Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER QUARTUS

Caput i

An politici sit reipublicae optimae species, differentias, vires, et leges describere, tametsi talis nusquam potest existere?

N iustam reprehensionem incurrunt hic interpretes, qui Aristotelem in hoc et subsequentibus libris nugas egisse asserunt. Certe (si quid salis in politicis praeceptis habeam, quod sentio quam sit exiguum) existimo tam nugas eum fugere quam qui res maximi ponderis scribere et demonstrare contendit, quippe iam penetralia civitatis resecat, arcana et veluti mysteria rerumpublicarum reserat, genera, formas, vires, conditiones, leges cuiusque status et administrationis explicat. Toto igitur corpore et omnibus (ut aiunt) viribus in hoc studium incubui, ut sicut in prioribus, ita in his quoque dilucide nobis eloquatur philosphus. Scio equidem, nec non libenter agnosco, multa in his libris esse densis circumfusa praecepta tenebris. Scio etiam illum diu multumque in re una versari, in quorum altera obscuritas, in altera taedium inest. Caeterum in rebus pulchris sciendi amor obscuritatem, studendi labor ipsum taedium tollet. Hoc autem ut fiat certe ipse conabor, ut tam luce interpretationis quam multiplicis quaestionis varietate utrumque diminuatur.
2. Sed ad philosophum iam exponendum accedo, qui postquam rempublicam in rectam et non rectam diviserat, utriusque species abunde satis explicuerat, ad alias nunc formas declarandas venit. Et, ut aperte agam, divitur hic liber in quatuor partes, quarum prima divisionem rerumpublicarum in genere, secunda singulas partes eiusdem divisiones, tertia inter omnes optimam civitatis formam, quarta vires in omni republica necessarias, nempe consultandi, iudicandi, imperandi continet. In primo hoc capite demonstrat philosophus quaenam sint a politico in hac civili scientia perpendenda, unde desumpta est haec quam suscepimus quaestio, an politici sit reipublicae optimae species, differentias, vires et leges describere, tametsi talis nusquam potest existere? In tractatione huius quaestionis a thesi ad hypothesin progressus Aristoteles primum ostendit hoc requiri in omni scientia, ut non solum commune obiectum sed simpliciter optimum discutiat, unde infert necessarium esse in hac scientia quoque ut non solum quid sit respublica communiter, sed quae simpliciter sit excellens accurate perquirat. Ratio generalis sic se habet. Omnes artes (quae versantur circa commune aliquod subiectum) considerare debent quid sit optimum et quid cuique conveniat: sed civilis scientia (quae est omnium artium nobilissima) versatur circa commune aliquod subiectum: ergo civilis scientia considerare debet quid sit optimum, et quae cuique accommodentur. In hoc ratiocinatione per optimum perfectionem cuiusque artis per ea quae cuique conveniunt vires ac proprietates quae de subiecto demonstrantur intelligit philosophus. Exempli causa, in hac scientia subiectum est civitas, perfectio optima respublica, ad quam ut ad scopum omnes contenderunt, proprietates sunt ut consultare, causas discernere, iudicare, magistratus gerere, aliaque similia quae civitatem ornant et absolvunt. Hoc probat Aristoteles duobus similibus in textu, quia, ut est gymnasticae artis considerare non solum quae sit optima exercitatio corporis, sed qualis cuique conveniat, et ut medicinae est docere non solum quae sit optima constitutio hominis, sed qualis cuique accommodetur, ita politicae est scientiae non solum optimam rempublicam describere, sed vires, leges, proprietates, aliaque cuncta quae omnibus conveniunt exacte demonstrare. Et quamvis respublica talis omnibus suis numeris absoluta nusquam terrarum orbis appareat, sapienter tamen a philosophis delineari debet, quod sequentibus argumentis partim ex Aristotle, partim ex aliis desumptis probo.
3. Primum a comparatis est. Nam quemadmodum philosophi in contemplatione naturae de aequalitate ponderis et undique perfecta elementorum commixtione non inepte disserunt, et ut medici de mirabili consensu et eucratia humorum, quae nunquam in corpore humano extitit, acute disputant, ita politici et sapientes viri de augustissima maximeque perfecta civitatis forma praecepta tradunt, tametsi huiusmodi nusquam eminet aut emergit. Sed ut illi haec duo quasi exactissima media eo ante oculos figunt, quo melius quanta sit a medio declinatio intelligant, ita hanc formam republicae describunt politici, ut qualis sit administratio civitatis rectius percipiant. Et hoc certe non est absurdum, imo potius utile et fructuosum, cum sapientissimi olim viri nec non peritissimi civitatis idipsum fecerunt. Nam aliter quid sibi voluit Cicero tam excellentem nobis oratorem cum descripsit? Quid sibi voluit Plato tam divinam reipublicae ideam cum effinxit? Quid sibi voluit Morus doctum illum libellum de Utopia cum emisit, si res ultra sortem viresque humanas positae ad mediocritatis normam nos non allicerent. Sagittarii lectissimi non semper iaculis attingunt scopum, satis est si metam aliquamdo colliment. Ita certe politissimi viri insignem hanc formam civitatis proponunt ut eandem quasi metam intuentes ad summum pro viribus dies noctesque cives flecterent. Quemadmodum ergo mathematici punctum indivisibile, quod non est, describunt ut omnes lineae a circumferentia ad illum pertrahantur, ita politici divinissimam quandam reipublicae formam, quae non est, definiunt ut omnia vestigia civium quo quam maxime fieri potest dirigantur. Huc illud quoque accedit, quod Deus optimus maximus ita suas leges dederit ut propriis nostris ipsorum viribus compleri non possint. Non est ergo absurdum ea nonnunquam proponere, quae acquiri facile et comparari non possunt, praesertim si in illis propositis magnes attrahendi lateat, hoc est, si in illis vis magna insit qua veluti manu virtutis recta ad excelsa producamur. Postremo quantum interest reipublicae ut hoc ipsum fiat nemo paucis dicere aut demonstrare potest. Sufficiat hoc unum, quod tali descripta civitatis forma plurimi acrius virtuti studeant, bonoque communi seipsos accommodent. Nam quid magis accendit animum hominis quam vivacissima forma et imago virtutis? Praeconium Achillis ad studium fortitudinis magnum Alexandrum movit, multo magis autem nos forma virtutis ad studium civitatis commoveret.
4. Sed satis non est politico viro hanc formam reipublicae describere, addere oportet vires, mores, proprietates, officia, leges. Pergit ergo philosophus in textu, eosque refellit qui aut solam optimam aut solam communem reipublicae formam descripserunt. Non enim inquit sufficit scire quaenam sit simpliciter optima, sed etiam oportet scire quaenam sit bona, imo scire oportet quaenam sit ex conditione atque (ut dicam) ex suppositione bona. Scire denique oportet quo pacto sit ab initio constituta, quam diu conservata, quibus legibus instructa. Haec inquam omnia politicum scire oportet. Si rationes istorum quaeras, sequuntur in textu. Primum formae civitatis sunt perquirendae, aliter quomodo una administratio ab altera differat penitus intelligi quidem non potest. Iterum si leges (quae sunt nervi civitatis) politicus ignoret, qui potest formam administrandi secundum leges iuste praescribere? Si mores populi sedulo ac diligenter non consideret, quales tandem leges, quos ordines, quas consuetudines morumque praecepta tradet? Si officia, dignitates, iudicia, consultationes, aliasque vires ac proprietates civitatis negligat, quibus tandem modis aut recte rempublicam instituet aut diu eandem institutam ab interitu naufragioque conservabit? Qui ergo politicus esse contendit, operaepretium est ut haec omna distincte et accurate intelligat, nam aliter ipse errans periculose navem reipublicae scopulis allisam perdit. Quod si fecerit non erit facile vel ipsas tabulas concussae civitatis salvas in portum trahere, quippe (ut hic ait Aristoteles) non est minioris operis ac negotii republicae administrandae formam corrigere quam ab initio novam aliquam constituere. Si haec sint vera (ut sunt verissima) quanta est incura nostrorum temporum in quibus multi †hypsea† caeciores civiles magistratus gerunt, qui non aliter quam muta simulachra since voce, sine vita, sine motu in subselliis amplissimis civitatis sedent? Intelligo pistores, cauponarios, sutores, aliosque infimae conditionis homines qui turpi faenore saginati loca aliquando magistratuum in urbe tenent. Tales sunt qui melius de poculis quam de legibus, aptius de fabulis Aesopicis quam de tabulis et statutis civitatis disputent. Quid multis? Ignorantia gubernatoris navem, stultitia magistratus civitatem perdit.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Contemplatio viri politic est duplex:

Exquisita, quae est reipublicae insigniter bonae non existentis, quae tamen contemplato est necessaria, ut probatur:

A comparatione aliarum artium summum aliquid demonstrantium.
Ab inductione doctissimorum tale bonum effingentium.
A similitudine sagittariorum scopum proponentium.
Ab usu civium melius hoc modo viventium.


 

 

Communis, quae est:

 

Legum,
Morum,
Officiorum,
Actionum,

Et haec quoque est necessaria, quia aliter:

Formas reipublicae non potest distinguere.
Bonos cives non potest efficere.
Bonas leges non potest praescribere.
Tutam civitatem non potest conservare.

5. OPPOSITIO Frustra de non ente disputatur: sed respublica insigniter bona, quae nusquam existit, est non ens: ergo de illa frustra disputatur. Maior probatur, quia omnis quaestio aliquam materiam subiectam habet. Minor probatur, quia respublica talis non est: at non ens est id quod non est: ergo respublica talis est non ens.
RESPONSIO Primum negatur maior. Ratio est, quia de non ente utilis est aliquando disputatio, ut de infinito, de vacuo, et negatione contradicentium. Hoc autem contingit aut cum non ens pro ente defenditur, aut ut ens (quod est oppositum non enti) per comparationem oppositiorum melius intelligatur. Ad minorem aio, rempublicam simpliciter bonam non esse non ens, quamvis non actu existit quidem. Quod non existat, causa est corruptio hominis, non defectio in ipsa essentia civitatis. Exempli causa, non sequitur si hoc modo arguis: non est in hac vita immortalitatis propter lapsum hominus: ergo immortalitas non est. Ita non tenet si similiter dicas, non est absolute perfecta civitas propter imperfectionem hominis: ergo civitas perfecta non est.
OPPOSITIO Vana est expectatio quam nullus fructus sequitur: ergo vana est contemplatio talis civitatis cuius fructus nunquam percipitur. Ratio est, quia taedium parit talis contemplato, animosque civium defatigat, imo in desperationem finis assequendi urget.
RESPONSIO Natura non est defatigata, etsi simpliciter optimam temperiem non cernit. Sagittarius omnem spem non deponit, etsi semper scopum telo non attingit. Similiter studiosus civis hanc formam ut optimam temperiem et signum praeclarae civitatis ante oculos ponit, ad illam suas omnes actiones dirigit, mores conformat, vitam instituit, et quamvis variis iactatus casibus non semper attingat, conatur tamen hoc modo ut quam optimus esse videatur. Non ergo taedium sed alacritatem, non desperationem sed spem maximam virtutis in civium animis haec contemplatio generat.
OPPOSITIO Scientia politica est universalis, ut hoc loco docet philosophus: sed scientia legum singulares actiones hominum (ut est in ethicis) spectat: ergo ista scientia leges nont tractat.
RESPONSIO Scientia politica consideratur bifariam, vel quoad theoremata et praecepta sua quae tradit, et sic est universalis et demonstrativa, vel quoad actum usumque civitatis, et sic universalia praecepta ad mores civium, ut medicus <medicinas> ad morbos hominum accommodat. Utroque modo accepta leges considerare debet, generatim videlicet demonstrando optimam, speciatim conservando bonam et communem.
6. OPPOSITIO Est iurisperiti leges legumque differentias considerare: ergo ad policitum non spectat. Argumentum probatur, quia iurisprudientia et scientia politica sunt distinctae artes muneraque diversa habent.
RESPONSIO Iurisprudentia et scientia politica cognatae sunt et veluti subalternatim positae. Respondent ergo interpretes legum considerationem pertinere ad politicum definitive, ad iurisprudentem vero positive. Ratio est, quia ille demonstrat ex officio quomodo leges positae primis legum causis ac principiis conveniant, hic vero promulgat et exequitur.
OPPOSITIO Omnes legum ac rerumpublicarum circumstantias considerare longam requirit experentiam: sed scientia politica experientiam non requirit: ergo omnes legum ac rerumpublicarum circumstantias considerare non debet. Maior constat, quia circumstantiae legum ac rerumpublicarum in actionibus moribusque hominum ponuntur. Minor quoque patet, quia scientia politica in particularibus non versatur, ut docet philosophus per comparationem huius scientiae cum aliis artibus in fronte istius capitis.
RESPONSIO Circumstantiae legum ac rerumpublicarum considerari possunt duobus modis, vel secundum praescriptum artis, et sic politicus illa considerat, vel secundum actum iustitiae et aequitatis, et sic illas non tractat. Accommodat tamen suam contemplationem ad singulas actiones moresque hominum non secundum experentiam, quam semper non quaerit, sed secundum scientiam rerum quam habet. Respondeo igitur necessarium esse politico viro ut legum ac rerumpublicarum circumstnatias consideret quoad praescriptionem rationis, non tamen est necessarium semper ut consideret quoad executionem aequitatis, quam solum magistratibus civitatis relinquit, hoc est (quod antea ostendimus) definitive ad politicum, positive ad magistratum haec omnia consideranda spectare.

DUBIUM CAPITIS
An sit difficilius depravatam rempublicam corrigere quam ab initio novam constituere?

