mercatores si non sit peregrinatio, ubi rerum necessariarum commutatio si non sit hinc inde mercatorum libera et iusta navigatio, ubi denique splendor, ubi celsitudo, ubi lumen civitatis si cesset cum exteris gentibus negotatio? Dic quaeso cur fuerit inventa navis, si nulla navigatio, si peregrinatio nulla approbeteur?
8. Istis argumentis quinque alia possum (si verbis molestior non essem) pro utilitate peregrinationis adiicere, nempe quod peregrinatio sit oppressionis remedium, miserorum hospitium, conscientiae asylum, foederatum civitatum vinculum, et veluti speculum mortalium qui nihil aliud quam peregrinatium iter in hac vita agunt. Quod sit oppressionis remedium, hinc liquido constat, quia sub tyrannis oppressi cives medicinam salubriorem non habent quam fugam. Nam ut ab angue, cane et peste, ita a tyrannide et oppressore fugere oportet. Quemadmodum ergo medicus suadet saeviente peste ut cito, procul, tarde, ita politicus monet ut grassante Caesare, furente Clodio, Marcellus, Ligarius, Cicero ad tempus cedant, rebusque desperatis sine ullo in patriam aut principem rebellandi animo trans mare volent. Quid sit miserorum hospitium quis negat, cum ubique gentium tot peregrinantibus recipiendis hospitia liberaliter extructa, dotata, dicata videat? Advenam (inquit dominus) non contristabis, neque affliges eum, advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti. De asylo quid agam? Credo equidem piis Christianis sub Persa miserrime viventibus licere, si possint, peregrinandi nomine et praetextus subterefugere, Deumque verum in terra sancta adorare. Hoc licuit Iudaeis sub Pharaone oppressis, cur Christianis igitur non liceret? Saba peregrinata est ut audiret Salamonem, tres reges stella ducti ut viderent Christum. Sequitur quod peregrinatio sit faederatarum civitatum unio et quasi vinculum. Hoc vero inde liquet, quia haec civitatum conspiratio esse non potest sine honorificis legatis ultroque missis, at in legatis maxime usus peregrinationis civilis cernitur. Postremo speculum est mortalium in hac vita, quae vita nihil aliud est quam ipsa peregrinatio et transitus ad futuram, in qua bene peregrinantibus gloria, ignavis vero et tardis ignominia datur. Concludo igitur peregrinationem utilem, imo necessariam esse civitati et propter salutem civitatis, et sanctitatem civium, et propter ingeniorum cultum, et propter experentiam rerum, et denique propter necessitatem mercatorum, quibus causis addo illas quinque quas modo breviter et dilucide addidi et adumbravi.

DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS
Utrum classis bellica et navales copiae sint omni metropoli necessaria?

Usus classicae et navalis pugnae probatur necessarius propter:

Perpetuam defensionem urbis.
Facilem expugnationem hostis.
Conservationem vicinae gentis
Augmentationem honoris, qui a re nulla magis quam a classe probe instructa pendet.

9. OPPOSITIO Nautica potentia audaciam, audacia temeritatem, temeritas seditionem, seditio denique tristia bella et eventa gignit: ergo nautica potentia tristia bella et eventa gignit. Primae partes huius soritis in textu probantur, quia nautici (ut docet philosophus) usu maris feroces facti omne legum morumque iugum cervicibus suis facile excutiunt. Quo dato, sequitur non esse utile ut ab urbe navalis exercitus aleretur.
RESPONSIO Etsi nautici plerique sint quidem consuetudine vitae ferociores, ut Martis agnoscas filios, cum tamen illorum ferocitas sit necessaria, potius legibus et prudentia magistratuum est emollienda quam illius defectu extinguenda civitas. Praeterea negamus nauticam potentiam ordine et ratione institutam audaciam, temeritatem aut seditionem gignere, imo affirmamus potius haec mala ac monstra a civitate pellere et arcere.
OPPOSITIO Nautica potentia non est necessaria urbi: ergo male hoc loco eiusdem necessitas ponitur. Antecedens est expresse in textu, nam haec sunt Aristotelis verba: Ingens hominum multitudo quae versatur in negotio et instrumento nautico civitatibus necessaria non est.
RESPONSIO Intelligit per ingentem illam hominum multitudinem quae in mari versatur nauticam turbam quam a catalogo numeroque civium excludi voluit. Non ergo sequitur hoc argumentum, nam quamvis non est necessarium ut nautici sint cives, illorum tamen potentia et copia possunt existere necessariae.
OPPOSITIO Praefecti navium ante ab Aristotle inter primarias partes annumerantur: ergo videtur contradicentia dicere cum iam idipsum neget.
RESPONSIO Quidam respondent hoc loco non excludi a libertate civitatis praefectos classis, sed immanem turbam ac multitudinem nauticorum. Alii vero respondent illos non excludi a communi et mixta politia, sed ab optima civitatis forma de qua hoc loco agitur. Utrumvis responsum probabiliter adhiberi potest.
OPPOSITIO Navicularii maximis periculis se reipublicae causa obiiciunt: ergo indignum videtur illos a libertate civitatis nomenque civis penitus excludere.
RESPONSIO Fatendum quidem est eos qui in tumultuoso mari versantur gravissima vitae et fortunarum discrimina subire. Ratio tamen non inde sequitur quod ea de causa maximis civitatis honoribus ac beneficiis fruerentur. Nam sic iuxta probari potest servis a natura maximas urbis dignitates deberi, quia illi quidem maxime laborant. Sed respondemus nauticis multa beneficia, multas immunitates ac privilegia multa concedi debere. Hoc tamen non permittit philosophus ut in senatum tanquam consules ac patricii viri permittantur.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
An peregrinatio sit utilis?

