Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.
LIBER QUINTUS ![]()
Caput i Utrum seditio civium sit primum conversionum seminarium in omni statu civitatis?
ROVINCIA magna et difficilis est quam nunc aggredior, nempe ut fausta simul ac infortuna rerumpublicarum sidera et fata ex Aristotele describam. Opus nunc quidem Caesaris acumen, Nestoris aetatem postulat, quippe nemo nisi sciens, nemo nisi expertus de rebus tantis scriberet. Anceps ergo omnino haereo an hic desistam an ulterius pergam, praesertim cum mirabilis ille annus adsit,
in quo nescio quae fata rerumpublicarum futura divinavit Sybilla. Fac Christe ut quasi sapientes dominemur astris, ut aspectus siderum auspice moderemur. Verte polos quaeso et averte quod veremur omen. Habes confitentes reos, agnosce quod est tuum. Lugentes habes, ignosce quod est nostrum. Nihil enim tuum est nisi salus, nisi nostrum nisi scelus. Sed quid in hac animi extasi et quasi somnio nunc tandem ago? Sybillae folia ut spero iam diu dissipantur, mendax in multis reperta fuit. O utinam hoc anno probetur mendacissima! Age utcunque est, globos rerumpublicarum cum authore hoc meo vertam, conversiones et motus describam, causas interitus et conservationis diligenter proponam. Nam ut ad medicum spectat consideratio tam aegritudinis quam sanitatis, ita politicum intueri oportet non solum quae pestes sed etiam quae remedia sint et veluti alexipharmaca civitatis.
Posteaquam ergo Aristoteles fundamenta reipublicae iecit in primo, errata in secundo, in tertio civitatem in suas formas divisit, differentias, vires, proprietates ac partres civitatis in quarto demonstravit, utique iam sequitur, ut quomodo conservetur, quomodo etiam concidat et intereat accuratius declaret
2. Hactenus de materia huius libri et propositione istius capitis. Quaestio nunc est, an seditio civium sit primum conversionum seminarium in omni statu civitatis? Recte quidem Aristotles a seditione tanquam a lethali fulmine quintum hunc librum incipit, in quo de causis evertentibus et conservantibus rempublicam disputare contendit. Quid enim altissima civitatum maenia citius ab ipsis fundamentis concutit quam seditio? Quid monumenta antiquitatis et ornamenta pacis furentius invadit quam seditio? Tempus est edax rerum,
at dentatior tempore est seditio. Nam rapit, vorat, consumit omnia. Haec nunquam concepta est sine pernicie matris, nunquam parta sine naufragio civitatis. O quam fugienda igitur est seditio! Sed ut de hac re solum hic disputem, philosophus hanc primam pestem primumque seminarium conversionum in omni statu civitatis fuisse, iam esse, et olim fore hic sapienter probat. Argumenta sunt a definitione, a causis, ab exemplis, quibus ab interpretibus alia adiiciuntur, a similie et a contrario, ut in sequentibus patebit. Definitio insinuata, non aperta demonstrata est, nempe quod seditio sit insolens et superba civium pluris se aestimantium quam par est, a iusto sorteque civili declinatio. Haec est ambitiosa factio et factiosa ambitio, qua ardentes mali cives rebus novis student, nullaque re magis capiuntur quam discordia, qua semel accensa nec alta Carthago, nec tumens Graecia floret. Hac semper utitur saeva et caperata fortuna in vertendis globulis rotisque suis, et imperia, nationes, regna sunt nihil aliud quam pilae fortunae, si virtus sceptro non roborentur. Si ergo nihil magis rotam in imam vertit quam seditio, seditio est prima lues et pestis civitatis.
3. Causae (a quibus secundum argumentum in textu ducitur) generatim quatuor sunt: libertas, opes, genus et honor. Sub his virus seditionis latet, et quasi pruna sub cineribus occulta ardet. Nam cum liberi se omnino pares cum opulentis, opulenti se omnino pares cum nobilibus, nobiles genere se omnino pares cum honoratis viris principibusque civitatis efficere conantur, divisio partium statim emergit,
qua veluti scintilla
Nam stomachabundi sunt divites in multitudinem, nobiles genere opulentos sutores non ferunt, principes nati aut facti zelotipi sunt et suspiciosi ne regnum perdant. Hinc contentio, hinc innovatio, hinc eversio civitatis, cuius prima causa est, ut iam constat, ex istis causis orta seditio. Tertium argumentum ab exemplis suas vires habet, quod non solum modum sed etiam actionem conversionis breviter ostendit: modum, nam si divites superbi potentiores sint in oligarchiam, si liberi et pauperes vincant in democratiam, si factio unius valeat in tyrannidem, si furor populi in anarchiam et confusionem status civitatis vertitur. Exemola quae tragaediam et actum istius conversionis declarant sunt in textu tria. Primum est Lysandri,
qui Lacedaemone sic regnum tollere conatus est. Secundum Pausaniae regis,
qui ephorum imperium sustulit. Tertium est quorundam in Sicilia civitatem quandam Dyrrachium nomine
incolentium, qui pro tribunis plebis tribuumque praefectis (quos Graeci philarchos appellant) senatum fecerant, eumque iterumque in frequentissimum iudicum consessum
tandem commutarant. Sic pilas fortunae iactat seditio, sic regna vertit. Quid ergo funestius est in civitate quam distractio civium? Argumenta quae ab interpretibus hic attexuntur sunt a simile et a contrario. A simili, nam ut in corpore humano ipsa viscera nonnunquam colica discindit passio, ita nervos et vincula civitatis disrumpit intestina seditio, et ut frangit ossa fulmen illaesa carne, ita fundamenta civitatis quassat seditio virtutis specie palliata. Contrarium seditioni est unio et concordia civium, quam omnes philosophi primam conservationis causam esse affirmant. Ergo seditio prima causa interitus ac eversionis aptissime definiri potest. Huc addi possunt argumenta ab authoritate et ab eventu rerum. Ab authoritate, nam Plato ait quod nihil melius sit civitati quam unio, nihil perniciosius quam divisio seditioque civium.
Ab eventu rerum, nam quid portas civitatis citius hosti aperit quam seditio?
4. Discussa iam quaestione, reliquum est ut quae sequuntur in textu breviter ac dilucide percurramus. Cum ante demonstratum est flammas seditionis ex eo potissimum in visceribus civitatis concitari quod cives caecutientes in suis ipsorum bonis iustum et aequale caeca potius opinione quam recta ratione et iudicio metiantur, utriusque distinctionem hic adfert philosophus,
quae est ut aliud sit iustum et aequale arithmeticum secundum numerum, quod in proportione rei, aliud geometricum secundum magnitudinem, quod in proportione rationis ac dignitatis constat. Exemplum illius in hoc patet, quod sicut duo e tribus uno, ita unum a duobus unitate superetur. Exemplum huius in dupla rerum proportione ponitur, quippe in eo non aequalitas ponderis (ut aiunt) sed meriti et virtutis ratio habetur. At quorsum haec? Certe ut intelligamus caeco amore sui perstringi animos mortalium in definiendo aequali ac iusto, unde ex bonis civibus saepe flabella seditionis fiunt. Nam cum alii ex libertate, alii ex divitiarum copia, alii ex honore, alii ex genere et sanguine simpliciter in omnibus aequalitatem rapiunt, somniantes iustum ese ut sint in omnibus idcirco pares, quia in horum uno vel altero antecellant, necesse est ut bilis in stomacho, bellum in civitate ardeat. Nam indigne ferent divites si pauperes sibi aequales fiant, stomachantur liberi si sub opulentis oppressi vivant. et quis ignorat Pompeius aequales non pati? Ita susque deque vertuntur omnia, et pacis templum arietibus Martis concussum cadit. His positis, tria adiuncta in textu sequuntur. Primum est quod popularis administratio paucorumque potentia frequentius ubique gentium reperiantur quam aliae formae civitatis. Ratio est, quia plures sunt pauperes quam opulenti, et plures opulenti quam studiosi viri.
Secundum est quod democratia et oligarchia maxime seditiones procellis pateant. Ratio est, quia summi cum infimis, infimi cum summis perpetuo decertabunt. Ex utroque igitur mixtam administrandi formam, ut superius, laudat. Postremum est quod popularis gubernatio firmior ac diuturnior sit potentia paucorum.
Rationes reddit, et quia minus agitatur seditionibus, quoniam neminem habet cum quo contendat, et quia similior est politiae, quae omnium tutissima est, ut ante philosophus definivit.
DISTINCTIO QUAESTIONIS ![]()
|
Seditio (quae est factiosa divisio et distractio civium) prima pestis et causa conversionis probatur esse in civitate: |
|
5. OPPOSITIO Quicquid est causa conservationis non est primum seminarium interitus: sed seditio est causa conservandae civitatis: ergo non est seminarium eiusdem interitus. Probatur minor, quia distractis civibus in diversas factiones cautior et tutior erit administratio: cautior, quia factione ardente prudentius se gererent magistratus; tutior, quia hoste cognito fortius se munient adversus hostem. Hoc olim probatum fuit in imperio Romano, in quo tribuni plebis factiose adversantes nobilibus senatum prudentiorem multo effecerunt.
RESPONSIO Perniosa est illa opinio Machiavelli, quod nutrienda sit in civitate factio, seditionis filia. Respondeo igitur quod neque cautior neque a periculo munitior hoc modo efficiatur civitas. Nam quae securitas esse potest cum ardeat in tecto ignis? At quid aliud est factio quam facula ardens in tectis civitatis? Fateor, si velis, cautiorem reddi hoc modo magistratum, sed audi, miserum hoc est ut magistratus in urbe cum cive, quasi dux in tumultu belli, cum hoste viveret.
Civitas locus est securitatis et regnum pacis, at quae quies in regno est, si cives regibus hostes capitales fiant? Quod de Romano imperio ais, teipsum tuamque causam laedit, nam tum exaruit pulchritudo Romae cum tribunorum seditio floruit.
OPPOSITIO Perpetua pax civitatem devorat: ergo seditio paci contraria aliquando est necessaria. Quo dato, sequitur quod semper non sit causa evertendae civitatis. Antecedens probatur, quia diuturnitas pacis unius seculi spatio tantam hominum multitudinem ac molem parit ut defectu rerum necessarium civitas vulnerata cogatur saepe ad iniustum bellum, quo partes superfluae rescindantur.
RESPONSIO Raro pax in pestem vertitur, ad dato hoc et concesso quod pax pacem aucta multitudine devoret, non tamen est necessaria seditio qua citius totum imperium quam partes ruit. Praeterea nunquam cogenda civitas ad iniustum bellum ut cives amputentur. Sunt enim potius sexcenta aliae viae quibus hoc onere liberetur, ut si onerosa turba in subsidium mittatur aliorum principum, qui iniuste contumeliis et iniuriis ab aliis lacerantur. Sic saepe Roma fame ac peste se liberavit.
OPPOSITIO Studiosi viri iustissime seditionem possunt movere: ergo seditio non est per se civili bono repugnans atque contraria. Antecedens aperte est in textu huius capitis. Ratio sequitur, quia boni viri nihil contra bonum commune moliuntur.
6. RESPONSIO Iustissime (inquit philosophus) boni viri seditiones excitent, sed minime quidem hoc faciunt. Quasi diceret, virtute excellentes viri si a debitis honoribus arceantur, maiore aequitate vim possunt exercere. Nolunt tamen, quia boni existentes norunt immane scelus esse seditionem excitare, nisi respublica tyrannide oppressa pericliteetur.
At tum iusta vindicta, non iniqua seditio, dicitur.
OPPOSITIO Seditio aliquando bono communi consulit: ergo non est prima causa ac seminarium conversionum in republica. Antecedens probatur, quia seditionis potentia ac manu tyranni saepe debilitati cadunt, quod est res grata civitati.
RESPONSIO Commotio non seditio est quae tyrannum tollit. Seditio enim est vipera solum in visceribus civitatis, at tyrannis non est civitas neque civilis aut iusta administratio, ut antea probavimus.
OPPOSITIO Bellum est licitum: ergo seditio est licita. Antecedens patet, quia bellum est pacis causa. Argumentum tenet, quia seditio sub bello ut minus malum sub maiore latet.
