Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

Caput viiij

Utrum in politia divitum pauperumque filii eodem modo educari debeant?

UANDOQUIDEM ubique pene gentium mixta seu communis reipublicae administratio celebratur (rarissime enim simplex monarchia aut aristocratia eminet), Aristoteles non inconsiderate plura de politia (quae est communis et mixta administrandi forma) hic dicere contendit. Postquam igitur politiam nihil aliud quam popularis ac paucorum potentiae mixturam esse ostenderit, nunc qualis sit istae compositio, quotque eius modi breviter et partite demonstrat. Et quoniam sunt tria cuiusque civitatis veluti symbola, iudicium, consultatio, electio, ex his tres modos politiae elicit. Primum, inquit, oligarchia hanc legem circa iudicium habet, ut divites sub paena mulctae vocati ad celebrandum tribunal et iudicium civitatis veniant. In populari vero potentia lex iubet ut pauperes sub eadem paena ad senatum veniant. Inter haec duo extrema medium politia tenet, nempe ut tam pauperes quam divites ad iudicia reipublicae aditum patentem habeant, et hic primus modus est mixtionis. Alter est in quo sumitur medium ex parte consultationis, scilicet ut non solum opulenti, qui magnum, neque egeni qui parvum rerum cumulum censumque habent ad concionem de publicis negotiis veniant, sed observata conditionis proportione omnes libere accedant. Tertius modus creationem et electionem magistratus spectat, in quo ambitio nobilium reprimitur, qui solos divites, et seditio multitudinis coercetur, qui solos infimos cives primas in republica partes tenere velit. Est ergo optima reipublicae mixtio ex paucorum et populari statu cum medium et quasi symbolum ex utroque sumitur, idque quoad iudicium, consultationem, et electionem, in quibus cardo civitatis volvitur. Hoc triplici compositionis modo, vel potius medio inter oligarchiam et democratiam dato, eiusdem iam finem et quasi terminum ostendit philosophus, ut sit quasi signum et norma qua sciamus an recte an secus ex his componatur politia, communi nomine respublica appellata. Certissimum (inquit) signum et argumentum est tum bene componi politiam cum nunc popularis, nunc paucorum potentia esse videtur, neutura tamen actu existit. Ratio est, quia medium comparatum ad utrumque extremorum utriusque rationem sibire videtur, est tamen quiddam ab utroque specie ac natura distinctum. Quemadmodum enim est in corpore mixtio respectu elementorum, ita est in politia respectu istarum administrationum ex quibus componitur. Nam ut illud specie et natura ab illis, ita haec ab his vi et essentia differt. Sic tamen differt, ut vires quasdam utriusque in se comprehendat, quod in textu exemplo Lacedaemoniorum declaratur, quorum respublica nunc popularis, nunc paucorum potentia esse videbatur. Multi enim eam democratiam esse dicebant, multi oligarchiam: democratiam, quia in ea similiter divitum pauperumque filli nutriti, instructi, educati, vestiti, in magistratum electi fuerunt; oligarchiam, quia in ea dignitates non sorte, sed electione mandabantur, et quia penes paucos necis atque exilii potestas fuit, quae duo aliaque multa in politia decreta ac instituta oligarchiam videntur prae se ferre. Caeterum si rem attentius consideres, intelliges politiam neutram istarum esse, sed per se et vi sua distinctam formam et statum permanere. Nam ut imago ex cera e sigillo fit, et tamen neque cera neque sigillum dicitur, ita respublica ex democratia et oligarchia constitua est, et tamen neque haec neque illa definitur.
2. Haec summa est eorum quae in hoc capite tractantur. Sequitur nunc quaestio, quae est utrum in politia oportent divitum pauperumque filios eodem modo educari. Lacedaemonii (ut hic docet Aristoteles) similiter pauperum divitumque filios alerunt, instruxerunt, educarunt, imo apud illos in iuvenili ac virili aetate nulla in re illustrior aut insignior dives quam pauper fuit. In hoc nodo dissolvendo primum considerandum est curam instituendae pueritiae ac iuventutis non solum ad privatos parentes, sed etiam ad magistratus pertinere, quippe in teneris annis spes est et seges futurae civitatis. Secundo considerandum est quatuor esse quae educationem puerorum respiciunt, nempe victum, vestitum, artem et excertationem corporis, in quorum moderatione requiritur magna prudentia magistratus. Nam victus tenuis ingeniosos, decora vestis humiles, ars doctos, corporis exercitatio cives fortes reddit. Tertio considerandum est utrum expediat in politia omnes tam divitum quam pauperum filios eodem modo circa haec habere. Partem negantem teneo. Nam quamvis in democratia (in qua par libertas liberaque aequalitas omnium ac singulorum quaeritur) similiter se habent, ne aliquid proprium ac privatum esse videatur, in politia tamen ac bene instituta republica est hoc absurdum et plane a ratione alienum, ut nulla generis, nulla sanguinis in victu, veste, arte habeatur distinctio. Hoc multipliciter probari potest, sed paucis argumentis contentus ero, quorum primum a vi naturae, secundum a vi iustitiae, tertium a fine, ultimum a necessario ducitur. A vi naturae, quae (ut antea probatum est) dominos et servos, patres et filios, faeminas et viros civitati dedit, quam distinctionem personarum proculdubio non dedisset, si nullum rerum discrimen in illorum conservatione prospexiset. Nam quorsum domini ac servi, nobiles et ignobiles a natura homine dicerentur, si eadem <non> omnino filiorum utriusque in educatione haberetur ratio? Maiorem splendorem soli quam lunae, ampliorem honorem domino quam servo natura dedit, quod certe fieri non potest si sub eodem sidere ac fortuna servorum ac dominorum filii eandem educationis sortem in civitate habeant. A vi iustitia hoc ipsum probatur, quia civilis iustitia naturalem sequitur. Si ergo natura distinctionem voluit, eam iustitia non pernegabit. Sed haec distinctio discerni non potest, si diversa educationis semina in tenera aetate non spargantur. Tertia ratio suscepta est a fine, quia divitum pauperumque filii ad diversos fines muneraque in republica destinantur. Necesse est ergo ut eodem prorsus modo non informentur. Antecedens patet, 1uia in politico statu nobilium divitiumque filiis honos, pauperum vero filiis onus reipublicae imponitur. Illi enim ad puppim sedentes clavum tenent, hi pinum scandunt remisqu en fluctibus laboriose incumbunt.
3. Hic tamen oligarchicum illud decretum, vel potius paradoxum, non probo, quod solum divitium nobiliumque filii liberalibus scientiis instituerentur. Recte Seneca in libro De Beneficiis, errat (inquit) si quis existimet servitutem totum hominem cecidisse, quoniam melior pars semper exempta, nempe anima. Nulli ergo praecludi debet scientia atque virtutis via. Imo iniustum adeoque contra naturam est ut naturae ad bonum inclinatio vel scintillula extingueretur. Si ergo pauperum filii fertilioribus ingeniis nati sunt, iniuriosum est si ab academicis spaciis ad sterquilinium, si a Musis ad rastrum urgeantur. Si dicat hic aliquis deesse pauperibus unde illorum filii Athenis inter Musis viverent, respondeo civitatis hanc curam esse debere, ut radicem et herbam conservationis suae non negligat, non contemnat. Quod quidem fecerit, si omnes et singulos pauperum filios a philosophiae studio penitus removeat. Ter quaterque beata Anglia nostra dulcissima patria ob hoc certe est in qua tot nobilissima collegia, tot augustissima gymnasia Deo in usum pauperum consecrantur. Faxit Christus ut semper salve et inconcussa floreant, utque in iis pauperum filii studiose instructi ac educati vivant. Stultum id est quod hic obiicitur, nimirum sapientiae studium divitum filios a filiis pauperum recte distinguere. Stultius illud Musarum tantam esse dulcedinem ut eadem a pauperum filii degustata plurimi crapulam bonarum artium contraherent, et pauci reliquerentur qui artes mechanicas atque res rusticas exercerent. O utinam procerum pauperumque filii philosopharentur donec crapula bonarum artium contabuisse dicatur!
4. Sed quid ago? Postrema ratio est a necessario, quia illorum educatio tenerior esse debet, in quibus spes et anchora reipublicae magis consistit, sed in nobilium divitumque filiis spes et anchora reipublicae magis consistit: ergo illorum educatio tenerior esse debet. Assumptio huius syllogismi probatur, quia duvites aut successiones sorte aut multitudinis consensu saepius quam pauperes ad apices civitatis evehuntur, in quibus aut lumina ad salutem aut fulmina in perniciem solent existere. Nam publicis et privatis opibus armati plurimum prodesse aut nocere possunt. Si ergo politiam spectes, sit Caesaris filius delicate nutritus ut diu naturae vivat. Sit institutus ut diu civitati vivat. Sit purpura vestitus ut honoretur ab cive. Sit in palaestra exercitatus, it formidetur ab hoste.

DISTINCTIO QUESTIONIS

Exponuntur in hoc capite tria:

Triplex compositio politiae quasi medium inter oligarchiam et democratiam in:

Iudicio.
Consultatione
Electione


  Finis politiae, quae est moderatio illarum administrationum quae per se non rectae reipublicae formae videntur esse.



Dubium, an in politia eodem modo divitum pauperumque filios educari oporteat, cuius negato probatur a:

Vi naturae:
Vi iustitiae:
Fine, quia ad diversos fines destinantur.
Necessario, quia necesse est ut maior cura illorum habeatur a quibus magis civitas dependet.

Quae distinctionem utriusque faciant.

OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM

5. OPPOSITIO In optima politia Lacedaemoniorum divitum pauperumque filii eodem modo instructi fuerunt, ut apparet in textu: ergo inconsiderate contrarium fieri debere in politia hoc loco defenditur.
RESPONSIO Exemplum vim legis semper non habet. Ratio igitur haec non cohaeret, nam est a scundum quid (ut aiunt) ad simpliciter. Neque hoc loco quid factum sit quaerimus, sed quid expediat fieri.
OPPOSITIO In politia apparere oportet democratiam, ut huic requirit Aristoteles: sed in democratia eodem modo divitum pauperumque filii educari debent: ergo in politia eandem educationis formam observare oporet. Maior et minor sunt in textu.
RESPONSIO Aliquid apparere potest duobus modis, aut potentia, ut elementa in mixto et democratia in politco statu reipubica de quo nunc agimus, aut actu, et sic ut in politia appareat popularis poentia non requirit philosophus.
OPPOSITIO Aequalitas in omni reipublicae statu observari debet, ut docuit Aristoteles in secundo libro Politicorum: ergo videtur requiri ut similis sit omnium educatio. Argumentum probatur, quia si dispar sit educatio, aequalitatis proportio non observatur.
RESPONSIO Aequalitas est duplex, vel ponderis (ut aiunt) vel iustitiae: illa in civitate non requiritur, ut omnes et singuli dignitate pares; hae vero requiritur, ut cuique quod suum est pro merito tribuatur. Cum ergo non sit eadem divitum pauperumque in politia ratio, eadem non debet esse filiorum in utroque gradu educatio.
OPPOSITIO Similitudo morum ac studiorum maxime in politia optanda est: sed si eodem modo pauperum ac divitum filii instituantur, similitudo morum ac studiorum sequitur: ergo eodem modo pauperum divitumque filii institui debent. Maior constat, quia in similitudine morum ac studiorum vera consistit amicitia, quae conservatrix civitatis dicitur. Minor patet, quia educatio futurae vitae radix est ac fundamentum.
RESPONSIO Morum ac studiorum similitudo non ab externis sed ab internis causis ac principiis oritur. Victus, vestitus, exercitatio corporis externa sunt, ars et virtus interna seminaria morum. Sed haec duo postrema veram hanc similitudinem civiumque concordiam gignunt. Quare, etsi dispar sit victus, vestitus, exercitationis proportio, in virtute tamen verissima potest esse morum ac studiorum consensio.
OPPOSITIO
Pauperum ac divitum filii sic educari debent in bene instituta civitate ut fiant boni: sed una et simplex via virtutis est: ergo eodem modo pauperum divitumque filii educari debent. Maior est Aristotelis primo Ethicorum. Minor est in secundo, ubi docet unum esse bonum, malum vero infinitum, Praeterea virtus in omnibus victum tenuem ut temperantia, decoram vestem ut modestia, artem utiliem ut prudentia, corporis exercitium ut fortitudo postulat. Ergo tam in rebus externis quam internis educationis requiritur similitudo.
RESPONSIO Haec omnia arguunt diligentem curam habendam esse ut tam pauperum quam divitum filii ad virtutem informentur, non tamen concludunt penitus eodem modo. Nam quamvis una et simplex est virtutis via, si essentiam, est tamen multiplex, si existentiam modumque acquirendi spectes. Fateor ergo tam pauperum quam divitum filios effingi debere ad virtutem, sed non eodem modo. Exempli causa, oportet pauperum filios ad frugalitatem, divitum autem filios ad magnificentiam in tenera aetate adhortari.

DUBIUM CAPITIS
An iuste in politia irrogetur mulcta recusantibus officium?

6. Rarissime hodie adversus flumen honoris nitimur. Quis enim oblatum aurum respuit? Quis munus officiumque dignitatis recusat? Verum si sit aliquis Heraclitus qui mallet talis cum infantibus ludere quam ad senatum Atheniensium venire, si sit Themistocles qui citius ad inferos quam ad tribunal venit, dicat hic causam, et certe alter erit qui eius subsellium lubenti animo occupabit. Sed ut serio vobiscum agam, Fabriti, te oportet ab aratro ad forum, oport te, Appi senex gravissime, ab hemicyclo tuo ad theatrum accedere. Res rusticae tuae te non excusent, Fabriti, caecitas canitiesque tua te non excusent, Appi. Vocat patria, festinare oportet. Officium offert, recusare non licet. Si ergo vocati negetis venire, iuste profecto irrogetur mulcta, non inique vobis infligetur paena. Quid statis? Non est quod morose sic cana concutiatis capita, morari non possum, quare punctis vobis hoc ipsum probo. Patria communis parens est omnium, pro qua mori oportet: ergo ut illi vocanti ad officium sub paena resistere ac repugnare non licet. Praeterea dignus est paena qui civitati suum auxilium rogatus non praestat: sed qui recusat officium civitati suum auxilium rogatus non praestat: ergo qui recusat officium dignus est paena. Deinceps si liceret dignis recusare officia, indigne saepe tractaretur respublica: sed paena hoc meretur: ergo et illud. Porro cur (ut hic ait Aristoteles) in oligarchia mulcta locupletibus irrogaretur nisi munus iudicii obiissent, si in politia, quae est melior constitutio civitatis, hoc ipsum agere non liceret? Postremo, miror profecto cur ocyus non moveamini cum leges cuiusque pene civitatis ac gentis hanc paenam iustissimam esse concluserint. Nam Lacedaemonii exilio, Romani libertatis dispendio, Athenenses capitis supplicio huius criminis dignos esse iudicarent.