7. Timotheus insignis ille musicus olim a multis (quos suam artem docuit) duplicem postulasse mercedem dicitur, unam ut oblivionem eorum quae male didicerant edoceret, alteram ut illorum animos sua scientia probe institueret. Agnovit vir prudens non minus laboriosum esse male percepta dedocere quam artis praecepta recte perdiscere. Ut est in arte, ita est in civitate, quam depravatam corrigere multo difficilius est quam a fundamentis novam constituere, quippe si consuetudo (sive bona sit sive mala) altera natura fiat, si prava assuefactio civium altas radices agat, res non tam ardua quam periculosa erit omnes fibras evellere moresque populi commutare. Nam ut planta adhuc herbescens flecti quidem facile in rectum potest, succrescens vero in altum non potest, ita civitas recens instituta facillime ad virtutem iustis legibus conformatur, malis autem moribus assuefacta rarissime aut nunquam iniquam consuetudinem deponit. Qui optat aedificium esse stabile, a firmissimo fundamento debet incipere. Ita qui velit civitatem rectam instituere, prima initia et quasi seminaria morum illum respicere oportebit. Nam aliter, ut male constructum domum non est minoris operis reparare quam extruere, ita minorem non requirit industriam civitatis reformatio quam eiusdem de novo constitutio. Respublica Romana olim sapienter fundata accrevit multum, florebat diu, at licentia tribunorum popularis facta ad pristinam administrationis formam nulla industria revocare potuit. Magnae molis erat Romanam condere gentem, at maior lapsam conservare. Praecavere morbum res ardua non est perito medico, at laborantem curare est difficillimum. Sic quidem politico viro facile est nascentem rempublicam perpolire, at labentem erigere opus magnum est valde difficile. Summa haec est, laboriosius habetur male percepta dediscere quam bene praecepta discere: ergo difficilius est depravatam rempublicam corrigere quam ab initio novam constituere. Sic in textu Aristoteles. Iterum, malam consuetudinem deponere est longe difficillimum: ergo civitatem depravatam corrigere est laboriosum. Adhuc, mutatio legum in civitate est periculosa: ergo multo periculosior est mutatio morum. Praeterea, facilius est domum a fundamento extruere quam ruinosam resarcire: ergo difficilius est malam rempublicam emendare quam novam instituere. Hoc ipsum probat exemplum Romanae civitatis, quae lapsa non refloruit, et similitudo valetudinis quae semel infirmata non facile restituitur.

DISTINCTIO

Quod difficilius sit rempublicam depravatam corrigere quam novam constituere probant:

Ratio in illis similibus quae antea distincte explicantur.
Experentia, qua legum morumque mutatio admodum esse periculosa ubique cognoscitur.

8. OPPOSITIO Correctio seu emendatio est paucorum, constitutio vero est omnium: ergo rempublicam depravatam corrigere non est difficilius quam novam constituere. Antecedens patet ab interpretatione eorum quae corriguntur et constituuntur de novo. Ratio sequitur, quia facilius est pauca quam multa in ordinem redigere.
RESPONSIO Difficultas ista non est respectu paucitatis in rebus, sed respectu perversitatis in hominibus, quos mala consuetudo magis quam moles premit. Quamvis ergo constitutio sit omnium, correctio vero paucorum:, quoniam tamen in illa est quaedam civium propensio ad bonum, in hac vero illorum depravatio, hanc multo difficiliorem esse affirmamus.
OPPOSITIO Difficilius est ex non ente ens novum facere quam ens declinans restituere: sed constituere rempublicam de novo est ex non ente ens novum facere, corrigere vero est solum rempublicam declinantem restituere: ergo difficilius est rempublicam de novo constituere quam eandem depravatam corrigere et emendare. Maior constat, quia generatio est opus naturae difficilius quam alteratio. Minor probatur, quia constituere de novo rempublicam est novam generare, corrigere vero est solum alterare.
RESPONSIO Generatio non est opus naturae difficilius quam alteratio, si vim ac potentiam naturae spectes. Ratio est quia natura non minus efficax est in internis quam in externis rerum acquirendis formis. Respondeo igitur hoc argumentum non tenere a comparatione, imo affirmo depravationem reipublicae non solum alterationem sed potius corruptionem esse reipublicae. Et, ut est medico impossibile mortuum ad vitam revocare, ita est politico valde difficile rempublicam corruptam ad rectam administrationis formam reducere.

Caput ij

An tyrannis sit deterrima inter labes reipublicae?

AEC caput in tribus consistit, nempe in descriptione tyrannidis, in reprehensione Platonis, et in demonstratione ordinis quem in sequentibus praeceptis sequetur philosophus. Sed antequam ad tyrannidem describendam venit, superius allatam divisionem reipublicae in rectam et non recta paucissimis repetit, docetque se rectae republicae tres declarasse species totidemque non rectae, quae labes et transgressiones civitatis vocantur. Recte sunt ut regnum, optimatum imperium, et ea quae communi nomine respublica seu politia dicitur, non rectae ut tyrannis, paucorum potentia, et timocratia, in quas tres illae priores aliqando labentes cadunt. Nam regni lapsus in tyrannidem, aristocratiae casus in oligarchiam, politiae ruina in populi furorem vertitur, horumque conversio iterum in tres illos meliores status formasque administrationis revocatur. Sic tempora, sic imperia, sic rerumpublicarum status suas vicissitudines et conversiones habent, fluit et refluit humana potentia, nunc in altum surgit, nunc tandem in cinerem commutatur. Sic rotas agit natura, sic hominis prudentia cadit.
2. Sed haec in proximo libro (ubi de conversionibus rerumpublicarum agitur) luculenter patebunt. Nunc sequitur tyrannidis descriptio seu eiusdem cum reliquis administrandi formis comparatio, unde haec quaestio quam nunc tractamus agitatur, utrum tyrannis sit inter omnes reipublicae labes longe deterrima. Deterrimam esse Aristoteles hoc loco affirmat, rationeque ab oppositis ducta sic probat. Quicquid optimo maxime opponitur idipsum est deterrimum: sed tyrannis optimae administrandi formae opponitur: ergo tyrannis est deterrima. Propositio tenet a loco contrariorum, quorum opposita est natura. Assumptio probatur, quia tyrannis est pestis monarchiae quae omnium administrationum est longe augustissima. Est enim monarchia beata civitatis constitutio, est tyrannis ipsa civitatis lues atque miseria. Est in monarchia rex aut consilio admissus aut successione designatus, est vero in tyrannide truculentus leo. In monarchia proponitur virtus, in tyrannide triumphat scelus. Leges in monarchia aperte loquuntur, at in tyrannide oracula civitatis silent. In regno communi bono studetur, at in tyrannide populus opprimitur. Quid multis? Opponuntur haec duo per omnia, ergo monarchia existente optima necesse est ut tyrannis omnium pessima habeatur. Hactenus ex Aristotele generatim, nunc speciatim ex interpretibus hoc ipsum probo, et primum ab instinctu naturae, quae tyrannidem ut monstrum abhorret ac detestatur. Videre hoc licet in multis, maxime tamen in homicidis, qui naturae digitum et indicium tremebundi fugiunt. Quis quaeso hoc ignorat, interfectum praesente homicida sanguinem effundere? At quaero sanguinis effluendi causam: aliam certe dare non potes praeter Deum ac naturam, qui homicidium et tyrannidem hoc modo produnt. Hoc modo execrantur oves lupum, quadrupedes leonem, aves aquiliam, urtica marina securim, tota denique natura odiosam tyrannidem et crudelitatem ut sibi maxime perniciosam et inimicam fugit. Est ergo tyrannis ut naturae ita civitati infestissima. Nam ut ab effectis disputem, qualis est quam miseranda civitas in qua tyrannus regnat? Nonne in illa oppressio multitudinis, effusio sanguinis, ordinis confusio, violatio legum, rerum omnium perturbatio inest? Caput Pompeii vix placuit Caesari, Ciceronis caput Antonii furori non satisfecit, triginta senatorum capita in primis ferculis offerebantur Mario, Nero Senecam praeceptorem necuit, matris suae viscera (horrendum est ductu) vulneravit. Hos actus, has scaenas tyrannis tragaedia habet. Vae ergo civitate in qua tyrannus regnat!
3. Porro quid (obsecro) magis infestum est humanae naturae quam atrox et ferina crudelitas? Ratio in homine non furor, mansuetudo non immanitas secundum vim naturae principatum tenet. Quanta est igitur declinatio a natura cum leo ex homine, ex mansueto tyrannus fiat? Est ergo tyrannis non solum contra naturam in genere, sed etiam contra rationem in qua maxime essentia humana cernitur. Si hic stragem multarum civitatum, quae fulmine tyrannis perculsae ceciderunt, ante oculos depingerem, in immensum accresceret oratio mea, lacrhimae temporum, lugubres vestes maiorum, miserabiles voces et clamores multarum civitatum maxime execrabilem hunc statum republicae esse declarent. Testes huius rei sunt omnes historiae quae Dionysios, Phalarides, Nerones, Heliogabalos aliaque portenta mundi nobis descripserunt. Nihil hic dicam de sacra philosopha legeque divina, quae Antiochum, Herodem, aliosque truculentos tyrannos virosque sanguinis frequenter meminit. Concludam verbo, tyrannis est quasi vipera concepta in utero civitatis, nam ut vipera in lucem non editura sine ruptura matris, ita tyrannis non existit sine ruina et interitu civitatis. Est ergo tyrannis omnium administrationum pessime, sive cum bonis sive cum malis reipublicae formis comparetur. Cum pessimam dico, intelligo paucorum potentiam, populique insaniam et furorem pravitate ac pernicie ab illa superari.
4. Hinc occurrit secundum quod in hoc capite tractatur, nempe insinuata reprehensio Platonis, qui dicebat popularem administrationem esse pessimam si comparetur cum rectis, sin vero cum non rectis esse optimam, quasi diceret, rectarum rerumpublicarum est una deterrima, cum tamen nulla sit mala, et non rectarum est una optima, cum tamen nulla sit bona. Omnes enim rectae respublicae sunt bonae quamvis gradus quosdam perfectionis habent, omnes non rectae malae dicuntur quamvis una illarum altera peior deteriorque in comparatione unius cum altera in eodem genere habeatur. Tertium quid hic agitur est demonstratio ordinis quem in sequentibus tradendis praeceptis Aristoteles proposuit. Primum inquit distinguendum est quaenam sint differentiae rerumpublicarum, deinde quaenam respublica sit communissima maximeque expetenda praeter illam optimam quam descripsimus. Per optimam hoc loco non solum monarchiam sed etiam aristocratiam intelligit, quia hae duae administrandi formae eadem lege virtutis devinciuntur, referunturque ad idem bonum civitatis. His expositis (inquit) videndum est quaenam gubernatio cuique populo ac civitate conveniat, et qualis is debeat esse qui aliis praeest. Tandem vero cum horum omnium brevis ac dilucida facta fuerit mentio, conandum est ut causae evertentes et conservatrices rerumpublicarum adamussim atque ad vivum delineentur. Quibus cognitis multo tutior in quovis statu reipublicae administratio erit. Postremo ne seges civitatis penitus negligeretur, ostendum est quibus artibus quibusque moribus imbui et ornari debeat iuventus, in qua flos reipublicae crescit spesque futurae civitatis emergit.

DISTINCTIO

In tyrannide spectantur:

Persona gubernans, et sic est omnium administrationum pessima, quia per vim aut fraudem imperium occupatur.
Persona gubernata, et sic est omnium miserrima, quia populus opprimitur.
Materia tractata, et sic est omnium deterrima, quia in illa virtus extinguitur.
Finis proposita, et sic est omnium funestissima, quia bonum civitatis in privatum usum convertitur.
Comparatio facta, et sic est omnium perniciosissima, quia per omnia monarchiae (quae est optima constitutio reipublicae) opponitur, ut superius multis argumentis aperte ostendimus.

5. OPPOSITIO Quicquid aliquando est utile et necessarium in civitate, idipsum non est omnino pessimum: sed tyrannis est aliquando utilis et necessaria in civitate: ergo tyrannis non est pessima. Maior constat, quia utile cum honesto, necessarium cum virtute coniungitur. Minor probatur, quia tumultuante seditione civili utilis et necessaria est dictatura, quae nihil aliud est quam approbata tyrannis, ut Romanae leges olim definierunt.
RESPONSIO Tyrannis nunquam est aut utilis aut necessaria, ne tum quidem cum seditio civilis et intestina saeviat, neque est dictatura violenta tyrannis, sed voluntaria, iusta, et approbata severitas. Quod vero dictatura tyrannis nominetur, hinc fit quia dictator in tempestate seditionis vitae et necis potestatem habet, omniaque in tanta republicae procella pro arbitrio et non secundum leges regit. In hoc tamen tyrannide differt, quod illa solum malos et seditiosos, haec vero bonos et studiosos ad carnificinam trahat.
OPPOSITIO Oligarchia et timocratia sunt deteriores tyrannide: ergo tyrannis non est deterrima. Antecedens probatur, quia illi status sunt deteriores in quibus plures tyranni regnant quam qui unum solum tyrannum habent: sed in oligarchia et timocratia sunt plures tyranni, in tyrannide vero est solum unus: ergo oligarchia et timocratia sunt deteriores tyrannide. Minor huius syllogismi patet, quia in oligarchia furor paucorum, in timocratia insania et furor totius populi principatum tenet.
RESPONSIO Ut aristocratia et democratia non sunt meliores ruipublicae formae quam monarchia, quoniam in illis plures, in hac unus iuste et studiose regnat, ita oligarchia et timocratia non sunt deteriores status civitatis quam est tyrannus, etsi in illis plures, in hac unus imperium raptim et pro arbitrio teneat. Ratio est, quia ut in monarchia unita est vis virtutum, dispersa in caeteris, ita in tyrannide omnium vitiorum contagio inest, quae in reliquis non rectis administrandi formis magis dissipatur.
OPPOSITIO Quaecunque administratio maxime civitati nocet est omnium, deterrima, sed furiosa populi administratio maxime civitate nocet: ergo furiosa populi administratio est omnium deterrima. Minor probatur, quia in furiosa populi administratione tyrannidis vis maior inest, impetusque vehementior ratione multitudinis, quae universim conspirans totam civitatem concutit et deperdit.
RESPONSIO A falsa suppositione hoc argumentum ducitur, nam omnino nulla est talis administratio in qua tota multitudo universim et collectim furit. Timocratia seu mala gubernatio populi est in qua fautoribus populi tribunisque populi claves reipublicae commituntur, sed in his magis dissipatur vis tyrannidis quam si uni Neroni permitterentur omnia.
OPPOSITIO Quicquid est legitimum idipsum non est deterrimum: sed tyrannis est legitima: ergo tyrannis non est deterrima. Minor probatur, quia recte ut definit quidam, rex bonus est dextra, tyrannis vero est sinistra Dei. Nam ille clementiae, hic autem iustitiae instrumentum dicitur, sed iustitia Dei est legitima: ergo instrumentum eiusdem, quod est aliquando tyrannus, iustam et legitimam authoritatem habet.
RESPONSIO Duo in hoc loco consideranda sunt, divina permissio et approbatio. Deus permittit saepe tyrannos regnare, at illorum regnum non probat: patitur Cainum occidere Abelem, Pharaonem persequi suum ipsius populum, at Cainum in reprobum sensum tradit, Pharaonem saevis fluctibus immersit. Quod vero tyrannis sinistra Dei aut instrumentum aliquando dicatur non arguit tyrannidem ob id esse iustam, sed paenam quam civitati infligit esse legitimam.