Utilem esse pereginationem probant:

Salus civitatis, nam hoc modo tutior redditur.
Sanctitas morum, nam alienis moribus legibusque perspectis et meliores et cautiores efficiuntur cives.
Cultus artium, nam hoc modo augentur magisque splendescunt scientia.
Usus rerum, qui peregrinatione maxime acquiritur.
Necessitas mercatorum, quorum opera et et peregrinatione suis defectibus medetur civitas.
Oppressorum subsidium, quo evitatur furor.
Miserorum hospitium, quo lenitur calamitas.
Conscientiae asylum, quo animus Deo consecratur.
Confaederatarum civitatum vinculum, foedus et fides, quae legatorum opera servantur.
Speculum mortalium, in quo qualis sit haec vita in via ad aliam cernitur.

10. OPPOSITIO Tria magna incommoda peregrinatio in civitatem vehit, nempe corruptionem morum, mutationem legum, contentionem civium propter nimiam peregrinantium multitudinem: non est ergo peregrinatio utilis reipublicae. Antecedens a philosopho in fronte huius capitur innuitur. Ratio constat, quia, his monstris in civitate conceptis et creatis, necesse est ut civitas lethale vulnus ferat, quippe corruptio morum perniciem, grande periculum legum mutatio, discordia civium interitum civitatis secum apportat.
RESPONSIO Non ex peregrinatione civium sed ex admissione, mora et confusione peregrinorum haec mala enasci et procude docet philosophus: non ergo peregrinationem utilem esse negat, sed nimiam moram et multitiudinem peregrinantium qui in urbibus diu morati et veluti in sinum admissi civitatis mores saepe inficiunt, nec non viribus auctis res magnas audacius tentant, caeterum haec nunquam aut saltem raro cives nati et germani agere nitentur.
OPPOSITIO Vix tolerantur insaniunt meo iudicio qui fertiles agros iure proprio possessos spinis ac vepribus tabescere et suffocari sinunt, ut alienos eosdemque steriles et effaetos colant. Videtur ergo peregrinantes oleum ac operam perdere qui patriam (quae est gratissimum solum) deserunt ut alienas terras illis quidem non matres sed novercas erratice ac spaciose peregrinando admirentur.
RESPONSIO Similitudo non tenet, nam peregrinantes a nobis descripti patriam incultam non deserunt, alienas gentes ac civitates non ideo salutant ut easdem colant et admirentur, sed idcirco instituta est peregrinatio ut multis et magnis rerumpublicam arcanis sapienter notatis iisdemque peregrinantium opera veluti in tabula conscriptis respublica beatior et fortunatior fiat.
OPPOSITIO Fragilis et flexibilis est natura hominis, verendum ergo est ne peregrinantes praemiis aliarum nationum allecti capitale odium in patriam concipiant, eandemque reversi aut peregrinis moribus contagiose inficiant, aut cum hoste diutius morati armis nefariis seditiose invadant. Horum utrumque (si divinis et sacris credamus) Iereboam ex peregrinatione in Aegyptum contigit, nam tandem reversus patriam suam tyrannide oppressit, populumque ad vitulos Aegyptiorum deos adorandos traxit.
11. Fatendum est flexibilem et quasi ceream esse naturam humanam eandemque solis radiis, verbisque et minis cito principum liquescere. Rarissime vero ista affectuum procella in graves et prudentes viros (quos hic solum admittimus) cadit. Se autem semel, bis terve cadat, unius aut alterius scelus tam nobile bonum civitatis non perderet.
OPPOSITIO Alexander dum Persas non invisit modo sed vicit lingua, cultu, mollitie Persa, non natus sed factus est. Hannibal dum Capuam cepit, a Capuana captus in amore languet. Antonius pro Cleopatra oblitus est patriam, suamque ipsius animam misere effudit. Circes veneficia peregrinantes Ulyssis socios in porcos transformarunt, auscultantes sibi Syrenes impulerunt in syrtes. Quid multis? Et se et suos obliviscuntur qui peregrinam Loton, ut est apud Homerum, gustant. Peregrinatio ergo plus mali quam boni civitati adfert. Congressus enim sapientium confert prudentiam, non montes aut maria, ut Erasmus ex Laertio probat.
RESPONSIO Umbra haec est argumenti et pondus idem cum superiore habet, nam quamvis aliqui in flore aetatis peregrinantes dulci veneno capiuntur, graves tamen et prudentes viri (ut modo diximus) Circes poculis Syrenum catelinis ab aureo vellere quod quaerunt rarisssime possunt avocari. Ratio est, quia ut in illis affectuum faces ardent propter aetatem, ita in his edomitis cupiditatibus senilis prudentia et prudens senectus vivit.
OPPOSITIO Fama celebres et excellentes olim respublicae severis legibus omnem peregrinationis usum sustulerunt: est ergo verisimile non esse necessariam reipublicae ut hoc praetenditur. Antecedens constat, quia Lacones et Cretenses tam ad se omnem aditum legatis quam a se omnem portum peregrinari volentibus iusserunt occludi ac prohiberi.
RESPONSIO Insignes illae respublicae non funditus peregrinationis usum sustulerunt (ut hic tu ais), sed tumultuante hoste sapienter quidem portus ac portas suas occluserunt, ne ab iisdem tanquam ab equis Troianis hostiles insidiae et proditiones in urbes reperent motumque seditionis excitarent. Alii respondent historicam solum non philosophicam peregrinationem in illis civitatibus prohiberi. Historica peregrinatio est eorum qui varias urbes perlustrant ut aliquid se vidisse prae caeteris gloriari possint, atque hi coelum non animum mutant, hi solum in itinere artem ac privilegium portentiose mentiendi acquirunt. Philosophica peregrinatio est eorum qui sapientiam aut experientiam sibi proponunt, hoc vero nulli negatur.
OPPOSITIO Marcus Tullius senator pene sexagenarius proconsul Siliciae dehortatur Caelium Rufum a peregrinatione hoc modo: Urbem, mi Rufe, cole, et in ista luce vive. Omnis enim peregrinatio (quod ego ab adolescentia iudicavi) obscura et sordida est iis quorum industria Romae potest illustris esse, quod cum probe scirem utinam in sententia permansissem! Videtur igitur M. Tullius ab adolescentia ad senectutem usque omnem peregrinationem obscuram et sordidam iudicasse.
SRESPONSIO Suadet Caelio aedili iam curuli ut urbanos magistratus honoribus provincialibus longe praeponat, atque ita quidem multo utilius esse puto (quia in republica multae sunt provinciae) in ea prudentiam pleno de flumine haurire quam in provinca parvos quasi rivulos peregre degustare. Comparate igitur non simpliciter de peregrinatione hic loquitur orator, Quod hinc constat, quia antequam munera publice suscepisset vel ob aetatem capere potuisset peregrinatus est ipse in Graeciam ut augeret eloquentiam et prudentiam, quod quidem praeclare sub ea peregrinatione perfecit. Nam Atticam facundiam ipsumque quasi Palladium Graecae sapientiae in forum et Capitolum Romanum duxit, statuamque aeternam eloquentiae divinae Palladi in senatu finxit et consecravit.