DISTINCTIO PATET

7. OPPOSITO Rarissime aut nunquam oblata officia civitatis recusantur: ergo ut otiosum est remedium adhibere cum morbus non urget, ita vanum est paenam constituere cum crimen non committitur.
RESPONSIO Ut medici non solum morbos curare solent, sed etiam solliciti ne eveniant praecavere, ita politici non solum malis praesentibus occurrunt, sed paenam minitati a futuris cives deterre conantur. Et quamvis raro contingit recusatio civilis officii in quo aut honor aut odor lucri inest, si tamen contingat abundans cautela iuris non nocebit.
OPPOSITIO Antea probavit philosophus senes ex parte non esse cives, necnon liberari officiis reipublicae: ergo aliquibus licet recusare.
RESPONSIO Decrepitos, imbecilles aut delirantes senes illic secundum opinionem interpretum Aristoteles intelligit. Praeterea optandum est ut valde senes immunes fiant, aut saltem leviore mulctentur paena, ut qui praeturam Londini recusant ducentas libras civitati solvunt.

Caput x

Utrum liceat tyrannum patri legitime succedentem e vita tollere?

REVEM sermonem de tyrannide habendum hic esse ait philosophus, quia omnium formarum (sive rectae sint sive non rectae) habetur longe deterrima, necnon indignissima philosophandi arte. Est enim labes regni, luesque iustitiae et aequitatis. Caeterum, ut in medicina non solum sanitatem sed morbum, ita in politica scientia non solum rempublicam sed eiusdem errorem describi oportet. Dicendum est enim de tyrannide ut de ulcere, et de tyranno ut de vulture civitatis. Repetit hic Aristoteles pauca quae superius de tyrannide discussa sunt. Attulimus, inquit, species tyrannidis, quarum una apud barbaros, alia apud Graecos in usu fuit. Prima nempe barbarorum per successionem totamque vitam, secunde nempe Graecorum neque per successionem neque per totam vitam, sed praefinito tempore concessa erat. Hae duae administrandi formae in duobus cum monarchia, in duobus etiam cum tyrannide conferuntur: cum monarchia, primum quia utuntur legibus, secundo quia in volentes, aut saltem non repugnantes, imperium geritur; cum tyrannide, primum quia gubernatio in istis non est paterna sed herilis, secundo quia ad privatam commoditatem referuntur omnia et non ad publicum bonum civitatis. Sed hae duae species mixtae sunt non simplices, anologicae non verae. Tertia in textu sequitur quae expressa monstri imago est, veraque species ac forma tyrannidis. Haec tres notas et labes deformitatis habet. Prima in fronte haeret, cum tanquam impudens meretrix regiam magistatem imitatur, cui tamen in omnibus maxime opponitur. Secunda est in mente (si mentem habeat), quia non ratio sed furor, non aequitas sed libido in ea imperat. Tertia in ferratis dentibus unguibusque incurvatis cernitur, nam illis devorat, his lacerat et dilaniat omnia. Tota ergo haec species monstrosa est, et solum nomine speciosa. Quare concludit his verbis Aristoteles: Quapropter (inquit) invitis imperat (intelligit tyrannidem), nemo enim liber et ingenuus tale imperium aequo animo ferre potest.
2. Ex hac sententia iam quaestio nescitur, an tyrannum patri legitime succedentem liceat e vita tollere? Certe ut uno quasi ictu scopum attingam, non licere puto. Sed dicis, Aristotelem plane contrarium hoc loco innuit, nam sic ait: nemo liber et ingenuus tale imperium aequo animo ferre potest. Quid ex his verbis colligis? “Scilicet licere tyrannum quovis modo e vita tollere.” Inepte colligis, nam quamvis aequo animo ferre non possit, vi tamen iustitiae coacus ferre et sustinere debet. “Deliras certe. Nam Aristoteles alibi docet licere tyrannum occidere.” Imo tu deliras, nam quamvis doceat ille quidem licere tyrannum occidere, non tamen distincte tyrannum patri legitime succedentem illic intelligit. Haec igitur argumenta parum movent, nemo liber et ingenuum aequo animo tyrannum ferre potest: ergo licet tyrannum occidere, et iterum, licet tyrannum vi sibi accipientem imperium occidere: ergo tyrannum patri legitime succedentem licet occidere. Sed omissis verborum ambagibus argumentis certo. Rex legitimus occidi non debet: sed tyrannus legitime succedens patri rex est: ergo tyrannus legitime succedens patri occidi non debet. Maior consensu omnium philosophorum conceditur, quia sacrum est nomen regis, cum in eo Dei, iustitiae ac totius civitatis imago cernitur. Minor probatur, quia successio ius regni dedit, quod vitio hominis labefactari quidem potest, at arbitrio multitudinis tolli iuste non potest. Praeterea non licet privatum quovis modo occidere: ergo multo minus tyrannum legitime succedentem licet occidere. Antecedens patet, quia vita hominis chara est civitati et sine lege extingui non debet. Ratio tenet, quia si id facere non liceat quod minus est, id demum quod maius est non licebit facere, at maius est tyrannum quam privatum occidere. Porro illud facere non licet quod subitaneos motus seditionis in civitate gignit omnemque monarchiam incertam reddit: sed interfectio tyranni legitime succedentis patri haec duo monstra et mala parit: ergo talis interfectio tolerari non debet. De maiore nemo dubitat, minorem autem probo, quia rege per vim sublato attonita redditur multitudo, rerumque magna vicissitudo sequitur, nec non fenestra hac semel aperta quod liceat occidere, monarchiae optimae in discrimen vocatur, quippe in nulla republica Bruti et Cassii desunt qui Caesares clementes sub nomine et praetextu tyrannis in ipso senatu confoderint. Deinceps omnis rex legitime succedens sit bonus aut malus, est dextra vel sinistra Dei, ergo non licet illum occidere. Rationem probo, quia si bonus sit, horrendum est occidere; sin vero malus, illum occidere non est a divina providentia dependere, quae aliquando Iulianos, aliquando Iustinianos et Constantinos populo praeesse iubet. Adhuc secendum philosophum, arma non licet in tyrannum legitime succedentem sumere, neque ergo licet illum occidere. Antecedens probatur, quia providentiae est potius consilio reges corrigere quam insidiis e vita tollere. Postremo antiquitatis exempla ac testimonia nostras in hac re partes plurimum confirmant: sub Nerone, Caligula, Heliogabalo aliisque monstris tyrannidis vixerunt beatissimi patres, at eorum nemo conspiravit. David rex ille unctus Saulum non tetigit, Elias Achab igne non sustulit, Moyses et Aaron Pharaonis immanem crudelitatem fugerunt, Deo autem suae oppressionis vindictam relinquerunt.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Attinguntur in hoc capite duo, nempe:

Species tyrannidis, quae sunt aut:

Mixtae, et hae partim consistant ex:

 

Simplex, quae per omnia monarchiae opponitur.

  Monarchia, quatenus secundum leges severe, sed ut hera imperat.
 
Tyrannide, quatenus privatum bonum et non commune quaerit.

  Quaestio, scilicet an liceat tyrannum legitime succedentem occidere? Negantem partem defendimus sex argumentis quae supra latis distincte patent:



3. OPPOSITIO Maximum malum quovis modo licet radicitus e civitate tollere: sed tyrannus qui sub velo successionis se in regnum insinuat ex maximum malum: ergo tyrannum qui sub velo succussionis se in regnum insinuat quovis modo licet e civitate tollere. Maior constat, quia maximum malum latius serpens non aliter totam civitatem quam pars putrida totum corpus corrumperet. Minor probatur, quia tyrannus qui sub velo successionis se in regnum insinuat non aliter quam vipera suam matrem devorat.
RESPONSIO Primum respondendum est ad maiorem, nempe quod de modo tollendum malum e civitate dubitemus, imo affirmamus non quovis modo pro cuiusque arbitrio, sed quovis modo pro sapientum iudicio et consilio maximum malum esse a civitate extirpandum. At consilium sapientum non iubet ut rex qui evadit tyrannus pugiunculis Bruti et Cassii confoderetur, sed ut coacto senatu per prudentiorem partem multitudinis de maturo iustoque tollendi medio consultetur.
OPPOSITIO Licet hostem insidiantem patriae quovis modo occidere: ergo multo magis licet regem sub velo successionis tyrannidem exercentem quovis modo occidere. Ratio tenet a minore ad maius. Nam multo minus laedit rempubicam Catilina quam Caesar, privatus hostis quam imperator tyrannus.
RESPONSIO Eadem non est ratio istorum sive exemplum sive periculum civitatis spectes. Nam si privatus hostis tollatur, pars solum rescinditur; at si rex occidatur, tota civitas in discrimen trahitur, non quod non liberetur malo, sed quod hoc malo ad hunc modum sublato maius seditionis creetur periculum. Respondeo igitur rationem adductam non tenere, quia eadem non est circumstantiarum utroque comparatio, quae in ratione a comparatis necessario requiritur.
OPPOSITIO Rex bonus dignus est ut omni modi vivat et conservatur: ergo qui sub specie regni tyrannus evadit dignus est ut quovis modo pereat et occidatur. Antecedens est Aristotelis in tertio. Ratio tenet a contrariis, quia rex et tyrannus per omnia opponuntur, ut probatur antea.
RESPONSIO Non hominem sed locum, non Phalaridem sed Phalaridis officium considerare oportet. Fatemur hominem sic occupantem regnum quavis nunnunquam paena capitali dignum, at propter loci officiique reverentiam et maiestatem, gladius carnificis aut insidiatoris cruore Caesaris tyranni non tingendus. Non ergo per omnia oponuntur, quia loco et officio conveniunt.
OPPOSITIO Licet regem iniustum ac flagitiosum occidere: ergo multo magis licet occidere tyrannum tametsi sub specie successionis rempublicam invaserit. Antecedens probatur ab exemplo Arbarcti qui Sardanapalum, ab exemplo Otanis qui Magum, ab exemplis multorum qui in 10 capite 4 memninit Aristotles. qui suos Caesares occiderunt. Ratio tenet a maiore ad minus, quia maius est regem quam tyrannum interficere.
RESPONSIO Non de facto sed de iure hoc loco quaerimus. Agnoscimus insidiis, gladio, veneno, aliisque sexcentis modis mille Caesares fuisse ex hac vita sublatos, negamus tamen iuste illud omnino fieri, licet homicidae isti in hoc facinore colorem ac speciem virtutis habeant. Est ergo huius enthymematis negandum antecedens, quippe non licet regem iniustum (dum sede occupet civitatis) e vita tollere.
OPPOSITIO Dei ac religionis causa licet malos reges occidere: ergo licet etiam tyrannos eadem de causa e vita tollere. Antecedens patet a testimono sacrae philosophae, in qua laudatur Ehud qui Eglon regem Moabitarum, Iael quae Siseram, Iehu qui Ioramum, Iudith quae Holophernem occiderunt.
RESPONSIO Cave ne temere et periculose exemplum in legem ac praeceptum trahas. Attende quod Christus tributum Caesari non venenum dederit. Quae occulto motu, iussu aut instinctu Dei fiunt non semper vim legis habent. Placuit ei ut Elias flammas de caelo evocaret et Baalitas interficeret; placuit ut Elizeus crudeles ursos a silvis evocaret ad dilaniandos irridentes pueros. Non tamen placuit ut Petrus gladium suum distringeret, nedum ut filum vitale Caesaris resecaret. Si principes evadant tyranni, sinistra Dei sunt; si maneant boni, Dei dextra non immerito appellentur. Furiosum ergo est et inexpiable scelus has manus obtruncare et patienter non expectare quid Deus velit. At, dices, melius est unum quam legiones hominum perire. Verum est quod dicis, si Dei sinistra in illo uno non esset quae rescindi non debet. Sed qui sunt illi homines quos perire asseris? Si boni sint, non pereunt; sin mali, illorum flagitium est quod pereant. Nam iustum iudicium Dei est si in Syllana messe fuctus boni non fiant, hoc est si in flammis persecutionis scoriam suorum scelerum non deponunt.

Caput xj

Utrum civitas ex mediis civibus composita sit prae aliis republicae formis politice elegenda?
Utrum egentes aut mendici sint in civitate tolerandi?