RESPONSIO Ut bellum sit licitum requiruntur quatuor, primum ut authoritate tam principis quam civitatis fiat, tum ut sit iustum, tertio ut sit publico edictum, postremo ut sit ad bonum publicum et commune destinatum. Si sic intelligas, antecedens concedimus; si vero universim loquaris, pernegamus. Nam bellum in genere non est licitum. Praeterea ratio non cohaeret, et quia in seditione praedictae conditiones desunt, et quia seditio vi sua non minus malum est quam bellum, imo eo nomine est maius quod nunquam ad pacem destinetur. Quod vero pax sequatur, hoc casus sit, non causa, quippe a Mario et Cinna,
id est a seditiosis, non intenditur.
DUBIUM CAPITIS
Utrum seditio sit tollenda potius quam per tyrannum devastetur civitas?
7. Rabida et furiosa res est seditio,
cuius dente vulnerata civitas contabescit cito. Caeterum si fiat edentula eiusdem latratus (ut quidam volunt) plurimum non nocet. Nam ut fures a tectis arcentur saepe latratu, ita tyranni et oppressores rerumpublicarum strepitu seditionis ab intentis malis propellunter. Sed ne videar ipsemet mecum colluctari eodemque spiritu repugnantia dicere, affirmo nomen seditionis mitius aliquando sumi, non pro concitato furore civium in causa mala, sed pro ardore optimorum hominum qui bonum commune student defendere. Hinc est meo iudicio quod dicat in textu philosophus virtute excellentes viros iustissime seditiones commovere posse. Si possint certe tum possunt cum Roma Caesaris rabie debilitata languet. Tarquinius Superbus pulsus est regno, Caesar occisus in senatu, utrumque factum philosphantes quidem cives approbarunt. Est ergo toleranda seditio ne Phalaris, Nero et Dionysius regnent. Tres causae sunt cur potentes tyranni (qui aliter pacari non possunt) seditionis ense tollerentur: prima est quia imperant contra naturam, secunda quia bono communi non consulunt,
tertia quia populum non secus quam vultures suam praedam lacerant et dilaniant. Iniustum ergo est eorum imperium ac violenta administratio civitatis, quae si lege et consilio sanari non potest, defectionis impetu coerceri debet. Recte Hippocrates, In periculos tendandum est cum periculo.
Sic enim est in corpore civili ac est in humano: sed in humano corpore potius brevis et acris dolor ferendus est quam totius interitus: ergo in corpore civili brevis et truculenta tragaedia sustinenda est potius quam civitatis ruina et devastatio. Amara haec medicina est, sed tum necessaria cum tyrannidis ulcera eo usque prorepserint ut alio modo quam ferro curari non possint. Animadvertendum tamen hic est curam istam labentis reipublicae non a vertigine
populi aut unius cuiuscunque affectu dependere, sed consilio medicorum, hoc est sapientum virorum manu vulneribus civitatis debere applicari. Tum quidem sedatio non seditio, turbatio quaedam humorum non distractio distinctioque civium appelletur. Est ergo seditio hoc modo nomine accepta toleranda ne crudelis Nero accensa Roma Exitium Troiae ad lyram cantent,
hoc est, ne incurabile monstrum tyrannidis Persico furore
civitatem perdat.
8. OPPOSITIO Quicquid convellit et subvertit civitatem non est omnino tolerandum: sed seditio (ut antea in multis locis probatur) convellit et subvertit civitatem: ergo seditio non est omnino toleranda. Praeterea demonstratum est superius tyrannos seditione tollendos non esse.
RESPONSIO Lenius hoc loco (ut diximus) nomen seditionis sumitur pro defectione prudentiorum civium in causa tyrannidis ac oppressionis solum, idque cum aliter reipublicae vulnera curari non possunt. Et sic accepta seditio non convellit sed colligit, non subvertit sed conservat civitatem. Insuper agnoscimus supra a nobis demonstratum esse tyrannos ad sceptrum natos seditionis ferro tollendos non esse, quippe in illis sacrum est nomen regis. At si simpliciter tyranni sint,
monstraque naturae in patriam fiant, merito suarum partium defectionem sentiant, civiumque bonorum censuram patiantur.
OPPOSITIO Arma in principes sumere non licet: ergo non licet deficere armisque a regno eosdem propulsare. Quo dato videtur quod seditio nullo modo sit toleranda. Praeterea cum sine grandi periculo fieri non potest, sequitur quod in civitate non sit omnino concitanda.
RESPONSIO Verum est quod arma non sint sumenda in principes, sed tyranni rapaces vultures, non veri principes habentur. Ad alteram partem argumenti respondeo quod, sicut gravis infirmitas corporis negligi non debeat, quia curari aliquando non potest sine periculo vitae, ita ulcera civitatis non sunt ommittenda, quia saepe sanari non possunt absque reipublicae magno dispendio, quod quidem potius ferendum est quam ut totius sequatur naufragium.
![]()
Caput ij ![]()
Utrum ulla sit propensio humanae naturae ad mutationem rerumpublicarum?
XCELLIT ordo quem in hoc libro perutili sequitur Aristoteles. Nam facta divisione in duas primarias partes, primum de causis evertentibus et conservantibus rempublicam in qua plures, deinceps de causis evertentibus et conservantibus rempublicam in qua unus dominatur disserit. Sed quoniam (ut est in proverbio) mala cognita facilius evitantur, primum zizania et nigra quasi semina seditionis, tum causas et fundamenta conservationis graphice et cumulate describit. Postquam ergo ostenderit generatim discessum populi a iusto et aequali omnis conversionis et retrogradi quasi motus in civitate caput et initium esse, nunc alias causas seditionis, sed adhuc generales, tradit. In quibus tria potissimum consideranda proponit, affectionem nempe eorum qui seditionem movent, res de quibus litigant et contendunt, modos et rationes quibus hoc suum negotium tam perniciose demum conficiunt. Sed quoniam in hoc capite brevis admodum est Aristoteles, summatim delineabo singula. Affectio ergo eorum qui igniculos seditionis alunt est tumida philautia et siticulosa dominandi libido, quae animos malorum civium taedio suae sortis ac conditionis ita exulcerat ut a communi societate continuo dissiliant. Cum enim caninus iste appetitus semel stomachos perditorum civium invaserit, dici certe non potest quantas flammas bilis conceperit, quibus si fomites invidiae addas, mirum non est si tecta excelsa civitatis ardeant, si alta et gloriosa imperia cadant. Causa ergo prima seditionis est elatio animi, qua fascinati mortales in sui ipsorum amore (ut olim Narcissus)
misere pereunt. Isti sunt qui se altius cum Icaro efferentes, et in currum veluti solis temere volantes se posse omnia cum mihil possunt, se deberi omnia cum debentur nulla, otiose somniant.
2. Altera nunc consideratio est rerum, pro quibus factiosi cives seditiones movent. Numerantur in textu quatuor: lucrum, honor, hisque contraria, nempe damnum et ignominia, quibus si magistratuum negligentiam, abiectionem animi, morumque dissimilitudinem addas, septem de quibus in fine capitis loquitur philosophus generatim efficies. De horum singulis ordine quid dicam, cum omnes et singuli videant sub istis motum civilis (ut ita loquar) trepidationis occultari? Nam quid aliud est lucrum quam fomes? Quid honor quam seges contentionis? Recte poeta, auri sacra fames,
cui illud respondet, itum est in viscera terrae. Effodiuntur opes, irritamenta malorum.
Attamen sic canunt cives, lucri bonus odor ex re qualibet.
Quod si non consequantur, tumultuantur nec non moliuntur insidias. Honorem saepe definivimus escam ambitionis qua capimur et suffocamur incauti. Hoc negato Caesar in patriam sua arma vertit. Damnum et ignominia stimuli sunt ad aestum et excandescentiam animi. Perpauci enim vel potius nulli aut facultatum iacturam aut sui contemptum aequis animis ferunt. Postremo quid magis urget cives ad seditionem quam incuria magistratus? Quid magistratum magis in contemptum et odium rapit quam abiectio mentis morumque a suis civibus dissimulitudo?
3. Sed de his iterum in suis locis. Nunc ergo ad quaestionem venio, quae est an ulla sit propensio humanae naturae ad mutationem rerumpublicarum. Non est sine causa proculdubio, quod in primis hic suadeat philosophus spectandum esse quo modo a natura afficiantur cives, quippe
seditio nidum suum in sinu naturae habet, pullosque saevos ex ea nonnunquam gignit. Nam etsi universalis natura non erret, monstrum tamen particularis naturae erratum dicitur.
Pari modo, etsi homo vi naturae imperio rationis subditus iustam et tranquillam reipublicae administrationem requirat, est tamen in eo motus et propensio quaedam ad novitatem rerum, unde vertigo nonnunquam maximarum civitatum non sine magno periculo appetentium nascitur. Quod vero ista ad mutationem proclivitas in utero naturae concepta sit, hinc liquido constat, quia a primis fontibus humani generis infirmitatem rationis hausimus, quae quidem infirmitas insolens et superba est, cui insatiabilis rerum novarum cupiditas adiungitur. Hinc illud mens humana novitatis avida.
Quod si verum sit, quis non videt hunc mutationis appetitum ab ipsa natura suas vires petere? Insuper ut universa natura varietate, ita vel maxime natura humana novitate delectatur. Ut ergo illa perpetuam mutationem et vicissitudinem rerum desiderat, ita haec nunquam sua sorte contenta novas pilas rotasque fortunae vertit. Est enim flexibilis voluntas hominis, iuxta illud poetae,
Romae Tibur amo ventosus, Tibure Romam.
Porro cum ratio per tot quasi cancellos corporis res externas videat, cum mens, quae est lumen animi, appetitu, affectu, sensu depressa plurimum caecutiat, necesse est ut eodem plerumque modo afficiamur quo isti famuli intellectus. At nihil istis placet quod non est novum, grata ergo est multiplex conversio rerum quae novitatem parit. Ab exmeplis hoc ipsum probo. Nam quid pulso Tarquinio monarchiam in aristocratiam apud Romanos transtulit? Nonne bellicosae gentis natura? Quid aristocratiam apud Iudaeos in regnum, regnumque tandem in anarchiam? Nonne levitas et inconstantia naturae? Nero optime a Seneca instructus et educatus fuit, regnum tamen in tyrannidem mutavit, solum, ut opinior, instinctu motuque naturae. Vetus est illud,
Naturam expelles
furca licet, usque recurrit.
Et sane permulti cives ad mutationem rerumpublicarum, non ad conservationem, nati sunt, qui rarissime consilio aut poenis revocantur.
Apprime ergo utile est quod hic praecipit et praescribit Aristoteles, ut mores civium ac propensiones ad hoc malum diligenter trutinemus.
Nam haec naturae contagio pestem seditionis in angulis civitatis spargit. Huc addi potest quod natura istam infectionem appetendae mutationis a loco non aliter quam homines pestem ab aere aliquando trahunt.
Hinc olim Scythae et Persae suam barbariam a climate in quo vivunt suxisse dicuntur, et sane frequenter hoc contingit ut ipsa natura civium locum in quo degunt plurimum sequatur. Dat enim ut pater sic patria cuique ortus initium et causam: si ergo locus ad mutationem rerum civium animos inclinet, natura civium eo magis est coercenda ne ad rabiem seditionis suas vires intendat.
DISTINCTIO QUAESTIONIS ![]()
|
In seditionibus consideranda sunt: |
|
4. OPPOSITIO Generales causae seditionis in primo capite attingitur: ergo otiose in hoc, itidemque in tertio easdem nunc repetit philosophus.
RESPONIO Ratio non tenet, cum diverso respectu in singulis his locis discutiuntur. Nam in primo capite easdem ad radicem primamque conversionum causam confert, in secundo easdem cum suis contrariis comparat, in tertio earum exempla cum aliis adiectis seditionis causis demonstrat.
OPPOSITIO Dissimilitudo est causa conservationis: ergo male hoc loco causa seditionis assignatur. Antecedens patet in tertio libro,
ubi probat Aristoteles civitatem constitui debere ex dissimilibus.
RESPONSIO Dissimilitudo hic morum ac voluntatum, at in tertio libro officiorum ac facultatum dissimilitudo intelligitur. Illa labefactat, haec conservat civitatem.
OPPOSITIO Bona fortunae ad policitum statum sunt necessaria: ergo lucrum, quod est faetus fortunae, est necessarium. Quo dato, sequitur lucrum non esse causam seditionis.