DUBIUM CAPITIS
An praestet labes reipublicae ignorari a populo quam a politico demonstrari?

6. Affirmat Aristoteles in textu sibi non solum dicendum esse quaenam sint rectae administrandae formae, sed etiam quae labes et maculae civitatis. Nescio sane an hoc decretum philosophi magis prosit vel obsit populo, qui rerum malarum cognitione saepe non aliter quam piscis esca et hamo capitur. Ovidius meo iudicio melius dissimulasset quam scripsisset suam Artem Amandi, turpiter perfecto Albertus ille a secretis mulierum detraxit vela, sanctior habitus est Caesar qui misere confossus dextra pudenda naturae texit, erubuit Apelles cum pinxit Venerem. Melius ergo videtur esse labes civitatis dispungere silentis calamo quam ad vivum depingere philosophantis penicillo. Sed nugas ago, res longe aliter se quidem habet. Nam mala cognita, ut est in proverbio, facilius evitantur, praevisa iacula minus feriunt. Si narratione rerum malarum ut piscis hamo capiatur populus, vitium hominis est, non scriptis. Nam apes ex iisdem flosculis mel et ceram, ex quibus bufones toxicum venenum sugunt. Describendae igitur sunt labes et maculae civitatis, primum ut rectae administrationis formae hinc magis splendescant. Nam opposita iuxta se posita (ut docent philosophi) magis elucescent, sic descripta tyrannide augustior monarchia, sic descripto furore multitudinis beatior politia apparebit. Secundo ex descriptione ista hoc commoditatis nascitur, ut iustior et cautior civitas reddatur. Nam malis his demonstratis rariores lapsus aut casus habet. Tertio ut in contemplatione naturae non solum formae, vires, motusque rerum, sed etiam monstra, ut in speculatione medica non solum salutares herbae sed etiam venena describuntur, ita in administratione civili non solum virtutes, sed labes et pestes reipublicae delineari debent. Postremo his monstris reipublicae probe cognitis tyrannorum impetus facilius repellitur, illorum iniuriae, fraudes, insidiae facilius evitantur, quae aliter oscitantes nos opprimunt et tanquam caecos et imiperitos rerum in gurgites malorum rapiunt. Ut ergo philosophi monstra, medici venena, cosmographi magna terrae marisque pericula describunt ne noceant, ita Aristoteles labes et pestes reipublicae demonstravit ne illis infectae civitates pereant.

DISTINCTIO

Quod labes reipublicae sint describendae suadent rationes:

Ab oppositis, quia hoc modo rectae reipublicae formae melius intelliguntur.
Ab utili, quia cautior hoc modo civitas efficitur.
A simili, quia ut in medicina venena, ita in republica labes civitatis describendae.
Ab usu seu fine scientiae, quia his cognitis iniuriae, fraudes et insidiae tyrannorum facilius repelluntur.

7. OPPOSITIO In bene administrata republica non solum mala sed malorum causae quoad fieri potest removeri debent: sed descriptae labes civitatis sunt malorum causae: ergo labes civitatis non sunt describendae. Maior constat, quia fundamentum civitatis iustitita est. Minor probatur a simili. Nam, ut idola Veneris et commenta Cupidinis iuventutem, ita depictae labes et transgressiones reipublicae civitatem corrumpunt. Quare, ut illa secundum philosophum ab oculis et auribus removere debent ne laedant iuventutem, ita haec occultare oportet ne perdant civitatem.
RESPONSIO Descriptae labes sunt causae malorum acceptae non datae, quippe in illarum descriptione politicus non malum sed bonum civitatis praetendit. Si ergo scelerati cives scorpionis ova concipiant, regulosque in patriam sibilantes ex ista conceptione pariant, ipsi quidem monstra fiunt, nam causam mali in seipsis habent. Argumentum a simili recte quidem docet (ut ait philosophus), sed non omni ex parte et absolute concludit. Nam etsi idola Veneris fabulaeque Cupidinis per oculos auresque iuventutem aliquando inficiunt, non tamen sequitur quod descriptae labes inficiant civitatem. Ratio est, quia in illa affectio et concupiscentia, in hac ratio et prudentia regnant.
OPPOSITIO Regis facinora dissimulari et occultari debent: ergo civitatis labes non debent demonstrari. Antecendens patet, quia si regis flagitia palam fiant, contagio facile in praecordia populi permanabit, quippe,

Regis ad exemplar totus componitur orbis.

Argumentum probatur, quia rex nihil aliud est quam tota civitas. Ergo si regis facinora occultari debent, civitatis labes demonstrare non oportet.
RESPONSIO Conspecta regum flagitia plurimum offendunt, quia personam totius civitatis gerunt. Respondeo tamen argumentum non tenere, quia labes civitatis non sunt ut flagitia regis. Nam quamvis rex sit persona totius civitatis, peccat tamen ut homo, non ut magistratus. Praeterea negamus regum facinora dissimulari debere, nam hoc esset regibus placentia canere. Nathan adulterium Davidis asperuit, sed occulte. Elias apostasiam Achab obiecit, et quidem aperte. Iohannes Herodi incestum non indulsit.
OPPOSITO Machiavellus infinita mala in civitatem invexit describendo labes, ut experentia docet: ergo describi non debent.
RESPONSIO Machiavellus non ut labes sed ut rectas administrandi formas illas descripsit, multosque rudes et inexpertos rerum flagitiose pestifera ingenii callidate fefellit.

Caput iij

Utrum differentiae rerumpublicarum recte assignentur?

RIA hoc caput comprehendit, distinctionem rerumpublicarum, confutationem quorundam philosophorum, suaeque opinionis catastrophen et expositionem. In distinctione probat Aristoteles plures esse respublicas, earumque differentias naturae vi ac specie distinctas assignat. Ratio in textu sic est. Illa specie differunt quae partes specie diversas habent: sed respublicae partes specie diversas habet: ergo respublicae specie differunt. Confirmatur hoc argumentum ab enumeratione partium ac multarum differentiarum quibus civitas constat distinguiturque. Nam civitas (inquit) in qualibet specie reipublicae primum ex familiis diversis coalescit, deinde ex multutdine cohabitantium, quorum alii divites, alii pauperes, alii medii et quasi utriusque participes dicuntur. Iterum horum alii armis, alii pacis studio et ornamentis sunt dediti. Sunt etiam ex plebe alii, quorum illi agriculturae, hii mercaturae aliisque artibus mancipantur. Nobilium quoque (ut ait) sunt aliae differentiae, nam inter illos alii genere, alii virtute, alii divitiarum magnitudine excellunt, quales olim fuerunt Eretrienses, Chalcidenses, Magnesi, aliique Asiatici equis alendis dediti, qui suis ipsorum viribus, genere, opibusque freti contra finitimos bella gesserunt, paucorumque potentiam quasi ius quoddam sibi vendicarunt. Sed attende, hae quidem meo iudicio sunt communes differentiae rerumpublicarum quas nunc tradit philosophus, nam proprie et essentialiter (ut aiunt) diversae civitatis administrationes his differentiis non distinguuntur. Opulenti enim et pauperes, armati et studiosi pacis, genere nobiles et insignes virtute, agricolae et mercatores, aliique id genus multi in omni statu ac conditione civitatis vivunt. Ut ergo penitus hanc rem partim ex Aristotele, partim ex interpretibus consideremus, distinguendum est rerumpublicarum differentias esse vel communes vel proprias. Communes sunt hae quas diximus, ex quibus analogice tot oriuntur rerumpublicarum constitutiones quot civium discrimina et conditiones habentur. Exempli causa, si populus sit bellicosus, milites; si sit quaestui deditus, mercatores; si honori studeat, nobiles; si virtuti se accommodet, studiosi et excellentes viri principatum tenent. Hinc politicus sapiens diligenter de moribus populi meditatus accuratius rempublicam constituet, aptiusque legibus conformabit.
2. Communes ergo hae differentiae non sunt negligendae, cum ex eisdem non solum distinctio populi set etiam forma administrationis quodammodo congoscantur. Propriae differentiae sunt (ut distinguunt interpretes) vel generales, ut recta et non recta, quemadmodum antea ostendumus, vel speciales, eaedem aut secundum virtutem, ut ordo unius ad omnes, nobilium unio, consensio omnium, aut secundum arbitrium, ut unius libido, paucorum confusio, conspiratio et furor populi. In ordine unius ad omnes monarchia, in recta nobilium unione aristocratia, in honesta consensione omnium democratia populique iusta gubernatio cernitur. Ex his tribus coalescit alia quae mixta respublica appellatur, qualis nunc ubique gentium maxima ex parte floret. Haec omnium bonorum aggregationem in se continet, haec regiam maiestatem, haec dignitatem consularem, haec popularem consensum habet. In regia maiestate unius capitis civilis ordo, in consulari dignitate primariarum partium ad hoc caput unio, in populari consensu totius corporis perfectio et, ut ita dicam, consummatio ponitur. Sunt etiam qui rempublicam hoc modo distinguunt, scilicet ut sit recta et non recta, recta iterum simplex vel mixta, simplex autem vel summa, ut regnum, media, ut optimatum imperium, infima, ut iusta populi potentia; mixta denique, quae ex his tribus secundum leges virtutis constituitur. Sed quid opus est verbis? Eundem sensum hae duae divisiones habent. Hoc solum animadverti velim, ut legumlatores in definiendis rerumpublicarum formis has differentias accurate considerent. Aliter enim administrationes diversas civitatis nec recte distinguere, nec probe instituere et ordinare possunt.
3. Alterum quod in textu sequitur est quorundam philosophorum refutatio, qui duas solum primarias reipublicae species posuerunt, nimirum popularum et paucorum potentiam, ad quas reliquae omnes (ut aiunt) reducuntur. Hoc probant duplici similitudine: nam ut omnes venti ad Boream et Austrum, omnes concentus musices ad harmoniam Doricam et Phrygiam revocantur, ita ad popularem statum paucorumque imperium omnes reliquae administrationes civitatis reducuntur, exempli causa politia ad popularem statum, optimatum potentia ad paucorum imperium, quippe, sicut venti omnes in aliis climatibus caeli ita Boreae Austrique vires participant, ut plerumque eodem nomine appellentur (nam Zephirus Boralis, Eurus Australis dicitur), ita reliquae civitatis formae ac status in populari paucorumque potentia communicant, ut iisdem nominibus saepe insigniantur. Sed haec (ut docet philosophus) non est satis aperta rerumpublicarum distinctio. Tertium ergo quod in hoc capite agitur nunc adfert, nimirum suae opinionis catastrophen et expositionem, quae est quod superius allata reipublicae divisio sit longe melior quam ista philosophorum confusa divisio. Divisionem suam repetit, nempe in rectam et non rectam, rectam iterum in tres species, non rectam in tres labes ut supra dividit. Et ut apertius haec intelligantur adfert quandam similitudinem ex harmonia ductam, quippe ut ex concentu vocum secundum artem magis minusque intensarum una optima symphonia, ita ex consensu civium secundum virtutem viventium una optima monarchia aut aristocratia nascitur. Sed, ut voces celerius tardiusque intensae ab optimo consensu aut leviter aut simpliciter declinant, ita administrationes civitatis mollius duriusque constitutae aut parum, ut populi gubernatio, aut omnino, ut labes vitiaque civitatis, a nobilissima imperandi forma removentur.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Differentiae reipublicae sunt aut:

Communes, quae sunt ut paupertas, divitiae, militaris scientia, et pacis ornamenta, agricultura, mercatura, aliaque similia.





Generales, ut:

Recta.
Non recta.


Propriae, quae sunt aut:

 

 

 

Speciales, ut:

Secundum virtutem, ut:

Ordo unius ad omnes.
Nobilium unio.
Omnium consensio.



Secundum vitium, ut:

Unius dominandi libido.
Paucorum confusio.
Populi furor et conspiratio.

4. OPPOSITIO In quinto capite tertii libri hanc distinctionem tractavit philosophus: ergo otiose iterum hoc loco tractatur.
RESPONSIO Illic generatim, hic speciatim agitur. Illic solum species reipublicae, hic differentias tradit. Illic pollicitur se uberius de his rebus acturum, hic vero idipsum praestat et absolvit.
OPPOSITIO Ordo, unio et consensus sunt affectiones seu accidentia: ergo non sunt verae differentiae civitatis, nam differentiae sunt ex essentia rerum, accidentia autem non sunt ex essentia, ut Porphyrius docet.
RESPONSIO Sunt accidentia respectu hominis, sed non respectu civitatis. Nam insunt in homine ut in subiecto, sunt vero in civitate ut in definito.
OPPOSTIO Aliae sunt magis propriae differentiae reipublicae: ergo istae male assignantur. Antecedens probatur, quia unitas, paucitas et multitudo ad bonum commune relata ab Aristotele ut veriores traduntur.
RESPONSIO Omnis (inquit philosophus) administratio est aut unius aut paucorum aut totius multitudinis, hinc tamen non recte colligitur quod unitas, paucitas et multitudo sunt veriores differentiae. Nam illic Aristoteles potius materiam quam formam, numerum quam naturam ostendit. Non enim in unitate, paucitate aut multitudine, sed in horum ordine, unione et consensu civitatis forma et essentia constat.
OPPOSITIO Unio et ordo sunt generales formae civitatis: ergo recte hoc loco ut speciales non assignantur. Antecedens patet primo Politicorum.
RESPONSIO Unio et ordo sunt generales formae civitatis, at unio nobilium et ordo unius ad totam civitatem speciales et distinctae differentiae habentur.
OPPOSITIO Partes civitatis sunt homines: sed homines non differunt specie: ergo partes civitatis non differunt specie, ut hic in textu dicitur.
RESPONSIO Partes civitatis sunt aut materiales, ut homines, et sic non differunt specie, vel formales, ut divites aut pauperes, nobiles aut plebei, et sic specie differunt. Nam etsi hi omnes homines dicantur, distinctionem tamen a rebus quae natura differunt in definienda civitate sortiuntur.

DUBIUM CAPITIS
An equi ad bellum alendi sint in civitate?