Caput vij

Utrum in temperatis regionibus ac climatibus mundi habitantes sint ad praxim politicae scientiae omnium docillimi?

E urbis fine, materia, situ et mensura satis iam disputatum est, nunc agendum est de qualitate, quam hic philosophus partim in moribus civium, partim in viribus coelestium corporum collacandam putat. Memini me antea pauca de officio magistratuum quoad climatum siderumque rationem, motum ac influentiam disputasse, ibique docuisse ad eos pertinere plurimum ut scient sub quibus coeli partibus et aspectibus versantur. In hoc enim principes viri cuiusque nationis philosophari debent ut (mediocri scientia in descriptione mundi, in contemplatione coeli comparata) accuratius demum intelligant quibus rebus suos subditos et cives accomodent. Nam plerumque mores animi non solum corporis temperaturam et affectum, sed etiam influentiam et aspectum coeli impressum sentiunt. Hinc qui sub altis et frigidis climatibus mundi nascuntur homines cordati satis, sed minus ingeniosi; qui vero sub imis et torridis partibus degunt ingeniosi satis, sed minus cordati et audaces fiunt. Sequitur ergo illud quod maxime in quaestione urget Aristoteles, nimirum eos qui in temperantis ac mediis regionibus mundi versantur esse quidem ad politiam natos, quippe utriusque temperaturae participes facti et ferocem inquit atque animosam et solertem atque ingeniosam naturam habent. Pro exemplis in textu sunt Europa, quam frigidam et animosam, Asia, quam calidam et solertem, Graecorum politia, quam mediam et utriusque compotem esse definit Aristoteles. Graecos ergo ad praxim politicae scientiae, hoc est ad prudentiam et animositatem, docillimos esse hic confidenter affirmat. Sed haec meo iudicio generatim de climitatibus et qualitatibus caeli ab Aristotele dicuntur, nam statim haec verba addit: eodem etiam modo inter se differunt Graecorum nationes, aliae enim ingenio praeditae sunt mero et simplice, aliae ad utramque vim bene temperatae, quasi diceret non sunt tantum totius mundi climata et spacia, sed variae singularum nationum plagae ac loca consideranda. Nam saepe evenit ut in unius eiusdemque imperii ac nationis circulo multifariam populus tam in corporis quam in mentis dotibus afficiatur. Exempli causa, Borealis plaga nostrae regionis robustiores corpore, australis vero infirmiores gignit; qui autem in centro ipsius regni vivunt medium quasi inter haec duo extrema tenent.
2. Sed dices, quare Boreas fortes et armatos, quare Auster molles et togatos facilt? Respondeo quia Boreas impense frigidus intus corporis calorem pellit, et quia auster impense calidus internum calorem dissolvit. Conceptus enim calor animositatem, evocatus debilitatem parit. Hinc boreales strenui et bellicosi, hinc australes infirmi sed ingeniosi habentur, quippe qualis est humorum in corpore partiumque proportio, talis est in ipso animo vis, motus et affetio. Nam animus in hoc trunco corporis multum ab externo aere, multum a caelo, multum ab ipsa materia pendet. Ratio est, quia omnia (ut docet philosophus) per sensuum quasi media et instrumenta sapit. Vidit sed per oculum, audit sed per aurem, tangit etiam sed per manum, immo (quod maius est) intelligit et ratiocinatur sed per phantasma et phantasiam. Magnam ergo vim habet loci, aeris, corporis coelique actio seu dispositio, si mores populi et affectiones spectes. Quare qui recte haec a nobis disputata animadverterint, intelligent illi quidem praxim et opus politiciae scientiae non inepte ad Graecos eosque qui mediam totius mundi aut regionis alicuius plagam inhabitant referri. Nam attende, tria sunt quae hoc efficiunt, optima constitutio corporis, saluberrima dispositio aeris, benignissima influentia sideris. In mediis enim climatibus ac regionibus mundi complexio hominum maxima ex parte sanguinem, aeris dispositio proportionem sanguinis, coeli aspectus sanguinis augmentum et conservationem respicit. Sed sanguis est pabulum cordis quo vivere, est vehiculum mentis, quo sapere et sentire dicimur. Nam dum animus est actus corporis tam diu sanguinis motu et pulsu agitatur, quo ergo purior est sanguis eo subtilior est spiritus; quo spiritus subtilior eo mens ipsa divinior ex excellentior dicitur, non quod animus non sit immortais, si absolute consideretur, ut est spiritus, sed quod ab organis et humoribus dependeat, si comparetur ad corpus cuius forma et actus primus definitur.
3. Huc tendunt haec omnia quod frigidae zonae et climata mundi homines magnanimos sed rigidos, quod torridae ingeniosos sed timidos et meticulosos efficiant, qui vero medias partes et temperatas colunt, et Martis et artis periti ad praxin politicae <scientiae> docillimi aptissimique habeantur. Nam complexione corporis, dispositione aeris, coeli constellatione ad prudentiam et magnanimitatem sunt propensiores, at hae duae virtutes homines insigniter politicos reddunt. Nam prudentia prospicit futura, apprehendit media, dubia quae occurrunt facile dissolvit, magnanimitate autem quae sunt prudenter incepta faeliciter perficiuntur omnia. Sed dices quomodo tum Graeci et Romani, qui sub hoc aspectu et zona vivunt, sua gloriosa amiserunt imperia? Respondeo figuram et aspectum coeli solum inclinare ad hoc opus, voluntatem autem perficere. Sed Graeci et Romani naturae inclinatione fortes et ingeniosi, sponte ignavi et otiosi evaserunt, suisque deliciis mancipati perdiderunt imperia. Suadet ergo Aristoteles ut legumlatores et magistratus potius virtutis formam quam figuram caeli contemplentur, utque ad eius nutum civium mores confingant et instituant. Nam etsi Graecos climatis temperies fortes et politicos, Asianos autem eadem solertes timidosque fecit, consuetudo tamen naturae hunc cursum alteravit. Plurimum ergo vivendi et administrandi ratio a prudentia magistratus pendet. Quo vero magistratus esse contendunt in civitati, et acri ad cogitandum ingenio, et feroci ad audendum animo esse debent, non tamen sicut Plato docuit, nempe ut sit notis mites et agni, ignotis canes ac infesti. Si enim ullus ardor animi in illis saeviret, potius in notos (si sunt iniusti) quam in ignotos (si non sint iniuriosi) accendi et inflammari debet, quippe notos vi qua quadam animi diligimus, ab illis ergo laedi, ab illis vulnerari vulnus immedicabile haberi solet. Hinc Archilochus poeta illa Lacedaemonius de amicis quaerens sic animum suum alloquitur:

Nonne appetebant iugulum amici ipsi tuum?

Praeterea natura et experientia hoc docent esse verissimum, quod notorum, imo fratrum odia sint quidem maxime intoleranda. Quamvis ergo magnanimi, feri et asperi in neminem esse debeat (siquidem in illis nihil est laudabilius placabilitate atque clementia), si tamen a nobis et amicis in eos contumelia fluat, in illos severius quam in ignotos et peregrinos feruntur.

Nam bella fratrum saeva, pugnaeque asperae,
Qui valde amarunt, odia gerunt acerrimae.

Et haec quidem apperent in Abelo et Caino, in Iacobo et Esau, in Romulo et Remo, in Etocle et Polynice fratribus et filiis Oedipi (nam ex sua ipsius matre viperas istas genuint) qui, ut ferunt, sic vivi se mutuo oderunt ut mortui et in ignem positi seipsos flammis diviserint. Notos igitur et amicos maxime vero nobiles et primarios viros cavere oportet, ne ex amicis inimici facti se capitali odio prosequantur. Nam Astiages Harpago, Atreus Thieste sine caede et sanguine conciliari nolunt.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

In temperatis climatibus ac regionibus mundi habitantes probantur esse optimi politici, quia in illis est:

Optima constitutio corporis.
Saluberrima dispositio aeris.
Benignissima influentia sideris.
Maxime aequalis participatio utriusque extremitatis, quae omnia aciem animi plurimum acuunt et ad prudentiam atque magnanimitatem propensiorem reddunt.