RESPONSIO Non lucrum sed insatiabilem lucrandi divitiarum sitim aucupiumque hominum commutationis causam in civitate esse affirmat philosophus. Idem de honore, libertate, genere, aliisque rebus dicendum est.
OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM
5. OPPOSITIO Seditio humanam naturam (quae est compos societatis) penitus convellit: ergo ad eam in homine non est naturalis dispositio. Antecedens patet, quia nihil magis distrahit hominem ab imperio rationis quam discordia, nihil humanitatem magis confundit quam seditio. Argumentum probatur, quia si ad seditionem tenderet sibimet omnino esset infesta.
RESPONSIO Diximus antea hoc monstrum seditionis non in tota et universali natura omnium, sed in particulari affectione quorundam generari: illos autem hic intelligimus qui magis affectum quam rationem, magis sensum quam mentem et intellectum sequuntur. Huc quoque referri possunt illi qui sub aspectu Saturni, Martis, aliorumque siderum quae ad seditionem homines inclinant nati sunt.
OPPOSITIO Qui vivunt secundum appetitum aut sensum vitam belluarum non humanum vivunt, ut testis est Aristoteles in ultimo capite decimi libri Ethicorum. Non ergo videtur humana natura esse propensa ad commutationem, quippe humana natura in mente et sapientia, ut illic docet, non sensu aut appetitu ponitur.
RESPONSIO Natura humana consideratur aut ut est absoluta, quae rarissime apparet, aut ut est infirma et imperfecta, quae communiter multis contingit, et sic mens cum appetitu sensuque coniuncta unam naturam humanam efficit, quae saepe corrupta mutatione rerum mirifice delectatur.
![]()
Caput iij ![]()
Utrum causae seditionis recte assignenetur?
T olim Zeuxis in Helena pingenda sparsas et singulas decem virginum partes pulchriores in unam tabellam coegit demum, ut excellens et divinum opus penicilli magis eluceret, ita Aristoteles seditionis membra divisim tractata in unum iam locum trahit, ut monstri horribilis species tanti viri arte descripta omnium animos ad studium pacis commoveat. Recenset hic ergo tredecim seditionis causas, quae fibris inter se cohaerentes Carybdim
rerumpublicarum efficiunt. Hae sunt, ut ordine dicam, iniuria, avaritia, honor, excellentia, metus, contemptus, excessus rerum, fortuna, discordia, otium, parvae occasiones, dissimilitudo, et locus. Iniuria (ut de singulis suo loco disputem) est iniusta laesio civis, quam nemo (teste philosopho) nisi invitus patitur. Qui ergo istius aculeos aut per nominis aut per rerum privatarum damnum et iacturam sentiunt, facile acuuntur in eos qui illis iniuste nocent. Impatiens enim est natura humana damni, vimque iniuriae non potest concoquere. Si ergo Apii Romani contumelosius cum populo agant,
cavere oportet ne ex aristocratia democratiam faciant, quippe fixa non est civitatis anchora in qua multitudo vulneratur iniuria. Qui ergo velint seditionis nervos discindi, necesse est ut ab iniuriis et oppressionibus populi mentes manusque detineant, nam nihil magis urget ad factionem quam iniuria, nihil vehementius urit quam oppressio. Avaritia, quae est secunda radix seditionis, est inextinguibilis sitis et appetitus rerum qua veluti febricitantes magistratus ad omne sterquilinium fortunae sordide rapiuntur. Ista omnium vitiorum fece contaminati principes a suis civibus indigni semper imperio iudicantur. Hinc liquefactum aurum suffocavit Crassum,
stygius tormentum cruciavit Tantalum, nomen asini vulneravit Mydam. Quid multis? Civitas tuta non est in qua avaritia regnat.
Honor verus est praemium faelicitatis, falsus vero nihil aliud est quam risus fortunae et inanus strepitus multitudinis. Huius flatu permulti sic tument, ut omnes prae se insolenter contemnant. Perpauci sunt qui istius voce et nomine non delectantur, nulli pene sunt qui umbram honoris fugiunt, a quo si vel latum (ut aiunt) unguem coacti discesserint, continuo in maniam aut phrenesin incitantur. Nihil ergo truculentiorem scenam in repubica edit quam iniusta honoris possessio, nihil maiorem luctum efficit quam decoris metus et ignomina. Circumspice si placet et intuere imperiorum stadia. O quantas tragaedias honorum excitavit ambitio!
2. Excellentia, quae quartum seditionis ovum conficit, est eminens et insignis unius aut paucorum prae aliis omnibus in civitate potentia, unde (ut inquit philosophus) monarchia aut dynastia enasci solet. Hanc (ut ita loquar) omnipotentiam olim Argivi,
Athenienses, Romani, Carthaginenses tam capitali odio prosecutu sunt ut Herculem, Themistoclem, Scipionem et Hannibalem praecellentes viros ostracismo testaque exulum denigrarint.
Sed hoc malum, suadente philosopho, nascens opprimi et coerceri debet ne inveteratum (ut ait Cicero)
robustius fiat. Metus quinta existit seditionis causa, qui hoc loco definitur expectatio futuri mali. Hoc animi motu perculsi, qui iniurias fecerint, ne dent paenas aut ipsi talionis legem patiantur, flabella seditonis fiunt. Sic antiquitus in insula Rhodo nobiles, qui iugum populo iniecerunt metuentes utique ne iuste affligerentur seditiosa arma in populum susceperunt.
Vetus est illud, odium est umbra metus, at ex odio seditio nascitur, ergo ex metu. Sexta causa seditionis contemptus est, qui definiri potest superciliosa quaedam reiectio et indignatio civium, qui putant non minus se demereri quam qui in arce civitatis sedent. Istius carbone notari abhorret humana natura, quippe libera cum sit, sui potius interitum quam contemptum patirtur. Carthago superba illa civitas propter unius legati contemptum deleta est.
Thebana, Megarensis et Syracusana amplissimae olim civitates contemptu fractae (ut hic docet philosophus) conciderunt. Incrmentum septimo iam loco positum est monstrosa et ultra modum divitiarum augmentatio, quae non aliter ad aurum seditiosos quam fames ad praedam leones movet. Quare sicut corpus secundum proportionem augeri debet, ut partes concinnitatem et consensum habent, ita si in republica cives conspirare velint, modum accumulandi operis et potentiam observari decet. Nam aliter, ut corpus in alterius animantis figuram vertitiur, ita respublica in aliam administrationis figuram facile commutatur. Octava fax seditonis est fortuna, quae hic incerta et occulta calamitatis causa definitur. Huius vulnus olim Tarentini, Argivi et Athenienses periculose senserunt, ut hic docet philosophus, quorum nobiles fortuito extincti non solum sui sed etiam
suarum civitatum calamitas extitere. Caeca profecto est rerum humanarum domina fortuna, quae ludens Assyriorum, Persarum, Graecorum, et iam etiam propemodum Romanorum imperia in pulverum, pene dixeram in nihilum commutavit. Caecam fortunam causam appello, non quod quicquam fiat sine providentia Dei qui ortum et occasum imperatorum videt, sed quia ignota haec causa est cur Alexandri veneno, cur est cur monarchiae et erum seceptra occultis modis tollantur. Est ergo fortuna causa quaedam mutationis, si ignorantiam humanam, at nullo modo si providentiam divinam spectes.
3. Nonam seditionis causam, nempe discordiam, addit philosopus, quae est de rebus levioribus civium inter cives invidiosa contentio. Haec inquit aliquando efficit democratiae, in quibus multi locupletes fiant, in oligarchias seu paucorum potentias migrent. Divites enim aegre ferunt ut pauperes sibi in libertate imperii adaequentur. Huc etiam verecundia, quae est indignitas magistratus, referri potest, cum non iudicio sed sorte sartores et sutores faecesque populi in magistratum sumuntur, ut in Heraea aliisque liberis civitatibus, in quibus nonnunquam simiae non opes ingenii sed sordes et nates ab altis sedibus in officio produnt,
sicut olim Piso temulentus in senatu fecit,
et sicunt hodie heu nimis multi passim et ubique faciunt. Decima nunc causa mutationis, nimirum incuria et negligentia, sequitur, quae est in officio laboris taedium et oscitantia magistratus, qui oculum in summitate sceptri vigilantem non habet. Hoc modo contingit ut vulpes et astuti homines alieno animo a republica existentes in reipublica viscera se insinuent, eadem potiti voto lacerent et dilanient. Hac occasione, ut opinor, Israelitae optarunt regem,
quia iudices et sacerdotes negligenter suum praestituerunt officium, et certe videtur Salomon nimio otio vitae sepultus regnum in tyrannidem, cultumque Dei in superstitionem commutasse. Recte poeta,
Otium reges, simul et beatas perdidit urbes.
Scipio Nasica ideo noluit Carthaginem deleri,
ne populus Romanus in otio viveret, et sane civitas illa florere non potest in qua bos minoris quam piscis emitur. Claudius Nero solitus est dicere Capuam Cannam,
id est perniciem, fuisse Hannibali, quippe in ea suos milites meretriculis, balneis, aliisque id genus deliciis mancipatos passus est effaeminari. Hic certe iuste et opportune nosmetipsos Christianos accuso, nam nostra ipsorum oscitantia et incuria augustissima imperia magna olim religionis ac pietatis lumina extincta iacent. Ubi sunt Rhodus et Christiani proceres? Ubi inquam sunt qui ad sacrum bellum destinati maenia Sion et Ierusalem, hoc est Christi ecclesiam, contra Persas et Turcas tuerentur?
O Christe, vestem tuam divisimus et nosmetipsi inter nos divisi sumus.
4. Undecimum locum inter seditionis causas parva occasiones habent, quae sunt res ut prima specie apparent parvi momenti, caeterum si oscitantius aut negligentius tractentur, civitatem in magnum periculum et discrimen vocant. Nam ut multis arenis navis immergitur, ut bos culicum multitudine suffocatur, ita rebus minimis ac tricis neglectis magna nonnunquam evertuntur imperia. Sapienter Hippocrates, nihil contemne, nam nihil parvum est.
Pustula saepe in peracutum morbum, res parvi ponderis in grande discrimen migrant. Non est ergo in leviculis scelerum occasionibus extirpandis morandum,
Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas,
Et validas segetes, quod fuit herba, facit.
Res parva inprimis videbatur Romanis tribunos plebis instituere,
sed haec libertas licentia facta lumen consulum obscurasse dicitur. Hoc ipsum in textu declarat philosophus Ambrasiorum exemplo, qui primum homines parvo censu in arces civitatis admiserunt, qua semel patefacta via multi nullius census carnifices rapiebant imperium. Penultima seditionis causa est dissimilitudo morum, quae hoc loco diversa factorum et natorum civium affectio et dispositio dicitur. Haec certe inter caeteras maxima causa conversionis est. Nam, ut nihil citius corpus humanum inficit quam pestilentium vaporum cum innatis humoribus copulatio, ita nihil velocius corrumpit civitatem quam peregrinorum hominum admissio, in qua contagio et venenum latet. Hoc probat philosophus multis exempis, de quibus in dubitiatione huius capitis plura dicemus. Postrema nunc causa sequitur, nempe locus, qui hic non tam pro situ quam pro influentia coeli sumitur. Nam sic in loco mutandi mores vis magna inest.
Hinc gentes sub Marte bellicosae, sub Mercurio leves, sub Iove fortunatae, sub aliis virtutibus coeli aliis affectae moribus ac modis dicuntur. Est quoque in situ loci motus quidam et fomes quo saepe incitamur ad mutationem. Sic, teste Aristotle, Athenis magis populares erant qui in Piraeeo quam qui in urbe habitarunt. Vastitate sua confusa Babylon interitum suam et ruinam vidit.
DISTINCTIO QUAESTIONIS ![]()
|
Causae seditionis sunt aut: |
|
5. OPPOSITIO Multo plures sunt causae seditionis quam quae hic enumerantur: ergo minus accurate instituitur haec de causis disputatio. Antecedens patet inductione fraudis, oppressionis, licentiae vitae, famis, religionis, et his plurimorum similium, quae videntur non minus animos civium vulnerare quam illa quae hic a philosopho recensentur.
RESPONSIO Fraus et oppressio media sunt, non materia seditionis, ut postea docet philosophus. Reliqua vero quae enumeras ad priora reduci ac revocari possunt, ut licentia vitae ad oscitantiam et incuriam magistratus, religio ad excellentiam, de qua satis iam modo diximus.