5. Alexander generosum Bucephalum, Perseus Pegasum volantem habuit. Darius hinnitu equi ad regnum Persarum rapitur. Eretrienses, Chalcidenses, Magnesii aliaeque civitates Asiaticae hoc loco ut periti equitatus commendantur. Verba philosophi haec sunt. Nobilium (inquit) differentiae sunt iuxta opulentiam et magnitudinem census, sunt enim alii equites, quod munus nemo facile sustinere potest nisi sit dives. Quapropter priscis olim temporibus quaecunque civitates equstri ordine excellebant, in his paucorum potentia gubernabat, nec non equitatu bella contra finitimos exercebat, ut Eretrienses, Chalcidenses, aliique quos modo nominavimus. Hic quatuor consideranda veniunt, qui equos in civitate alerent, quis modus, quod praemium, qui finis horum omnium. Persona in primis verbis patet. Nobilium (inquit) differentiae sunt &c. Modus in verbis sequentibus insinuatur, quod munus (inquit) nemo facile sustinere potest nisi sit dives. Praemium sequitur, nempe paucorum potentia. Finis autem est bello civitatem defendere et conservare. Sed ut haec paucis confirmemus, affirmo equos ad bellum esse alendos in republica, primum quia sunt animalia generoso spiritu, tum quia sunt dociles ad pugnam, hinc quia sunt faciles ad sessorem, postremo quia sunt fortes et animosi ad victoriam. Ut vero nobiles hos alant tria suadent, patria, opes, et amplitudo nominis: patriae quae opus habet, opes quae faciles hoc onus ferunt, amplitudo nominis ut vere equites armigerique in defensionem civitatis prodeant. Nam cur nobiles ordinis equestris viri dicerentur, si neque equos ad usum republicae alerent, neque ipsi ut equites armati in turmam hostium prosilerent? Ubique nobiles divitias quaerunt, habent ergo quo alant. Ubique honores rapiunt, habent ergo cur alant. Si hostem patriae respiciunt, habent in quem finem alant. Honorificum olim hoc nomen fuit apud Romanos, qui primum hunc ordinem instituerunt. Cur igitur apud Anglos non vigeret, cur apud omnes non floreret?

DISTINCTIO

In equis alendis spectantur quatuor, videlicet:

Quis alat, nempe vir nobilis, qui ob honores acceptos maxime civitati obstringitur.
Modus, qui est rerum copia in viro nobili, qua facile hoc onus sustinetur.
Praemium, quod est potentia seu ordo equestris, qui huic operi debetur.
Usus, qui est ut bellum expeditius fiat, fortiusque civitas conservetur.

6. OPPOSITIO Nimis abiectum est et plane absurdum ut nobiles res sordidas et illiberales tractent: sed equos alere est res sordidas et illiberales tractare: ergo abiectum et absurdum est ut viri nobiles equos alant.
RESPONSIO Ridiculum est quod obiicis, nam non intelligimus hoc loco ut nobiles sentinam stabuli verrant et expurgent, aut ut equis suis faenum pabulumque praebeant, sed ut suis ipsorum sumptibus ad usum reipublicae nutriant, iisdemque fortiter insidentes cum opus postulat contra hostem (ut olim equites Romani) pugnent.
OPPOSITIO Usus equos alendi publicus et communis est, nempe salus patriae: ergo potius tota civitas quam nobilitas his sumptibus premeretur.
RESPONSIO Haec ratio non sequitur, cum omne membrum ad bonum totius contenderet. Si ergo viri nobiles sint quasi oculi republicae, illorum est civitati in istis eventis consulere ac providere. Non tamen negamus quin tota civitas aliquid in hunc usum conferat, tum vero maxime cum nobiles in hac re deficiant.

Caput iiij

An decreta populi pro legibus habeantur?

NTEQUAM ad quaestionem propositam plenius describendam venio, res quae in textu continentur dilucide ac breviter percurram. Et quanquam Aristoteles in hoc libello non aliter quam lepus ante canes se in rotas gyrosque vertit, ut dum multi eiusdem in circulo vestigia quaerant, ipse in latibulum et sedem fugiat, indefesse tamen et pedetentim (ut aiunt) persequar donec illum vepribus latentem seduli et studiosi venatoris oculis subiiciam. Credo equidem multos interpretes tremulas suas manus ab his tabulis (uberioribus commentariis depingendis) retraxisse, vel quod eandem saepius tractam viderint, vel quod autorem hinc inde veluti cursitantem non prehenderint. Sic dum silent, aut saltem aperte non loquuntur, Athenae utilissimis maximeque necessariis quaestionibus defraudantur. Sed haec excusatio otiosae interpretationis nulla est, nam neque res saepius quam oportet tractatur, nec incertus vagatur Aristoteles nisi hoc esse vagari intelligant, quaestionem in una parte ponere, et in alia libelli parte causas assignare. At hoc evenit solum ex copia rerum quae obiter in subtili contextu et connexione occurrunt. Fusius de hac re hoc loco scripsi, quia plerosque expositores in hac parte veluti oscitantes et somniculosos vidi.
2. Sed haec obiter. Nunc ipsum aggredior philosophum, qui in hoc capite tria proponit, dubitationem de populari et paucorum potentia, enumerationem partium quae ad omnem civitatem requiruntur, divisionem popularis potentiae in sex species, quo suo loco et ordine explicantur. Dubitatio est an imperium populare paucorumque potentia solum magnitudine et paucitate differant. Hanc antea ex Aristotele breviter attingimus, docuimus ut hic docet philosophus populare esse imperium in quo pauperes, ingenui et liberi sive multi sivi sint pauci, paucorum vero potentiam esse in qua divites et opulenti dominantur, sint illi etiam multi vel pauci. Multitudo enim et paucitas sunt istarum administrationum accidentia. Contingit enim in civitate esse multos pauperes divitesque pauciores, non ergo multitudine et paucitate, sed affluentia rerum et inopia hi duo status distinguuntur. Hoc probat philosophus a numero, a consuetudine, et ab exemplo. A numero: si (inquit) universi in civitate sint mille et trecenti, horumque mille sint locupletes qui nullam partem gubernationis trecentis concederent, haec administratio tamen paucorum potentia diceretur, quamvis in ea maior numerus ac multitudo imperet. Ratio est, quia non multitudo et paucitas, sed divitiae et paupertas has duas administrandi formas speciesque distinguunt. Consuetudo, qua hoc ipsum probat Aristoteles fuit Aethiopum, qui secundum magnitudinem corporis aut oris pulchritudinem suos honores distribuere solebant. Exemplum est Ionum, id est rusticorum, qui liberis et ingenuis per vim quandam praefuerunt. Sed haec in textu sunt apertissima.
3. Secundum quod agitur est enumeratio partium quae ad omnem civitatem requiruntur, in qua enumeratione primum plures partes ac species reipublicae esse a similitudine animalis hoc modo probat. Quemadmodum se res habet in animali, ita se habet in civitate: sed plures sunt partes et species animalis: ergo plures sunt partes ac species civitatis. Comparationem hanc probat ab illis partibus animantis quae distinctionem formarum faciunt, qualia demum sunt sentiendi, nutriendi et movendi instrumenta: sentiendi ut oculus et lingua, nutriendi ut os et venter, movendi ut pedes aliaque organa quibus in movendo animalia utuntur. Hac comparatione facta partes ipsas recensit, quae sunt numero decem. Prima est agricolarum, qui agros curant. Secunda artificum, qui civiles artes profitentur. Tertia mercatorum, qui in foro versantur. Quarta mercenariorum, qui ut servi ad opus faciendum pecuniis conducuntur, et has Plato erudite (ut ait Aristoteles) demonstravit. Caeterum in hoc illum reprehendit, quod solum ex necessariis partibus constare civitatem existimaverit. Addit ergo et alias partes. Quinta igitur est multitudo militum seu propugnatorum, qui patriam defendunt. Sexta est iudicum, qui iura tractant. Septima virorum a consilio, qui de negotiis reipublicae consultant. Octava magnatum, qui suis divitiis opem civitati ferunt. Nona magistratuum, qui officia, honores reipublicae tenent. Decima studiosorum, qui vitae exemplo aliis praelucent.
4. Tertium iam sequitur, nempe popularis potentiae in suas species distributio, quod vero eiusdem sunt plures species hoc modo probatur. Quaecunque habent partes natura diversas, eadem species quoque diversas habent: sed tam paucorum potentia quam popularis partes diversas natura habent: ergo tam paucorum potentia quam popularis species diversas habent. Assumptio in textu ab inductione confirmatur: exempli causa, popularis status habet agricolas, artifices, mercatores, nautas, piscatores et his finitimos, a quibus variae species administrandi oriuntur, ut Tarenti et Bizantii per piscatores, ut Athenis per classicam et navalem multitudinem, in Aegina et Chio per mercatores, postremo per traiectores in Tenedo. Quod vero paucorum potentia ex variis quoque partibus constet ostendit, quia nobilium alii divitiis, alii honoribus, alii virtuti, alii literis et sapientiae student. His positis, popularis imperii quinque species tradit. Prima in aequalitate administrationis ponitur, hoc est cum totus populus simul regit, ut alter alterum authoritate non vincat. Secunda in quadam inaequalitate versatur, scilicet ut iuxta censum definitum haereditatis cuivis honor tribuatur. Tertia est cum totus populus non secundum arbitrium sed secundum legem dominatur, illis solum exceptis qui generis labem aut impedimentum habent. Quarta est in qua civis a non civi authoritate et lege distinguitur, necnon cuivis pro virtutis merito dignitas reipublicae demandatur. Postrema est cum tota multitudo imperit, omnium aequa potestas sit subeundi magistratus, sed ita ut leges non regant sed decreta populi pro legibus habeantur. Hoc autem maxime tum fit (ut ait Aristoteles) cum quidam fautores populi (quales olim tribuni plebis apud Romanos fuerunt) adulantur multitudini eamque saepe ad tyrannicam ac intolerabilem potentiam trahunt. Concludit igitur philosophus a testimonio Homeri et authoritate veterum philosophorum, qui recte istiusmodi potentiam populi ut illegitimam et iniustam reiecerunt, quippe non est (inquiunt) vere respublica in qua leges silent solaque decreta furiosa populi dominantur.
5. Hactenus de expositione textus, nunc de quaestione agitur, quae est an decreta populi pro legibus habeantur. Una species est popularis potentiae, quam ut iniustam hoc loco reprehendit philosophus, ea scilicet in qua populus sine legibus imperat et dominatur. In ea, inquit, demagogi et assentatores velut Syrenes dulcis sermonis lenociniis populum superbum et tyrannum faciant, eumque ad obrogandas leges suaque ipsorum confirmanda decreta facile inducunt. Sed talem democratiam nullo modo esse rectam administrandi formam speciemque affirmat, rationem addit, quia edicta seu decreta populi pro legibus non haberentur, quippe decreta in rebus singulis, leges in universis ponuntur. Hinc quaestio modo recitata fuit, an decreta populi pro legibus habeantur. In omni statu reipublicae recto et non recto multitudo inest, magnamque partem civitatis occupat, adeo ut sine ea nec magistratus creari, nec leges fieri, nec concilia celebrari, nec ulla publica negotia tractari possint. Semper enim habenda est ratio multitudinis, ne contempta, contumax, et seditiosa fiat. Caeterum ut lenius demulcenda est aliquando ne saeviat, ita prudentia magistratuum saepe est coercenda ne insolescat, quippe cito legum habenas populus licentia vitae effeminatior factus excutit, omnemque legem ut magistratum spernit. Sint ergo decreta populi, sint quaedam edicta multitudinis, sed valeant ad tempus, non pro legibus habeantur. Rem paucis probo a natura legis, ab imperitia multitudinis, a miseria civitatis in qua solum edicta populi principatum habent. A natura legis, quia lex omnis universa est, at decreta populi in rebus singulis et incertis versantur. Lex firma, iusta, una et immutabilis manet, at decreta multitudinis infirma semper, saepe iniusta, nec non chameleonti simillima habentur. Non ergo legum pondus et authoritatem habent. Ab imperitia multitudinis, quia cum partes civitatis sint, ut partes animalis, aliae ad victum, aliae ad motum, aliae ad sensum et rationem, ut supra docuimus, populus in iis partibus annumeratur quae ad victum motumque requiruntur, non autem in illis quae sensus et rationis excellentia praestant, quales sunt boni et prudentes viri qui oculi civitatis luminaque dicuntur. Non est ergo in populi decretis tanta vis rationis tantaque providentia ut illorum decreta pro legibus in tabulis reipublicae sint insculpenda. A miseria civitatum, in quibus edicta populi principatum tenent, quia quid miserius est, quid in republica funestius quam a novis statutis sententiisque levis multitudinis dependere? Multi sunt casus, multa variaque eventa rerum, flexibiles quoque sunt voluntates hominum, maxime imperitorum, quales sunt plerumque multitudinis. Nam si quoties istiusmodi vicissitudines rerum civium eveniant, toties continuo nova decreta novaque phantasmata populi excuderentur. Quam misera sit illa reipublicae administratio nemo est nam rudis et inexpertus rerum qui non videat.
6. Vix toleranter ergo insaniunt qui in conversione rerumpublicarum edicta populi (affectus non rationis impetu constituta) pro legibus aeri (ut aiunt) incidi ac insculpi volunt. Si hoc iubeant legumlegislatores, ut duobus malis propositis levius admittant, leniusque cor civitatis fodiant, videntur illi quidem mihi flammulas vitando fumis demum suffocari. Nam quid aliud est in turbine reipublicae populi decreta sapientum consiliis anteferre quam dapibus reiectis miserrime inedia contabescere? Ieiuna enim est mensa multitudinis, et sine sale, in mensa vero sapientum philosophia fercula condiuntur. Considerandum tamen hic est, quod dissentientibus inter se magistratibus, oculisque reipublicae quasi effossis, liceat populo prudentiori decreta ponere, eademque ad tempus pro legibus retinere. Cum tamen civitas a scopulis ad portum, a procella ad quietem redeat, decreta illa civitatis consensu commutentur, eorumque loco fiant leges sine quobus omnis (ut hic concludit philosophus) infirmatur et enervatur politia.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Tractantur in hoc capite quatuor:

Definitio:

Popularis potentiae, quae est status civitatis in quo penes liberorum multitudinem est summa administratio et potestas rerum.
Paucorum potentiae, quae est status in quo penes divites est summum imperium.




Generales, ut:

Divites.
Pauperes.


Enumeratio partium civitatis, quae sunt aut:

Speciales, ut:

Agricolarum.
Opificum.
Mercatorum
Militantium.
Consultorum.
Iudicum.
Magistratuum.

Nobilium, qui splendent aut:

Bonorum, qui vitae exemplo lucent.

 

 

Divitiis.
Virtute.
Genere.
Doctrina

Divisio popularis potentiae in quinque species, quae aperte a nobis distinguuntur.

 



Quaestio, an decreta populi pro legibus habeantur; probatur autem non haberi:

A natura legis.
Ab imperitia multitudinis.
A miseria civitatis in qua edicta populi solum dominantur.