4. OPPOSTIO Erravit Aristoteles de climatibus et regionibus mundi: ergo de illis recte quoad civitatis usum disputare non potuit. Antecedens probatur, quia ille neque sub duobus arcticis circulis propter immanitatem frigoris, neque sub torrida zona propter immanitatem caloris ullum populum habitare posse somniavit. Sed oceano iam perlustrato hoc falsum esse experientia docet.
RESPONSIO Error hic non solum Aristotelis sed Ptolomaei et omnium fere astrologorum fuit. Argumentum tamen hoc negatur: nam etsi loca singula non noverit, eorum tamen qualitates ex generali contemplatione climatum optime descripsit.
OPPOSITIO Generalis ista cognitio de moribus hominum est nimis confusa: ergo non recte traditur. Antecedens patet, quia ex hac generali regula certa in singulis regionibus morum non nascitur scientia.
RESPONSIO Non requiritur certa scientia, satis est si sit probabibilis coniectura. At talis ex hac generali cognitione iam assignata facile colligitur, si partes singularum regionum secundum plagas mundi distribuantur.
OPPOSITO In praxi politicae scientiae fortitudo requiritur: sed in frigidis nationibus magis fortes et animosi reperiuntur homines quam in temperatis: ergo potius in frigidis quam in temperatis regionibus nascuntur politici.
RESPONSIO Ad praxim politicae scientiae non solum fortitudo sed etiam prudentia requiritur, sed in temperatis regionibus habitantes utriusque virtutis compotes magis fiunt. Praeterea negamus in frigidis nationibus magis fortes reperiri, nam in illi saepius robur quam fortitudo dicitur.
OPPOSITIO In calidis regionibus vivaciores, subtiliores et prudentiores reperiuntur homines, ut hic fatetur Aristoteles: ergo aptiores ad munera civitatis.
RESPONSIO Quamvis prudentiores et subtiliores in calidis locis reperiantur, sunt tamen plerumque imbecilles et meticulosi. Minus ergo apti ad civitatem quam qui in mediis habitant.
OPPOSITIO Virtutes mentis sunt, non regionis, non coeli influentis: ergo inconsiderate contrarium hoc loco insinuantur.
RESPONSIO Virtutes mentis sunt perfecte, regionis et coeli inchoate. In illa enim splendent, ab his tamen quodam modo fluunt. Nam ut imbres terram aptam ad faecunditatem, ita benigna coeli et regionis vires hominem propensum ac docilem ad virtutem capessendam reddunt.

DUBIUM CAPITIS
An iure severius in notos, si peccent, quam in ignotos animadvertere liceat?

5. OPPOSITIO Natura (ut hic docet Aristoteles) amorem quendam ergo notos genuit: ergo severitas illa in notos non est iusta.
RESPONSIO Amare notos natura docuit si nullam iniuriam agant. Caeterum iniuria ab illis illata duplicem meretur paenam, una quia amicos fallunt, alteram quia laedunt. Fallunt, quia aliud ob illorum amicis expectatur; laedunt, quia loco amicitiae damnum infertur.

Caput viij

Utrum omnia sine quibus constare non potest civitas sint vere partes civitatis?

LIA pars et sectio huius libri (in qua de proxima materia et instrumentis civitatis agitur) ab hoc capite octavo initium habet. Remota materia regio est, proxima autem ipsorum civium varia multitudo. Haec pars seu tractatio quatuor habet capita: in primo rerum necessariarum enumeratio, in secundo verarum partium usus et distinctio, in tertio ipsi cultores et possessio, in postremo maenium, fontium, aliorumque operum quae ad conservationem civitatis spectant descriptio explicatur. Primum in hoc capite movetur quaestio, utrum omnia sine quibus constare non potest civitas sint vere partes civitatis? Negantem partem quaestionis hic tenet philosophus, eamque tribus argumentis probat, nimirum a comparatione civitatis cum operibus naturae, a notatione partium, et ab ipsarum inter se distinctione respectus finis. Primum argumentum sic habet. Quemadmodum fit in effectis naturae, ita in hiis ex quibus consistit civitas: sed multa sunt in illis necessaria quae non sunt partes, ut cibus, potus, somnus animali: ergo multa sunt in civitate necessaria quae non sunt partes civitatis, ut artificum instrumenta, servi, agri, pecuniae et his multa similia: at sine his constare non potest civitas, ergo omnia sine quibus civitas constare non potest non sunt partes civitatis. Secundum argumentum a notatione partium sic est. Omnes partes aliquid commune habent, cum toto in quo communicant: sed omnia quae sunt necessaria in civitate non habent aliquid commune in quo communicant: ergo omnia necessaria civitati non sunt partes civitatis. Maior constat, quia omnes partes rei naturalis habent totius formam communem. Exempli causa, partes animalis animam a qua suas vires, motum et officia petunt, sed multa sunt necessaria civitati quae in anima et forma (ut ita loquar) civitatis nihil commune habent, ut servi, opes, et instrumenta, quae non sui, sed gratia sese utentium in civitate adhibentur. Postrema ratio hoc modo formatur. Quaecunque in fine civitatis communicare non possunt non sunt per se partes civitatis: sed multa sunt necessaria civitati quae in fine eiusdem communicare non possunt: ergo multa sunt necessaria civitati quae non sunt partes civitatis. Maior constat, quia omnes partes ad formam totius a qua motionem, et ad finem a quo perfectionem habent reducuntur. Minor probatur, quia servi aliaque multa de quibus modo diximus sunt quidem civitati necessaria, et tamen non communicant in civitatis fine. Sed finis (inquit philosophus) civitatis est multiplex, nam alii sibi proponunt optimum virtutis usum, unde aristocratia et regnum, alii opes, unde divitum potentia, alii libertatem, unde democratia seu status popularis nascitur.
2. His iam decisis ac definitis, sex valde necessaria ad omnem civitatem paucis demonstrat, quae nominatim sunt alimonia, artificia, arma, pecuniae, sacra, iudicatio. Unde colligitur quod in urbe necessario requirantur agricolae, artifices, milites, opulenti, sacerdotes, et iudices, ut Sesostris rex Aegypti primusque author huius partitionis olim praeclare docuit. Cibi comparatio ad agricolas et pastores, instrumentorum confectio ad artifices, armorum usus ad milites, divitiarum suppeditatio ad locupletes, sacrorum procuratio ad sacerdotes solum, iudicatio et ad tribunales iudices et ad curiales senatores consultorersque pertinet. Nam consultare est de rebus honestis et utilibus iudicare. Haec inquam omnia sunt adeo necessaria ut sine illis civitas nullo modo constare aut florere possit. Nam sine victu et alimento cives non vivunt, sine instrumentis artes non exercentur, sine armis nec contumaces et seditiosis in ordinem coguntur, nec hostium impetus et iniuria propusatur. Sine vi pecuniae nec splendor domesticus, nec decus urbis, nec subsidium rei militaris quaeritur. Sine sacerdotio (quod in primo loco, ut hic docet philosophus, ponendum est) nulla religio, sine religione nullus Dei timor, sine timor Dei nulla iusta actio, nullus probe vivendi ordo in civitate manet. Quid multis? Sine iudicio et iudice tribunalia, leges nec non ipsa iustitia silent, omniaque male succedunt et pervertuntur omnia.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