OPPOSITIO Multa inter haec, quae numerantur ut causae seditionis, nullius mali saporem habent: ergo tanti mali causae haberi non possunt. Antecedens patet de honore, excellentia, libertate, et loco, quae omnia necessarium usum in civitate habent. Ratio tenet, quia ut radice existente bona malus fructus, ita causa existente iusta monstrosus effectus (qualis est seditio) nasci non potest.
RESPONSIO Honor, excellentia, libertas et locus ponuntur conversionum causae, non quod haec per se sint mala, sed quod in illis sit esca mali ad quam factiosi cives contendunt et rapiuntur. Virtutis comes (ut aiunt) invidia est, honoris custos plerumque metus. Res optimae nonnunquam malas umbras habent, non quod in rebus ipsis sit corruptio, sed quod in hominibus malis sit perniciosa affectio, quae bona fortunae in usum malum vertunt. Ut ergo sol dulcem odorem ex rosa, faetorem malum ex sterquilinio elicit, ita honor, virtus, libertas studiosis et bonis viris rempublicam conservandi, malis vero et factiosis evertendi occasionem praebent. Respondeo ergo nec ex bona radice malum fructum, nec ex bona causa malum effectum per se et vi sua generari, fieri tamen potest ut fortuito et casu monstrum ab ipsa natura suum ortum trahant.
OPPOSITIO Locus est principium conservandi: ergo causa seditionis non est. Antecedens probatur authoritate Porphyrii et Aristotelis, qui conservationem rerum ipso loco attribuunt.
RESPONSIO Res quaelibet in suo loco tuta est secundum philosophos, at hic locus causa dicitur seditionis, vel quia aliquando malis siderum affectibus subiicitur, vel quia mari terraque cinctus seditiosis arma porrigere videatur.
OPPOSITIO Tempus in libris Physicis causa corruptionis ac vicissitudinis rerum omnium dicitur: sed tempus hic inter causas conversionum non recensetur: ergo omnes causae non assignantur.
RESPONSIO Tempus ad parvas occasones referri potest, nam in tempore minor quam in loco causa seditionis latet. Quare etsi tempus sit dimensio motus
in quo res omnes mortales periodum et terminum existentiae vident, causa tamen non est in tempore quod fluit, sed in ipsa materia quae causam in se corruptionis habet.
DUBIUM CAPITIS
Utrum periculosa sit in rempublicam peregrinorum admissio?
6. Periculosum est angues in sinum et peregrinos
in urbem sumere. Nam ut illi calore recreati mordent, ita hii libertate donati civitatem perdunt. Hinc illud in textu, qui inquilinos aut advenas recipiunt in civitatem, hii fere omnes aut certe plurimi seditonibus conflictantur. Sed ut hoc ipsum argumentis probem, consideremus quamlibet gentem quae proprios suos mores et ceremonias habet. Si ergo alterius gentis populus in aliam civitatem migret, sedem non animum mutari dicimus. Iuxta illud Horatii,
Coelum non animum mutant qui trans mare currunt.
Hoc dato, sequitur (meo quidem iudicio) grande periculum, ne receptis peregrinis antiqui mores ac leges in novos ac peregrinos commutentur. Sed quid citius parit seditonem quam legum morumque mutatio? Quid ergo periculosius quam peregrinorum in civitatem admissio? Praeterea quorsum natura pares se cum paribus congregare docuit,
si alienis moribus homines in civitatem traheret? Non vult natura ut oves cum lupis, non vult prudentia ut cives cum peregrinis socientur. Philosophia enim hoc suadet, quod contraria in eodem non possunt cohabitare loco. At peregrini maxima ex parte infesti sunt civibus quibuscum versantur. Huc adde quod sicut locustae segeti sunt, ita sunt advenae civitati. Nam ut illae vastant et consumunt granum segetis, ita hii fructum civitatis vorant, quippe etsi rami sint eiusdem plantae, a radice tamen non salutarem succum sed venenum hauriunt, quo tandem infecta tota planta cadit. Domestica exempla taceo,
quae sunt apud Aristotelem paucisisimis demonstrabo. Cum Traezeniis olim Achivi Sybarim augustissimam civitatem coluerunt, qui tandem in numerum immensum aucti Traezenios Sybari eiecerunt, unde (ut inquit philosophus) scelus Sybariticum natum est. Idem Thuriis fecerunt Sybaritae contra illos qui se humaniter receperunt, advenae Bysantii civibus insidias struxerunt, sed praelio superati ceciderunt. Antistaei exules ex Chio susceptos tandem armis eiicere coacti sunt. Apolloniatiae, qui in ponto Euxino habitant, peregrinorum seditione sunt agitati. Syracusani in suum malum seditiosos hospites susceperunt. Amphipolitae receptis Chalcidensium colonis a patriis sedibus pellebantur. Sed quis in istis externis haereo? Nonne populum Dei admissi hospites ut sentes et spinae vulnerarunt? Certum est Salamonem peregrinis faeminis in idolatriam incidisse.
Hispani meo iudicio non iuste seditiosos Iudaeos a suis finibus expulerunt. Propius non accedo, sed Christum oro ne peregrinorum turba immanis turbo in civitate fiat.
7. OPPOSITIO Vox Dei et virtus iubent ut peregrini in civitatem recipiantur: ergo iniquum est idipsum prohibere. Antecedens patet ex multis locis
ubi expresse mandatur ut hospitales simus, et quis ignorat Abraham fratremque Loth angelos in sua hospitia sub nomine peregrinorum recepisse?
Quod virtus iubeat manifestum quoque est, cum in recipiendis peregrinis liberalitatis et magnificentiae lumen maxime appareat, ut docent omnes philosophi.
RESPONSIO Absit <ut> hic doceamus hospitiorum fores occludendas esse, id enim omnium minime debere censemus fieri. Hoc ergo est quod suademus, ut peregrini senatus, iudicii, imperii participes non fiant, ut eorum numerus et vires ultra modum non crescant. Si tamen aut pietatis aut alterius rei honestae causa patriam deserant,
et in civitatem alterius gentis coacti veniant, optamus ut honorifice accipiantur, omnique humanitatis officio tractentur. Nam coelum coeli domino, terram autem dedit filiis hominum.
OPPOSITIO Iuste et politice aliquando civitates inire possunt affinitatis foedera, ut sanguine coniunctae firmiores fiant, sicut Romani cum Sabinis, Galli cum Francis, nos cum Normandis; sed absurdum est participationem illis negare: ergo fieri potest ut peregrini ad particpationem civitatis admittantur.
RESPONSIO Unio maximorum imperiorum rarissima esse debet, nam est admodum periculosa. At si aliquando fiat, negamus tum quidem qui recipiuntur peregrinos esse. Nam coniunctio sanguinis libertatem civitatis dedit. Ut enim surculus in plantam alterius generis insertus, ita populus in alterius gentis civitatem ascitus partis naturam habet.
![]()
Caput iiij ![]()
Utrum nobilium factio sit maxima pestis in civitate?
ONATO viro perdocto
placet quod aliae tres causae seditionis in hoc capite tradantur ab Aristotele. Sed tanti viri pace existimo undecimam superius allatam causam (in qua parvas occasiones ponit) fusius hic demonstrari. Nam sic ait philosophus: Oriuntur seditones non de parvis rebus sed ex parvis, dissident enim et seditiones excitant homines de rebus magnis. Hoc est quasi diceret res parvae non sunt causae seditionis donec vires et augmentum quaerant. Sed ne longius evagetur oratio, hoc caput in duas secatur partes: in pirma nobilium seditionem maxime timendem citissimeque curandam esse, in secunda vim et fraudem veluti dextram et sinistram seditionum esse ostendit. Ex prima hanc quaestionem moveo, utrum nobilium factio sit maxima pestis in civitate. Vix dubia res est de qua nunc loquimur, verum quoniam monstra nostrorum temporum
paradoxum illud defendunt, factiones inter summos principesque viros nutriendos esse, operaepretium me facturum puto si hic cum Aristotele paucis ostendero divisionem procerum esse ruinam civitatum. Et ut a definitione incipiam, quid aliud est nobilitatis seditio quam (ut ita loquar) paralysis et dissolutio totius civitatis? Nam ut principiis nervorum male affectis singulae partes totius corporis tremunt, ita primariis viris inter se divisis necesse est ut omnes cives in varias factiones distrahuntur.
Sequitur enim oves pastores suos, suosque duces et nobiles multitudo. Si insaniant capita, mirum non est si reliquae partes corporis sint instrumenta furoris. Hoc probat Aristoteles multis et copiosis exemplis, quorum primum est de duobus Syracusanis iuvenibus magistratum gerentibus, inter quos de re amatoria orta est dissentio. Altero enim absente, alter eiusdem delicias ad se pellexit. Ille autem reversus contra eius uxorem induxit ut ad se veniret, ambo irati classicum canunt, seditionem movent, furit populus, perit civitas. Quapropter (inquit philosophus) istiusmodi offensionibus nascentibus adhibenda cautio est, nec non cito, potentium discordia componendae. Rationem addit in textu, quia nobilium seditiones totam civitatem contagionibus malorum contaminatam in eandem fraudem trahunt, et quid hoc aliud est quod iam docemus? Vult Aristoteles seditionem nobilium esse sepulchrum civitatis, idipusum volumus. Optat ut cito vel minimae inter illos tollantur discordiae, idipsum peroptamus. Nam ut parva affectio in praecordiis animantis magnam in reliquis membris alterationem facit, ita in summis viris (qui sunt veluti praecordia civitatis) minima contentio inter cives maximam seditionem parit.
2. Alia permulta exempla in hunc finem a philosopho adducuntur,
quae cum sint luce in textu clarioria, brevitati iam studens libenter praetermitto. Hortor tamen candidatos eadem perlegere, ut ad nostrorum temporum ulcera accommodentur medicinae. Insinuantur enim in illis, ni fallor, duae inter nobiles seditionum causae: falsum oraculum et licentia vitae. O quam multi nobiles fallacibus oraculis decepti pericula adeunt! Quam multi Paridis exemplo faces Helenae in civitatem ferunt! Tarquinii insanus amor seditionem fecit,
Antonii voluptas Cleopatriae et Aegypti magna miseria fuit. Nec mirum sane, nam arma furoris caeca voluptas habet. Ex his iam constat nobilium inter se dissidia esse quasi deorum fulmina, quibus subito, si non extinguas, tota devastetur civitas. Si plures rationes quaeras, sic punctis doceo. Nobiles sunt columina civitatis, ergo si seditionibus distrahantur illi, necesse est ut totum aedifium ruat. Iterum, magni et clari viri magnos animos, magnas opes et potentiam habent: ergo sine magno civitatis damno et periculo seditiosi non fiunt. Postremo, nobilium unio in virtute est conservatio civitatis: ergo eorum distractio est eiusdem interitus et convulsio. Sed revertor ad textum philosophi, in quo explanationem duarum, quas supra attulit, causarum video. Hae sunt excellentia et dissimilitudo morum: illam in paucorum potentia, democratia et politia magnas et crebras efficere alterationes exemplis narrat; hanc in oligarchia tum solum cum divites pauperibus adaequentur, medium non sit quo reconciliari possint. Prioris exempla multa sunt, quae urgent mutationes aliquando fieri aut ex parte invidentium, aut ex parte eorum qui insolentem victoriam quaerunt. Verbi causa, Themistocli Atheniensium naves lignea civitatis moenia interpretanti fidem senatus dedit, hinc civitas navale bellum parat, populus pugnat, victoriam habet, dux Themistocles creatur, seditio ob excellentiam nascitur.
Huc alia exempla de Syracusanis, de Chalcidensibus, de Ambracianis, quae sequuntur in textu, revocari possunt.
3. Postrema pars huius capitis non de causis, sed de modis mutationis instituta est. Modi vero duo sunt, vis et dolus: vis per ferrum et flammam, dolus per insidias axes et rotas civitatum vertit. Vis tum est cum altera pars alteri plurimum succumbit, dolus vero cum ab initio decepti cogimur postea tolerare imperium, aut cum ab initio decepti et postea persuasi idipsum facimus. Exemplum prioris modi est de quadringentis viris qui republicam Atheniensium tenuerunt. Isti (ut ferunt annales)
cum Lacedaemonii bellum indixerant, callide mentiti sunt populoque suaserunt Persarum regem contra Lacedaemonios pecuniam ad bellum susceptum suppeditaturum. Rudis multitudo commento credidit, at suae credulitatis paenas (ut est in historia) gravissimas tulit. Nam hac fraude decepta sub tyrannide istorum sophistarum diutissime vixit. Istae manus seditionis obtrucandae sunt, quippe simplex est veritas,
quam leones et vulpes fugiunt. Vis contra naturam est, et vi atrocius fradulentia nocet, ictus leonis in quo vis est nos cautos, at morsus aspidis in quo fraus latet magis securos reddit. Utrumque malum, sed peius hoc illo. Utrumque bustum civitatis, nam in utroque est medium seditionis.