ARGUMENTUM CONTRA PRIMAM PARTEM CAPITIS

7. OPPOSITIO Divitiae et paupertas sunt accidentia civitatis: ergo democratia paucorumque potentia iisdem non recte hoc loco definiuntur. Antecedens patet, quia divitiae et paupertas fortuito hominibus eveniunt. Argumentum probatur, quia accidentia non possunt vere definiri.
RESPONSIO Non per divitias inopiamque rerum distinguuntur hi duo status et administrandi formae, sed per diversam imperandi rationem eorum qui istis variis modis affecti sunt. Quare etsi divitiae et paupertas sint accidentia illa quidem civitatis, diversae tamen divitum pauperumque administrantium rationes non accidentia sed differentiae distinctae rerumpublicarum esse ponuntur.

ARGUMENTUM CONTRA SECUNDAM PARTEM CAPITIS

OPPOSITIO Plures sunt partes civitatis: ergo non recte hoc loco enumerantur omnes. Antecedens patet ex primo libro, ubi pastoralem artem, et ex secundo ubi sacerdotalem dignitatem ut partes civitatis recensuit.
RESPONSIO Pastores ad agricolarum multitudinem, sacerdotes ad bonorum et studiosorum collegium, sapientes doctique viri ad nobilium classem reduci debent.

ARGUMENTA CONTRA TERTIAM PARTEM CAPITIS

8. OPPOSITIO Aequa potestas singularum civium esse non potest: ergo prima species democratiae male definitur. Antecedens probatur, quia fieri non potest ut pariter infinita multitudo in aequali censu divitiarum honorumque conspiret.
RESPONSIO Per aequam potestatem intelligit philosophus aequalem libertatem magistratum obtinendi in republica, quare etsi sit inaequalitas rerum, proportio tamen eadem esse potest honorum, et sic intelligitur philosophus.
OPPOSITIO Secunda species democratiae requirit certum divitiarum numerum ut ad magistratum admittatur civis: ergo proprie popularis status dici non potest. Antecedens patet in textu. Argumentum probatur, quia maior pars multitudinis caret divitiis, quarum defectu laborantibus aditus ad omnem in republica amplitudinem intercluditur.
RESPONSIO Respondent quidam has species analogice hoc loco definiri, at dici potest quod Aristotle hic censum pondusve divitiarum admodum parvum et exiguum requirat, sicut manifeste apparet in textu.
OPPOSITIO Tyrannis est nulla species democratiae, sed ultima quae hic traditur species est tyrannis: ergo non est species democratiae. Maior constat, quia sunt distincta genera civitatis. Minor probatur, quia populus in ea addictus assentatoribus omni abrogata lege pro arbitrio et libidine dominatur.
RESPONSIO Negat philosophus in textu hanc esse veram speciem popularis potentiae, quia in ea populus secundum decreta sua, non secundum leges et instituta maiorum vivit.

ARGUMENTA CONTRA QUAESTIONEM

OPPOSITIO Decreta populi sunt leges: ergo pro legibus habenda. Antecedens probatur, quia decreta populi sunt vivendi regulae ex consensu totius civitatis factae et approbatae.
RESPONSIO Si per populum totam civitatem intelligas, verum est quod dicis. At si per populum solam partem eamque non primam intelligas, hoc verum esse negamus.
OPPOSITIO In populari statu populus est tota civitas: ergo in populari statu decreta populi pro legibus haberentur.
RESPONSIO Argumentum non tenet. Nam etsi populus tota civitas dicatur, est tamen in ea administratione dignitatis ordo, ut alii aliis praesint imperentque, quorum consensu non dato decretum pro lege habere non debet. Aequalitas ergo dignitatis est in populari statu, non quod omnes et singuli actu in participatione dignitatis sint pares, nam hoc esset perabsurdum, sed quod omnes et singuli aequales esse possint, et hoc iustum in prima specie democratiae habetur.

DUBIUM CAPITIS
An assentatores aulici sint causae tyrannidis?

9. Omnium nocentissima bestia est assentatio, maxime in aula principis. Nam ut fulmen ossa saepe diffringit illaesa cute, ita assentatio regum praecordia vulnerat sub specie amicitiae. Assentatio enim dulcissimam vocem Syrenis, at voracissimum ventrem Charybdis habet: blanda est et tamen aspera, dulcis et tamen amara, candida et tamen nigra. Quid multis? Facie humana est, et tamen vipera. De hac alibi dixerim, hic ergo non multus ero. Quoniam autem Aristoteles in textu assentatores tyrannorum comites esse affirmat, illosque causas esse cur pro ratione libido, pro lege voluntas, pro instutis maiorum placita et decreta populi dominentur, non gravabor verbo demonstrare haec monstra esse ipsas calamitates et pestes rerumpublicarum in quibus admittuntur. Primo hoc ipsum probo a natura assentatoris, qui est specie amicus, hostis vero animo, totus dissimulator et insidiator vitae. Quod si ita sit, non aliter quam ignis omnes quibuscum agit in suam naturam convertere et transferre nitetur. At si reges virosque principes (apud quos maxime vivit et versatur) semel inficiat, periculum est ne ipsi dissimulatores fiant, rationisque imperio relicto passiones animi et affectus sequantur. At quid aliud est secundum affectum regere quam regnum in tyrannidem commutare? Verumenimvero si lactantia ubera assentantium viri primarii suxerint, veluti aspidum aculeis icti statim in lethargum et altum soporem incidunt, in vallo phantasmatum perpetuo somniant, qui sint et unde oriantur oblivioni tradunt, indulgent affectibus, contemnunt leges, cives corrumpunt, civitatem fallunt, toti tyranni et crudeles fiunt. Nam ut ab effecto Gnatonicae artis hoc ipsum probem, constat insidiosam esse assentatorum vitam, eoque tendere ut oculi principum primum caecutiant et effodiantur. Quo facto principes primum philautiam et amorem sui, tum contemptum et odium aliorum ruunt. Hinc fraus, prefidia, imperiosa voluntas, velox apetitio vindictae, abrogatio legum, aliaque sexcenta mala in civitatem fluunt, quae potius tyrannidem quam pacatum reipublicae statum et administrationem arguunt et repraesentant. Postremo, ut ab exemplo agam, quid Neronem castissime educatum crudelem fecit? Assentatio. Quid Caesarem contra patriam rebellare fecit? Assentatio. Quid Rehoboam regem Israeli tyrannum fecit? Contemptio gravissimorum senatorum et perditorum iuvenum assentatio. Domestica possum hic adferre exempla, Richardum secundum ej Richardum tertium, quorum utrinque multum laesit assentatio, sed ita ut ille vulneratus resilierit, hic vero tyrannidis suae tragaediam truculentam (in qua ipse actor fuit) nobis Anglis commendarit. O utinam principes ab istis larvatis Gnatonibus et parasitis aures suas tandem averterent, eorumque carminibus et fascinationibus diutius non crederent! Unus Clytus praeferendus est sexcentis Aristippis, at (proh dolor) Clytus ab Alexandrio hasta transfigitur, Aristippi in aulis multorum principum dominantur.

DISTINCTIO APERTA EST IN PROBATIONE CAUSAE

10. OPPOSITIO Reges Aetnam reipublicae sustinentes opus habent placidis viris aliquando, quorum salibus et facetiis recreentur: sed tales sunt assentatores: ergo assentatores regibus sunt permittendi. Minor probatur, quia tales dissimulando et mentiendo saepe animos principum affectibus titillant.
RESPONSIO Haec ratio recte probat affabiles virosque placidos, non assentatores seu parasitos, in aulis principum esse permittendos. Sales non fraudes, facetias ingenii non insidias spargere et exercere oportet. Porro negamus minorem huius syllogismi. Nam affabiles non dissimulant, non mentiuntur, quae duo sine intentione mali esse non possunt. Quod vero res novas et admirables effingant, hoc faciunt ut auditores suos delectent solum, non ut decipiant, ut recreent, non ut prodant irretiantque.
OPPOSITIO In tyrannide sunt dolor, luctus et molestiae: ergo eiusdem causae non sunt assentatores. Argumentum probatur, quia assentatores placida et iucunda quaerunt atque loquuntur: sed eventa tyrannidis sunt his contraria: ergo tyrannidis non sunt causae.
RESPONSIO Assentatores sunt non qui semper iucunda aut iocosa loquuntur, sed qui aliquando sub specie gravitatis et prudentiae res quasi magnas et ponderosas tractant. Respondeo igitur argumentum non tenere. Nam quamvis dolor, luctus, milleque molestiae sequantur tyrannidem, assentatores tamen qui aliud sentiunt, aliud loquuntur, eiusdem causae existere quidem possunt. Ratio est, quia sub pallio dissimulationis ova concepta malitiae tegunt, ex quibus dentatos scorpiones pariunt, et saepe in praecordia bonorum civium immittunt.

Caput v

An forma civitatis mutata eaedem leges ad tempus sint retinendae?

ACONICA in hoc capite philosophus brevitate utitur, et admodum pauca de paucorum potentia eiusdem formis nunc quidem loquitur. Si ordinis rationem quaeras, velim memineris haec duo genera reipublicae, nempe populare paucorumque imperium, ab Aristotle iuxta copulari. Ut ergo de populari modo, ita nunc de paucorum administratione disserit. Analysis textus haec est, quod paucorum potentiae quatuor sint species. Prima definitur gubernatio eorum qui magno rerum possessarum censu et ubertate alios cives superant. Tales sunt Craesi Lucullique in multitudine, qui suis ipsorum sumptibus magnifice magistratus gerunt, pecuniasque suas in gloriam totius civitatis expendere conantur. Ad hanc dignitatem solum Plutus non Irus, dives non inops pervenit: exemplum huius rei domi est, si praetores praefectosque Londinenses consideres, qui in urbe ad amplissima honoris subsellia plebis consensu non eliguntur nisi gemmam in mente, aurum in manu habeant. Secunda species paucorum potentiae est eorum administratio qui exili rerum censu et copia praevalentes sibi in officio alios pro arbitrio sumunt, maxime vero tales a quibus uberiorem commoditatem sperant. Sed haec forma administrationis est minus propria minusque honesta, cum in ea quaestus non virtus quaeritur. Nam si secundum virtutem alios eligerent qui magistratum gerant, potius optimatum imperium quam paucorum potentia haec forma diceretur. Tertia species in textu verbo definitur, cum patre defuncto filius dominatur, hoc est, cum divites aut favore populi aut alio quovis modo ius successionis in administratione civitatis obtinent. Haec forma laudabilis est si in successione virtutis possesio insit legisque ratio habeatur. Quarta species est cum divitum filii per successionem reipublicae sine lege et virtute imperant, sed ista gubernatio est longe omnium deterrima, et non aliter tertiae speciei opponitur quam tyrannis monarchiae, et ultima species popularis (quae est tribunitia) alteri quae virtute geritur, quippe in his tribus, nimirum tyrannide, tribunatu, paucorumque prava successione, virtutes ac leges exterminantur, earumque loco furor, vis et libido regnant. Ultimum quod in hoc capite agitur est admonitio quaedam quod nos latere non debeat, posse contingere ut respublica non sit legibus popularis, quam tamen moribus popularem esse observes, et ex diverso. Hinc autem evenit ut coniecturam Aristoteles facit ob mutationem rerumpublicarum. Nam cum gravissimis de causis una administrandi forma in aliam mutatur, verbi causa, popularis in paucorum potentiam, sapientiae est easdem ad tempus retinere leges, ne subitanea mutatio populum offendat motumque quasi violentum civitatis efficiat.
2. Hinc quaestio nascitur quam nunc discutio, an forma civitatis mutata eaedem ad tempus leges sint retinendae. Quemadmodum rarissime inveterata dissuitur, ita difficillime civitatis forma commutatur. Verum si tandem maximis de causis commutetur, magnopere cavendum est ne filia matre devoret, hoc est, ne nova alteratio civitatem perdat. In mutatione reipublicae satius est testudinis tarditatem quam velocitatem leporis imitare. Lente festinandum est (ut aiunt) et in rebus tantis sat cito si sat bene. Romani olim Tarquinio rege expulso atque monarchia in aristocratiam translata leges prioris status sapienter ad tempus retinuere, quod etiam factum est cum senatus in populare imperium declinavit. Hoc quidem fecerunt mea opinione sapientes viri ut paulatim ad novos mores novasque leges populus allectaretur, qui subitaneo impetu impulsus furit, qui leniter persuasus emollescit. In mutatione ergo reipublicae connivendum est in multis, ignoscendum saepe, nonnunquam ferendum et tolerandum malum, si ad antiquas leges (quae nuper oracula civitatis erant) a multitudine provocetur. Nam si aliter fieret, statimque mutatu statu ad novis obediendum legibus cogerentur cives, verendum est ne fumus suffocatus in flammas seditionis prorumperet, suoque violento motu civitatis fundamenta conquassaret. Philosophus in Ethicis suadet ut novae leges populi moribus (ut Lesbia regula lapidibus) concinnentur, hoc est, non temere novis legibus mutandi sunt mores hominum, sed paulatim ad rectum sunt deflectendi. Quod si hoc in condendis legibus praecipiat, quid velit in mutandis illis quas diuturna consuedo firmavit praescribere? Facilius quidem est novam civitatem novis legibus effingere quam ab antiquis civium animos distrahere et alienare. Ratio est, quia illud vix semen, hoc vero radicem et fructum habet. Praeterea, sicut apud Aegyptios lex erat ut medici ad tempus non moverent humores, sed vim naturae expectarent, ita quidem optandum est ut custodes civitatis antiquas leges eo usque permittant donec sapientis suasu aliquantulum mores populi commutentur. Nam ut in movendis humoribus corporis ante definitum tempus magnum periculum naturae, ita in mutandis legibus civitatis ante persuasionem populi grande reipublicae dispendium imminet. Qui ergo consulto et sapienter status rerumpubicarum mutant, extemplo (ut aiunt) innovatione legum non student, sed umbras populi sequentes sphaeram reipublicae sensim ac paulatim vertunt donec ad optatum punctum digito quasi attingendum veniant, cardinesque civitatis multiplici conversione in definito statu figant et confirment. Hoc enim modo cives deliniti facile quo velis pertrahentur, legesque novas quas sanxeris sine omni murmuratione sustinebunt.
3. At dices, quae est haec mutatio reipublicae, si eadem leges, si iidem mores maneant? Nonne sunt leges nervi reipublicae, a quibus sensum motumque ad suum bonum habet? Fierine ergo potest ut civitatis forma mutari dicatur antiquis legibus non mutatis? Attende, sicut ab extremo ad extremum nemo pervenire potest nisi per medium, ita ab una forma civitatis ad alteram populus adduci non potest nisi per medium. Hoc ergo volumus ut iustis de causis aliquando mutetur reipublicae status, sed ita ut per media non per extrema ista conversio et commutatio fiat. Maneant ergo antiquae leges et ad tempus valeant. Praevaleant tamen sapientum voces, quarum moderatione veluti modulatione quadam dulci affectus et mores populi alterentur. Quod cum eveniat, valeant voces, praevaleant leges, severiusque resistentes legibus castigentur. Legimus de odio illo Dei ac hominum Iuliano apostata, qui postquam primum a salutis tessera ac religione desciverat, Christianos omnes viros honestos callide et astute dixit, illorum sanctam religionem errorem non haeresim appellavit, eos etiam in curia a suo latere secundum antiquas leges vivere permisit. Demum vero maiore concepta invidia illos a palatio abegit, tandem mutatis moribus per licentiam populi novisque legibus constitutis ad carceres et cruces raptari iussit. Si Iulianus apostata, mutato regno in tyrannidem, his mediis sub praetextu virtutis usus populum ad approbationem suae tyrannidis allectaverit, quanto melius quantoque sanctius boni principes in mutandis deterioribus rerumpublicarum formas in iustiores his modis uterentur? Prudentia haec est in bonis, astutia vero in malis. Nam in studiosis ad bonum commune, in facinorosis ad publicam perniciem tendit. At urges antiquas leges fortasse malas omnino esse. Quid tum? “Ergo sine omni mora sunt abrogandae.” Rationem nego, non quod mala non tolli, sed quod ad tempus (ne maiora creentur pericula) tolerari debeant. Vis ergo antiquas leges in mutatione status ubique expungi? “Volo, sed ita ut multitudo iisdem expunctis non insaniat. Imo leges retinere et eisdem non obsequi tumultum et insaniam parit.” Non parit modo sapientes magistratus praesint, qui populi affectus moderentur. “At leges non sunt leges quas violare licet.” Verum est si ratio et non affectio gubernet.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Explicantur in hoc capite duo:

Divisio paucorum potentiae in quatuor species, quae sunt administrationes vel secundum:

Magnum censum divitiarum, ad quem pauperes non possunt pertingere.
Parvum censum, in quo statu est electio.
Favorem populi, in quo statu est successio.
Arbitrium imperantis, in quo statu leges iniuste abrogantur.

Quaestio, quae est an leges antiquae ad tempus in mutatione reipublicae retinendae; quod probatur a:

Similtudine naturae et artis.
Periculo mutationis.
Ab assuefactione multitudinis.
Prudentia magistratus.
Usu seu bono civitatis, ut dilucide patet.

OPPOSITIONES CONTRA PRIMAM PARTEM CAPITIS

4. OPPOSITIO Secunda species paucorum potentiae non distinguitur a secunda specie popularis imperii: ergo perperam hae species ut distinctae definiuntur. Antecedens probatur, quia utraque species est (ut patet) in qua secundum exilem parvumque divitiarum censum homines dominantur.
RESPONSIO Quamvis in utroque statu census divitiarum parvus requiratur, differunt tamen quia in secunda specie popularis potentiae census parvus et definitus, in secunda vero specie paucorum potentiae census parvus et indefinitus proponitur. Praeterea in hoc alia est distinctio, quod in populari potentia non est penes magistratum alios sibi eligere, at in hac forma paucorum potentiae alios assumere pro arbitrio licebit.
OPPOSITIO Paucorum potentia est in qua divites principatum tenet: sed in secunda specie divites principatum non tenent: ergo secunda species paucorum potentia non est. Minor probatur, quia divites non parvum sed magnum censum pondusque divitiarum habent.
RESPONSIO Parvus census dicitur comparate, non absolute. Parvus enim est non simpliciter sed respectu eorum qui maiorem habent.

OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM PROPOSITAM

5. OPPOSITIO Diversi status ac formae civitatis a diversis legibus dependent: ergo mutato statu civittias easdem leges non convenit retinere. Antecedens patet, quia leges cuiusque civitatis formam et statum loquuntur. Argumentum probatur, quia sine legibus consentaneis administrandi formae distrahuntur cives in contrarios et diversos fines.
RESPONSIO Leges in mutatione civitatis considerantur bifarium, aut defective, ut aiunt, aut perfective. Antiquae leges retinentur quidem sed defective, ut calor naturalis in corruptione vitae. Novae autem leges ponuntur, sed perfective, ut forma plantae post corruptionem seminis. Non ergo retinentur leges ut vivant, sed ut deficiant, non ut valeant in moribus populi confirmandis, sed ut novis confirmatis penitus declinent.
OPPOSITIO Contraria eidem simul inesse non possunt: sed leges diversarum formarum sunt contrariae: ergo simul eidem civitati inesse non possunt.
RESPONSIO Contraria accipiuntur duobus modis, aut intense (ut aiunt), et sic simul non insunt, aut remisse, et sic simul inesse possunt. Similiter de legibus contrariis in mutatione civitatis dicimus, quarum illae (nempe antiquae) in declinatione, hae vero in perfectione ponuntur.
OPPOSITIO Si subito mutetur morbus in valetudinem, non nocet corpori: ergo si subito mutetur depravatus status reipublicae in bonum, non nocet civitati. Ratio tenet propter similitudinem corporis naturalis et civilis.
RESPONSIO Similia non tenent per omnia, quamobrem ratio non sequitur. Praeterea rarissime contingit ut de repente semel amissa acquiratur sanitas. Immo potius in hoc similitudo et rationis proportio tenet, quod sicut corpus naturale naturaliter non statim corrumpitur, ita corpus civile (quod est civitas) prudenter non statim commutatur. Nam ut aqua callida sensim ac paulatim priorem naturam et substantiam perdit, ita una administrandi forma in aliam mutata successivis (ut aiunt) passibus vires amittit. In hoc ergo prudentia magistratus cernitur, quod leges antiquae ad tempus tanquam umbrae corporis retineatur, non ut illas observent cives, sed ut illarum defectus intuentes ad alium civitatis statum moresque alacrius properent ac festinent.

DUBIUM CAPITIS
An deterior sit simplex oligarchia quam mixta?

6. Oligarchia simplex et absoluta est, in qua paucorum affectus non ratio, impetus non intellectus regnat. Est autem mixta, in qua opulenti homines et leges dominantur. Tres primae species paucorum potentiae sunt mixtae, ultimo vero simplex et absoluta dicitur. Comparatione iam facta quaeritur an haec illis habeatur deterior? Respondet philosophus deteriorem esse, idque probat tribus argumentis, quorum primum est ex parte legis, alterum ex parte magistratus, postremum ex parte finis. A parte legis, quia in ea lex deficit, in aliis vero oligarchiae formis lex principatum tenet. Ex parte magistratus, quia in ea regnunt tyranni, in aliis non item. Ex parte finis, quia in ea non bonum commune, ut in caeteris, sed bonum privatum quaeritur. Si ergo in ista administrandi forma neque leges, neque ratio, neque magistratus, neque iustitia aut aequitas ullum locum habeant, sequitur prae caeteris longe pessimam deterrimamque habendam esse.

DISTINCTIO PATET

OPPOSITIO Aliae species oligarchiae opponuntur maxime virtuti: ergo sunt pessimae, et ex consequenti ultima species non est deterior. Antecedens probatur, quia omnis oligarchia opponitur aristocratiae, quae sola iustitia et aequitate regitur.
RESPONSIO Quamvis maxime divitum in omni oligarchia habeatur ratio, est tamen quaedam boni malique inter eiusdem formas proportio et comparatio. Non enim tam opponuntur iustitiae illae administrationes in quibus secundum leges vivitur, quam haec, in qua non lex sed paucorum libido dominatur.
OPPOSITIO Aliae formae oligarchiae sunt deteriores: ergo iniqua est ista comparatio. Antecedens probatur, quia aliae sunt malis legibus armatae, ultima vero species leges non habet.
RESPONSIO Haec ratio sequeretur si omnes magistratus in aliis formis oligarchiae essent penitus iniusti viri, omnesque leges iniquae. At ita non est, nam in paucorum potentia multi sunt studiosi cives, multaeque leges utiles et necessariae, ut Aristoteles saepe insinuat.

Caput vj

An nothi sint cives?

E sterilior ieiuniorque videatur haec quae modo praecessit de formis popularis paucorumque potentiae explicatio, utriusque nunc causas et rationes ostendit philosophus. Et quoniam prima species democratiae in qua aequalitati ac libertati studetur communis est reliquis, eandem iam prudens ommitit primoque in loco secundi generis rationem exponit. Hoc genus est, ut antea narravimus, in quo parvum ac definitum censum divitiarum possidentes ad magistratus honoresque reipublicae pervehuntur, quales sunt agricolae, artifices, et id genus alii qui tenues et exiles facultates habent. In hoc statu, inquit, non ex arbitrio hominis sed ex praescripto legis vivere oportet. Ratio est, quia angustis facultatibus cives praediti satis otii ab opere non inveniunt ut reipublicae onus perpetuamque curam sustineant. Parvus ergo census causa est in hac forma democratiae cur leges imperent, quippe cives penuria quadam laborantes non possunt nisi certis ac definitis temporibus reipublicae vacare et inservire. Alterum genus popularis potentiae, cum nulla census adhibita ratione cunctis republicae munera ac dignitates patent, illis hominibus solum exceptis qui aut naturae notam inustam, aut fortunae manum sinistram sentiunt, quales sunt nothi, servi, aliique id genus pauci. In hoc quoque genere dominantur leges. Ratio est, quia vectigalia satis opima non suppetunt, ut qui magistratus gerant otiari possint. Tertium genus est in quo ab administatione civitatis servi solum excluduntur. In hoc etiam statu secundum leges vivitur, quia satis divitiarum ad otium non suppeditatur. Postremum democratiae genus est in quo totus populus secundum arbitrium et non secundum praescriptum legis vivit, quem statum populi assentatio genuit, licentia auxit, furor multitudinis confirmavit.
2. Quemadmodum in prima parte huius capitis de formis democratiae, ita in ultima parte de formis oligarchiae agit philosophus, earumque rationes similiter paucis perstringit. Primum ergo genus paucorum potentiae seu oligarchiae est illum divitum administratio, qui neque tam amplas facultates habent ut iisdem neglectis cessare et otiari possint, neque tam exiguas ut a civitate suum victum coacti quaerant. Quod cum ita sit, necesse est legem non ipsos in hoc statu civitatis imperare. Alterum genus oligarchiae est cum minorem habentibus censum accessus ad rempublicam patete, sed ita ut valentes plurimum sibi alios in subsidium contra multitudinem assumant, legemque sanciant qua videantur iuste socios minoris census eligere ut, cum opus sit, contra populum tutius praeminiantur. Tertium genus paucorum potentiae est in quo viri potentes regnant, qui, ne in posteris occasum et eclipsin nominis atque honoris videant, legem successionis constituunt. Postremum genus est quando aliquot in civitate supra modum divitiis aucti imperium rapiunt, et non aliter quam tyranni sine lege vivunt.
3. Haec plena analysis et expositio textus. Nunc quaestio sequitur, quae est an nothi sint cives. Si urges nothorum hoc loco non meminisse Aristotelem, respondeo in discribendo secundo genere potentiae popularis aperte idipsum quod quaerimus insinuasse. Verba haec sunt: omnibus licet ad rempublica accedere, quos modo generis exceptio non repellat. Per generis exceptionem Sepulveda aliique docti interpretes nothos intelligunt. Sed de nomine non certamus, rem ipsam quaerimus. Instituta est olim in omni civitate sancta et individua viri faeminaeque coniunctio, ut certa proles, libera et immunis quasi seges reipublicae nasceretur. Qui ergo hanc coniunctionem violat, qui hoc faedus quasi dextra naturae percussum dirimit, qui alterius thorum spuma suae turpitudinis contaminat, is primum contra naturam, tum contra iustitiam, postremo contra seipsum delinquit: contra naturam, quae hunc nexum parit, contra iustitiam, quae eundam iam partum alit, contra seipsum, qui se hoc scelere odium civitatis facit. Indigna res ergo est ut spurii, qui sunt effectus tantorum scelerum, dignitatum in republica obtineant participesque civitatis (quae est societatis tantum liberorum) fiant. Praeterea quid aliud est spurios degeneresque ad concionem et senatum civitatis admittere quam libidinis quasi faces accendere, laxasque habenas corruptoribus virginum, adulteris, incestuosis, aliisque monstris hominum concedere? Qui cum viderint suos spurios furtivo semine conceptos natosque iniuste, non minus in civitate florere quam filios legitime partos, libereque educatos, ad Platonicam republicam ac communitatem uxorum, ad immanitatem suorum scelerum, ad omnem licentiam vitae praecipitantius ruunt. Porro cum omnis recte instituta civitas praecipuam curam sui nominis ac famae habere debeat, non est decorum, imo potius impium est spurios ad subsellia, consilia, honores, officia adscribere et convocare. Nam praeter exemplum mali quod posteris hoc modo relinquitur, capitale odium inter istos ac bonos cives nascitur, quippe aegre et indignabunde homines studiosi ferent, ut sibi nothi in participatione civitatis pares ac aequales fierent.
4. Huc illud quoque accedit quod spurii ab ipsis (ut aiunt) crepundiis homines nequissimi moribusque dissolutissimi plerumque evadant. At tales libertate donare civesque constituere est iniustam et facinorosam rempublicam efficere. Si rationes requiras cur spurii maxima ex parte sint aliis deteriores, respondeo ex philosopho, primum quia a malis principiis oriuntur, secundo quia plerumque minus studiose quam legitime nati educantur, postremo quia tam sanctae societatis nexu reciso vires iustitiae in eorum praecordia abunde non fluunt ac diffunditur. Si ergo mali malos plerunque generent, si mali malos aut effaeminatius aut negligentius a teneris annis instituant, si a malis malos susceptos influentia aeternae iustitiae rarissime foveat, radiisque virtutis minime adornet, iuxta illud, spuria viticulamina non agent radices altas, cur spurios cives facimus? Cum illorum nomina in albo civitatis inscribimus? Adhuc si iuste illegitime natis haereditatem negamus, cur civitatem spuriis concedimus? Postremo maiorum exempla nos in hac re doceant, quippe Romani, Athenienses, Lacedaemonii, aliique permultae olim civitates secundum normam iustitiae viventes nothis liberatem ac communicationem civitatis pernegarunt. Imo, quod maximum est, Deus adulteros dignos morte, spurios indignos civitate iudicat. Ergo cives non essent, neque civitatis beneficiis fruerentur.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Duae sunt praecipue istius capitis partes:

Distinctio democratiae et oligarchiae in suas species cum expositione rationum quibus tot esse probantur.