UBIUM in fine prioris capitis a nobis more solito non est discussum, quia brevissima illic solum est de tyrannide disceptatio, quae, ut docet Aristoteles, longiorem non requirit sermonem. Accedimus igitur ad ea quae sequuntur, nempe ut demonstremus quae sit optima respublica, non tamen exacte et simpliciter, sed ea ratione ac modo quo pluribus civitatibus potest competere. Aliud enim est optimam rempublicam absolute, aliud optimam comparate atque respectu definire. Absolute optima ut scopus proponitur, sed raro attingitur, comparate optima ut medium quoddam definitur et pluribus in locis comparatur. Postquam igitur philosophus absolute optimam (sit illa monarchia aut aristocratia, de quibus una est quoad virtutem ratio) descripserit, omnesque rectae administrationis formas labesque ostenderit, congruum nunc est et consentaneum ut communiter optimam delineet, hoc est talem quae a plerisque communicari potest, quae necque exactam virtutis regulam neque exquisitam educationis disciplinam postulat. Hoc dicit Aristotles, non quod non existimet simpliciter illam optimam rempublicam esse in qua sola virtus imperat, sed quia theatro vitae humanae ante oculos posito animadverterit hoc fieri non posse ut heroica virtus ab omnibus politice in hoc stadio currentibus religiose adoretur, neque si politicam vitae tragaediam spectes hoc sequitur necessario, optimos viros optimos cives esse. Imo saepe contingit virtutis studiosos esse ignaros civitatis.
2. Constituit hic ergo philosophus mediam facilemque viam, quam quodam respectu optimam appellat. Hinc questio est quam nunc tractamus, nempe an civitas ex mediis civibus composita sit prae aliis reipublicae formis eligenda? Affirmat Aristoteles ut optimam eligendam esse. Sed distinguendum hic est quod medii cives dicantur quatuor modis, aut qui inter virtutem et vitium, aut qui inter honorem et ignominiam, aut qui inter nimiam rerum copiam et paupertatem, aut denique inter libertatem et servitutem rationis medium et praescriptum tenet. Omnibus hos modis medium hoc loco intelligitur, maxime vero inter secundarum rerum possessionem et inopiam. Progreditur philosophus primum generatim tum speciatim demonstrando propositum. Generatim hoc modo: optimi viri non sunt semper periti civitatis: at facinorosi sunt civitatis pestes: ergo medium utriusque tenendum. Praeterea, qui nobilitate praestant plerumque superbi et petulantes sunt, qui vero ignominia laborant saepe malefici et odiosi fiunt: ergo optima administratio ea est quae medium inter utrumque tenet. Idem dicendum est de divitiis et inopia rerum, de libertate et servitute, adeoque de istorum medio, quod qui attingunt in politica administratione beatissime tutissimeque dicuntur vivere. Nam ut hic ait philosophus qui in excessu rerum secundarum aut amicorum vivuunt imperio parere nolunt, neque recte imperare sciunt, molles enim sunt, rudes, contumeliosi, invidi, et invisi omnibus, civitatis ergo ea quae ex mediis constat optima habetur.
3. Sed hoc ipsum pluribus argumentis speciatim ex textu demonstrari potest, idque ad hoc modum. Civitas illa est optima, quae vitam civium cum virtute coniunctam habet: sed civitas ex mediis civibus constans vitam cum virtute coniunctam habet: ergo civitas ex mediis civibus constans est optima. Iterum, illa civitas cuius cives facile obtemperant rationis imperio est communiter optima: sed civitas quae constat ex his, qui neque excedunt neque deficiunt in rebus secundis talis est: ergo civitas quae constat ex mediis est optima. Tertio, ex aequalibus et similibus optima civitatis constituitur: sed mediis cives sunt aequales et similes: ergo ex mediis civibus optima civitas constituitur. Quarto, ubi nulla insidiae, invidia nulla, nulla sitis cupiditasque alieni est, ibi optima civitas est: sed inter mediocres mediosque cives istorum nihil est: ergo ex mediis civibus optima civitas constituitur. Quinto, civitas quae a natura ortum et conservationem habet est quidem optima: ac talis est civitas ex mediis constituta, ut testimonio Phocylidis in textu probatur: ergo civitas ex mediis constans est omnium optima. Sexto, civitas quae nullis seditionibus aestuat est optima: sed media civitas nullis seditionibus aestuat: ergo media est quidem optima. Postremo, civitas quae praestantissimos legumlatores habet est optima: sed media civitas praestantissimos legumlatores habet, ut probatum est exemplis Solonis, Lycurgi, Charondae aliorumque in textu: ergo civitas media est optima. His positis, comparat Aristoteles alias rerumpublicarum formas populariter susceptas cum hac administratione quam nunc praestantissimam esse probavit, easque dicit aut meliores aut deteriores existere, quo magis aut minus ad hanc accedere videantur.
4. Altera quaestio, quae est an mendici et egentes sint in civitate tolerandi, ab his verbis in textu pendet, In omnibus igitur urbibus tres sunt partes civitatis, alii valde copiosi et locupletes, alii egentissimi ac tenuissimi, tertii inter hos medii, et paulo post, perspicuum est rerum secundarum possessionem mediam omnium esse optimam, facillime enim adduci potest ut rationi obtemperet. Causam addit, quoniam is qui supra modum est pauper (id est mendicus) rationi difficulter obsequetur, quippe ut divites sunt plerique petulantes et contumeliosi, ita mendici ac miseri maxima ex parte leves quidem et malitiosi existunt. Ne vero hoc malum in civitate contigant, libero sexto capite quinto consulit Aristoteles ut opulenti, qui opes immensas congerunt et coacervant facultatem mercaturae faciendae habent, egentibus ad necessitatem vitae suggerant et largiantur. Recte quidem in hoc suadet philosophus. Nam civitas beata esse debet, ergo cives esse miseros non decet. Civitas rerum omnium copia abundaret, ergo nemo in ea necessariis indigeret ad vitam. Rogare vestem peregrino pudor est, ergo civi mendicare cibum nefas est. Providere igitur oportet (ut verbis philosophi utar) ne multitudo sit nimis egens. Immo excogitandum est artificium ut diurna sit copia rei familiaris, utque epulones ac divites Lazaris, infirmis, miseris opitulentur. Quid moror? Civitas in se sufficiens esse debet: ergo nemo mendicaret. Civitatis decor et honor est ut nihil ad vitae necessitatem desit: ergo mendicus in ea ne vivat. Mendicitas rapax est fraude et malitia plena: providendum ergo est ut nemo in civitate cogatur mendicare. Postremo, maiores nostri ubique gentium in suis civitatibus mendicantes non habuerunt: utile ergo illorum sapientiam et exemplum imitari. “Sed quid agis? Non miseros, non mendicos illos esse existimas qui claudi, vulnerati, parentibus orbi, omni ope et copia rerum destituti, in carceribus et hospitiis vivunt.” Non sane: si illis civitas ex sua abundantia rerumque fluxu consulat. Christe bone, ubi haec miserorum cura? Multi sunt hodie epulones qui canem ad lanianum, non panem ad sustentandum Lazarum foribus emittunt. Sed ausculata, dives, te nudum natura parit, te nudum mala fortuna reddit. Quid ergo intonas in pauperes? Cur caperata fronte intueris mendicos? Xerxes opibus et armis opplevit Graeciam, at scapha vix tutus revertit in patriam. Caesus es hodie? Cras eris Irus. Caesar es hodie? Cras sine regno vives. Si sapias ergo egentes foveas, ut si ab alto cadas in visco non haereas. Nam quo statu nunc es vides, at nescis, nescis, incaute, quae te miseria praemet. Honor umbratilis est existimatio hominum, cui nimium ne credas. Fugax est haec pompa mundi, avidius eandem ne discupias. Si successio te nobilem, te divitem, te regem fecerit, neminem pauperum proteras, neminem prosternas, quippe nobilis Pompeius, dives Lucullus, rex Dionysius ceciderunt.

DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS
Utrum civitas ex mediis civibus composita sit prae aliis republicae formis politice elegenda?

Civitas optima dicitur duobus modis, aut:

Absolute, cum sola virtus imperat, ut in simplici monarchia aut aristocratia, quae duae formae administrationis raro aut nunquam apparent; proponuntur tamen tanquam exemplaria ad quae contendentes mediam republicam inveniamus, quae optima hoc loco dicitur.
Comparate, cum partim virtus viri, partim virtus officii imperat; in qua neque affluentes nimium neque nimium depressi paupertate vivunt, et haec optima esse probatur, ut antea ostendimus.

5. OPPOSITIO Media civitas non solum secundum virtutem dirigitur: ergo recte optima hoc loco non definitur. Antecedens patet, quia tota disputatio philosophi est de medio inter divitias et paupertatem, quod non est virtus. Ratio sequitur, quia a virtute solum res optimae nominantur.
RESPONSIO Virtus hoc loco non tam viri quam officii intelligitur. Cum omnes et singuli non possint exacte virtutem assequi et exercere, Aristoteles mediocrem statum, quem optimum appellat, excogitavit, optimum (ut diximus) respectu non absolute.
OPPOSITIO Politia maiorem habet cum corpore humano similitudinem ac proportionem quam haec media de qua loquitur philosophus: ergo est melior. Antecedens probatur, quia in politia magna est dissimilitudo partium, ut in corpore humano. Ratio cohaeret, quia civitas illa optima in textu vocatur quae proxime ad naturam accedit.
RESPONSIO Maior non est in politia similitudo ac proportio cum corpore humano si unitatem et consensum spectes, quae duo (ut docet philosophus) maxime in civitate requiruntur.
OPPOSITIO Virtus est medium, ut docet Aristoteles in Ethicis: sed hoc loco ponitur ut extremum: ergo male instituitur quaestio. Minor probatur, quia medii cives dicuntur qui inter virtutem ac vitium, honorem ac ignominiam, liberatem ac servitutem pendent.
RESPONSIO Virtus extremum hoc loco dicitur respectu excellentiae ac perfectionis suae, quam raro cives attingunt. Medium ergo, ut loquuntur, possibile assignatur quod cives facile assequantur.
OPPOSITIO Medii cives non possunt sustinere maximos sumptos quos oportet in civitate: ergo media civitas non est optima.
RESPONSIO Non requiritur ut cives, sed ut civitas maximos sumptus publice sustineat, sed hoc commodissime fiere potest in media civitate, in qua pax ut dea adoratur.

DISTINCTIO ET STATUS SECUNDAE QUAESTIONIS
Utrum egentes aut mendici sint in civitate tolerandi?

Egentium alli sunt:

Infirmi, et hii sunt aut:

Orphani, ut mendicorum filii:
Decrepiti, caeci, claudi, et infecti &c.:

Pro his Londini insigne hospitium paratur, quod a Christo suum nomen duxit.

Infortunati, qui sunt aut:

Vulnerati milites:
Deiecti cives:
Aegroti pauperes:

Pro his hospitium divi Thomae instituitur.

Dissoluti, qui sunt aut:

Prodigi, qui omnia exhauriunt:
Vagabundi, qui nusquam et ubique manent:
Desidiosi, ut lenones et Laides qui civitatem inficiunt:

Pro his carcer, labor, flagellum in celebri loco (Bridwell nominato) apparantur.

Argumenta hic non excudimus, quia uberius in aliis libris de hac materia disserendum erit.

DUBIUM CAPITIS
Utrium magnae civitates parvis sint diuturniores?

6. Inter signa quibus probat Aristoteles mediam civitatem esse optimam, hanc habet opinionem, magnas civitates esse diuturniores parvis. Sed rara est in multitudine concordia, rara morum ac studiorum similitudo. Huic contrarium ergo sequi videtur. Attendendum hic est, quo sensu philosophus opinionem istam defendat. Non enim docet magnas ac populos refertas civitates esse diuturniores simpliciter, sed respectu eius mediocritatis de qua hoc loco disserit. Si enim immensa et numerosa civitas ex mediis civibus sit compacta ac constituta, quae neque abundantia rerum nimia insolescere, neque nimia rerum penuria contabescere videatur, quisque sorte ac fortuna sua contentus in ea vivet, minusque aliena appetet, unde magna vis amicitiae civilis nascitur, in qua vivit, viget, floret, et conservatur civitas. Quo ergo maiores sunt civitates ex mediis civibus constitutae, eo minus seditionibus sunt obnoxiae, atque ob eam causam magis sunt stabiles ac diuturnae, et haec est sententia Aristotelis.
OPPOSITIO Unitas et consensio virtutis solum concordiam nutrit: ergo male hoc loco defenditur contrarium.
RESPONSIO Concordia sumitur duobus modis, aut ethice pro amicitia, et sic in sola virtute consistit, aut politice pro pace civium, et sic in aequalitate quadam bonorum cernitur.
OPPOSITIO Magnae civitates pluribus fortunae eventis subiectae sunt, iuxta illud,
Minus in parvis fortuna furit,
Leniusque ferit leviora deus.
Ergo magnae civitates non sunt diuturniores. Antecedens probatur, quia plures cives diversos ac dissimiles mores, et quia maiore hostium odio plerumque vulnerantur.
RESPONSIO Verum hoc est si animi civium distraherentur, quod in mediis civibus non contingit, cum singuli quod satis est habeant, suis vivant contenti. Quod cum ita sit, facile hostem supprimunt pacemque diuturnam in sua civitate colunt.

Caput xij

Utrum pro qualitate et quantitate civium omnis respublica sit temperanda?

IFFIDENTIUS loquuntur hic quidam interepretes Aristotelis, incerti ancipitesque (ut videtur) quid sibi velit per qualitatem et quantitatem civitatis. Sed res sine lite est si antecedentia cum praesentibus conferamus. Nam posteaquam omnes et singulas reipublicae formas tam genere quam specie distinxit, eamque etiam demonstravit quae populariter communiterque media, et (ut aiunt) ex suppositione optima habetur, expedit ut nunc tandem quae, qualis et quanta cuique populo conveniat limatius demonstretur. Nam sicut est hominis politici exemplares respublicas philosophico velut lapide examinatas proponere, ut ad difficilia et pulchra in civili vertenda sphaera studia ac cogitata nostra ferantur, ita est prudentis viri mediocres facilesque administrandi formas describere, quas viribus moribusque diversorum hominum aptissime convenire expertus viderit. Omnes enim homines cum aquilis solares radios directe intueri non possunt, omnes alta non sapiunt, mediocria plurimis conveniunt, quae si attingerint, scopum suae vitae habent. Praeter illas ergo nobiles et excellentes reipublicae formas quae in divina circumferentia virtutis continentur, alias requirit Aristoteles populari quasi sensui subiectas, quarum portae ampliores aditusque faciliores omnibus patefiant. Sed ne sim verbosior, primum duo axiomata universim omni civitati accommodata tradit, quorum alterum est, quod oporteat eam partem civitatis potentiorem esse quae rempublicam salvam esse velit quam quae praesenti statu non est contenta. Alterum, quod in duo in partibus cuiusque civitatis sint consideranda: qualitas, quae libertate, opibus, doctrina, virtute, honore constat; quantitas, quae in proportione rerum numeroque civium constituitur. De prima propositione contentio difficilis non est, nam quis illi parti civitatis dextram libentius non porrigeret, quae rempublicam salvam esse cupit, quam quae innovatione status delectatur? Via tutior, ratio melior, beatior constitutio civitatis est quae sub Iove constat quam quae Mercurio aut Lunae (quae sydera incertam mutabilemque influentiam habent) subiicitur. Si sit ergo ratio potentior quam affectio, si virtus firmior quam levis animi intentio, si mens constantior quam appetitus, certe pars illa civitatis in qua ratio, virtus, et intellectus vigent ea valentior esse debet in qua affectio, levis animi intentio, et appetitus dominantur. Sed pars illa civitatis quae salvam rempublicam esse velit rationem meliorem, firmiorem virtutem, mentem saniorem habet, ergo pars illa potentior esse debet.
2. Ex altera propositione suscepta est quaestio iam nunc discutienda, nimirum utrum pro qualitate et quantitate civium omnis respublica sit temperanda. Qualitatem hoc loco definit philosophus libertatem, divitias, disciplinam, generis splendorem seu nobilitatem; quantitatem vero exuperantiam multitudinis. Ambagibus relictis, mores populi qualitatem, numerus civium ac proportio rerum quantitatem significant. Quaestionis ergo sensus hic est, utrum pro moribus numeroque civium omnis respublica sit temperanda? Affirmat Aristoteles hoc modo temperandam esse. Non tamen id velit, ut ad malos et dissolutos mores civitatis administratio fluat, sed ut leniore administrandi via suscepta tam mores quam leges civitatis ad mediocrem statum reipublicae (quem tantopere hic laudat) sensim ac pedetentim pertrahuntur. Quod vero ex hisce duobus, nempe qualitate et quantitate, institutio et conservatio cuiusque civitatis pendeat quatuor argumentis probatur, quorum primum est a comparatione, secundum a possibili, tertium a disparatis, postremum a simili seu proportione. A comparatione, quia collatis inter se qualitate et quantitate civium varia genera rerumpublicarum existunt: exempli causa, ubi egeni plus numero vincunt quam superantur qualitate, ibi respublica popularis oritur. Contra vero paucorum potentia ibi emergit ubi divites qualitate, puta honore aut divitiis, magis excellunt, quam egentium numero superentur. Similis est ratio reliquarum administrationum. Si ergo ex varia affectione qualitatis et quantitatis multiplex reipublicae constitutio ac forma oriatur, necesse est ut consulto a fundatoribus civitatum pro qualitate et quantitate civium omnis republica temperetur. Nam etsi politici ac boni viri sit in constitutione civitatis animos civium ad amplexum virtutis flectere ac confirmare, cum tamen aurum non est sine scoria, granum non est sine palea, id est cum homines rarissime sine infirmitate vivunt, qualitas et mores loci, quantitas et multitudo hominum diligenter ac impense considerare debent, ne susceptus labor in legibus ferendis inanis et otiosus fiat.
3. Altera ratio a possibili est, quia neglecta qualitatis ac quantitatis consideratione fieri non potest ut ad mediam communiterque optimam reipublicae administrationem civitatis adducatur. Sed, ut hic docet philosophus, legumlatores proportionem mediam intueri debent, ne concentus et harmonia civium in extrema divitum pauperumque odia discordiasque commutetur, unde veluti paralysis et convulsio membrorum in corpore civili non sine magno dispendio nascitur. A disparatis hoc ipsum confirmatur, quia qualitatis ac quantitatis contemplatio beatiores civitates efficit: ergo earum contemptus miseras et ruinosas relinquit. Cogitemus enim aliquem Cadmum in votis habere novas Thebas condere, fingamus nulla adhibita ratione libertatis, divitiarum, virtutis, generis, morum, nulla proportione rerum, nulla civium multitudine sumpta, velle pro arbitrio leges constituere: nonne videas ex satis dentibus gigantes oriundos qui de novo quasi cives facti in perniciem sui ac civitatis distrahantur? Roma neglecta hac consideratione prima fundamenta sanguine fraterno sparsit, adhuc pastoralis folia non fructus tulit. Tandem vero consularis effecta ramis suis universum terrarum orbem obumbravit, quod certe maxime tum demum contigit cum qualitatis ac quantitatis rationem iustam accepit. Nam ut concludam hanc causam a simili quod proposui, sicut qualitatis ac quantitatis proportio in corpore naturali venustatem, ita utriusque debita consideratio in corpore civili singularem unitatem efficit, quippe, ut illis in quandam temperiem naturae vi redactis multa membra specie distincta unum corpus, ita eisdem in civitate ad quendam consensum deductis variae reipublicae partes, quae officio distinctae sunt, una civitas efficiuntur. Quae si media sit habetur (ut est in textu) omnium praestantissima, quippe illa constituta verendum non est (ut ait Aristoteles) divortium civium. Nam media civitas est quasi habena, qua tam divites quam pauperes, summi quam infimi in gyro officii continentur. Cavendum ergo est ne in administratione civitatis mediae plus divitibus summisque viris tribuatur quam oporteat, quippe temporis progressu fallaciter populi vires frangere atque enervare contendent, verumque malum ex falsis bonis gignent, hoc est sub specie boni omnem vim ac tyrannidem in populum exercebunt. Sed de hac cautione in dubio huius capitis proposui, nunc ad distinctionem venio.