DISTINCTIO QUAESTIONIS ![]()
|
Duae sunt partes huius capitis, quarum: |
|
4. OPPOSITIO Antea permittitur seditio nobilium potius quam civitas devastetur: ergo male hoc loco defenditur quod seditio nobilium sit maxima pestis civitatis.
RESPONSIO Facile huic rationi occurritur, nam illic non proprie seditio sed potius scelatorum oppressio et sedatio quaedam furoris approbari videtur.
OPPOSITIO Furor multitudinis est maius malum quam seditio nobilitatis: ergo seditio nobilium non est maxima pestis civitatis. Antecedens probatur, quia nobiles citius rationis imperio quam barbara et insana multituo cedunt,
quippe clari et eminentes viri maiorem usum rationis habent, et turba populi non aliter quam fera et (ut est in proverbo) hydra multorum capitum perpetuo furit.
RESPONSIO Vis dispersa debilis est,
unita fortis: at multitudo vim dispersam et distractam habet, nam secum plurimum discordat multitudo: maius ergo malum seditio nobilium quam populi furor dicitur, non solum quia vim magis unitam, sed quia opes et potentiam maiorem nec non malitiam armatam habent.
OPPOSITIONES CONTRA SECUNDAM PARTEM CAPITIS
5. OPPOSITO Vis licita est secundum naturae legem: ergo seditionis, quae est contra naturam, non est instrumentum. Antecedens probatur, quia secundum legem naturae licet vim vi repellere.
RESPONSIO Vis licita est secundum naturae legem non simpliciter et absolute, sed tum solum cum iniuste vis ac impetus infertur. Haec ratio ergo non sequitur, quia vis aliquando infesta, aliquando amica naturae dicitur.
OPPOSITIO Stratagemeta et sophismita licita sunt: ergo fraus licita est.
Quo dato, sequitur fraudem non esse seditionis comitem ac instrumentum. Antecedens patet ante in Politicis.
Ratio tenet, quia aliter idem instrumentum esset contrariorum.
RESPONSIO Vulpina pellis et leonis corium, hoc est fraus et furor, in nulla bene instituta republica coniungi debent. Ad rationem igitur respondeo negando omnia, quia etsi stratagemata et sophistmata sunt licita, fraus tamen non admittitur. Nam in illis solum deceptio est, non dolus malus. Praeterea absurdum non est eadem repugnantibus instrumenta convenire, ut constat in bonis fortunae quae tam bonorum quam malorum instrumenta existunt.
DUBIUM CAPITIS
Utrum magici eorumque fautores capitali paena iuste sint plectendi?
6. Inter historias de seditione in textu, una est de nobili quodam cuidam virgini contracto, qui consultis divinatoribus (nescio quo portento praemonitus) ad sponsam non venit. Hoc dedecus affines virginis tanquam contumeliose tractati aegre ferentes rebus sacris in locum sacra facientis occultissime coniectis fautorem divinantis ut sacrilegum necuere. Hoc factum istorum non arguit philosophus, unde coniecturam facio illum quodammodo approbasse. Hinc quaero, an magici eorumque fautores capitali paena sint plectendi. Qui sunt magici ante in decimoquinto capite quarti libri paucis ostendimus. Sunt quidem blasphemi sacrilegi, qui volantes in sinum Dei quod proprium Deo est, nempe omnia praescire flagitiosissime sibi assumunt. Isti natalia fata hominibus, fatalia portenta civitatibus, mirabilia secreta omnibus se posse praedicere ubique iactitant, et sane laribus suis instructi
multa mira, miracula vero nulla omnino faciunt. Oculum saepe praestigiatores, at animum saepe divinatores fallunt. Simon Magus (ut ferunt) visus est in altum suis ipsius viribus volare, sed Petro orante blasphemus cecidit, et spectante populo animam efflavit. Faxit Deus ut istis temporibus non cum ethnicis a veris Christi oraculis ad Delphica praesagia, a tesseris salutis ad magicorum somnia et commenta fugiamus! Sed oblitus mei longior sum quam oportet, rem igitur in manibus sic probo. Proditores principum digni sunt capitali paena, ergo magici eorumque fautores paena maiore, si fieri id potuisset, plectendi. Ratio tenet, quia isti non in mortalem sed in ipsum Deum vi quadam proxime rapiuntur, eiusdemque nomine se agere falsissime mentiuntur. Hinc enim ieiunant, orant, numen invocant, characteribus salutis se muniunt, aliasque ceremonias exercent. Sed quorsum? Certe ut simplices et ignorantes sub specie religionis facinorose fallant. Alterum argumentum est a testimonio sacrae philosophiae,
quae ad istos nos convertere non solum prohibuit, sed etiam capitali paena sic facientes condemnavit. Postremo a bono civitatis hoc ipsum probo. Utile et salutare est ut capitali paena authores seditionis tollerentur: sed magici et eorum fautores sunt authores seditionis: ergo magici et fautores seditionis capitali paena tollendi. Assumptio huius syllogismi constat, quia magici de conversionibus rerumpublicarum et de fatis magnorum principum mentiti statum administrationis perturbant, animosque civium distrahunt, et denique vitales quasi spiritus civitatis exhauriunt, ut sub Irene et Constantino in Graecia, sub Henrico Sexto et Eduardo Quarto in Anglia.
7. OPPOSITIO Qui utile praestant reipublicae paena capitali non sunt tollendi: sed magici et eorum fautores utile praestant reipublicae: ergo paena capitali non sunt tollendi. Minor constat, quia multa praedicunt isti Parcarum interpretes quae republicae scire plurimum interest. Hinc Merlini et Baconis
vaticinia pro oraculis apud nos olim habebantur.
RESPONSIO Fatendum est multa vera et mira istos praedicere, sed cum plura falsa et periculosa fingant, cumque modus dicendi sit execrabilis, praestat a divina providentia solum dependere quam tam detestablisem scientiam admittere. De Merlino et Bacono nihil dico, quos multi magos non magicos appellant. Baconus doctus, Merlinus somniator fuit.
OPPOSITIO Moyses propheta Dei hac arte videtur instructus fuisse: ergo illi qui eadem utuntur capitali paena non plectendi. Antecedens patet, quia doctus ille in omne arte Aegyptiorum dicitur. Ratio tenet, quia nihil dignum capitali poena in prophetis fuit.
RESPONSIO Moyses non arte magica instructus mira ut magici, sed digito Dei directus miracula ut Dei propheta fecit. Instructus fuit omni scientia Aegyptorum, sed non eodem modo. Nam illi a daemone multa, hic vero omnia a Deo didicit. Nihil ergo magicos iuvant exempla Moysis, Ioseph, Daniel, quippe hii Dei spiritu inflati abditissima temporum oracula, rerum futarum vaticinia ediderunt.
![]()
Caput v ![]()
Utrum democratia sit magima obnoxia mutationi?
ARS haec secunda est istius libri, in qua particulatim de causis mutationum in unaquque reipublicae forma agit philosophus, et primum a democratia seu populari potentia incipit, quae (ut Plutarchus et Patricius scribunt)
huc illuc qusi navicula sine clavo omni flatu et fluctu fortunae pellitur. Quid enim vulgo mutabilius? Quid populo levius et inconstantius detur? Recte Virgilius,
Scinditur incertum studia in contraria vulgus.
Quare mirum non est si ista administrandi forma cum chamaeleonte saepissime mutetur, nam in ea praeter levitatem populi unusquisque dignissimum locum vendicat, seque in amplissima reipublicae munera et officia tradit. Hinc quaestio, utrum democratia sit maxime obnoxia mutationi. Affirmamus esse. Causae sunt temeritas plebis, contrarietas opinionum, rerum ignorantia, odium insitum adversus nobiles, assentatio ductorum, iisdemque data potestas nimia. Percurram has singulas, sed sequutus Aristotelem primum a duabus ultimis initium sumam, nempe ab assentatione blandorum populi ductorum, et ab eorum nimia potentia data. Verba philosphi haec sunt: Democratiae mutantur maxime propter blandorum populi ductorum, leviumque concionatorum petulantiam, qui partim locupletes privatim calumniis onerantes eos coire et conspirare faciunt, partim communiter multitudinem in eos incitantes. Hinc impetu utrinque facto si superetur populus iustissime a victoribus mutatur status, ut olim in insulis Coi et Rhodiorum, ut etiam Heracleae, Megaris et Cumis contigit. Nam in quinque his locis cslebrioribus, ut hic docet philosophus, democratia (propter eas causas quas diximus) in alias formas translata fuit. Sed istos demagogos et assentantes populi ductores antea descripsimus. Si ergo populus imperare velit, caveat ab illis. Nam sapienter Cato,
Fistula dulce canit, volucrem cum decipit auceps.
At populus levis est et Amphionis
cythara captus citissime in fraudem pellitur. Verbi causa, populus Caesarem odio habuit, Brutumque et Cassium ut deos coluit, at cum dulcis Antonius Caesaris laudes peroravit, adversus homicidas populus insanivit.
2. Sed ad alteram causam mutationis venio, quae est cum uni vel alteri istorum populi ductorum maior quam par est conceditur authoritas, ut si fiat dicator aut dux exercitus. Nam tum isti taeda veluti ambitionis accensi extincto populari statu sibi rapiunt imperium, idemque in tyrannidem crudelem vertunt. Sic Pisistratus Athenis, sic Thrasibulus, Cleon, Dionysius, Hiero, Agathocles Syracusis.
Quid multa? Sic Periander Ambraciae, Archilaus in Candia, Polycrates in Samo insula, decemviri Romae et alii sexcenti qui se ex ducibus exercitus dominos civitatis fecerunt. Hinc illud politicum axioma est, cuicunque potestas absoluta exercitus, eidem potestas civitatis datur. Caveat ergo populus cui se commitant. Nam vetus illud est,
Asperius misero nihil est cum surgat in altum.
Ignis in tecto aedificii raro extinguitur, et Sylla potitus regno sine strage populi non refraenatur.
Tutum ergo est in populari statu ut magni honores dentur, sed ita ut ad consensum populi revocentur omnia.
3. Tertia causa ruinae in hac forma est mira levitas temeritasque plebis, quae caeco affectu et furioso quasi impetu in omne obiectum mutationis rapitur. Sic populus Atheniensis nunc suos tribunos, nunc reges, nunc triginta ephoros, nunc 400 nobiles et senatores rempublicam suam capessere et gubernare voluit. Concludo igitur hunc statum tanquam Euripum
incertis motibus agitare. Contrarietatem opinionum (qua populus vacillat) quid hic describam? Certum est rarissime aut in conciliis, ut in iudiciis, aut calculis et electionibus suis sibi constare. Fieri ergo non potest quin sic litigantes lupus invadat. Hostis enim vigil est et occasionem quaerit, at opportunior non est quam intestina populi contentio et civilis discordia multitudinis.
Quod ignorantia rerum in populo sit causa mutationis, quis est tam imprudens qui non videat? Rudis enim et imperita est multitudo, quae saepe stultitia prodit civitatem. Plebs Corinthiana stultissime Romanos legatos stercoris iniectu violavit, at Roma offensa ob id facti augustissimam
Corinthum penitus delevit,
quod certe non fecisset si populus in legatos calluisset officium. Nihil hic de Psillis populo in Africa circa Syrtes dico, qui austro ventorum uni (ut Sabellicus scribit)
bellum intulerunt. Haec scribo ut quanta sit ruditas et ignorantia populi quivis intelligat. Non tamen omnem multitudinem hoc stilo sed agrestiorem partem populi perstringo. Est enim (ut ait Philosophus)
politior pars quaedam multitudinis, et quaedam stultior, cui si committatur imperium, citissime in scopulos impinget.