Quaestio, quae est an nothi sint cives? Quod vero non sint probant argumenta:

A vi naturae, quae in nuptiali societate iustitiae studet.
Ab incommodo civitatis, quia dato quod nothi sint cives, licentia vitae sequeretur.
A decoro, quia civitas famae nominisque maximam rationem haberet.
A moribus nothorum, quia sunt plerumque mali.
A minore, quia haereditas negatur nothis, ergo civitas.
Ab exemplo civitatum, quae suis legibus hoc ipsum confirmant.

OPPOSITIO CONTRA PRIMAM PARTEM

5. OPPOSITIO Haec distinctio democratiae et oligarchiae ante tracta fuit, ergo nugatur Aristoteles.
RESPONSIO Non tam distinctio quam distinctionis ratio hic a philosopho demonstratur.

OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM

OPPOSITIO Innocuis ac innocentibus negare liberatem est iniustum: sed nothi sunt innocui et innocentes: ergo nothis liberatem civitatis negare est iniustum. Maior constat, quia proprium iustitiae est innocentes non laedere. Minor probatur, quia non est voluntarium in nothis quod sic generentur.
RESPONSIO Non solum malum tollendum est in civitate, sed etiam occasio mali: peccatum ergo parentum in spuriis coercetur, non quod offenderint spurii, sed ut libidinosi hac paena inflicta ab hoc scelere deterreantur. Praeterea alii respondent civitatem in hoc non solum peccatum, sed etiam indecorum fugere, quia res infamia plena est ut nothi (qui sanguinis labem in fronte gerunt) in altis civitatis sedibus praeluceant.
OPPOSITIO Nemo sine culpa puniri debet: sed nothi sutn sine culpa: ergo nothi puniri non debent.
RESPONSIO Respondio non esse absurdum puniri aliquem privative (ut aiunt) sine culpa sua, etsi positive hoc fiere videatur iniustum. Nam secundum iura aliquis puniri potest sine culpa, nullus tamen castigari debet sine causa. Culpa parentum est, qui commiserunt facinus, sed quoniam eiusdem facinoris labes in spurio haeret, non absurde privatione civitatis in eo delere ebet.
OPPOSITIO Macula generis in spurio splendore virtutis deleri potest: macula ergo generis non est sufficiens causa privationis. Ratio sequitur, quia virtus in omni civitate est praeferenda.
RESPONSIO Fieri potest ut spurius aliquando virtutibus animi aliis praeluceat. Verum, quoniam hoc raro contingit, civitas hanc legem universalem fecit. Quare etsi spurius aliquis admittatur ad civitatem propter divinam sapientiam qua omnes vincit, exceptio legis est, non violatio. Nam ut una hirundo non facit ver, ita una vel altera dispensatio non universam vim legis et efficaciam tollit.
OPPOSITO Multi sunt spurii ignoti civitati, qui ut legitime nati eiusdem libertate donantur: ergo sunt spurii cives.
RESPONSIO Ratio haec fallax est a secundum quid (ut aiunt) ad simpliciter. Nam ut hoc argumentum sequitur, homo mortuus est cadaver, ergo homo est cadaver: ita ista ratio non cohaeret, spurius ignotus est civis: ergo spurius est civis.

DUBIUM CAPITIS
An liceat magistratibus mercedem sumere?

6. Cur ita irruis in tribunatum, Saturnine? Cur rapis officium? Novi quod velis: expectas mercedem. Impie, regnum lucro quaeris? “Imo quid ni cum illud liceat?” Quid ais, pessime? Licere dicis? “Dico.” At qua fronte quaeso? “Eadem certe qua hic philosophus.” Qua hic philosophus ais? Quid tandem ille? “Illum loquentem audi. In hoc statu (intelligit popularem) administrant pauperes, propterea quod otiari possunt dum mercedem capiunt.” Quid hinc? “Ergo licet magistratibus mercedem sumere.” Rapax est hoc argumentum, furioso tribunatu dignum. Nam nihil minus hic voluit philosphus quam ut nummos magistratus sumere, quippe ultimum genus democratiae (unde haec verba capis) hic maxime reprehenditur, quia tales in eo magistratum gerunt qui coguntur mercedem petere et expectare. Si vis ut probem, haec topica argumenta sume. Est periculosum civitati ut magistratus mercedem capiat: ergo non licet. Iterum, est iniustum ac indecorum ipsis magistratibus accipere: ergo non licet. Tertio, est civibus scandalum oppressione plenum: ergo non licet. Postremo non licet, quia acceptio mercedis potius bonum privatum quam publicum et commune auget, quo nihil in civitate pestilentius esse aut cogitare potest. Quod sit periculosum civitati probo, quia tum affectio non ratio in magistratu regnat. Quod sit indecorum magistratibus probo, quia corrupti et iniusti hinc nominantur. Quod sit civibus scandalum probo, quia hoc exemplo ipsi oppressi oppressores fiunt. Quod bonum publicum negligatur, augeatur privatum probo, quia bona quae in thesaurum civitatis fluerent in sacculos paucorum rapiuntur. Huc addi possunt severitas maiorum in puniendo, veritas divina in prohibendo hoc scelere, quae duo argumentarum loco adhibita docerent magistratus nostrorum temporum aures et oculos ab affectibus admittendis claudere, ambasque manus ab accipiendis pecuniis avertere et cohibere.

DISTINCTIO

Quod non liceat magistratibus mercedem accipere probatur:

Periculo civitatis:
Indecoro seu dedecore magistratus:
Scandalo multitudinis:
Incommodo civium:
Exemplo maiorum:
Testimonio sacrarum literarum:

Quae omnia dilucide patent.

7. OPPOSITIO Pauperes in populari statu magistratus gerunt: sed pauperibus licet mercedem accipere: ergo magistratibus licet mercedem accipere. Maior est Aristotelis in definitione democratiae. Minor probatur, quia nullo accepto praemio magistratus dignitatem pauperes sustinere non possunt.
RESPONSIO Regalis vox Pyrrhi Aeacidarum regis fuit, nec mi aurum posco, nec mi precium dederitis. Iustis laudibus posteritati commendatur Fabritius, qui omnium magistratuum inter Romanos pauperrimus magnifica regis munera recusavit. Respondeo igitur in democratia magistratum pecunia corrumpi non debere. Magistratus enim non in accipiendo munere, quod est malum, sed in exequendo munere, quod est bonum, ponitur et conservatio. Ad probationem minoris dico quod Aristides Athenis, Romae Fabritius splendidius opibus animi officia sustinuerint quam alii infiniti qui opibus fortunae abundarunt.
OPPOSITIO Labor magistratus in exequendo officio magnus est: ergo ei praemium iuste debetur. Quod si debeatur, cur iuste datum non accipiat?
RESPONSIO Sophistica est haec ratio a mutatione sensus. Nemo enim magistratui iuste laboranti negabit praemium, quippe quod meretur. Vaenale tamen habere officium, suamque dignitatem turpi quaestui tanquam meretricem prosternere, magistratum gerentibus pernegatur.

Caput vij

An in simplici aristocratia idem sit vir bonus ac civis bonus?

IRECTE pergit Aristoteles in definiendis dividendisque generibus reipublicae. Nam postquam divisit statum popularem atque paucorum potentiam in suas formas, rationesque unde tot formae oriuntur adduxit, aristocratiam (quae ordine iam sequitur) definit, eamque in quatuor species analogice distribuit. Non hic morabor in contentione illa quae est inter Aristotelem aliosque philosophos de numero rerumpublicarum in principio huius capitis, hoc satis est quod alii quatuor, ut Socrates et Plato, alii quinque, Aristoteles vero sex genera republica (quae tertio libro recensentur) constituerit. Non opus est pluribus. Quatuor hic species aristocratiae enumerantur, sed ut dilucide philosophemur, distinguendum est de aristocratia, quod alia sit simplex, alia mixta. Simplex est administratio civitatis quae ex optimis viris simpliciter et ex virtute constat, in qua (ut hic docet philosophus) simpliciter idem est vir bonus et bonus civis. Ex quibus verbis quaestio deprompta est de qua statim disputabimus. Mixta aristocratia est tripartita: una in qua virtus cum divitiis in administratione civitatis coniungitur, quae forma ab oligarchia differt quia virtutem suum obiectum habet, et a politia quae communi nomine respublica dicitur, quoniam divitias solum non admiratur. Altera est forma, in qua virtus, divitiae et populus una dominantur, qui status ex optimatum, paucorum et populi potentia constituitur, ut olim Carthaginensis reipublicae administratio fuit. Postrema species aristocratiae est status, in quo nulla divitiarum ratione adhibita virtus et populus principatum tenent, quae forma administrandi ex optimatum et populari statu componitur. Et hoc modo Lacedaemoniorum civitas gubernata fuit, ut hic testatur Aristoteles.
2. Hactenus de expositione textus. Quaestio est, an in aristocratia simplici idem sit vir bonus ac bonus civis. Affirmat Aristoteles esse. “Sed quid agit? In tertio libro contrarium docuit.” Non docuit: nam quamvis illic communiter loquutus de civitate virum aliquando malum, civem bonum esse posse ostenderit, absolute tamen et simpliciter de aristocratia disputans virtutem solam dominari voluit. Imo illic quoque in votis habet ut sola virtus imperet. Verum quoniam hoc fieri non potest quin sit in civili corpore vitiorum contagio, ut in corpore naturali humorum confusio, coactus aliam virtutem officii, aliam boni viri constituit. “Quid? Si fieri non potest quin sit in turba hominum viciorum contagio, quorsum hoc loco de simplici aristocratia disserit, in qua omnes simpliciter optimos requirit? Hoc est profecto de non ente disputare, et muscas mea opinione sub nomine rerum maximarum capere.” Fateor quidem simplicem aristocratiam nusquam existere, fateor etiam nullibi omnes cives studiosos virtutis esse. Montes tamen non parturiunt <mures>, neque inanis est Aristotelis de his rebus contentio, cum non quod sit sed quid debeat esse diligenter perquirat. Hanc ergo nobilissimam formam proponit, non ut muscas sed ut cives capiat, hoc est, ut homines in stadio huius vitae lubrice vagantes ad sincerum studium virtutis moveat. Cuius sapiens consilium si sequeremur, dic causam cur vera aristocratia non floreret. Potestas enim non deest, voluntas solum corrupta negat. Hoc ergo posito, quod esse possit talis reipublicae administratio, sequitur in ea eundem esse virum bonum ac bonum civem, quod ad hunc modum hoc syllogismo probo. In quocunque statu reipublicae sola virtus colitur, in eo idem est vir bonus ac bonus civis: sed in simplici aristocratia sola virtus colitur: ergo in simplici aristocratia idem est vir bonus ac bonus civis. Consequutio maioris probatur, quia sola virtute civibus proposita necesse est ut omnes sint boni, aut saltem non cives, quippe essentia civitatis ac civis in adoratione solius virtutis constat. Alia ratio a comparatione est, nempe cum in aliis rectis rerumpublicarum formis hoc maxime requiratur, ut cives studiosi virtutis fiant, probabile est in aristocratia hoc iustis legibus praecaveri, ut non solum magistratus qui praesunt, sed omnes cives qui subsunt numen virtutis ac pietatis colerent. Praeterea in illa republica cives boni viri esse debent, in qua solum virtus munera et dignitates civitatis habet: sed in simplici aristocratia munera et dignitates civitatis virtuti solum debentur: ergo in simplici aristocratia cives viri boni sunt ac studiosi. Caeterum in aliis administrationibus rerumpublicarum non semper hoc lumen virtutis cernitur, nam aliquando natura, aliquando fortuna superat: natura cum filii per successionem, fortuna cum opulenti per oppressionem regnant. Postremo nullus status reipublicae est undique perfectus in quo cives non sunt boni viri: sed simplex aristocratia est status reipublicae undique perfectus: ergo in aristocratia cives sunt boni viri. Maior patet, quia perfectio civitatis virtus est. Minor probatur, quia simplex aristocratia sola virtute (nulla rerum externarum habita ratione) definitur.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Hoc caput duo continet:

Divisionem aristocratiae, quae est aut:

Simplex, in qua sola virtus colitur.


Mixta, quae est vel:

In qua virtus et divitiae,
In qua virtus, divitiae et populus,
In qua virtus et populus dominantur.

Rationem quaestionis propositae, quae probatur a:

Definitione simplicis aristocratiae.
Comparatione aliarum rerumpublicarum.
Distributione honorum civilium.
Perfectione civitatis.

3. OPPOSITIO Formae rerumpublicarum specie et natura differunt, ut antea docuit philosophus: ergo commisceri non possunt, ut hic videtur demonstrare. Ratio probatur, quia species diversae confundi et commisceri non possunt, ut Porphyrius ait.
RESPONSIO Mixtio rerumpublicarum considerari potest bifariam, vel quoad materiam confuse, vel quoad formam distincte. Una respublica ex aliis constare potest quoad materiam, ut patet in mixtis formis aristocratiae; non tamen una ex altera constat quoad formam, hoc est, ut eandem rationem imperii et administrationis habeat.

OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM

OPPOSITIO Inanis est disputatio de rebus quae fieri non possunt: sed simplex aristocratia esse non potest: ergo inanis est de simplici aristocratia disputatio. Maior patet, quia ex tali disputatione nullus emergit fructus. Minor constat, quia fieri non potest ut talis respublica unquam existat.
RESPONSIO
Satisfactum est huic obiectioni in primo capite huius libri, ubi negavimus esse omnino inanem de non ente disputationem, ut patet de vacuo et infinito, ubi etiam affirmamus talem rempublicam sapienter a philosopho veluti scopum proponi, quo contendentes mediocratis viam teneamus.
OPPOSITIO Aristoteles antea in tertio libro probavit quod possit esse civis bonus sine virtute morum: ergo contrarium hoc loco non docendum.
RESPONSIO Modo satisfecimus huic argumento, nam illic de republica generatim, hic speciatim de aristocratia agit.
OPPOSITIO In aristocratia sunt magistratus et officia, quae utilitatem civitatis spectant: ergo in aristocratia possunt esse cives boni, licet sint viri mali. Antecedens patet, quia in aristocratia sunt principes qui pacem, milites qui bellum, iudices qui forum tractant. Ratio sequitur, quia, his datis officiis, recte se gerere possunt cives in illis, interim ut non tam caste et honeste vivant.
RESPONSIO Quanquam in aristocratica administratione civitatis haec officia et dignitates requirantur, non tamen in hoc statu proprie sunt cives si virtutem vitaeque sanctimoniam deserant, quippe in hac specie civitatis non propter bona corporis aut fortunae, sed solum propter bona animi praeferuntur homines.