DISTINCTIO CAPITIS

Consideratio qualitatis ac quantitatis in administratione civitatis est necessaria:

Quia aliter recte distingui non possunt reipublicae formae.
Quia aliter mores civium rerumque proportio cognosci non possunt.
Quia aliter ordo rectarumque legum constitutio esse non potest.
Quia aliter ad mediocrem statum (qui habetur optimus) civitas confingi non potest.

4. OPPOSITIO In enumeratione qualitatum civilium omittit Aristoteles virtutem: ergo male tractavit qualitatem. Antecedens patet ex verbis philosophi, quae sunt qualitatem dico libertatem, divitias, disciplinam, generisque splendorem. Ratio sequitur, quia inter omnes qualitates civitatis virtus est omnium augustissima.
RESPONSIO Aliqui respondent necessario virtutem subintelligi, et ob eandem causam non deesse. Alii vero respondent Aristotelem hoc loco de media civitate disputare, quae maxime inter divites pauperesque, nobiles ignobilesque versatur, quare de eis solum qualitatibus loquitur quae ad institutum spectant.
OPPOSITIO Consideratio qualitatis aequalitatem non patitur: ergo in optima constituenda civitate non est ferenda. Antecedens probatur, quia consideratio qualitatis efficit ut liberi servis, opulenti egenis, docti ignaris, genere nobiles loco humilibus praeferantur. Ratio patet, quia in media civitate, quae hoc loco optima esse dicitur, aequalitas quaedam inter extrema approbatur.
RESPONSIO Remuneratio civium pro merito inaequalitatem non arguit. Tum enim est aequalitas civilis cum aequitas observetur, et cum cuique quod suum est tribuatur.
OPPOSITIO Divitiae generisque splendor dona fortunae sunt: ergo qualitates civitatis proprie non dicuntur. Ratio tenet, quia ab illis civitas per se qualis non denominatur.
RESPONSIO Nomen qualitatis sumitur hic fuse pro omni eo quod non est ex essentia civitatis, non autem stricte ut apud dialecticos pro forma solum adventitia, qua subiectum quale simpliciter et absolute dicitur.
OPPOSITIO Rei infinitae certa consideratio esse non potest: sed quantitas civitatis est infinita: ergo quantitatis civilis non potest esse certa consideratio. Minor probatur, quia quantitas civitatis in textu exuperantia multitudinis definitur.
RESPONSIO Exuperantia multitudinis accipitur bifariam, aut indefinite pro magna multitudine civium rerumque proportione, ut hoc in loco, aut infinite pro immenso numero mente solum ut concipiatur, et sic in textu non accipitur.

DUBIUM CAPITIS
An periculosum sit plus divitibus in republica quam multitudini tribuere?

5. Vetus est illud, cui plus licet quam par est, plus vult quam licet. Caute venandum est cum leonibus, nam aliter in divisione praedae bestiolis pars nulla relicta erit. Opulenti maxima ex parte in omni republica sunt veluti unguibus armati leones, qui (ut verbis philosophi utar) fallaciter populi vires frangunt atque enervant; qui temporis progressu ex falsis bonis verum malum gignunt, qui insatiabili divitiarum siti reipublicae quasi fluenta siccant, administrationemque civitatis perdunt. Audiendus est ergo Aristoteles, qui suadet ne plus quam par est divitibus tribuamus. Nam ut scaturigines in oceanum fluentes tumorem, ita opes abundantes divitem insolentem faciunt, cui si plus quam par est honoris mandes, ex insolente insanum reddes. Cavendum ergo est ne multi Crassi, id est super modum opulenti ac potentes, in civitate vivant, aut saltem si vivant ne multis magnisque honoribus cumulati intumescant nimium. Rationes sunt, quia primum corrupment multitudinem, hinc rapient imperium, deinceps oppriment civitatem, postremo non aliter quam truculenti tyranni devastabunt omnia. Corrupent multitudinem, nam mira vis est pecuniae cuius pondere nunquam defatigatur manus, cuius admiratione avarus satiatur nunquam, at populus avidior est in rem suam, Plutique stercora nimium admiratur. Si ergo opulenti potentiores fiant, facillime corrumpent multitudinem. Rapient imperium, nam divites ungues acutos habent, quibus tanquam vultures plebis viscera possunt discerpere. Si ergo honoris stimulos opulentis addas, imperium statim depraedabuntur. Oppriment civitatem, nam filia ambitionis est oppressio civitatis. Quid tandem sequitur ex his cunctis, nisi ut sic opibus armati truculentius depopulentur omnia? Periculosum ergo est plus divitibus in republica quam multitudini tribuere, quippe hoc non est aristocratiam sed oligarchicum, motum seditionis et quasi tempestatem excitare.
OPPOSITIO Discussa fuit haec quaestio secundo libero: ergo otiose hic de eadem agitur. Antecedens probatur, quia illic docuit philosophus cavendum esse ne quisque in civitate pro arbitrio accumularet divitias.
RESPONSIO Aliud est divitias non ultra modum acquirere, aliud est divitibus non plus quam par est multitidini tribuere. Alterum enim prohibet avaritiam quam tabes, alterum ambitionem, quam labes ac pernicies civitatis sequitur.
OPPOSITIO In hoc ipso libro docuit philosophus divites esse ad imperandum aptiores quam multitudinem: ergo eis plus iure tribuendum est. Nam honor imperii perpetuus comes est iureque imperantibus semper debetur.
RESPONSIO Divites considerantur duobus modis, vel simpliciter, ut solum rerum ac fortunarum copia abundent, et sic non sunt aptiores ad imperium; vel composite, ut praeter divitias et fortunas animi ornamenta habeant, et sic ad imperandum aptiores quam impolita multitudo habentur.

Caput xiij

Utrum liceat in politia sophismatis populum decipere?

ES quinque sunt (ut hic docet philosophus) quibus in politia nobiles et opulenti viri callide decipiunt populum, nimirum concio, magistratus, iudicium, arma, et exercitato rei militaris. Hae reipublicae mysteria et arcana dicuntur, in quibus vis magna rectae administrationis latet. In concione enim consilium, in magistratu imperium, in iudicio oraculum, in armis eorumque exercitatione columen ac praesidium civitatis inest. Si haec recte iusteque instituantur, diu florebit civitas; sin minus, necesse est ut Herculis furentis tragaediam, id est, sui suorumque perniciem praematuram videat, quippe si iniqua concilia, si iniusta imperia, si iudicia prava, si arma facinorosa regnent, quae civitas constare potest? Quae umbra civitatis manet? Caeterum horum quinque (ut sunt illa quidem arcana) arcanus aliquando usus est in politia, in quo usu non dispendium aut naufragium patiatur respublica. Stratagemata sophismataque legitima habentur. Verbi gratia, si pauperes exosi imperium virorum principum iugum Caesariae authoritatis studeant a suis cervicibus excutere, magnates, ne civitas in malum penitus declinet, iuste et sapienter possunt sub praetextu popularis boni superbam multitudinem, tanquam incautam aviculam, irretire. Si laqueos modosque decipiende quaeras, apertus est Aristoteles, qui distincte in his quinque praestigias ac sophismata occultiora tradit. Hinc enim facile inducitur plebecula ut se salvam esse credat, si immunitates sibi prae divitibus concessas et donatas videat, ut si ad concilia, magistratus, iudicia, arma, praesidiaque civitatis lege cogantur divites, permittatur autem tenuioribus ab hisce omnibus se excusare. Magnus color est severitatis in opulentos ac libertatis in alios.
2. Sed si impensius rem consideres, severitas illa libera quidem est, et haec severa libertas quae populo conceditur. Nam sub hac specie libertatis nobiles potiuntur imperio, et suo coercetur populus officio. Sic olim mulcta non levi constituta apud Laecedaemonos, ad senatum et concionem vocabantur proceres, sed angustioribus fortunis usis licuit abesse, quibus etiam fuit liberum magistratus eiurare, iudicandi munus non obire, arma non emere, in praesidiis civitatis non excubare. Hisce et similibus sophismatis popularis administratio aristocratia demum evasit, diuque sub optimatum ferula imperioque permansit. Attentius observandum hic est quod, licet in textu Aristoteles istas machinas et callida ferendarum legum artificia ad oligarchias et democratias solum accommodet, eorum tamen usus in omni reipublicae administratione potest emergere, tum vero maxime cum a recto digressa civitas absque praetextu boni (in illos qui sunt emendandi) reflecti non potest: sic oligarchicus blandius populum alloquitur, et videtur in legibus ferendis populo favere. At sub mollioribus verbis spinosiora tegit arcana civitatis, quibus illusus populus ad oligarchiam sensim ac pedententim trahitur, neque est haec in bonis civibus dissimulatio, sed occultatio quaedam mysteriorum, qua politice utendum est donec sanentur vulnera civitatis. Nam ut peritus medicus saepe leniore manu graviores morbos corporis, ita prudens magistratus subtiliore arte tetriores labes reipublicae curat.
3. Quod vero liceat haec sophismata et aucupia hominum ad bonum aliquando exercere, probat maiorum exempla, necessitas, prudentia, et bonum civitatis. Maiorum exempla, nam sic olim Romani tyrannidem Tarquinii in aristocratiam, sic Athenienses democraticum administrandi statum in divitum imperium, sic Britanni antiquitus barbaram anarchiam in augustissimam regum maiestatem transtulerunt. Necessitas quoque hoc ipsum saepe requirit, nam cum vis valere non potest, ars praevalere debet. At vi a mala consuetudine populum avocare periculosum est, ergo arte id operis praestari debet. Ut ergo stratagemata in bello ad victoriam ducis, ita sophismata in republica ad quietem civitatis iuste ac legitime exerceri possunt, quippe prudentia hoc iubet, in qua solertia ingenium, providentia consilium in rebus magnis postulat. Sed quam improvidi ac imprudentis sit parti adversanti arcana remedia detegere, nemo est tam improvidus aut imprudens, ut opinor, qui non videat. Postremo quis non intelligit hoc ipsum e re et usu civitatis esse, si malum percrebuerit in civili communione, ut ingenioso praetextu laxati reipublicae nervi moresque dissoluti faeliciter emenderentur, totaque civitas sanie iam multorum scelerum veluti putrescens, oleo non gladio, arte prudentis magistratus, non manu hostis reformetur? Facessat hinc longe archisophista ille Machiavellus, qui verba et sensum Aristotelis pervertit. Haec enim in monstris rerumpublicarum nutriendis sophismata non permittuntur. Politici enim non sunt ut magici, qui falsis characteribus effascinatos animos multitudinis perstringunt, sed ut philosophi, qui mysteria suae artis cuivis non reserant et aperiunt. Si ergo in malis civitatis formis conservandis haec adhibeantur arcana, non stratagemata sed clandestina consilia haberi ac nominari debent. Faelix est error populi qui ad bonum, miserabilis qui ad malum ducit. Sed in rectis civitatis formis corrigendis haec sapientum magistratuum sophismata populum faeliciter deceptum ad summum bonum, in malis autem ad perniciem trahunt. Ergo ut in illis laudari, ita in his repudiari ac reprehendi debent. At dices, Aristoteles exempla in oligarchia et democratia ponit, quae sunt a recta administrandi forma defelexiones quaedam. Sed attende hoc solum velle, ut ex his consideratis ac sapienter connexis media respublica procreetur, quam antea optimam esse probavit. Nam haec habet verba: itaque perspicuum est, si quis vult iuste permiscere, quae sunt apud utrosque in unum esse conducenda.
4. Hinc ad ultimum in quo sophismata reipublicae latent, nempe ad exercitationem militarem, progressus Aristoteles plurimum bellicae fortitudini tribuit, docetque rem esse difficilem certo definire an armatis viris secundum magnitudinem census clavis reipublicae concedenda sit. Ab exemplis Maliensium et antiquorum Graecorum ostendit arma viresque Martis fuisse nervos civitatis, usumque eiusdem plurimum ad conservandum imperium praevalare, modo pauperes contumeliose non vexentur, suiusque rebus familiaribus non spolientur. Quod si fiat, verendum est ne sub cespite delitescat anguis, hoc est, ne a tiguriis pauperum flamma seditionis in arces prorumpat civitatis, eandemque quasi fulmine accensam penitus consumat. Turba enim offensa in turbinem ac procellam incitatur.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Deceptiones seu sophismata circa consilia, magistratus, iudicia, arma et exercitia sumi possunt bifarium, aut:

Sub praetextu boni cum malum intenditur, et sic non sunt licita.
Sub specie boni cum bono communi studentur, et sic sunt licita ob causas illas quas satis aperte diximus.