4. His positis, id quod est huius quaestionis cardo tandem concludo, nempe democratiam prae caeteris reipublicae formis esse maxime interitui et mutationi obnoxiam. Nam in reliquis (ut postea patebit) firmiora virtutis sunt fundamenta nec non maiora sapientiae praesidia, quippe in monarchia unius virtus, in aristocratia optimorum authoritas, in oligarchia divitum prudentia, in politia totius civitatis consilium imperat. Sed ut cum Aristotele breviter concludam, summa omnium haec est, quod praecipua causa mutationis in democratia sit tribunorum petulantia,
qua quidem nobiles aut divites vulnerati hunc statum nunc in aristocratiam, nunc in paucorum potentiam, et nunc in tyrannidem convertere et transmutare conantur. Altera vero causa est populi incredulitas, cum maiorem quam par est autoritatem demagogis suique blandis ductoribus concedit. Postrema est ambitio multitudinis, cum non in aliam speciem, sed in crudeliorem imperandi gradum prorumpit furor, verbi causa, cum non ex censu aliquo sed ex arbitrio populus magistratus eligit, cuius rei remedium, ut hic docet philosophus, si diversae tribus, non universus populus, viros praefectos et magistratus creent.
DISTINCTIO QUAESTIONIS ![]()
|
Democratia maxime est subiecta mutationi propter: |
|
5. OPPOSITIO Quo aliquid violentius est, eo magis interitui et mutationi est obnoxium: sed sunt quaedam administrationes civitatis violentiores democratia: ergo sunt quaedam administratones magis interitui et mutationi obnoxiae quam democratia. Maior est philosophi in Physicis, ubi docet quod nullum violentum sit diuturunum. Minor patet, quia in tyrannide in qua unus Nero, quam in in oligarchia in qua multi Nerones et tyranni praesunt, maior vis et furor inest.
RESPONSIO Primum dicimus tyrannidem et oligarchiam in hoc sensu esse labes, non formas civitatis. Nam inique Nero apud Romanos, iniuste triginta tyranni apud Athenienses imperarunt. Si vero mitius hoc nomen oligarchiae sumatur pro divitum solum potentia, affirmamus minorem in oligarchia vim et furorem quam in democratia exerceri.
OPPOSITIO In democratia est unio totius multitudinis: ergo est omnium minime subiecta mutationi. Ratio tenet, primum quia multitudo est maxima pars civitatis, tum quia unita haec multitudo se fortius potest defendere, hostiumque impetum propulsare.
RESPONSIO Haec ratio inverti potest. Nam etsi sit maxima pars civitatis ipsa multitudo, tamen quia est veluti corpus sine capite, et armentum sine custode, eiusdem unio non ad consensum virtutis sed ad motum seditionis tendit. Quare ut turba inexpertorum militum sine duce et ordine saepe victoriam, ita rudis et indigesta moles populi sine consilio nonnunquam civitatem perdit.
OPPOSITIO Recta reipublicae forma diturnior est non recta: sed democratia est recta reipublicae forma, oligarchia autem non recta: ergo democratia est diuturnior oligarchia. Maior et minor sunt Aristotelis in tertio et quarto libro Politicorum.
RESPONSIO Comparatur democratia hoc loco non cum oligarchia pessima, sed cum ea divitum potentia in qua secundum leges vivitur. Et sic utcunque sumitur democratia ab causas antea allatas multo infirmior est scopulisque fortunae subiecta magis.
OPPOSITIO Oligarchia est eminentior et illustrior status civitatis quam popularis potentia: ergo magis scopulis et mutationibus est obnoxia. Ratio tenet, quia fortuna saepius cum magnis non cum parvis ludit.
RESPONSIO Celsiores status et formae civitatis magis subesse fortunae dicuntur non quod saepius cadant, sed quod eorum occasus conspectiores sint cum eveniant, ut ait philosophus.
DUBIUM CAPITIS
Utrum in ductoribus populi eloquentia causa sit quo minus seditiones fiant?
6. Orpheus silvas et lapides cythara suae eloquentiae post se traxisse dicitu. Quod ergo olim de omni arte Ovidius, idem nunc de eloquentia dicimus,
Emollit mores nec sinit esse feros.
Veniunt ferrei milites a Mario et Cinna missi ad occidendum dulcem illum oratorem Antonium, at feros et crudeles carnifices ita eloquentiae viribus lenivit ut arma deiicerent, lachrymas profunderent.
Divina profecto et mira vis eloquentiae est, sed ut rem tantum agam, haec quidem in multis, at maxime in illis valet qui mores hominum ferreos et valde agrestes tractant. Hinc est quod hoc loco dicat philosophus priscis olim temporibus democratias in tyrannidas saepe translatas fuisse, donec populi ductores eloquentes et diserti essent. At (inquit) arte dicende propagata qui dicendo valuerunt imperabant populo, eumque concionando sapienter moderati sunt. Hoc est quasi dixisset, meo iudicio, potentia susque deque versa maxime requirit eloquentes viros, qui vi vocis potius quam Martis feritatem morum possunt lenire. At in democratia propter licentiam populi mores civitatis fluxi sunt, rudes ac dissoluti. Ergo multo melius erit in eo statu ei viri eloquentes praesint, qui contentionis ac discordiae capita acie ingenii non gladii valent abscindere. Sed quod haec ita fiant, si ita ordinetur respublica, sic probo. Eloquentia ducis in bello est causa quo minus in castris ardeat contentio:
ergo eloquentia populi ductoris est causa quo minus in urbe fiat seditio. Antecedens Caesar, Themistocles et Xenophon fulmina belli et eloquentiae, rationem vero Cicero et Demosthenes eiusdem lumina et fluenta probant. Nam illi turbam militum, hii populi furorem mellitissimis linguis mitigarunt. Porro quid aliud est eloquentia quam copiose loquens sapentia ad bonum civitatis tendens? Ergo si moderatores populi sint eloquentes viri, facile seditiosos superabunt. Nam maior vis est in voce eloquentis quam in pugnantis manu.
Postremo, ut peritus medicus morbos et vulnera periculosa a putredine, ita eloquens populi moderator mores et ulcera civitatis a seditione servat. Sed, ut morbi diuturni cito contagionem gignunt sine ope medicinae, ita mores populi cito ad seditonem tendunt sine ope et subsidio eloquentiae. Concludo igitur in populi ductoribus eloquentiam causam esse quo minus in civitate fiat seditio.
7. OPPOSITIO Romae et Athenis maxime eloquentia floruit: at in illis civitatibus aristocratiae non populi potentia fuit: ergo videtur eloquentiam in populari statu maxime non requiri.
RESPONSIO Etsi oratores in illis civitatibus oracula republicae extiterunt, non tamen sequitur quin his de causis quas diximus magis ad popularem quam ad optimatum potentiam requiratur eloquentia. Praeterea in illis quoque respublicis eloquentia maxime causas populi non senatui spectabat, ut in historiis videre licet.
OPPOSITIO Aristoteles docet in textu blandos ductores populi fuisse causas cur democratia in tyrannidem saepe mutata fuerit: ergo in illis non eloquendia, ut blande docere, sed innocentia vitae, ut iuste facere possint videtur requiri.
RESPONSIO Oratores viros bonos esse debere affirmat Quintilianus,
idipsum hoc loco Aristoteles. Eloquente hic solum illos appellamus, qui omnem sermonem ad studium pacis et virtutis flectunt, quique populum ad bonum civitatis trahunt.
![]()
Caput vj ![]()
Utrum causae conversionum in oligarchia recte assignentur?
E causis conversionis in oligarchia seu divitum potentia proxime nunc agere oportet, quae in genere duae sunt, iniuria oblata aliis, et inter se discordia. Iniuria est, cum pauci imperium tenentes premunt et veluti pedibus conculcant populum, qui iugum tyrannidis impatienter ferens cupide ad vindictam sumendam rapitur. Nam quamvis nobiles et opulenti quasi in manu thesauros, leges, imperia civitatis tenent, fieri tamen non potest ut diu conspiranti populo furioso resistant. Exemplo nobis in hac re est plebs Romana, quae a nobilibus laesa invito senatu suos catulos latrantes et tribunos habuit. Discordia, quae est secunda causa conversionis, duobus modis, ut hic docet Aristoteles, contingit, vel cum destituti imperio seditionem movent, vel cum imperantes ipsi factiosi fiunt. Primum est quando perpaucis ad honorem admissis alii potentes invidia flagrant, rebusque novis eo usque student donec ipsi quoque in altis honorum sedibus collocentur, ut Massiliae, Istri, Heracleae et in aliis civitatibus permultis contingit. In quibus cruentae tragaediae agebantur donec frater fratri, patrique filius contra leges illarum urbium in possessione dignitatis successerit. Hinc Istri oligarchia versa in democratiam fuit, at Heracleae a paucioribus potentibus ad sexcentos venit. Secundum, quod est inter ipsos divites et potentes factio, trifariam evenit, vel ob paucitatem eorum qui admittuntur ad honorem, vel ob contentionem illorum qui plures sub sua potestate habent, vel per eorum ambitionem qui suam exosi sortem ad altissimum fortunae gradum scandere enituntur. Paucitas enim in hoc statu populum armatum ad seditionem reddit, contentio vero nobilium vires penitus enervat, ambitio denique ad tyrannidem aut monarchiam tendit, quippe si pauci sint magistratus debilis est haec potentia, et impetum populi sustinere non potest. Si contentiosi sunt et inter se divisi, mirum non est si ruinam videant. Si ambitiosi, necesse ut casum periculosum sentiant, nam fortunae scala lubrica est et via honoris praeceps. Exemplum primi est de populo, qui Cnidi oligarchiam propter paucitatem magistratuum in aliam formam commutavit. Exemplum secundi est de Charcile uno ex triginta Athenarum ephoris, qui populo assentatus seditionem fecit. Sic Phynichus ille unus ex quadraginta viris, sic civium custodes Larissae (politophylaces dicti) olim fecerunt. Exemplum tertii est quorundam militum qui ab Hereacleensibus electi in subsidium sibi ambitiose rapuerunt imperium. Hoc quoque evenit cum alter alterum pellere et alterius commoda impedire conantur, maxime in conviviis
et iudiciis in quibus affectus statusque hominum potissimum vulnerantur.
2. Sequuntur nunc aliae in hac forma reipublicae conversionis causae, nempe profusio rerum, dissolutio morum, electio iniusta, violenta oppressio. His addit philosophus diffidentiam nobilium qua timent populum, et affluentiam fortunae quae parit odium. Prodigalitas seu profusio magistratuum (ut a prima initium sermonis sumam) est quasi gurges sine fundo, et quasi lues sine modo civitatis, quippe infinite consumit bonum et infinite in malum fluit. Hinc custodes republicae fures, oppressores, proditores et tyranni fiunt, nam exhaustis suis in aliena ruunt. Sic Dionysius tyrannus ille fretus Hipparino
quodam (qui omnia vendidit) ad summum tyrannidis fastigium venit.
Morari in hac re non possum, aliter optarem hic vehementius ut nobilibus sua vendere non liceret. Altera causa et dissolutio, quae in textu luxus et intemperantia magistratuum dicitur. O utinam Sardanapali non viverent, qui Laides magis quam civitates amant! Sed festino. Alia causa est electio iniqua magistratuum, quae tum dicitur cum meliores viri iniuste a muneribus civitatibus dispelluntur, aut cum in perpetuum creantur quidam, ut nonaginta olim Elide, et Lacedaemone triginta qui paucorum imperium in formam tyrannidis commutarunt. Hinc alia causa nascitur, nempe violenta oppressio, quae semper manu fulmina seditionis gerit. Nam vetus illus, ubi oppressio (si liber sit populus) seditio sequitur. Quare minus caute et providenter hodie multi reges agunt, qui populum suum in pistrinum ad molendum tradunt,
suosque cives non aliter quam servos et mancipia premunt. Ex hac etiam altera iam causa fluit, nempe diffidentia nobilium qua timent populum. Nam exorta tempestate belli suorum civium suspicantur fidem, externos in auxilium vocant, se illis temere committunt, superantur perfidi, pelluntur patria, mutatur forma civitatis. Haec omnia Corinthi, Larissae et in aliis permultis locis, ut est in textu Aristotelis, evenerunt. Ultima causa conversionis est affluentia fortunae, qua sorte tota civitas beata redditur. Hinc, rebus prosperis et ad voluntatem civium fluentibus, omnes et singuli moliuntur regere, quibus si repulsa detur, vis statim et confusio sequitur.