In hoc capite absolvuntur duo, scilicet:

Quaestio, in qua probatur quod omnia necessaria civitati non sint partes civitatis, ut patet argumentis a:

Comparatione animalis ac civitatis.
Notatione partium communicantium in totius forma.
Consideratione finis ad quem partes reducuntur.

Enumeratio eorum quae sunt ad omnem civitatem necessaria; haec autem sunt:

Alimonia, quae ad agricolas spectant.
Artificia, quae ad artifices spectant.
Arma, quae ad milites spectant.
Opes, quae ad opulentos spectant.
Sacra, quae ad sacerdotes spectant.
Iudicia, quae ad iudices et senatores spectant.

3. OPPOSITIO Quacunque sunt ita necessaria ut sine iis res esse non possunt, sunt partes rei: ergo falsum est quod hic docet philosophus, nempe esse quaedam necessaria sine quibus civitas esse non potest, cum tamen neutiquam sint partes civitatis. Antecedens probatur, quoniam quaecunque sunt ad essentiam rei necessaria sunt solum principia, ut alibi docet Aristoteles: sed principia rei sunt partes: ergo omnia quae sunt necessaria ad essentiam civitatis sunt quoque partes civitatis.
RESPONSIO Non solum esse essentiae (ut loquuntur) sed esse existentiae hic intelligit philosophus. Quaecunque ergo sunt necessaria ad essentiam civitatis sunt ipsa principia et partes, ut civium multitudo et ordo. Sed quaecunque sunt necessaria ad bene esse, hoc est ad existentiam, completae civitatis non sunt semper principia ac partes, ut servi, possessio, leges, aliaque permulta quae ab Aristotele recensentur.
OPPOSITIO Instrumenta rei sunt partes: ergo male servi, pecuniae et aedificia (quae sunt instrumenta civitatis) partes eiusdem esse negantur. Antecedens patet, quia ut manus et sensus dicuntur instrumenta et partes corporis, ita pecuniae et servi sunt instrumenta et partes civitatis.
RESPONSIO Non est similis ratio et proportio utriusque. Cum organa corporis in eiusdem forma communicent, instrumenta vero urbis in forma civitatis non communicent. Praeterea affirmo instrumenta partes per accidens (ut aiunt) et metaphorice, non autem per se et vi sua dici.
OPPOSITIO Pecuniae non sunt necessariae civitati: ergo sex illa quae recensuit Aristoteles non sunt necessaria. Antecedens probatur ratione et exemplo: ratione, quia pecuniarum nulla est satietas; exemplo, quia a Lycurgo omnis pecuniarum tollebatur usus.
RESPONSIO Pecunia non hic sumitur solum pro impresso auro et argento, sed pro qualicunque mensura et medio rerum commutandarum. At sine pecunia sic accepta civitas omnino esse non potest.
OPPOSITIO Principes sunt praeferendi sacerdotibus: ergo male in textu sacerdotium caeteris omnibus praefertur. Antecedens constat, quia principes sunt ipsae animae et oculi civitatis, imo (ut alibi docet philosophus) sunt tota civitas.
§RESPONSIO Praeferendi sunt principes rerum civilium iurisdictione, praeferendi autem sacerdotes rerum divinarum ordine. Sunt enim principes summi magistratus civitatus, sunt sacerdotes legati Deo et primae interpretes veritatis. Theodosius enim res urbanas, at Ambrosius res sacras et Deo consecratas tractat.

Caput viiij

An sordidi artifices creari possint sacerdotes? Quaque aetate sacerdotes sint initiandi?