5. OPPOSITIO Mala non sunt licita in civitate: sed deceptiones et sophismata sunt mala: ergo non sunt licita. Maior patet, quia unio civium est vinculum iustitiae. Minor probatur, qui decipere est aliud agere, aliud praetendere, quod est nihil aliud quam dissimulare.
RESPONSIO Deceptiones et sophismata hoc in loco pro arcanis reipublicae non pro insidiis sumuntur, quae quidem arcana non sunt mala cum in illis ocultandis salus, non pernicies, civitatis praetenditur.
OPPOSITIO In politia seu mixta reipublicae forma concionis, magistratus, iudicii, armorum ac militaris exercitationis populus compos est: ergo iniustum est ut in iis sub praetextu falleretur. Ratio patet, quia sic periculum est ne in poenam legis aut labem periurii ignoranter ruat: in paenam legis, quia deceptus aliter quam res est de lege cogitat; in labem periurii, quia in omni republica cives fide ad observationem legum astringuntur.
RESPONSIO Populus non fallitur, nam falli malum est, sed sensim et occulte ad bonum civitatis inducitur, quod non est iniustum. Praeterea metus non est legalis paenae aut periurii antequam interpretationem ac sensum legis populus intelligat. Verbi gratia, si lex fiat ut nobiles solum sub poena centum librarum ad senatum veniant, liber vero populus in opere ac negotio civitatis vivat, putabit fortasse multitudo in sui favorem hanc legem fieri, sed eo tendit (docente philosopho) ut nobiles solum imperium teneant.
OPPOSITIO Callida haec legum ferendarum artificia ad oligarchiam et popularem potentiam a philosopho in textu accommodantur: ergo videntur esse licita in malis administrationibus civitatis. Antecedens patet in medio huius capitis, ubi iisdem verbis utitur Aristoteles.
RESPONSIO Primum repondent quidem, habito respectu communis vitae humanae, oligarchiam popularemque potentiam non esse simpliciter malas adminstrandi formas. Melius tamen meo iudicio respondetur quod Aristoteles doceat has machinas et callida artificia in utroque statu eatenus probari, quatenus ex utriusque mixtura media imperandi forma procreetur.
OPPOSITIO Licita sunt aliquandi haec sophismata ut ad malum trahatur populus: ergo haud recte defenditur contrarium. Antecedens probatur in legibus, quae usuram et lupanaria licita esse defendunt, sed sub specie virtutis, ne aut rapinae aut raptus sequerentur.
RESPONSIO Leges, ut opinor, nusquam tam impie constituuntur ut haec duo monstra approbare videantur. Respondemus ergo tantam esse licentiam vitae humanae, tam effraenem esse cupiditatem voluptatum ac divitiarum ut cogantur magistratus tolerare, non approbare.

DUBIUM CAPITIS
An cuivis liceat in republica arma possidere?

6. Libertas possidendi arma saepe in furorem vertitur. Hoc vulnus olim senserunt Scythae, quorum servi armati vi ad tempus tenuerunt imperium. Politice et sapienter ergo illi Persae qui ablatis tubis fistulas, qui detractis armis Bacchanales delitias tibiaque Lydis dederunt ut hoc modo effaeminati sub iugo imperii firmius premerentur. Periculosum est furentibus gladium concedere, sunt ergo servis arma detrahenda. Nam dociles sunt si armentur in dominos sibilare. Hoc satis demonstratum est in secundo libro, ubi de servis non armandis egimus. Dubium nunc est, an cuivis civium liceat in politia arma possidere. Verba philosophi haec sunt: oportet reipublicae administrandae formam ex his sane constare tantum, qui habent arma. Multi ex his verbis concludunt quod cuivis liceat in republica arma possidere, et certe non sine causa et ratione hoc ipsum concludunt. Nam si quilibet civis sit particeps civitatis, quilibet civis civitatem debet defendere; quod si debeat civitatem defendere, licebit quoque arma possidere. Praeterea cum nulla civitas invidia, cum nulla respublica insidiis careat, necesse est ut in promptu cives sua arma habeant, aliter enim armatus hostis inermes invaderet, et prius opprimeret oscitantes quam ex publica armatura civitatis peterentur tela. Sicut ergo optandum est ut in qualibet urbe sit armorum copia, ita tutum erit si quilibet privatim bellica ornamenta teneat, quibus tectus derepente impetum capitalis hostis poterit retundere. Mora quidem in omnibus, maxime in rebus bellicis motibusque seditionis trahit periculum. Non desunt in hac re maiorum instituta, qui legibus edictum hoc ratum esse voluerunt ut unusquisque civium domi haberent arma. Sic olim Graeci, ut est in textu, sic Persae, sic gens bellicosa Romani, sic olim et nunc Britanni statuerunt. Qui ergo hoc onus defugerit non tam ingratus quam ignavus inter cives haberi debet. Porro in multis locis faces invidiae ardent, nec non saepe accendunt animos ad furorem, unde ad caedem et sanguinem non aliter quam feroces leones ac tygres rapimur. Si in hoc casu sobriis desint arma, nemo est quin videat incendium fieri. Postremo quo auctior est armorum possessio, eo tutior est administratio civitatis. Cuivis ergo licet arma possidere, imo iure possidere debet. Caeterum hic sacerdotes, academicos, valde tenues, servos ac perigrinos ab hac lege excipio: sacerdotes et academicos, quia illorum arma preces et artes sunt, tenues, servos ac perigrinos, quia in illis metus est rebellionis si tenerent.
7. OPPOSITIO Armorum possessio est saepe causa seditionis: ergo non est cuilibet civium permitttenda. Antecedens probatur, quia concepto odio vim magnam addunt arma. At multi odium in administratores reipublicae concipiunt, quibus si mucrones concedas ex parum sobriis plane insanos facies.
RESPONSIO Armorum possessio non est causa seditionis, sed mala voluntatis affectio. Neque tollenda continuo est armorum possessio, quia mali iisdem abutuntur. Sic ignis et aquae maxime necessaria elementa tollerentur, quia igni aedes accensae, aqua naves demersae aliquando pereunt.
OPPOSITIO Experentia docet tutum in factione civium illi parti arma detrahere, quae in malum praecipitantior est: ergo non est cuilibet armorum permittenda possessio.
RESPONSIO Haec ratio non tenet, quippe est fallax a secundum quid ad simpliciter. Nam etsi hoc vel illo casu aut tempore liceat arma aliquibus detrahere, non tamen sequitur quin omnibus in placato reipublicae statu illa liceat possidere. Monendi hic sunt magistratus ut caute temporibus seditionis arma quibusdam tollant, nam etsi nudi hoc modo redduntur homines, eorum tamen voluntates armatae manent, et quod telo non possunt dolo omnino tentabunt facere.

Caput xiiij

Utrum senatus recte definiatur ac distinguatur?

UAE absolute, quae communiter optima sit respublica, quibus et qualibus civitatibus conveniat, uberius supra demonstravit philosophus. Nunc ergo eiusdem vires ac proprietates addit, quae sunt in senatu, magistratu, et iudicio positae. De his tribus generatim primum ut cuique civitati conveniunt, tum separatim ut singulis administrandi formis accomodantur copiose disserit. In his reipublicae arcana latent, ut modo diximus. In his fausta sydera reipublicae lucent, ut nunc docemus. Nam unde maiorem lucem acquirit civitas quam a senatu in quo consilium, quam a magistratu in quo imperium, quam a iudicio in quo iustitiae et aequitatis asylum habet? Ut ergo corpus humanum mancum et mutilatum est quod caret membris, ita civitas nulla est in qua haec tria desunt. Quae si prudentiae ordine, ut partes primariae, in civili corpore disponantur, augustam; sin male, monstrosam civitatem reddunt. Triumphavit olim Roma cum concio purpuram, magistratus gladium, iudicia aequitatis trutinam in ea tenuerunt. At Roma tum cecidit cum in senatu furor, in magistratu timor, favor in iudiciis triumphavit. Concluditur ergo in fronte istius capitis quod bonum scriptorem legum diligenter attendere et considerare oporteat haec tria, quippe his bene affectis (ut inquit philosophus) necesse est reipublicae administrandae formam bene affectam esse. Sunt enim cardines civitatis, in quibus veluti globi rerumbplicarum sub iustis aut iniquis planetis perpetuo volvuntur, suasque vicissitudines et conversiones habent.
2. Quid multis? Primum in hoc capite senatum describit, tum modos diversos narrat, postremo eosdem sigillatim diversis administrationis formis accommodat philosophus. Per nomen senatus concilium, coactam concionem, totiusque civitatis in consultando authoritatem ac providentiam intelligit. Est enim senatus publica et honorifica civitatis convocatio, in qua de pace et bello, de nece et vita, se faederibus et induciis, de legibus, de exilio, de proscriptione rerum, de ratione referenda magistratibus, de rebus omnibus denique magni ponderis ac momenti consultatur. Convocatio dicitur, quia ad eam aut omnes et singuli, aut primarii civies convocati veniunt. Publica, quia in loco illustri, ut Romae in curiis, templis locisque auspicatis celebratur. Honorifica, quia in eo maxima dignitatis habetur ratio. Per pacem hoc loco iustam quietem civitatis, per bellum furiosam tragaediam ab hoste, per vitam conservationem, per necem civilem condemnationem hominis, per inducias et faedera vincula fidei, per leges nervos reipublicae, per exilium paenam patria indigni civis, per proscriptionem rerum legitimam bonorum venditionem, per rationem referendam magistratibus iuste exactam redditamque considerationem officii ac dignitatis intelligo. Beata profecto est civitas in qua sapiens senatus vivit, in qua senatores et consules iuste ac prudenter de rebus tot et tantis consilium capiunt. Si togati consulant, florebit palma; si armati solum, verendum est ne laurus pacis colorem perdat. O utinam in omni senatu dextras armati et togati iungerent, viresque ingenii cum lacertis Herculis decertarent! Ulysses Achilli, Aeneas Hectori amicus fuit. Cur Pallas armata a collegiis consulum exularet?
3. Sed pergit Aristoteles et ostendit diversos modos consultandi seu celebrandi senatum. Autoritas (inquit) consultandi permittitur aut omnibus, aut uni, aut aliquibus: omnibus ut in populari statu et democratia, uni ut in regno et tyrannide, aliquibus ut in optimatum potentia et oligarchia, quibus addit mixtam deliberandi rationem quae in politia exercetur. Primum genus iterum distinguit in quatuor modos, quorum primus et cum omnes de omnibus consultandi ius et aequalitatem habent, non tamen ut omnes simul, sed ut ex diversis tribubus partibusque civitatis sorte aut suffragio lecti ad senatum veniant, quemadmodum, inquit, fit in in reipublicae administrandae forma a Telecle Milesio instituta et in aliis civitatibus quamplurimis in quibus hic ordo concionis ac senatus celebratur. Secundus modus in democratia habendi senatus est, quando omnes et singuli conferti et in unum coacti de creandis magistratibus, de legibus sciscendis, de bello, de pace, de ratione reddenda disputant, caetera decreta vero suis magistratibus sive ex omnibus electis sivi sortito captis expondenda relinquunt. Tertius modus in textu persimilis est huic, in eo tamen differt quod in secundo modo magistratus tantum exponendi, in hoc disponendi autoritatem habent. Cui etiam haec differentia adhiberi potest, quod in secundo magistratus sorte vel electione, in hoc vero solum populi calculis et suffragiis fiant. Postremus est cum omnes de rebus omnibus congregati deliberant, magistratus vero in hoc solum aliis praestant quod primo in loco inventa sua proponant, suffragia pensent, sententias dicant, nihil tamen ausi decidere et definere sine populo, quae ratio consultandi ad ultimam deterrimamque speciem popularis administrationis pertinet, quae, ut superius ostendimus, in multis tyrannidi adaequatur.
4. Hac data distinctione consultandi in statu democratico civitatis, alterum genus sequitur, in quo non omnibus sed quibusdam authoritas deliberandi conceditur, et hoc in oligarchia tria exempla modosque habet. Primus, cum magistratus propter mediocres census delecti legumque nutu et imperio instructi de rebus magni ponderis consilium in civili senatu capiunt, qui modus non tam oligarchiam quam ad politiam et mixtum reipublicae statum perneat. Secundus, cum divites non tam deliberandi quam decernendi ius et potestatem habent. Tertius, cum ut filii sibi succedant seipsos divites in magistratus eligunt legesque sibi subiiciunt, non se legibus, ut aequitas et iustitia postulant. Caeterum (ut hic docet philosophus) si ex melioribus viris civitatis creentur magistratus, si illis de bello, de pace, aliisque maximis reipublicae negotiis ius consultandi et definiendi detur, vel aristocratiam est, quod maxime optandum, vel politicum, quod languente virtute maxima ex parte approbandum esse videtur. In hoc tamen horum discrimen est, quod in senatu aristocratico electio ab optimatum suffragio, in politico vero aliquando a sorte pendeat, unde dubitatio a nobis statim discutienda in calce huius capitis constat.
5. Tertium quod agitur in hoc capite est horum omnium ad usum quarundarum rerumpublicarum accommodatio, in qua sophismata et arcana civitatis (de quibus superius diximus) videntur latere. Primum est ut opulentis irrogetur paena si ad senatum, si ad iudicium, si ad magistratum iussi non veniant. Pauperibus vero statuatur praemium si accedant. Alterum ut ex omnibus reipublicae partibus et membris sorte aut voce eligantur, qui munus consultandi obeant. Melius enim consultabunt (ut ait) si consultent omnes communiter: multitudo cum claris et nobilibus viris, hi vero cum multitudine. Postremum est ut subtrahatur merces multitudini si plurimum viros insignes nobilesque superet, eisque solum detur qui alios multitudine ingenio, consilio, virtute praestant. Hoc quoque in oligarchia utile est, ut plebecula magistratu non careat, ita tamen in subsellia politicae dignitatis admittatur ut sit curia in qua praeconsultatores et nomophylaces, id est legum custodes, in consiliis populum antevertant. Sic populus consors et particeps erit consilii eiusdemque acta difficilius rescindi possunt, praesertim cum ea solum in senatu tractantur quae praemeditati alii discutienda sapienter proponunt. Quid multis? Plurimum in omni republica aut vere aut specie quadam concedendum est populo. Caute tamen et prudenter demulcendus est hic leo ne aut laxatis habenis insolentior, aut nimium restrictis furentior fiat. Hinc Graeci (ut ait Aristoteles) in suis politiis populi in absolvendo ratam authoritatem, in condemnando vero irritam esse voluerunt. Sed de his plura in quinto libro, ubi de causis conservantibus et evertentibus reipublicae disputandum erit.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Aguntur in hoc capitie tria:

Definitio senatus, in quo praecipue considerantur:

Personae consultantes, quae sunt aut tota civitatis aut pars dignissima.
Res, quae debent esse magnae, publicae, iustae, et utiles, ut pax, bellum, legum constitutio, creatio magistratuum.
Ordo, qui est ut decreta fiant ad salutem et conservationem imperii.

Distinctio eiusdem in suos modos, scilicet ut vel omnes, vel unus, vel aliqui ius consultandi et decernendi habeant.


Applicatio usus, in quo arcana quaedam reipublicae (ut modo diximus) occultantur.