3. Causis iam datis, formas in quas vertitur divitum potentia paucissimis in calce huius capitis ostendit philosophus. Hae vero sunt aut homogeneae cum solum gradus, aut heterogeneae cum mutantur species. Exempli causa, homogeneae sunt si oligarchia secundum leges gubernata in alium modum transeat, in quo non leges sed divitum consulta vigent, heterogeneae autem cum divitum potentia in optimatum aut populi imperium migret. Hae causae, hae formae sunt ex quibus et in quas oligarchica haec sphaera civitatis vertitur. Sed ne dum brevis esse laboro obscurus fiam, praecipua eorum quae diximus capita hic recensenda puto. Causas ergo mutandae istius formae in proprias et communes divide. Communes sunt iniuria illata populo et inter ipsos divites orta contentio. Propriae sunt profusio rerum, dissolutio morum, electio iniqua, violenta oppressio, diffidentia virium, et affluentia fortunae, quibus addi potest assentatio populi et divitum, si peccent, periculosa condemnatio. In illa enim sophisma, in hac magnum stratagema inest, quippe cum opulenti et magni viri rempublicam atrociter vulnerarint, specie in patriam charitatis tecti assentantur et blandiuntur populo. Sciunt enim se non posse securim fugere si hoc modo non conentur reipublicae formam commutare. Marius nobilis Romanus ille commisit scelus, accusatus capitis ad tribunal venit, reus sceleris inventus adulatur populo, succensent patres, repugnant cives. Quid sequitur? Tragaedia et miserabilis civitatis alteratio. Caute igitur in hoc statu iudicandum, politice condemnandum erit. Nam ut leones vulnerati crudelius saeviunt, ita nobiles quaestionem capitis aegre ferunt et patiuntur. Si ergo hos tolli aliquando iustitia mandet, nubeculis utendum quidem est ne cadentes cometas multitudo videat, quippe populus in illis non seditionis ardorem sed splendorem dignitiatis, non pericula futura sed praesentia lumina considerare solent.
DISTINCTIO QUAESTIONIS ![]()
|
Causae conversionum in divitum potentia sunt aut: |
|
4. OPPOSITIO Nullae hic traduntur causae conversionum quae aliis civitatis formis non conveniunt: ergo male ut propriae et germanae causae istius a philosopho assignantur. Antecedens patet ab inductione singularum, nam iniuria, discordia, dissolutio morum, profusio rerum, et caeterae quae recensentur non minus monarchiam, aristocratiam, aliosque status reipublicae quam ipsam de qua nunc agimus divitum potentiam tollunt.
RESPONSIO Proprietas istarum causarum non rebus sed in personis modisque agendi cernitur. Sunt enim res ipsae quae hic recensentur aliisque et huic communes pestes. Sed si personas et modos agendi consideres, ex communibus propriae et germanae fiunt. Verbi gratia, electio iniqua et iniusta oppressio lapsus causae sunt in omni republica, at si ad divites et opulentos referas, propriae conversionis causae in hoc statu fiunt. Ratio est, quia divites in hac solum forma sunt magistratus, qui dissolutione morum, profusione rerum, diffidentia animi, assentatione populi, aliisque similibus modis saepissime statum civitatis in aliam formam vertunt.
OPPOSITIO Affluentia fortunae est causa conservationis: ergo male hic inter causas conversionis ponitur. Antecedens patet, quia requiritur a philosopho ut civitas sit omni affluentia rerum fortunata.
RESPONSIO Affluentia fortunae requiritur ad splendorem et necessitatem civitatis, non ad tumorem et insolentiam civis. Causa ergo hic dicitur cum eadem divites abuntuntur.
OPPOSITIO Condemnatio seditiosi divitis conservat oligarchiam: ergo recte inter causas eiusdem interitus non numeratur. Antecedens constat, quia sublato seditioso magistratu respublica metu liberatur.
RESPONSIO Condemnatio Crassi aut opulenti alicuius qui laedit rempublicam habetur hic causa seditionis, non quod tum metu non liberetur civitas cum monstrum extinguitur, sed quia plerumque eminentis viri cauda et stimulus multitudo dicitur, quam si ante iudicium non lenias, cantharides ex sepulchro evolantes senseris. Nam nobiles aliquando mitius vivunt, et mortui saepe acrius quam vivi suos hostes pungunt.
DUBIUM CAPITIS
Utrum adulatores populi permittendi sint in civitate vivere?
5. Anguis in herba latet, cum nobiles populo blandiuntur. Serena frons malitiam tegit, et assentatio nobilium insidias struit. Recte Athenienses obiurgat Solon,
Vos cata lingua viri, vos dulcia verba morantur,
Insidias nemo quas struit illa videt.
Cur rides, Caesar? Cur arrides populo? Est certe in hoc risu magna suspicio. Pessime Antoni, cur deseris senatum? Causa in promptu est, ut acquiras imperium. Itane, Clodi, adularis plebi? Dignus sane est ut condemneris cruci. Sed verbis ludo, re ipsa tamen hocipsum probo. Proditores patriae non sunt permittendi in civitate vivere: sed adulatores populi sunt proditores patriae: ergo adulatores populi non sunt permittendi in civitate vivere. “Maiorem fateor, minorem nego.” Non est cur neges si assentationis istius finem altius perpendas. Nam dic quaeso quo istae blanditiae tenderent, quorsum proceres populi feces et turbas colerent? Quare se custodes civium et politophylaces appellarent? Si causam non sapias, insanis nimium. Hoc enim modo flammas conceptas in sinu tegunt, quas quidem tum in mediam civitatem spargent cum populum sibi satis devinctum sentiunt. Homo inepte, hostes apertos capi et occidi iubes, et adulatores populi qui sunt occulti et insidiosi hostes vivere et in senatum vivere sinis? Quid aliud hoc est quam maenia armis defendere et intra muros civitatem seditionis facibus devastare? Lege, si placet, de Charicle,
de Phrinicho, aliisque populi demagogis, et si probes illorum facta, haec nega, si velis, quae fixi argumenta. Dic, sodes, vis esse prudens civitatis custos? Serio tum disce nobilium quis aduletur populo, si quem inveneris, cito inventum corrige. Nam si diutius permittas hoc malum serpere, cum optes non licet remedium adhibere.
6. OPPOSITIO Tribuni plebis sunt adulatores populi: sed tribuni plebis sunt permittendi in civitate vivere: ergo adulatores populi sunt permittendi in civitate vivere. Maior et minor constant ab exemplo tribunorum apud Romanos, qui existentes demagogi et blandi populi ductores diutissime floruerunt.
RESPONSIO Tribuni plebis fautores non adulatores populi dicerentur. Fuerunt enim creati et instituti non ad adulationem sed favorem plebis. Quod vero Clodii inter illos vixerint, vi potius quam iure hoc evenisse puto.
OPPOSITIO In democratia necesse est ut nobiles viri et magistratus blandiantur populo: sed in eo statu reipublicae sunt permittendi vivere: ergo adulatores populi sunt permittendi vivere. Maior probatur, quia in democratia populi libido regit, cui si non cedant nobiles contra ius civitatis agent.
RESPONSIO Si ultimam speciem popularis potentiae intelligas, in qua populi libido regnat, negamus illam esse formam civitatis. At si mediocrem administrationem populi proponas, affirmamus in ea istos Clodianos permittendos non esse, quippe assentando leges violant et populi statum in tyrannidem convertunt.
![]()
Caput vij ![]()
Utrum causae conversionum in aristocratia et politia recte assignentur?
MNIA suum tempus habent, quare non solum rerumpublicarum labes sed etiam optimae civitatum formae sua fata vident. In motu sunt humana omnia, et ut ortum ita caniciem interitumque sunt habitura. Nihil fixum, nihil permanens in hoc mortali gyro. Mirum non est ergo si infirma cadant, mirandum tamen cum firma et alta imperia ruant. Popularis potentia et oligarchia, de quibus nunc diximus, apertas sui lapsus occasiones habent. Sunt enim instabiles et fluxi civitati status. Verum animo cogitare quomodo magna virtutis lumina sideraque mundi ita deficerent, ut eorum nulla relinquantur vestigia, non solum admirationem sed etiam stuporem adfert. At ubi Assyriorum matutina stella, ubi magna Persarum pompa, ubi viridis Graecorum palma, ubi aquila Romanorum manet? Consenuerunt haec omnia et veluti annosa planta in pulverem rediguntur. Aristocratiae igitur et politiae, de quibus nunc agimus, quasi in piramide fortunae positae aliquando nutant nec non fatorum motu concussae declinant saepe. Causae hic a philosopho paucis assignantur, quas breviter percurram ante quam ad argumenta veniam. Animadvertendum hic est non agi hoc loco de simplici sed de mixta aristocratia: mixtam autem appello illam quae ex virtute, libertate ac divitiarum affluentia constat, cuius conversionis causae sunt aut communes aut propriae: communes ut paucitas magitratuum, ignominia, deprivatio honoris, inopia, ambitio; propriae ut virtutis languor et contemptio, iniusta et inaequalis temperatura, immoderata rerum fortuitarum accessio, minimarum mutationum negligentia. Paucitas magistratuum in aristocratia et politia magnam saepe invidiam parit. Nam cum in illis sint multi virtute pares, qui dignitate aequales non sint, necessario sequitur ut inter optimos quaedam aemulatio ex quam nonnunquam fumus seditionis nascitur. At quamvis boni et studiosi viri raro de honoris umbra contendant, cum tamen sit honor praemium virtutis, magnanimi est existimare eundem sibi iuste pro merito virtutis attribui et concedi debere. Verum si praemia, hoc est si honoris officia desint, Parthenii (ut est in textu) moliuntur insidias, id est, carentes dignitate stomachantur. Probe facum erit si in his formis reipublicae sint multa calcaria stimulique virtutis, ut apud Romanos aliquando 300, aliquando 500 senatores, apud Lacedaemonios 400, aliaque munera ad quae studiosi veluti ad signa quaedam in theatro civitatis contenderent. Huius defectu meo iudicio Venetiana aristocratia diu florere non potest, in qua multi sunt stirpe nobiles, et ii quidem ex grandi (ut loquuntur), at soli decem ex summo et intimo consilio.
2. Secunda causa communis est ignominia, qua aliqui ab honoratioribus quibusdam viris afficiuntur. Insolens et impatiens est mens humana dedecoris, viri magnanimi non possunt ferre contumeliam. Hinc Lysander male tractatus a regibus invasit republicam.
Idem fecit Catilina cum petebat consulatum, Tertia causa, nempe deprivatio honoris, huic persimilis et cognata est, quippe cum Ajax petit munus, ab eo depulsus furit;
ut Cinadon ille qui regnante Agesilao Spartiatas penitus delere tentavit.
Inopia quarta causa mutationis traditur,
quae est quando alii cum extrema miserua conflictantur, alii rerum abundant copia. Nam ut mediocritate servantur respublicae, ita extremis omnino dissolvuntur. Hoc olim contigit Lacedaemone in Messeniensi bello. Hoc Tyrtaeus in poesi (quae Eunomia seu Lex Bona inscribitur) accurate ostendit. Hoc quoque nostra tempora declarant, in quibus cives bellis exhausti in natali solo aut mendicare aut latrocinari, aut fame et inopia misere perire compelluntur. Ultima causa inter communes est plusquam Persica et insana ambitio magistratus,
qui cum Alexandro totius mundi imperio non contentus vivit. Sic apud Lacedaemonios videtur Pausanias ille fuisse, qui dux belli adversus Medos fuit, et apud Carthaginenses Hanno.