UONIAM nihil in hac mea interpretatione Aristotelis aut otiose praetermittere aut temere praecipitare apud me proposui, ea quae sunt in hoc capite vel minus necessaria, vel satis demum per se perspicua non sunt negligentius omittenda. Succinctius tamen et pressius hoc loco agam, ne ex mure leone, ex colle montem fingam. Egit (ut vides) philosophus de sex operibus necessariis civitati: omnia quae sunt necessaria non ideo partes esse, quia sunt necessaria ostendit. Nunc sex ista accuratius discutitit, quaedam ex illis partes esse, quaedam partes non esse concludit, et ut verbo exponam singula, haec summa est eorum quae dicuntur. Primum quaerit Aristoteles utrum ex ista sint sint omnibus et singulis communia; hoc est, an idem possit esse agricola, artifex, miles, dives, sacerdos, consul. In populari potentia seu democratia potest (inquit), sed in oligarchia optimoque statu reipublicae non potest. Nam in illis distincta sunt munera civitatis, distincti ordines et classes civium. Hinc sequitur in textu quaedam expositio partium, nempe quod in optima civitate (de qua hic solum agitur) sint tantum boni et iusti viri cives (nam in hoc statu idem est bonus vir ac bonus civis). Agricolae ergo, artifices, mercatores proprie et per se huius administrandae formae non sunt partes. Milites vero gravis armaturae, iudices, sacerdotes vere partes dicuntur. Excluduntur tres illi quia operi, arti, lucro intenti rarius virtutem colunt, hii vero tres admittuntur quia fortes, iusti et religiosi virtutem maxime intuentur. At dices oblitus est sui Aristoteles, nam paulo superius milites etiam a civium catalogo penitus expunxit. Erras, non omnes milites sed militum faecem et turbam nauticam, quae ferox est, a senatu et concilio urbis exclusit. His positis, tria illa postrema munera (quae maxime ad cives pertinent), nempe militum, iudicum et sacerdotum, eisdem hominibus mandari posse affirmat. Hoc tamen fieri debet diversis aetatibus, prout hominum natura et conditio poscit. Iuvenibus enim officia militaria propter vires, senioribus tribunalia propter virtutes, maximis natu et quasi emeritis sacerdotia propter egregias animi dotes ascribi et concedi debent. Sic ex milite aut iudice fieri potest sacerdos, sed ex artifice, agricola aut mercatore nullo modo.
2. Hinc quaestio est quam proposui, utrum sordidi artifices creari possint sacerdotes, quaque aetate sacerdotes sint inaugurandi? Verba Aristotelis haec sunt. Reliquum est ut ex eis quos supra numeravimus sacerdotum genus, atque horum quidem descriptio et ordinato non obscura est. Nam neque agricola neque illiberalis et sordidus artifex sacerdos instituendus est. A civibus enim Deum coli decet. Et paulo post: Decet (inquit) Deo immortali cultum tribuere, et aetate grandibus temporisque spatio defessis requiescendi licentiam dari. His videntur sacerdotia deferenda. Hinc colligo quod in consecratione sacerdotis secundum philosophum consideranda sunt tria, nimirum ordo, vita, aetas: ordo venerabilis, vita caelestis, aetas grandis et senilis esse debet. Per ordinem omnes sutores, cauponarios, tabernarios, omnesque illiberalium ac sordidarum artium professores; per vitam omnes sicarios et sceleratos homines; per aetatem omnes pueros et perturbationum servos a nomine sacerdotum excludi volumus. Sed in hac re primum rationem Aristotelis in textu examinemus. Sordidus (inquit) artifex sacerdos instituendus non est. Rationem addit, a civibus enim Deum coli et adorari decet. Sed quid sibi velit hoc ipsum enim? Sic formetur ratio, quomodo tandem sequitur? A civibus Deum coli et adorari decet: ergo sutor non debet sacerdos fieri. Recte quidem sequitur, nam si a civibus Deum religiose coli et adorari velis, sutores et cauponarios (qui religionem in contemptum trahunt) ab ordine sacro arcere debes. Si ratiocinari ergo placet, sic syllogismum confice. Ubi religio in contemptum trahitur, illuc Deus non rite colitur: sed ubi sutores sordidique artifices fiunt sacerdotes, ibi religio in contemptum trahitur: ergo ubi sutores sordidique artifices fiunt sacerdotes, ibi Deus non rite colitur. Si ergo Deum rite coli et adorari velis, sutores et artifices ab ordinibus sacris exterminare debes. Praeterea sacerdotis officium est munda Deo sacrificia offerre, sapienter Dei oracula et mysteria reserare, populum ipsam veritatem docere, civium animos virtutum praeceptis et exemplis imbuere. Sed quam praeclare rudes et imperiti (ut ne quid gravius dicam) sutores haec faciant nemo est tam imprudens qui non viderit, nemo est tam impius qui tali commisso scelere non lugeret. Porro quorsum Athenae, academiae, collegia, gymnasia, loca sacra ubique condita et fundata fuerunt? Quorsum artes studiaque sapientiae in tanto honore semper extiterunt, si sapientibus viris relictis otiosi carnifices et faeces populi in vineam domini admittantur, qui aut tanquam idola nihil loquuntur, aut tanqua monstra depraedantur in gregem? Deinceps quomodo res sacras honorifice ut decet, religiose ut debent, possunt carbonari aut bubulci tractare, qui nigris et illotis manibus res viles et sordidas modo tetigerunt? Isti potius ad pistrinum et haram quam ad sacerdotium et aram nati sunt et constituti.
3. Sed, Deus bone,

Ordo sacerdotum fatuo turbatur ab omni,
Labitur et passim relligionis honos.
Non Numa presbyteros tales in templa sacravit
Prisca, sed in cunctis integra vita fuit.

Absit a meis dictis acerbitas, absit omnis contumelia, venia tamen data, quae author addit addam:

Quis furor, o miseri, ad vos mystica sacra prophanos
Compellit? Procul hunc tollite quaeso manus.