6. OPPOSITIO Nomen senatus in textu Aristotelis non est: ergo male eiusdem definitio quasi ab illo tradita hoc loco excuditur.
RESPONSIO Ratio ista non cohaeret, nam si nomen senatus non sit in textu, res ipsa tamen est, quae nunc concionem, nunc partem civitatis consultatricem, nunc ipsum concilium, nunc denique confertorum civium comitia nominat.
OPPOSITIO Brevius definiri potest senatus: ergo male hic definitur. Argumentum tenet, quia frustra fit per plura quod fieri potest per pauciora. Antecedens probatur, quia definiri potest ut sit summa curia reipublicae, quae de rebus communibus consultandi ac definiendi potestatem habet.
RESPONSIO Etsi definio illa peccat quae abundat, ut est in praeceptis dialecticis, si tamen interpretationis causa aliquando vera adhibeantur non est reiicienda.
OPPOSITIO In senatu definiendo non solum materia consideranda est, quae in rebus magni ponderis, sed etiam forma, quae in dignitate senatorum ac ordine consultandi ponitur: sed senatorum et ordinis consultandi nulla in hac definitione est consideratio: ergo male definitur. Maior patet, quia omnis definitio ex materia et forma constat. Minor probatur, quia solum de rebus quae in consultationem civilem cadunt hic facta est mentio.
RESPONSIO Implicite (ut aiunt), non explicite personarum et ordinis in hac definitione habetur consideratio. Implicite dico, quia consultatio celebris haberi non potest sine ordine consultantium, qui secundum dignitatem et honorem civilem diversas classes habent, ut in Ariopago et senatu Romano, aliisque conciliis ubique gentium celebribus nunc olim usitatum fuit.
OPPOSITIO Rerum omnium maxima in senatu tractanda est electio vel creatio magistratus: sed eiusdem in hac definitione nulla facta est mentio: ergo diminuta et manca est haec definitio. Huc etiam addi potest quod ulla temporis in quo celebrari debet concilium habeatur ratio.
RESPONSIO Quod necessario intelligitur (ut aiunt) non deest. At electio magistratus ut res maxime necessaria, cum sit animus civitatis, intelligitur. Praeterea saepius in expositione huius definitionis de magistratibus aut sorte aut suffragio creandis disserit philosophus. Quod addis te temporis ratione, respondeo hoc solum prudentiae civitatis relinqui, ut tum solum cogatur senatus cum reipublicae tempora resque maximae civitatis postulent.
OPPOSITIO In modis diversis assignandis deliberandi nullam formam senatus monarchiae ascribit, nullam tyrannidi: ergo plene et accurate omnes modos non tractavit. Antecedens in textu patet. Ratio probatur, quia in monachia (quae est optimus status reipublicae) optimi, in tyrannide (quae est pessimus) cautissimi consultandi modi assignari debent.
RESPONSIO Tyrannidem omittit quia non est forma reipublicae. At monarchiam sub aristocratia comprehendit, cuius senatus rationem hoc loco describit, cum mandet ut ex melioribus viris civitatis eligantur magistratus, ut multitudo cum summis viris, summi viri cum multitudine de rebus magnis in senatu studeat, caetera in textu luculenter patent.

Caput xv

Utrum recte defeiniantur magistratus?
Utrum electio magistratus per sortes in republica approbetur?

LTERUM lumen reipublicae praeter senatum (de quo iam diximus) est magistratus, a quo civitas influentiam et conservationem suae vitae petit. De hoc nunc proxime et opportune agitur. Nihil hic dicam de necessitate civilis magistratus, de honore ac dignitate nihil. Hoc unum autem tacere non possum, magistratum aliud in republica non esse quam mentem in animo, animam in corpore, gubernatorem in navi, solem in coelo. Civitas enim a magistratu intellectum, vitam, anchoram salutis, lucemque honoris habet. In hoc tractatu de magistratibus praecipue considerantur natura, species, numerus, qualitas, materia, tempus et constitutio, quae omnia et singula in ipso vestibulo huius capitis (ubi institutum suum ordinem procedendi docet) insinuantur. Sed antequam ad definiendum magistratum accedit Aristoteles, primum qui magistratus nomen non merentur ostendit. Inter hos annumerantur sacerdotes qui sacra tractant, chororum magistri qui festis praesunt, praecones qui oracula exponunt, legati qui publica negotia peregre conficiunt. Hinc cura in qua vis magistratus maxime consistit paucis distinguitur, ut sit vel omnium, ut gubernatio exercitus; vel partis, ut cura faeminarum morumque iuventutis; vel fori, ut in mensura, pondere, numeroque rerum vaenalium; vel ministerii, cum certa officia quibusdam servis demanderentur, ut portas civitatis aperire et claudere, aedes publicas reficere, arma bellica parare, et his similia. Haec inquam omnia officii nomen quidem habent, at magistratus vim et naturam simpliciter et absolute non sortiuntur, quod definitio magistratus (quae in textu nunc sequitur) accurate demonstrat. Est ergo magistratus publica persona successione, sorte, aut suffragio electa, quae ius et potestatem consultandi, iudicandi, et imperandi habet. Persona publica definitur, nam privata magistratus non dicitur. Successione, ut in monarchia, sorte, ut saepe in populari statu et oligarchia, suffragio, ut in optimatum potentia seu aristocratia, in qua paucissima fortunae et temeritati committuntur. Electa, id est consensu civitatis approbata, qua ius ex lege, et potestatem ex officio habet consultandi de rebus futuris, iudicandi de praeteritis, imperandis suis.
2. Haec definitio mihi videtur tria comprehendere: amplitudinem magistratus, cum persona dicatur publica; ordinem civitatis, cum dicatur electa; usum officii, cum ab eo consultandi, iudicandi ac imperandi petantur oracula. At (inquit philosophus) maxime proprium opus ac munus magistratus est imperare, reliqua duo vero aliis cum illo aliquando communia, quippe cives omnes consultandi ac iudicandi participies definitur. Imperandi vero ius actu solum ad magistratum pertinet. Ut ergo magistratus sunt augustissimae personae et veluti lumina civitatis, ita omnium quae aguntur in civitate amplissimum ac nobilissimum est imperare. Nam quemadmodum in imperio animae duo sunt, ratio cuius est consulere quae sunt agenda, quae omittenda, et voluntas cuius est praecipere et imperare, ita in administratione civili duo sunt, senatus, in quo consilium, quod est magnum, magistratus, in quo imperium, quod est augustissimum exercetur. Senatus enim dictat et inquirit quae sunt facienda et omittenda, at magistratus et princeps dictata et inquisita iubent observari. Quare ut actus voluntatis est nobilior actu intellectus, ita imperare, quod est actio magistratus, est longe illustrius quam consultare, quod ad senatum spectat. Imperare ergo naturam magistratus maxime attingit, quod forma magistratus propria et germana dicitur. Caeterum licet mandare et praescribere maiorem authoritatem ac virtutem arguit quam consultare, tamen ut voluntas secluso intellectu (cuius radiis illustratur) est caeca, ita princeps secluso consilio caecutire dicitur. Nam sicut voluntas non fertur nisi in cognitum, ita magistratus nihil debet praecipere nisi consilio prius dicussum, quippe ut voluntas agendo contra praescriptum rationis saepe errat, ita magistratus qui consilium non audit iniuste agere et imperare putetur. Quamobrem etsi definitio et natura magistratus maxime in iubendo et imperando eluceat, ita tamen se submittere et coercere debet magistratus ut senatus et concilii vocem non contemnat.
3. Hactenus de natura magistratus. Species, numerus et qualitas sequuntur. In speciebus distinctio, in numero pauctitas et multitudo, in qualitate perfectio magistratus inest. Distinguitur ergo magistratus in mentem et manum, in summum et medium, conservatorem ac custodem civitatis. Ad mentem sedentem in arce rationis, appetitus, sensus, omnesque partes vitae referuntur, sic ad imperatorem omnes et singulae partes reipublicae. Est enim summus magistratus moderator omnium unus, praepotens, iustus, in cuius dextra aureum sceptrum, in cuius sinistra trutina aequitatis ponitur. Unus, quia ait poeta,

Quin etiam non hic omnes regnamus Achivi,
Nec multos regnare bonum. Rex unicus esto,
Unius imperium, cui Iuppiter aurea magnus
Sceptra dedit, iussitque suis dare iura tuendis.

Praepotens ut aliis praescribat, iustus ut aliis vitae exemplo praeluceat, cui sceptrum datur in signum honoris, et trutina in signum iustitiae et aequitatis. Sed de mediorum magistratuum numero, formis et qualitate hoc loco agitur, quae paucis in textu ab Aristotele comprehensa sunt. Numerus certus definiri non potest nisi respectu magnae ac parvae civitatis. Nam in magna civitate multi debent esse magistratus (ut ait), in parva pauci: in magna multi, et propter multitudinem civium qui sunt ad generendum magistratum dociles, et propter magnitudinem rerum quae commode nisi a multis tractari non possunt; in parva pauci tum propter penuriuam hominum qui sapienter rempublicam tractent, tum propter exilem commoditatem quam inde sperent. Hinc contingit ut in parvis civitatibus idem plures simul magistratus teneant. Nam ut unum candelabrum gerit plura lumina, ita in parva civitate unus civis plures tenere potest dignitatis officia. Nihil enim obstat (ut utar verbis philosophi) quo minus multae curationes uni simul mandentur.
4. Quid multis? Hac definitione facta parvae magnaeque civitatis, quot numero debent esse magistratus in qualibet civitate perfacile iudicabit prudens. Similiter non erit difficile species ac qualitates delineare. Nam cum omnes medii magistratus summorum quasi manus, instrumenta ac partes primariae habeantur, quis est vel mediocriter in usu ac politia rerum versatus qui facile in suas species magistratuum officia non distinguat? Exempli causa, cum videat primam curam habendam esse morum, quis censorum; cum videat alteram rerum vaenalium, quis aedilem et annonae praefectum; cum videat aliam belli, quis imperatorem; cum causarum aliam, quis iudicem et praetorem necessarium esse non putabit? His cognitis de qualitatibus istorum ardua ac difficilis non erit coniectura, nam tales virtutes cuiusque esse debent quales officia (quibus fungungur) in civitate postulant. De materia circa quam magistratus versatur pauca in textu sunt. Sic tamen semper est, ut qui praesunt afficiuntur. Si enim sunt summi, respublica; si vero medii, res aliae officio accommodatae materiae locum habent, ut in aedilitate annona, in censura mores, in praefectura belli arma et his cognata. De tempore magistratus difficile est aliquid certum definire, quare eiusdem consideratio prudentibus locorum, morum, rerumque habita ratione relinquenda erit. Distinguit tamen philosophus quod alii sint perpetui, ut reges, alii tempore definiti, et ii vel annui ut Romani consules, vel semestres aut brevioris temporis, ut dictatores qui in procellis reipublicae solum praefuerunt.
5. Postrema pars istius capitis de magistratuum constitutionibus instituitur. In constitutione tria spectari debent: qui constituant, ex quibus constituantur, et constituendi modus. Hinc quaeritur utrum ab omnibus an vero a quibusdam tantum civibus eligi et creari debeant magistratus. Iterum, an ex omnibus confuse, aut ex quibusdam, ut apud Megarenses, distincte eximi et separari debeant qui munera civitatis subeant. Postremo, utrum sorte vel suffragio civiles magistratus sint creandi. Prima dubitatio est de constituentibus, secunda de constitutis, tertia de modo et ratione constituendi. Ex horum singulis alias connexiones Aristoteles eruit easdemque singulis administrandae reipublicae formis perspicue accommodat. Exempli causa, omnes ex omnibus sive sorte sive electione creare magistratus pertinet ad popularem potentiam, in qua multitudo aequalitati omnium ex omnibus ardenter et obnixe studet; cum vero fiunt magistratus partim ex omnibus, partim ex quibusdam, hoc ipsum ad politiam mixtumque statum reipublicae spectat, nam haec administratio ex populari et paucorum potentia componitur, ut antea diximus; si denique ex quibusdam iisdemque bonis viris eligantur magistratus, optimatum potentia eminet, et sic de caeteris quae omnia in textu luce clariora.
6. Brevitati ergo studens ad quaestionem venio, utrum electio magistratum per sortes in republica approbetur. Nomen sortis variis modis sumitur, nam aliquando consultationis eventum, saepe aleam fortunae, nonnunquam divinationis praesagium artemque significat. Haec enim tria anxiam ancipitemque cogitandi curam habent, animumque humanum frequenter in contradicti onis gyrum ac labyrinthum pellunt. Primum genus licere puto, alia autem duo fugienda censeo, et quoniam ultimum illud genus sortis per diviniationem nigram (ut vereor) in multarum rerumpublicarum viscera irrepsit, virusque suum non sine suspicione pestis futurae in venas corporis dispersit, dico Sauli non licere umbras ab inferis excitare ut successorem discere in imperio. Dico horrendum esse oracula daemonum consulere, ut illorum nigris avibus adiuti potiamur regno. Prodigiosa haec ratio est aucupandi sceptrum, superstitiosa tenendi imperium. Ab omni ergo recte instituta republica abigantur Bacones, abigantur sortilegi, tollantur istorum circuli, extinguantur cerei, urantur lumina. O utinam obliterentur istorum nomina! Nam certe, ni fallor (et sane in hoc perlibenter velim) cum ista in civitatem admittitur scientia, sequetur fidei magna iactura. Lux cum tenebris, veritas cum mendaciis, fides cum fraude, religio cum arte magica, Christus cum Belial, civitas Dei cum oraculis daemoniorum consociari non potest. Vis ut hoc ipsum probem, lege sacram philosophiam et prohiberi, lege humanam et negari; lege maiorum concilia et in iis penitus hoc genus sortis diris execrationibus expungi et deleri videas. Verte annales antiquorum temporum, collegia augurum, aruspicum, flaminum, coniectorum tecum animo considera, cadavera regum ac rerumpublicarum qui illis crediderunt ante oculos pone, et si idem facere contendas time, nam regnum tali sorte comparatum instabile est citoque labitur, mihi crede. Fac ut a centro and circumferentiam rectae politicae administrationis lineae ducantur, conare ut futura fata reipublicae consultatione sapientum, non divinatione incantantium praesciantur. Illa enim est iusta, haec vero iniqua praeaugurandi via. Non tamen hic nego quin licita sit divinatio quaedam in civitate, ut praedictio famis, belli, mortis, caeli cursus et motus, quibus arte praecognitis saepe cautiores sumus. Solum ergo hoc loco illos perstringo qui nimis altum sapientes sapientem qui dominatur astris non timent, non venerantur.
7. Alterum genus sortis in iactu fortunae ponitur, de quo quaestio iam est, an electio magistratuum per sortem approbetur. Videtur philosophus hanc formam eligendi magistratum in democratia et oligarchia admittere, cum in eis sine sorte facula seditionis exarderet. Nam in populari statu omnium aequalitas, in oligarchia divitum libertas docilis est ad factionem, si occulta aliqua ratio ambitionis aestum non sedaret, at tutior ratio non est quam per sortes electio. Caeterum hic de rectis reipublicae formis agimus, in quibus talis electio approbari non debet, quod succincte his argumentis probo. Electio magistratus est res omnium maxima in civitate, et veluti clavis reipublicae: ergo fortunae temeritati tradi et committi non debet. Antecedens constat, quia magistratus est Atlas civitatis, a quo universus status reipublicae pendet. Ratio sequitur, quia rem tantam fortunae committere esset civitatem quasi iactu alearum perdere. Praeterea omnis magistratus prudens et iustus esse debet: sed talis sorte non acquiritur: ergo per sortem non fieret electio. Deinceps in electione magistratus non tam personae quam communitati consulere oportet: sed communitas non sorte sed suffragio eligi et creari magistratus iubet: ergo in electione sortes non approbantur. Insuper illa solum sunt exponenda sorti quae ratione confici et comprehendi non possunt: sed electio magistratuum ratione confici et comprehendi potest: ergo electio magistratuum per sortes non fieret. Adhuc si sorte fieret electio, homo belluam, quae solum natura et sorte regitur, non omnino vinceret: at homo ratione et prudentia belluam vincit: ergo ratione non sorte, prudentia non fortuna civitatem regeret. Postremo sors cadit saepius in fatuos quam in prudentes, iuxta illud fortuna favet fatuis: ergo periculosum est per sortes magistratum eligere. Concludimus ergo in electione magistratuum consilium maxime requiri, nam temeritas in illis creandis saepe grandem periculum, sors caeca miserum naufragium parit.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Tractantur in hoc capite de magistratu:

Definitio magistratus, quae est aut:

Metaphorica, ut magistratus sit lex animata civitatis.
Vera, ut sit publica persona successione, sorte, aut suffragio electa, quae consultandi, iudicandi et imperandi potentiam habet.