DUBIUM CAPITIS
An expediat magis aristocratiam simplicem quam mixtam florere?

4. Si natura homana non esset feracior et appetentior mali, facile quidem dissolveretur hoc dubium. Nam quis tum dubitaret quin magis expediret aristocratiam simplicem quam mixtam in administratione civitatis florere? Caeterum cum celeriore pede ad malum quam ad bonum ferimur, magis expedit leniorem modum vivendi praescribere quam optimum hunc statum assignare. Nam ut prudentes medici humoribus corporis medicinas accommodant, ita politici suas leges moribus civitatis sapienter coaptant. Quoniam ergo delicatula haec aetas amaram virtutis radicam et saporem in omnibus non feret, necesse est ut melle divitiarum rerumque aliarum dulcedine haec radix perfusa devoretur. Hoc est, quoniam mores nostrorum temporum simplicem aristocratiam, in qua sola virtus colitur, admittere non possunt, expedit magis mixtam, in qua virtus cum aliis rebus coniungitur, publicare. Ratio est, quia etsi omnes sint capaces virtutis, omnes tamen et singuli eiusdem sequaces non existunt. Frustra igitur simplex aristocratia urgetur cum omnis civis ad virtutem non cogitur. Praeterea cum legum dignitas in hoc non est, ut dentur iuste, sed ut probe a civibus observentur, cumque in simplici aristocratia prima conditio est, secunda deficit (nam dantur optimae, observantur nullae), necesse est ut mixta simplici praeferatur. Cum dico observari nullas, nihil minus intelligo quin aristocratia simplex sit omnium optima. Hoc ergo volo, quod infirmitas hominis tanta sit, tantaque contagio sceleris ut easdem optimas datas simpliciter et absolute servare nequeat. Postremo lapsus humanus mille invexit mala, ut famem, pestem, gladium, aliaque similia, quae non solum monachum et studiosum virtutis, sed politicum et expertem civitatis desiderant. Veruntamen haec externa in mixta aristocratia magis quam in simplici tractantur. Magis ergo expedit aristocratiam mixtam quam simplicem florere.
OPPOSITIO Optimum praeferendum est minus bono: sed aristocratia simplex est optima respectu mixtae: ergo aristocratia simplex est praeferenda. Maior est Aristotelis tertio Topicorum. Minor probatur, quia simplex aristocratia solam virtutem colit, quia solum bonis et studiosis convenit, quia in malum non commutatur.
RESPONSIO Haec omnia recte probant simplicem aristocratiam esse meliorem nec non anteponendam esse mixtae in ratione virtutis, non tamen probant magis expedire respectu utilitatis morum ac temporum, quae in institutione civitatis considerari debent.
OPPOSITIO Legumlatores maxime contenderent cives optimos efficere: ergo etiam contenderent simplicem aristocratiam, in qua solum optimi sunt, aliis administrandi formis praeferre et anteponere.
RESPONSIO Vtrumque contendunt, sed quoniam tantam declinationem virtutis in homine observant ut eo quo velint non possunt pertrahere, magis expedire sapienter existimant mixtas respublicas approbare.

Caput viij

Utrum optima institutio legum sit ut iisdem latis pareatur?

ARAPHRASIS seu expositio huius capitis consistit in ratione ordinis eorum quae tractantur, in definitione eius administrationis quae vulgo politia seu respublica appellatur, et in opinione philosophi de institutione legum, quae ad omnem probe gubernatam civitatem requiruntur. Ratio ordinis duo habet, propositionem instituti, solutionem dubii. Propositio est in his verbis: Reliquum nobis est de ea quae politia vulgo nominatur dissere et de tyrannide. Dubii solutio sequitur, ubi philosophus tacitam obiectionem insinuat, nempe quod ordo tractandi species reipublicae confusus esse videatur, cum labes et digressiones inter rectas reipublicae formas discutiantur, quippe monarchiae et aristocratiae tractionem ordine naturae expositio politiae sequeretur, at popularis paucorumque potentiae analysis interponitur. Respondet hoc quidem fieri ordine doctrinae, quia explicatio popularis paucorumque potentia plurimum ad cognitionem politiae conferat, praesertim cum haec nihil aliud sit quam quaedam illarum mixtura et compositio. Definitur enim politia universalis quaedam administratio seu status civitatis in quo pauperes cum opulentis coniuncti honorem, divitias, liberatem veluti signa propositosque fines intuentur. Hinc non inepte oligarchiae et democratiae quaedam confusio et permistio ab Aristotele in textu dicitur. At dices, democratia et oligarchia sunt labes politiae, ergo politia ex iisdem tanquam ex partibus non componitur. Respondeo oligarchiam et democratiam non esse principia constitutionis, sed causas cognitionis respectu politiae. Non esse principia constitutionis constat, quia recta forma reipublicae ex non rectis creari non potest; esse vero causas cognitionis probo, quia illis incognitis haec recte sciri et demonstrari non potest. Si urgeas definiri hunc statum mixturam utriusque, et proinde concludas ex illis tanquam ex partibus constare, iterum respondeo quod, sicut mixtum elementa quoad materiam et virtutem, non quoad formam in se continet, ita politia ex aliis formis reipublicae componitur, quae rationem potius materiae quam distinctionem formae in ipsa mixtura habent. Sic definitam politiam secundum veterum sententiam distinguit, qui eandem inclinantem ad democratiam communiter rempublicam, urgentem vero ad oligarchiam optimam administrationem solebant appellare. Putabant enim illi nobilitatem esse virtutem, eamque definiebant esse nihil aliud quam antiquas divitias. Sed hoc, inquit philosophus, fieri non potest, ut politia ad oligarchiam tendens optimatum potentia seu aristocratia habeatur. Nam hii duo status diversos terminos ac fines habent: oligarchiae enim rerum affluentia, aristocratiae sola virtus proponitur ac destinatur. Praeterea, cum in oligarchia non sit tam sancta legim institutio ac est in optimatum administratione, istorum error manifeste patet. In aristocratia enim honores solum virtutis dextra civibus porriguntur, at in oligarchia divitiae, in democratia libertas quaeritur, et secundum haec duo, videlicet divitias et libertatem, leges sub specie ac suppositione boni sancitur. Caeterum, ut praeclare hic docet philosophus, optima legum institutio est non ut in tabulis scribantur sed ut iisdem satis iuste a civibus obtemperetur, quam sententiam philosophi hoc loco pro quaestione sumo eamque nunc paucis interpretabor.
2. Sapiens quidam missus Lacedaemonem ut observaret quibusnam legibus ac institutis civitas regeretur, post aliquot annos in patriam reversus, vocatus est ad senatum ut sui itineris rationem redderet. Rogatus vero tandem quomodo suam Lacedaemonii rempublicam administrarent, fune, furca, gladio aliisque exquisitis tormentum instrumentis in senatu depositis, haec (inquit) sunt leges Lacedaemoniorum, in his civitatis salus et administratio ponitur, quasi dixisset, o Athenienses, nos multas et praeclaras leges ferimus, earumque nominibus ac titulis plurimum delectamur, at Lacedaemonii in hoc nos vincunt, quod maiorum decreta ab illis iuste ac severe observentur. Hoc exemplo liquido constat leges suam vim et vitam non in institutione sed in sincera observatione positam habere. Nam, ut opes in arca sunt positae sine usu hominis si non expendantur, ita leges aeri incisae sunt sine fructu civitatis si iisdem (ut decet) non obtemperentur. Leges quidem sunt muti magistratus et veluti inanima instrumenta reipublicae, quae tamen vocem et vitam habent si cives ad obedientiam severitate iudicis impellantur. Quid prodest medicina si non applicetur? Quorsum sunt leges si non exerceantur? Institutio legum non est ut sint, sed praesint. At praeesse non possunt si iisdem obsequi non urgeantur cives. Intelligentum hinc est privilegia, dispensationes, astutas et callidas interpretationes legum, nisi rarissimis ac urgentissimis de causis, tolerari non debere. Nam haec concedere est veluti fenestras ad magnam perniciem in civitate aperire. Exempli causa, lex est ut granum in exteras gentes non exportetur, exoratur princeps, dispensatio datur, onerantur naves, sic hostes aliquando saginantur et contabescunt cives. Bis ergo leges vivant? Distringatur gladius, sceleratos feriat, summis, mediis, infimis ne parcat. Vide ut non solum muscas tuae leges capiant. Nam tantum est in civitate cum non solum lepores sed etiam leones et aquilae, hoc est divites et potentes viri, legum vocem et severitatem timeant. Sit vox legis terror, sit legis paena fulmen. Draco non sum Atheniensis ille, neque leges sanguine conscriptas volo. Hoc tamen velim, ut voce paenaque legis a scelere deterreantur omnes. Nam, ut concludam cum philosopho, optima legum institutio est non solum ut sint, sed ut iisdem latis pareatur.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Tria spectantur in hoc capite:

Ratio ordinis, quae est doctrinae, nam etsi tractatio politiae ordine naturae tractationem popularis paucorumque potentiae praecederet, cum tamen ex iisdem politia constat, necessario eorum tractatio anteponitur.

Definitio politiae, quae est popularis paucorumque potentiae quaedam confusio et mixtura.


Sententia quod optima legum institutio ea sit, ut iisdem pareatur, quod probavimus:

Ab exemplo.
A simili.
A natura legis.
Ab usu civitatis

OPPOSITIO CONTRA PRIMAM PARTEM CAPITIS

3. OPPOSITIO Labes reipublicae sunt posteriores formis illis, a quibus deflectunt: sed oligarchia et popularis potentia sunt labes politiae: ergo sunt illa posteriores, et proinde posteriore in loco sunt tractandae.
RESPONSIO Oligarchia et popularis potentia non sunt labes politiae, nisi confuse. Distincte enim referuntur ad alias formas civitatis. Praeterea respondeo rationem non sequi, quippe secundum ordinem doctrinae mala et quae sunt evitanda in priore loco demonstrantur.

OPPOSITIO CONTRA DEFINITIONEM POLITIAE

OPPOSITIO Si politia sit mixtura popularis paucorumque potentiae, tum ex illis tanquam ex partibus constat: sed hoc est absurdum: ergo non est eorum mixtura. Maior patet, quia mixtio est miscibilium unio. Minor probatur, quia ex non rectis recta constitutio reipublicae coalescere non potest.
RESPONSIO Considerantur hi duo status bifariam, vel quoad materiam confuse, et sic sunt partes politiae, vel quoad formam distincte, et <sic> non sunt. Insunt enim in politia ut elementa mixta, hoc est secundum materiam, non secundum formam, quippe sunt in politia divites ut in oligarchia, sunt pauperes ut in democratia, at eadem divitum pauperumque administratio in hac et in illis non habetur.

OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM

OPPOSITIO Docuit Aristoteles antea in mutatione civitatis requiri ut antiquae leges maneant etsi non observentur: ergo legum institutio non est ut semper eisdem latis obtemperetur.
RESPONSIO Docuit quidem antea in mutatione civitatis antiquas leges retinendas esse, non quod non observarentur leges, sed ne populus antiquis legibus subito abrasis nimium desaeviret. Volït ergo politice et sapienter ut ab iisdem retentis ad novas colendas allicerentur cives. Hoc igitur argumentum non cohaeret, voluit Aristoteles in mutatione civitatis leges antiquas esse retinendas: ergo voluit ut legibus non obtemperetur.
OPPOSITIO Leges aliquando pravae et iniquae fiunt, quarum abrogatio potius optanda est quam observatio: ergo optima legum institutio non est ut iisdem latis paratur. Antecedens patet in oligarchia aliisque minus rectis formis civitatis.
RESPONSIO Leges iniquae duplicem respectum habent, aut rectae aut depravatae civitatis. Si illam spectes, simpliciter earum potius abrogatio optanda est quam observatio, at si hanc considres non item, partim quia bonum talis civitatis est apparens et fucatum, partim quia nonnunquam mala tolerari debent, tametsi civitas sit ex parte bona.

DUBIUM CAPITIS
An liceat legibus male latis parere?

4. Itane? Fierine potest ut legibus male positis iuste obtemperetur? Siccine doces, philosophe? Estne hic honor quem virtuti tribuis? Parenthesin istam in textu hoc tuo male quidem instrusti. Nam quod iniustum est iuste ac honeste approbari non debet. “Parum attendis quid hoc in textu velim. Non enim intelligo leges esse simpliciter iniustas quae ponuntur male. Hoc tamen affirmo fieri posse, ut legibus male latis pareatur. Si causam quaeras, considerare oportet quod institutio legum sit vel absoluta, cum ponantur optimae, vel comparata, cum ex hypothesi et suppositione videntur optimae. Exempli causa, in monarchia et simplici aristocratia sanciuntur optimae, in mixtis formis civitatis tales saepe ex suppositione fiunt: hae quidem frequenter male sunt positae, his tamen iuste obtemperatur. Ratio est, quia ad bonum commune earum administrationes (in quibus sunt positae) destinantur. Ac ut rem apertiorem reddam, sit lex illa male posita, quod liceat ex foenore augere nummos (et est quidem male posita, si forum conscientiae spectes), huic tamen obediere licet, quia aliter neque insatiabilis civium cupiditas et avaritia extingui, neque publicum bonum civitatis conservari potest. Melius ergo est aliquando legibus non bene positis malum tolerare quam perniciem civitatis admittere.”

DISTINCTIO

Leges positae sint male bifariam:

Simpliciter, et sic eis obediere non oportet in rectis reipublicae formis.


Comparate et respectu, et sic obedire oportet, quia:

Melius est tolerare malum quam naufragium civitatis facere.
Mores populi ius semper extremum non ferunt.

5. OPPOSITIO Iniustum est male positis legibus obedire: ergo non licet. Antecedens probatur, quia leges male positae aliquid semper contrarium et repugnans iustitiae permittunt, ut puta usuram.
RESPONSIO Leges male positae non semper iniustum permittunt, si aut intentionem latoris aut conservationem civitatis in qua ponuntur consideres.
OPPOSITIO Libro tertio Ethicorum capite primo docet Aristoteles potius subeunda esse exquisita tormenta quam ut malum facias: ergo neque bonis magistratibus licet tales leges ponere, neque bonis civibus iisdem latis obedire.
RESPONSIO Negamus esse simpliciter malum tales leges ponere, aut iisdem positis obtemperare, si finem ac bonum civitatis spectes.

Perge ad partem alteram Libri IIII