Quid addam? Necesse est languere civitatem in qua tales sacerdotes vivunt. Vivunt dixi? Imo vivunt, si vivere dicantur illi qui nomen mortis gerunt. Sunt enim plantae sed sine vita, fontes sed sine aqua, stellae sed sine luce, bullae et undae maris quae omni flatu in syrtes rapiuntur. Gregem enim pascere non possunt, nam carent cibo. Docere non possunt, nam carent arte. Tales ergo (etsi ambitiose petant) ad sacerdotium in Eutopia et beata civitate admitti non debent. Quid multis? Obeamus terras et gentes, nulla profecto inveniemus exempla, nulla instituta maiorum, nulla sacrae aut humanae philosophiae edicta quibus innixi istam absurditatem Gryllos ad sacros ordines admittendi defendamus. Romani et omnes apud saeculum prius gentes suos augures, aruspices, flamines, coniectores, sacerdotes viros graves, pios, doctos, sapientes habuerunt. Quid? An ethnici in sua superstitione tam cauti, nos Christiani in vera religione tam incauti et negligentes sumus? Res levis non est, non est lana caprina de qua nunc agimus. Necesse est ut oves pereant, si pastores in lupos, mulos, aut asinos transformentur; hoc est, si sordidi artifices Simone olim Mago, iam Magno patrono per fenestram et non per ostium in ovile Christi irruant et ingrassentur. Remedium huius rei est praeceptu facile (o utinam factu non esset difficilimum!): si vocatio, probatio, institutio et consecratio oberverentur. A Deo enim vocari debent, probari debent vocati, probati vero pie instituti et consecrari debent sacerdotes.
4. “Sed qua aetate?” fortasse ais. Respondo ex Aristotele cum sint aetate grandiores, hoc est cum affectuum turbine sedato iustitia, prudentia, pietate et sibi et aliis vivere ac lucere possint. Nam si philosophus iuvenes non esse idoneos auditores moralis philosophiae docuerit, quanto melius nos pueros non esse aptos professores divinae philosophiae tandem opinemur? Sed

En flatum multi modo spiritalem
Appetunt primis iuvenes ab annis:
Paenitet tandem fatuos relicto
Vivere mundo.

Nam cruda haec aetas pene nullam aut saltem languidam concoctionem virtutum habet, quippe tametsi in ea ebullescit sanguis, effervescunt spiritus, tota natura in ea viget, prudentia tamen, consilium, devotio, iustitia, pietas, sapientia, omnesque pene virtutes frigent. Iuvenes ergo non sunt (praesertim si in illis fomites affectuum ardeant) ad tam sacrum officium admittendi.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Exponuntur hic duo:

Partes optimae civitatis, quae sunt aut:

Per se, ut milites, iudices et sacerdotes, quia fortes, iusti, pii habentur.
Per accidens, ut agricolae, artifices, mercatores, quia operi, arti, lucro magis quam virtutis studio sunt intenti.

Quaestio, an artifices possunt esse sacerdotes? Negat Aristoteles. Rationes sunt, quia:

Cives offendunt.
Deum et religionem in contemptum trahunt.
Docere non possunt.
Meliores seipsis a locis dignitiatis impediunt.
Ipsi carentes cibo et vellus et ovem devorant.

5. OPPOSITIO Agricolae, artifices et mercatores saepe in aliis libris probantur esse partes civitatis: ergo male hic negantur.
RESPONSIO Verum est in eo statu ac constitutione reipublicae in qua vir bonus a bono cive differt, veruntamen in hac forma illi solum habentur cives qui prae virtutes res alias omnes aspernantur. At maxima ex parte tales non sunt agricolae, artifices et mercatores, qui bovem, malleum et argentum quaerunt.
OPPOSITIO Pastores qui hic sub nomine agricolarum continentur aptiores sunt ad contemplativam quam activam vitam, ut ante docuit ipse philosophus: ergo non minus quam milites partes huius civitatis dicerentur, in qua speculatio virtutis rebus omnibus praefertur.
RESPONSIO Etsi pastoralis vita aptior sit ad contemplationem quam actionem, si recte constituatur, rarissime tamen reperiuntur in agris Tyteri, qui inter vellera Minervam colunt. Immo audaces Coridones saepissime (ut olim Pan cum ipso Apolline) decertabunt. Ratio est, quia otium corporis cum studio mentis non coniungunt. Respondeo ergo illos minus esse partes beatae civitatis quam milites, quia hi actu fortes, illi corpore et animo otiosi existunt. Praeterea abiectum est servare oves, at honorificum servare cives.

OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM

6. OPPOSITIO Sapientes viri possunt creari sacerdotes: sed quidam artifices possunt esse sapientes viri: ergo quidam artifices creari possunt sacerdotes. Maior constat, cum sapientia sit prima omnium virtutum quae ad theoricam vitam requiruntur. Minor patet exemplo Apellis et Polycleti et aliorum, qui licet essent artifices, sapientes a philosopho dicebantur.
RESPONSIO Sapientia sumitur duobus modis: aut pro excellentia hominis in quavis arte, et sic Apelles, Polycletus aliique insignes artifices sapientes viri nominantur; aut pro excellentia vitae secundum mentem et rationem ad summum verum et bonum destinata, et sic artifices indigni sunt sacerdotum nomine, indigni ordine et officio.
OPPOSITIO Christus piscatores aliosque artifices homines penitus illiteratos in hunc ordinem et officium elegit: ergo licitum est sutores, cauponarios, tonsores et alios id genus homines (si Christum imitemur) sacerdotes ac ministros constituere.
RESPONSIO Christus Deus et homo egena elementa huius mundi quidem elegit, sed attende, miraculose eisdem diversas linguas omnemque scientiam ac sapientiam dedit. Inspirata tum fuit divinitus scientia, ut miraculis adhuc infans ecclesia cresceret. At nunc qui se a coelo inspiratos somniant, quique in vallum suorum phantasmatum impulsi vias et media sciendi spernunt, hi (inquam) et se et alios plurimum decipiunt.

Perge ad partem alteram Libri VII