3. Sed haec in textu sunt luce clariora, ad proprias ergo iam causas venio, quarum prima est languor et contemptio virtutis. Certum est in optimatum potentia et politia non tam homini quam virtuti sceptrum deberi, nam omnia secundum aequitatem et iustitiam in illis facienda. Si ergo ab ea declinent, membrorum convulsio et tremor sequitur. Nam, ut mens est in corpore, ita in illis virtute, at sine motu corpus perit, ergo sine virtute illa convulsa cadunt. Secunda inter proprias causas est impar et inaequalis in his formis mixtio. Ut hanc causam intelligas, perpende temperatam non simplicem aristocratiam a philosopho describi, quae ex tribus constat, videlicet libertate, divitiis et virtus, quorum si aequa non observetur proportio, necesse est ut contingat seditiosa conversio. Nam ut consensio humorum in corpore sanitatem, intemperies morbum parit, ita istorum inter se conspiratio salvam, distracto vero turbulentam civitatem reddit. Nam in quamcunque partem inclinet respublica, in iam convertitur, ut si in liberatem tendat democratia, si in opulentiam, oligarchia, si in excessum et excellentiam, tyrannis oritur. Sola ergo aequalitas virtutis et dignitatis manet. Tertia causa est legum optimarum antiquatio et abrogatio. Nam, ut laxati nervi in corpore humano magnam infirmitatem, concisi vero tormenta doloris gignunt, ita leges optimae (quae sunt veluti nervi harum administrationum) si negligantur dissolutionem, si autem omnino antiquentur seditionem faciunt. Hoc quidem Thuriensibus evenit inter quos nobiles contra leges, ut ait Aristoteles, agros totos eosque possidebant donec (seditione facta) populo omnia cedere cogebantur.
Causa quarta est immoderata rerum fortuitarum accessio, quae oligarchiae et tyrannidis plerumque mater est. Nam cum senatores aureos montes cogitant, raro excubias in arce civitatis faciunt. Excessus enim otiosos magistratus reddit, et confidentes ad omne audendum et aggrediendum facinus, quippe hoc daemone possessi contra leges et instituta maiorum sibi licentiam rapiunt, moliuntur nova, demoliuntur omnia. Haec causa Locrorum senatui ac civitati perniciem attulit, ut aperte Aristoteles in textu docet. Postrema causa mutationis in aristocratia et politia est minimarum trangressionum neglectio,
cuius finis vulnus et mors est civitatis. Nam ut rimula in navi neglecta demergit navem, ita minima mala in civitate non observata totam saepissime republicam in discrimen trahunt. Lex erat apud Thurios ut ultra quinquennium nemo exercitus praefecturam gereret. Iuvenes hanc legem violant, factum videbatur parvum, negligitur, duces perpetui fiunt, forma civitatis in aliam vertitur et mutatur. Sed de hac re postea pluribus dicendum est. Praeter has causas in hoc capite docet philosophus aristocratiae conversionem fieri duobus modis, vel interne cum intra moenia alitur seditio, vel externe cum dissimilis vel potius contraria est vicinarum civitatum administratio, qualis inter Lacedaemonios et Athenienses fuit.
Hactenus de causis evertentibus illas respublicas in quibus plures dominantur diximus, sequitur ut de causis iam conservantibus breviter dicamus.
DISTINCTIONE OPUS NON EST, CUM SATIS DISTINCTE ET ARTICULATIM SINGULAE CAUSAE ENUMERENTUR
4. OPPOSITIO Imperium quod virtute regitur facile non cadit: sed aristocratia est forma civitatis quae virtute regitur: ergo aristocratia facile non cadit. Maior constat, quia virtus stabilis et firma est omnisque contentionis vacua. Minor patet, quia in aristocratia sola virtus regit.
His concessis, sequitur in hoc statu seditionis motus non concitari.
RESPONSIO Aristocratia est vel simplex, quae solum ex studiosis et bonis viris constat, at hac in rerum natura non existit, vel mixta quae ex liberis, bonis et opulentis coalescit, et haec motu aliquando seditionis labefactata concidit. Non hic de simplici sed de mixta disputat philosophus.
OPPOSITIO Politia et aristocratia sunt distincae rerumpublicarum formae:
ergo eaedem causae conversionis in utraque tradi non possunt. Ratio constat, quoniam quae sunt natura distincta, distincta sui ortis interitusque principia habent.
RESPONSIO Non sunt natura distinctae rerumpublicarum formae, sed ut aiunt, subordinatae, nam sub politia aristocratia ut species sub genere continetur.
OPPOSITIO Aristocratia non est nisi in ea maxime virtus dominetur:
ergo male hoc loco aequalis virtutum, divitiarum ac libertatis mixtio requiritur. Antecedens probatur ex definitione aristocratiae. Ratio tenet, quia ibi non est aequalis mixtio ubi unius praedominatio manet.
RESPONSIO Non est aequalis mixtio quoad pondus, ut aiunt, ubi unius manet praedominatio, at est aequalis quoad iustitiam. Et sic in aristocratia virtutis, opulentiae, libertatis
est temperatura, ita tamen ut caeteris praeluceat virtus a qua hic status pendet.
OPPOSITIO Studiosi et boni viri externos honores populique applausus non peterent: ergo privatio honoris in aristocratia seditionem non efficeret. Antecedens patet, quia virtus non in bonis externis sed internis cernitur. Ratio probatur, quia in aristocratia virtus dominatum tenet.
RESPONSIO Duplex respectus est in petendo honore, vel sui vel civitatis. Boni et studiosi viri honores petunt non sibi sed ut civitati prosint. His enim ornati magis lucent, populumque, qui maxime rebus externis capitur, ad maiorem curam habendam civitatis trahunt.
DUBIUM CAPITIS
Utrum liceat nobilibus viris quocum velint affinitatis iure se copulare?![]()
5. Apertus est de hac re in textu philosophus. Lacedaemone (inquit) opes ad paucos perveniunt, daturque nobilibus quodlibet faciendi potestas, ut eis etiam liceat quocum velint affinitatis iure coniungi. Itaque Locrorum civitas propter Dionysii affinitates prorsus everta est, quod in bene mixta et temperata republica nunquam contigisset. “Quid? An liceat bubulco affinitatem quocum velit contrahere et patricio viro idipsum agere legibus negatur? Quae obsecro causa est cur non liceret? Affinitas nobilium in peregrinis nationibus honores, opes et vires auget, civitatem munit, hostes pellit, dissolvit lites, amicitiam gignit, omnia in republica augustiora, omnia firmora facit. Sidera conferta magis quam dispersa lucent, et ita affinitatis iure coniuncta lumina civitatis. Surculus in plantam insitus alterius generis naturae vi cum illa crescit, fructumque uberiorem fundit. Ita quidem sanguinis scaturigo in aliam nationem deducta beatiorem civitatem reddit. Ut ergo vis unita fortior, ita sanguinis coniunctio melior. Roma, Lacedaemon, Athenae, aliaeque gentes affinitatis peregrinae faedera non contemserunt, et hodie monstrum non est idipsum fieri. Nam quis magna imperia ac civitates ubique gentium affinitatis vinculis coniungi non videt? Non est ergo neganda affinitas, non est nobilibus prohibenda.”
6. Haec omnia quae ais speciem quandam veritatis habent, sed spinae sub rosis pungunt, et hami sub esca dulciore latent. Nam si res ad vivum disputetur, invenies multo melius actum iri cum illa civitate in qua ista affinitatis licentia prohibetur, quam in qua sine ulla circumstantiarum consideratione permittitur. Fucatas ergo rationes tuas nego, quippe ista sanguinis copulatio honores, opes, vires non auget, civitatem non munit, non pellit hostes, non dissolvit lites, amicitiam non gignit, omnia augustiora et firmiora non facit. Sidera tua conferta non lucent, surculus insitus et insertus de quo loqueris non crescit. Exempla quae adfers non probant, levissima sunt omnia quae dicis, idquenon verbis sed rebus sic probo. Periculosius est civitati permittere ut principes viri nuptiali faedere aliis gentibus iungantur quam peregrinos ad participationem civitatis admittere. Sed illud (ut ante probatum est) non licet, ergo nedum hoc licebit. Maior constat, quia principes magis nocere possunt, et certe retinentes eerpentinam naturam occultius nocebunt si occasio detur. Nam peregrini peregrinos mores non possunt deponere, in quibus si venenum lateat, quis aspidis ictum non timet, maxime cum lumina civitatis peregrino semine inficiantur? Praeterea innovatio morumque diversorum confusio tolerari in recta reipublicae forma non debet: ergo principibus neganda est alterius gentis nuptialis assocatio. Argumentum tenet, nam hinc legum mutatio, hinc morum confusio, hinc rerum innovatio nascitur, quippe gratae non sunt tantorum nuptiae, si leges, mores et ritus patriae aliquantulum non commutentur. At quantum periculum haec civitati ferant caecus et infans sapiunt. Deinceps id non licet in iusta administratione civitatis unde contentio, ira, seditio oritur: sed ex nuptiali principum libertate contentio, ira et seditio oritur: ergo nuptialis principum libertas non est licita. Assumptio probatur, quia fieri non potest quin ista licentia data populus grunnire et murmurare incipiat, metuatque ne sub hac specie primarii viri reipublicae insidias struant. Ex hoc metu contentio, ex hac contentione furor, ex hoc furore seditio fumos et flammas petit. Tutius ergo est hoc ipsum negare quam permittere, quam tolerare. Porro ut monstrum est capiti humano alterius animantis partes et membra annectere, ita malum est cives alterius gentis nobilibus (quae sunt civitatis capita) nuptiali faedere copulare. Nam ut illud vi naturae fieri non potest sed errore, ita hoc ex praescripto prudentiae permitti non debet sed ignorantia humana aut saltem incuria, quae saepe portenta in civitate parit. Insuper dic quaeso quo alio modo Hetrusci, Samnitae enervati et extincti fuerunt a Romanis olim? Nonne peregrini sanguinis coniunctio illis causa tragaedae fuit? Postremo quis audet negare Abraham et Isaacum
religiosam habuisse curam ne sui filii cum Canaanitis (quamvis iuxta habitarunt) nuptiali faedere iungerentur? Cum Moabitis et Ammonitis nuptias contrahere Istraeli non licuit, quantumvis illi sanguine populo Dei copulati erant. Nihil hic de nuptiis Salomonis dicam, quae inter scelera a Nehemia religioso illo aulico numerantur. Sed proius accedam. Legite annales nostros de nuptiis Henrici Primi, Secundi, Tertii, Iohannis Primi, Eduardi Secundi, qui omnes non nuptias sed potius exequias reipublicae celebrasse dicantur. Si ergo Anglia, Gallia, Germania, aliaeque vicinae nationes ex hoc ovo basiliscos in sua viscera protrusos et proreptantes olim senserunt, nonne longe prudentius respublicae illae administrantur in quibus hoc virus non spargitur, quam quae eodem infectae periclitantur? Sed nihil hoc loco simpliciter et absolute definire audeo, cum Catones, Scaevolas, Fabritios, hoc est gravissimios senatores contrarium aliquando approbasse videam. Ceterum in eam partem nunc mea propendet opinio, ut existimem multo firmiores illa civitates esse in quibus hoc monstrum non alitur, quam in quibus viget ac toleratur.
7. OPPOSITIO Saepe coguntur civitates vicinas nationes in subsidium sui vocare, sed nullo modo melius hoc fieri potest quam si principes cum principibus iure affinitatis copulentur: ergo iure affinitatis copulari principes non est absurdum. Minor constat, quia affinitas naturae vinculum est, quo ex multis unus fiat. Hinc Euripides, affinitas praeclara res est qua in adversis rebus nihil est melius.
RESPONSIO Haec ratio fallax est, magisque non tenet quam si diceres, medicina est salubris in tempore aegritudini: ergo simpliciter medicina est salutaris. Nam esti fateamur affinitatem alienae et vicinae gentis non nocere tempore necessitatis, si tamen hinc simpliciter prodesse reipublicae talem affinitatem concludas, non cohaerebit ratio. Neque hoc loco concedimus vel tempore necessitatis hoc optimum remedium esse, si modo aliter in suppetias allici et vocari nostri vicini possint. Euripidis sententia non est de peregrina sed de domestica affinitate, ut apud illum videre licet.
OPPOSITIO Consuetudo maiorum multaque exempla nationum in historiis docent hoc olim licuisse. Ostende igitur causam cur iam non liceat. Praeterea ex tali unione nobilium imperia diversa quasi in unum coaluerunt, nec non contra hostis impetum et maliciam diutissime in portu permanserunt.
RESPONSIO Non quod consuetudo sed quid ratio iubet hoc loco quaeritur. Exempla sunt istius rei, ut fateor, sed in illis saepius pernicies quam salus civitatis eminet. Licuisse hoc ais, sed rarissime. Ex praescripto legis tolerata fuerunt multa, sed non approbata mala. Quod dicis ex tali unione nobilium imperia diversa quasi in unum coaluisse, verum est in Romano imperio, quoad alia multa hoc modo devoravit. Reliqua quae adfers verba sunt, et firma probatione egent.
Perge ad partem alteram Libri V