Species, ut magistratuum alii sint summi, quorum obiectum est tota civitas, medii, quorum obiectum est res aliqua communis, pro distinctione officii quo magistratus funguntur.



Numerus:
Qualitas:

Quae definienda sunt pro magnitudine et parvitate civitatis.


Materia, quae est:

Generalis, ut utilitas communis.
Specialis, ut res bellica respectu imperatoris, respectu censoris mores, &c.


Tempus, quod alii sint perpetui, ut reges, alii tempore definiti, ut praetores Romani.



Constitutio, in qua spectantur:

Qui constituunt.
Qui constituuntur.
Quo modo constitui debent, an:

 

Successione.
Suffragio.
Sorte, quae non approbatur ob rationes modo allatas.

8. OPPOSITIO Sunt magistratus in populari statu reipublicae: sed in eo statu potestatem imperandi non habent: ergo per potestatem imperandi non recte definitur magistratus. Minor constat, quia in eo statu omnium aequalitas est, ut antea probatur.
RESPONSIO Aequalitas in populari statu est respectu liberatis, non dignitatis. Cum enim in eo statu requiritur aequalitas, non intelligitur quod leges ac magistratus non dominentur, sed quod nemo totius multitudinis spe et expectatione magistratus decidat, nam unusquisque in democratia potest esse compos dignitatis.
OPPOSITIO Si imperare sit forma magistratus, tum qui maxime imperat esse maxime magistratus: sed imperator rei militaris maxime imperat: ergo imperator rei militaris esse maxime magistratus. Caeterum in textu imperator rei militaris a nomine et ratione magistratus excluditur.
RESPONSIO Imperium proprie id solum est quod lege, non ense, aequitate, non vi tenentur. Cum ergo Mars mors sit, et bellum veluti flagrum civitatis, in eo status seu forma reipublicae non ponitur. Fit enim tum neccesitas virtus, et dictator ad tempus regnans analogice magistratus nominatur, non tamen vere, quia in bello leges (quae sunt nervi civitatis) non loquuntur.

OPPOSITIONES CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM

9. OPPOSITIO Contingit aliquando ut aeque digni principatu ambiant imperium: sed in hoc casu electio per sortes habetur optima: ergo electio per sortes aliquando approbari debet. Minor constat, quia in mittendis sortibus nulla est suspitio ambitionis, seditionis nulla formido.
RESPONSIO Non negamus omnem usum sortis in electione magistratus aut iudicio civitatis, verum si ratione definiri aut comprehendi possunt ea quae tractantur, perabsurdum esse putamus casibus committere quod certis legibus rationis potest circumscribi. Ad rationem ergo respondeo, si aeque digni magistratum ambiant, quorum ungues (si vocibus a magistratu pellantur) civitas formidet, tutius est sorte quam voce eligere. At si aequi digni iuxta et boni sint qui ambiunt imperium, vel tales quos depulsos non timet populus, honorabilis suffragandi consuetudo non est abroganda.
OPPOSITIO In democratia et oligarchia electio per sortes hic ab Aristotele probatur: ergo in omni statu reipublicae non est neganda. Antecedens ratione probatur, quia in populari potentia aequalitas libertatis, in oligarchia aequalitas census ac divitiarum voce repulsa seditiosa erit, at sorte sedata manet.
RESPONSIO Docuimus in rectis reipublicae formis sortes non admitti, quare ad idem non disputatur, nam hae sunt digressiones ac labes civitatis. Attamen licet in eis propter aequalitatem libertatis, census, aut eorum qui sunt eligendi. Non videtur tutior eligendi via quam per sortes ne seditio fiat. Si autem aliter commode fieri potest, multo melius est voce quam sorte fieri, nam in illis saepe veritas, in his semper temeritas inest.
OPPOSITIO Sacra philosophia electionem per sortes approbat: ergo est legitima. Antecedens patet in electione Matthiae in apostolatum.
RESPONSIO Unum exemplum vim legis non habet, neque fuit sors illa mere (ut aiunt) fortuita, sed divino spiritu in vas electum destinata.

DUBIUM CAPITIS
Utrum sacerdotes in republica civilem magistratum gerant?

10. Sacerdotes a civilibus magistratibus dilucide in textu excludit philosophus, nam (inquit) hoc genus hominum (intelligit sacerdotes) aliud esse a civilibus magistratibus statuendum est. Sapienter tu quidem, Aristoteles. Nam quid aliud est saceredos quam dans sacra Deo, qui rerum civilium curis implicatus lucem amittit divinitatis suae? Divinitatis dico, quippe virtus huius officii sanctitas est, in qua ipsa religio constat. Mali saepi sint viri, at virtus officii manet. Ratio est, quia virtus officii non a viro sed a Deo pendet. Non tamen hic nego quin, ut imperiti medici humana corpora, ita mali sacerdotes nonnunquam mortalium animas occidant: illi medicinae veneno, hi sceleratae vitae exemplo. Sed ut hoc axioma philosophi paulo accuratius exponam, non expedit ut sacerdotes in republica civilem magistratum gerant. Rationes quibus hoc ipsum probo sunt a definitione officii, a vitae genere, a materia circa quam versantur, a tempore, a fine. Officium sacerdotis est divinis mediis mortales conciliare Deo, quod opus hominem ab omni civili solicitudine liberum et immunem requirit. Nam qui potest solo affixus caelum intueri? Grave pondus civilis administratio habet, at perpetuo in caelos volare (quod est sacerdotis munus) pennis velocibus aquilarum eget. Di vitae genere quid disputem? Cum multi sint sacerdotes, et pauci sacerdotes: multi nomine, re vero pauci, sacerdotis vita theorica, non politica esse debet. Si enim sit medium inter Deum et hominem, quod tandem medium est si munus civile gerat? Actio et speculatio repugnantiam quandam habent, non contradictionem, ita tamen concertant ut simul in uno commode habitare nequeant. Si ergo vita sacerdotis sit in sola contemplatione spiritus, audeo concludere rarissime ei munus subeundum esse civitatis. Materia quam tractant ministri Dei est religio, quae in Deum tendit. At haec in theatro civili non sedet, prophanas et seculares causas non agit, politicas leges vi sua non condit. Civiles ergo magistratus sacerdotem gerere non oportet. Quid enim magis mentem a religione distrahit quam aurum sceptri? Quid magis orantem impedit quam cogitatio mundi? Hoc ipsum etiam tempus creandi sacerdotis probat. Nam in ea solum aetate consecrari sacerdotem voluit Aristoteles in qua veneranda canicies ocium ac libertatem ab omni civili negotio senili gravitati a natura tribuit. Tum enim affectuum turbo et murmur cessant, tum aut nunquam certe rationis ac pietatis lumen et fomes ardent. Finis denique huius divini muneris est nugas et umbras civitatis fugere, strepitus populi et multitudinis contemnere, ignorantes docere, orare semper, Deoque seipsos et alios consecrare. Estne hoc munera civitatis ambire? Dignitates et honores civiles appetere? In deliciis vivere? Arma movere? Negotiorum undis fluctuare? Recte, Chrysosotomus, sacerdotis est populum monere, non movere arma. Ratio, ut opinor, est quia gladium mentis, non Martis, tenet. Si ergo sacerdos suum finem spectet, rebus civilibus ac perituris solicite implicare non debet, nisi ut Presbyter Iohannes togatus mane, vesperi armatus esse velit.
11. Sed hic attendum est, hoc et similia politicae administrationis axiomata non aliter ac leges pro circumstantiis locorum ac temporum mutari, nec non omnino negari posse. Si ergo sint inter sacerdotes Scaevolae, non nego quin in honorificis tribunalibus civitatis sedeant. Si sint Danieles, non nego quin ad consilium regis admissi veniant, et praefecturam in provinciis teneant. Si sint Epiphanii, non nego quin in civilibus negotiis magnifici legati fiant. Si sint Machabaei, non nego quin armati hostes Dei capitales feriant. Scio equidem Moysi, Samueli, Esdrae, Machabaeis aliisque sacerdotibus priscorum temporum civilem quoddammodo gladium dedisse Deum. Scio etiam ubique fere gentium hoc metaphysicum genus hominum ad latera principum, ad tribunalia, ad concilia, ad negotia, ad munera, ad officia civitatis politice invitari, iis denique honoribus dotari non iniuste. Existimo tamen hoc solum speciali (ut aiunt) privilegio fieri, eoque referri tantum ut consecratae personae cum aliis in theatris reipublicae sedentes oculatissime attendant et observent ne civitas humana a civitate Dei, ne gladius politicus a gladio verbi, hoc est, ne consilia, leges, mores, edicta hominum a divinis oraculis unquam declinent. Cum ergo hic ex philosopho iam doceo magistratus civiles sacerdotibus concedi non debet, generatim non speciatim loquor quidem; generatim ut inter sacerdotium et imperium fiat distinctio, non speciatim quin ut pro more gentium internae sacerdotum virtuti aliqua externae authoritatis fiat accessio, qua saepe magis quam religione rudis ac imperita multitudo flectitur. Sit ergo Melchisedech rex et sacerdos, sed in figura Christi; sit Heli sacerdos et iudex populi. Sint sacerdotes aliquando politicis vestibus ac muneribus donati. Illis tamen suadeo ut haec leva non dextra teneant, sibique privilegio data, non debita simpliciter ex officio putent.
12. OPPOSITIO Concessum fuit antea sacerdotes esse partes civitatis: ergo concedendum est quod fieri possint magistratuum participes. Argumentum tenet, quia partes civitatis sunt cives. At cives sunt consilii, iudicii, et magistratus compotes, ut antea definivit Aristoteles.
RESPONSIO Quoniam nulla tam barbara est administratio reipublicae quae religionem aliquam non probet, sacerdotes, qui religioni inserviunt, partes dicuntur, a secularibus tamen negotiis sunt separati, ut sanctius viventes aliis praeluceant. Negamus ergo quod omnes partes civitatis sint magistratus participes, neque hoc voluit Aristoteles in definiendo cive, nisi analogice ut illic videre licet.
OPPOSITIO Optimis viris maxime debentur magistratus: sed sacerdotes debent esse optime viri: ergo sacerdotibus maxime debentur magistratus. Maior est Aristotelis, ubi docet virtutem viri requiri in magistratu. Minor constat, quia sacerdotes sunt ministri Dei.
RESPONSIO Aristoteles in eligendo magistratu ethicas, non theoricas virtutes, quaerit: illae quidem bonum, hae vero sanctum reddunt; illae sunt ut fortitudo et prudentia, hae vero ut religio et contemplatio Dei, in quibus officium sacerdotis lucet, at hae ab illis distinctae ac separatae sunt. Sacerdotes ergo a magistratibus sunt separandi.
OPPOSITIO Sunt quaedam causae in civitate quae sine sacerdotis consilio definiri non possunt, ut causae casusque conscientiae: ergo licet sacertodi magistratum gerere ut has causas tractet.
RESPONSIO Concedo sacerdotem in foro conscientiae sedere, causasque ex verbi oraculo definire, non tamen ut reos gladio percutiat sacerdos, sed ut verbo percussos gladio civilis magistratus illos committat.
OPPOSITIO In multis nationibus sacerdotes summa officia civitatis tenent: ergo usus videtur hoc ipsum quod negas approbare.
RESPONSIO Agnosco urgendissimis de causis aliquando ad summos magistratus sacerdotes admitti in civitate. Hic usus tamen legem non facit. Nam quamvis hoc iustum esse fateor, ex essentia tamen officii hoc posse vendicari non putant interpretes. Iustum est, quia prudenter sua saepe officia gerunt. Non ex essentia officii est, quia aliud munus a seculari distinctum susceperunt, in quo dies noctesque sollicite versari ac meditari debent. Ratio est, quia hoc munus totum hominem, non partem, postulat.

Caput xvj

Utrum de minimis inter cives contentionibus forense fieret iudicium?

ATASTROPHE et ultima quasi periodus tam huius libri quam civitatis est iudicium, de quo hoc loco arguitur. Catastrophen et periodum appello, quia in iudicio cardo civitatis vertitur, et in eo iustitiae tota vis, perfectio et administratio collocatur. Quid enim est aliud iudicium, quam veluti statera aequitatis, vox legis, omnisque contentionis ac litis consummatio? Et si brevius definiri velis, est de omnibus quae in ius vocantur ipsius iustitiae expressa conclusio. De hoc iam disserens philosophus veluti unum syllogismum texit, cuius maior ordinem, minor materiam, conclusio usum iudicis iudiciique proponit. Ordo in his verbis patet. Reliquum (inquit) ut de ea quae rebus iudicandis praeest disseramus. Hic quoque tria in iudiciis consideranda esse demonstrat, ex quibus quod personam, de quibus quod materiam, quo modo quod iudicis eligendi et creandi insinuat. Ista iam data propositione de ordine, sequitur assumptio de materia iudicii, quae multiplex et numerosa est, nam octo partes habet. Instituitur enim iudicium primum de reposcendis rationibus a magistratibus, ut maximi viri in administratione civitatis intelligant se tribunali subiici, nec non eidem obsequi debere. Hinc certe magna religio erit in gerendis magistratibus, si ut iudex in dicenda sententia meminerit se Deum habere testem, ita magistratus meminerit severum se habere in civitate iudicem. Secundum circa quod versatur iudicium est iniuria in publicas personas illata, ut contumelia, authoritatis contemptio, et his similia, in quorum authores severissime animadverti debet, ne sideribus civitatis extinctis tempestates seditionis fiant. Tertium in quo ponitur iudicium est scelus in republicae ac communitatis statum, qualis est laesio maiestatis et Catilinaria conspiratio, quae facinora citissime Catonis gladio rescindi debent, ne Lentulus et Cethegus (id est ne potentiores viri) in hostium castra sub nocturinis umbris a civitate fugiant. Quartum est de damnis et paenis tam magistratibus quam privatis civibus infligendis, unde evenit ut omnes et singuli eadem quasi lege devincti offendere et peccare timeant. Quintum est de privatis rerum magnarum contractibus, in quibus componendis quies magna civitatis ponitur. Sextum est de caede, quae est aut voluntaria aut non voluntaria, aut quae iure defenditur. In hac materia demonstranda parum moratur philosophus, et ostendit ut apud rhetores de iudicio caedis triplicem disputandi statum, nam si homocida neget factum, quaeritur an fecerit, unde coniecturalis; si fateatur factum, queritur an prudens vel ignorans, sponte vel invite, iure vel iniuria fecerit, unde iudicialis; si dubitetur an sit homicidium, quaeritur quid commiserit reus, unde definitivus (ut aiunt) status iudicii nascitur, sed haec disceptatio ad oratores pertinet. Septimum iudicii obiectum est peregrinorum aut inter se aut cum civibus litigatio, qua definita amabilis iustitiae species in civitate lucet, cum exteri in foro eiusdem vocem contra cives audiant. Postremum quod sub iudicium cadit est minimarum contentionum ac contractuum multitudo, quae contemni non debent. Nam ut scintillulis non extinctis saepe incendium, ita contentiunculis non decisis saepe urbis naufragium eminet. Assumptionem iam expositam sequitur conclusio, in qua modus eligendi iudicis ususque iudicii edocetur. Modus eligendi est vel ex omnibus vel ex quibusdam, vel mixta quadam ratione ex utroque, idque aut sorte aut electione, ut superius ostendimus de magistratu. Usus est in comparatione istorum omnium ad diversas rerumpublicarum formas, nam si ex omnibus eligantur iudices ad democratiam, si ex quibusdam ad paucorum potentiam, si deniquae partim ex his partim ex illis ad politiam iudicum creatio pertinet.
2. Dilucide est haec interpretatio textus. Nunc ad quaestionem venio, quae est utrum de minimis inter cives contentionibus forense fieret iudicium. In postremo obiecto iudicis describendo hoc ipsum requirit Aritoteles. Hinc colligunt interepretes praeter summa tribunalia in quibus res magni ponderis tractanatur, reipublicae interesse ut curiae quaedam minutulae assignentur, in quibus litigationes (quae quotidie inter cives emergunt) iudicio discutiantur. In solutione huius quaestionis considerandum est quod in nulla civitatis parte fenestra ad iniustitiam, iniuriam, perniciemque ipsorum civium patefieret. Nam hoc requiritur ut vox iustitiae in omnibus angulis ipsius civitatis audiatur, at sine curiis minusculis (in quibus res parvae tractentur) lites minimae vires acquirunt et intolerabiles aliquando fiunt. Nam sicut minus periculosae infirmitates corporis eo possunt accrescere ut vitam tollunt, ita leves controversiae civium eo possunt prurumpere ut lucem civitatis penitus extinguant. Quare ut pro illis cura, ita pro his curia assignanda est, in qua litigantes cives iudicium et quietem habeant. Praeterea quae tandem aequalitas, quae rerum proportio in civitate, si res parvae aut lites paupurum iudicis voce non tollantur? Iustitiae enim forum non solum Craeso sed etiam Iro patet, quod sane fieri non potest si inferiores curiae non sint in quibus leves contentiones examinentur. Insuper politia non est undique perfecta in qua minima iniuriarum vulnera non sanantur. Nam ut corpus non est sana in quo fibrae infirmitatum haerent, ita respubica non est tuta in qua scintillulae contentionum ardent. Sunt ergo statuenda omnia iudiciorum subsellia in quibus istiusmodi causae audiantur. Nam aliter, ut errores non refutate saepe in haereses, ita lites non recisae in truculentas tragaedias nonnunquam desinunt. Postremo absurdum est ut omnes litigantium actus in theatro summi tribunali aut in senatu agerentur. Expedit ergo alias curias authoritate publica approbare, ut, sicut illis viris illustribus, ita ex his mediocribus et infimis eloquatur iustitia. Quare etsi optandum quidem est ut de umbra fugacis fortunae aut lana caprina non inter se certarent cives, cum tamen musca suam bilem et pauper suum splenum habeat, necessarium est in florente civitatis statu ut tumores isti iudicum prudentia veluti medicina quadam leniantur. Nam aliter irae facibus accensi ardentes quasi febres ac pestes in civitate gignent. Minimae lites ergo et controversiae minimae forum ac iudicem ubique in civitate flagitant, quorum defectu et abusu permultae urbes ac gentes in cineribus obrutae et sepultae iacent. Nam quae causa maioris mali est quam licentia mali? Quae sane tum tumet cum absque iudice et censura civitates vivunt. Hic labes iudiciorum ac multorum iudicum naevos lubens praetero, aliter corruptiones multas, falsas interpretationes, procrastinationes, intolerabiles oppressiones aliasque sexcenta curiarum monstra digito demonstrarem. Quae mala cum hominum sint, non legum avaritiae, non civitatis, dissimulanda iam esse puto. Deum tamen optimum maximumque precor ut in iudiciis veritas sine errore, in iudicibus aequitas sine ulla animi caecitate luceat.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Demonstrantur in hoc capite tria:

Persona iudicis, qui legum interpres et oraculum civitatis definitur.
Materia iudicis, quae in octo partes dividitur, ut liquido in suppositione patet.
Usus, qui est ut in omni statu et administratione civitatis una omnibus voce eloquatur iustitia; hoc autem ut fiat requiritur ut minimae causae non negligantur, sed ut minimis ubique curiis constitutis discutiantur ac terminentur, ut in quaestione fusius discussa constat.

3. OPPOSITIO Multa sunt alia quae in iudicium cadunt praeter octo illa quae hic a philosopho enumerantur: ergo accurate de rebus in iudicio positis non egit. Antecedens probatur, quia hic nulla facta est mentio flagitiorum in Deum, nulla furti, adulterii, aliorumque permultorum quae committuntur in civem.
RESPONSIO Animadvertendum hic est Aristotelem solum de illis nunc malis agere quae in leges civiles designantur. Quod vero urgeas illorum quoque omnium mentionem non fieri, utpote furti et adulterii, respondeo haec sub iniuria et damno (de quibus disserit) contineri.
OPPOSITIO Non voluntaria sub iudicio non caderent: ergo male distinguit philosophus de maleficiis non voluntariis in iudicio positis. Antecedens probatur, quia non voluntaria secundum philosophum in tertio Ethicorum non sunt peccata.
RESPONSIO Quamvis omnes tam virtutum quam vitiorum actiones voluntate in Ethicis demetiatur philosophus, sunt tamen quaedam involuntaria facta quae in iudicium cadunt, quorum authores sistuntur iuste ad tribunal civitatis. Exempli causa, ob caedam non voluntariam exules revocati in patriam capitis causam olim apud Athenienses egerunt, ut hic testis est Aristoteles. Ratio, ut opinor, fuit quia agentis intentio meliore modo quam iudicio discuti et examinari non potest.

OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM PROPOSITAM

4. OPPOSITIO Exiles ac leves populi controversias iudicio tractare est civitatem contentiosam reddere: ergo minimae causae in iudicio non agendae. Antecedens probatur, quia ubique ac passim offensiunculae oriuntur quas graviter in publico iudicio perstringere est valde ridiculum, nec non factiosis civibus in litigandi studio spiritus acriores addit.
RESPONSIO Non tam causas quam causarum eventa iudex in tribunali respicit. Quare etsi causae sunt aliquando leviores, ne tamen illis neglectis luctuosa sequantur effecta, abundans civitatis in hac re cautela non nocet, quippe qui cicutam pullulascere nollet cicutae radicem et grana illum effodere oportet. Sapienter poeta, obsta principiis.
OPPOSITIO Sicut multiduo medicorum saepe curam procrastinant ut inde maiorem aucupentur quaestum, ita multitudo iudicum et curiarum in civitate facit: ergo optabilius est ut pauciores tam iudices quam curiae haberentur. Certe experientia docet in illa republica esse maximas factiones, ubi numerosae turbae iuristarum vivunt, quippe isti dulci odore lucri deliniti aureos montes venantur et capiunt, quod fieri certe non potuisset si ad forense studium et ad rostra pauciores admitterentur.
RESPONSIO Verbo repondeo vitium hominis non artis malum esse. Medici sunt aliquando ad cadavera aquilae et iuristae vultures cum aurum tangunt. At haec neque illas artes ut vitiosas tollunt, neque multitudinem depravatam arguunt. Suadeo tamen fucos a praesepibus arcendos esse ne favos exhauriant, malosque medicos et iudices coercendos ne multitudine civitatem perdant.

DUBIUM CAPITIS
An caedes involuntaria homicidii paenam mereatur?

5. Cum nihil sit vita humana charius in civitate, Deus et natura iubent ut eisdem conservandae summa et singularis cura principibus viris civitatis demandetur. Hinc Aristoteles de obiectis iudiciorum disserens caedem (quae vitae opponitur) multifariam distinguit, et in ea describenda diutius haeret quam in caeteris. Et sane quid maiorem magistratus prudentiam requirit quam iusta hominis conservatio? Quid maiorem saevitiam iudicis quam iniusta caedes et sanguinis effusio? Odiosum est nomen homicidii, cuius vi nobilissimum opus naturae (id est homo) dissolvitur. Res ergo nulla in civili communione severius examinari debet quam caedes, res nulla asperius puniri quam violenta manus homicidae. Iudex ergo sapiens haematitem semper dextra teneret quo sanguinem innocentis sistat, sinistra vero gladium quo sicarios et homicidas truculentos feriat. Cavendum tamen est ne potentior sit gladius quam lapis, hoc est ne in vindicando scelere ira clementiam vincat, quippe in causis vitae dormiens Philippus sententiam non diceret. Cum Aristotele igitur distinguenda est caedes, ut alia sit voluntaria quae sponte, alia involuntaria quae casu, alia iusta quae lege homini infertur. Prima Phalaridis tauro et cruce est digna, secunda ignorantiam excusantem habet, tertia lege et ratione defenditur. De secunda hoc loco disputat philosophus, in qua considerandum est utrum res licita vel illicita agatur cum perpetretur scelus. Nam illa quodammodo factum excusat, haec magis aggravat facinorosum crimen. Exempli causa, si Caesar contorquens telum in feram forte occidat hominem, homicida non est. Si vero otiose ab arce deiiciens saxum sanguinem effundat, homicida dicitur. Nam quamvis in utroque nulla fuerit intentio caedis, causa tamen mutatur, quia res licita factum excusat, res vero illicita crimen atrocius reddit. Caedes ergo involuntaria casu facta (si nulla vel praecedat vel sequatur intentio mali) homicidii paenam non meretur. At si praedecat intentio mali, aut si sequatur delectatio facti, qui fecit reus est legisque paenam sustinere debet. Sed punctis hoc ipsum probo. Voluntas est causa sceleris: sed caedis involuntariae voluntas non est causa: ergo caedes involuntaria non est scelus. Quo positio homicidii paenam non meretur. Praeterea in caede involuntaria solum casus praeest ac praedominatur: ergo per se peccatum non est, nam casus a nullo particulatim agente intenditur. Hoc dato iniustum est solo casu peccantem nomine homicidae condemnari. Postremo quis plectitur pro eo, quod vitare non potest? Sed omne eventum fortunae nemo vitare potest: ergo eventum fortunae nemo lueret. Quo concesso, caedes involuntaria, quae est actus fortunae, non voluntatis, censuram austeri iudicis non subiret. Si ergo furiosus Alexander occidat Clytum, si temulentus Antonius occidat spurium, si temerarius Lamech occidat Cainum, Alexander, Antonius, Lamech tyranni sunt et homicidae. At si Gualterus Tyrell venator ille forte percutiat Rufum sibi regem, ut est in annalibus Britanniae, si Milo seipsum defendens Clodium insidiantem feriat, occisio est, non homicidium. Etsi ergo omnis caedes diligenter examinanda est, quia vita humana nihil charius, omnis tamen mortis sententia non est damnanda, quippe facinus non committitur si malum in animo non concipiatur. Parturiens enim voluntas ova concepta sceleris solum conficit et protrudit.
6. OPPOSITIO Dubia plura et maioris ponderis in hoc tractatu de iudicio ab interpretibus moventur quam hoc quod nunc discutitur: ergo uberior de iudicio instituenda disceptatio. Antecedens probatur ab exemplis, nam hic ab illis quaeritur, utrum homo seipsum interimens sit homicida. Et iterum, an in reatum homicidii incurrat qui alium in sui ipsius defensione occidat. Adhuc, an condemnatio liceat ab iniusto iudice appellare. Porro, an falsi testes in causis capitalibus convicti reorum paenas luerent. Postremo, an mulier civilis iudex esse possit.
RESPONSIO Primum negamus haec esse maioris ponderis dubia quam illud quod nunc discutitur. Tum affirmamus istorum dubiorum nullam speciem nullamque mentionem in textu eminere. Postremo respondemus ad iurisprudentiam potius quam ad hanc scientiam particularem istorum disputationem pertinere, quippe hic generatim, non speciatim de elementis solum, non de edictis et decretis civitatis agitur. Breviter tamen affirmo in primo quod interimens seipsum sit homicida, quia malum sponte praemeditatus facit. In secundo aio non esse homicidam qui in sui ipsius defensione alium occidat. Ratio est, quia iure civitatis et naturae vis talis defenditur. In tertio dico appellationem condemanto a iudice suo licitam non esse, nam sic civitas et iustitia paterentur naufragia, flagitiaque abundarent. In quartio iubent philosophi ut falsi testes convicti in causa vitae securi percuterentur, quippe civitas recte instituta iniustam sanguinis effusionem penitus abhorret. Postremo concludimus ut superius, nempe in faeminis tam imperandi quam iudicandi potestatem esse, cum tamen sit quaedam sexus non mentis, constitutionis non virtutis imperfectio. Civitas decorum in omne actione observans praescribit ut actu hoc munus iudicii in subselliis iustitiae potius animosi viri quam faeminae imbecillae gerant, non quod indigne putet Iudith Israeli praefuisse, sed quod existimet tantum onus reipublicae infirmis faeminarum humeris imponi non debere.

OPPOSITIONES CONTRA DUBIUM

7. OPPOSITO Lamech credens se interfecisse belluam interfecit hominem, et tamen homicidae paenam meruit: ergo involuntaria caedes homicidii nomen paenamque meretur.
RESPONSIO Respondent interpretes vel hoc factum esse ut ostenderet Deus quantum facinus sit hominem occidere, vel ideo paenam legis illum subiisse aiunt, quod satis sollicite non quaesierit utrum homo vel bellua esset quem percussit.
OPPOSITIO Homo hominem casu interficiens peccat: sed non in alio genere peccati quam homicidii: ergo in homicidio peccat. Quo dato, cur paenam homicidae non subiret?
RESPONSIO Peccat in naturam, quia ens optimum extinguit. Mortaliter tamen non peccat, quia sponte hoc facinus non committit. Praeterea aliud est genus peccati in quo offendit, nam interfectio non proprie homicidium dicitur.
OPPOSITIO Si faemina forte percussa abortum fecerit, homicida habetur qui percussit, animam pro anima reddit: ergo involuntaria caedes homicidii nomen et paenam sustinet.
RESPONSIO Haec vera sunt si percutiens rei illicitae operam dederit. At si in rebus iustis et licitis impense occupatus fuerit, hoc factum casus et error, non homicidium recte definitur.

LAUS DEO

Perge ad librum quintum