Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio
Festina lente
ex Adagiis Desiderii Erasmi (II.1.1)ΣΠΕΥΔΕ βραδέως, i. e. Festina lente. Proverbium hoc non invenustam aenigmatis speciem prae se fert, propterea quod constat ex verbis inter sese pugnantibus. Ideoque referendum est ad eam formam, quam in operis huius initio demonstravimus, nimirum eorum, quae per ἐναντίωσιν, i. e. contrarietatem efferuntur. Quod genus est illud, δυσδαίμων εὐδαιμονία, i. e. infelix felicitas . Nec absurde mih coniectasse videatur, si quis effictum existimet ex eo, quoc est apud Aristophanem in Equitibus, σπεῦδε ταχέως, i. e. Propera propere , ut allusor, quisquis is fuit, ἀναδίπλωσιν commutarit. Ad hunc autem figurae colorem, atque ad hanc allusionis facetiam, non mediocren gratiam adiungit tam commoda, tamque absoluta brevitas, quae et ipsa velut in gemmis, itidem et in adagiis, nescio quo modo peculiariter decere mihi videtur, et ad precii miraculum facere.
2. Etenim si vim ac sententiam aestimes, quam haec tam circumcisa vocum brevitas in se complectitur, quam sit foecunda, quam gravis, quam salutaris, quam ad omnem vitae rationem late patens, profecto facile discesseris in hanc sententlam, ut in tanto proverbiorum numero non arbitreris ullum aliud esse perinde dignum: quod omnibus incidatur columnis: quod pro templorum omnium foribus describatur: et quidem aureis notis: quod in principalium aularum valvis depingatur: quod primatium inscalpatur annulis: quod regiis in sceptris exprimatur: denique quod omnibus ubique monumentis repraesentetur, propagetur, celebretur, ut quod tantopere expediat semper cuiusque obversari animo, quod nusquam non occurrat oculis, nulli quidem mortalium, non maximo futurum usui, praecipue tamen Principibus, et iis, quibus, ut verbis dicam Homericis:Λαοί τ᾿ ἐπιτετράφαται καὶ τόσσα μέμηλε,
i. e. Commissi populi, ac tam multa negocia curae .3. Quandoquidem a plebeiae sortis hominibus, si quid forte si, vel praetermissum socordia, vel admissum temeritate, quemadmodum iactura levior, ita et incommodum, quod acceptum est faciliore remedio sarcitur. At vero Principis vel unica cessatio, semelve praecipitatum consilium, Deum immortalem, quas tempestates nonnunquam excitat, quantas rerum humanarum ruinas secum trahit? Rursum, si adsit τῷ σπεῦδε βραδέως, h. e. maturitas quaedam ac moderatio simu ex vigilantia lentitudineque temperata , ut neque per temeritatem quicquam faciat poenitendum, neque per socordiam quicquam praetereat, quod ad Reipublicae commodum pertinere videatur, quaeso te quid esse possit hoc imperic felicius firmius, stabiliusque quanquam haec felicitas hauc quaquam ipsis imperii terminis circumscribitur, quin undique longe lateque ad finitimos populos dimanat, nec usquam aeque locum habet Hesiodium illud:
4. Proinde sic equidem existimo, proverbium hoc, si quod aliud, optimo iure, βασιλικόν i. e. regium appellari debere non tantum ob eam quam modo diximus causam, verun etiam quod duobus his vitiis ingenia principum fere peculiariter videantur esse confinia. Nam fortunae favor, rerum affluentia, tam paratae voluptatum illecebrae: praeterea protinus licere quicquid collubitum fuerit, denique pestilentissimum illud assentatorum εὗγε, semperque parati, quicquid quocunque modo dictum factumve fuerit, arrisus, applausus, adgratulatio: haec, inquam, atque id genus alia, non mirum, si quibusdam socordiam concilient. Maxime si his omnibus fomentis aetas iuventa contigerit, et huius comes rerum imperitia. At e diverso fit nonnunquam, ut insitus ille Principum ingeniis vigor, et impetus quidam, ut ita dixerim, Leoninus, adauctus amplitudine fortunae, excitatus rerum maximarum succestibus, inflammatus vel iracundia, vel ambitione, vel aliis huiusmodi cupiditatibus, exstimulatus consiliis praeferocibus, transversos rapiat aliquoties, ac tum ipsos, tum omnem imperii molem in praecipitium auferat.
5. Quanquam si quidem in alterutram partem peccandum si non paulo praestiterit, Regem impendio lentum esse, qua, plus aequo praecipitem. Homerus Agamemnoni vitiosa, quandam animi mollitiem, hoc est,affinxisse videtur: ut eius nullum egregium facinus adferatur, aut animosum, nisi cum ob ereptam Chryseidem stomachatur, et Achillem sua spoliat Bryseide. Rursum Achilli parum moderatos impetus, hoc est, τὸ σπεύδειν, attribuit: nisi si cui tum σπεύδειν βραδέως videtur, cum in consilio districto gladio regem impetiturus, a Pallade coercetur, admonitus, ut intra convicia duntaxat indignetur. Atqui hoc ipsum era impotentis animi, in frequenti principum consessu, tot probris, tam manifestis conviciis in eum debacchari, penes quem rerum erat summa. Achillem imitatus videtur Alexander ille Magnus, ac plane vicit: quippe quem eousque praecipitem egerit impetus animi, ut in amicissimos etiam ferrun destrinxerit. Agamemnonem Sardanapalus est aemulatus, sed ita aemulatus, ut longo praecesserit intervallo. Qui utriusque generis innumerabiles invenire liceat, qui vel huius inertiam, vel illius ferociam referant: perpaucos autem reperias, qm proverbium hoc secuti, tempestivam celeritatem cum prudenti tarditate recte miscuerint: nisi quod pro multis unus sufficit, Fabius ille Maximus, cui cognomen etiam additum Cunctatori; qui cum sibi laudem peperit immortalem, tum Romano imperio, cunctando restituit rem, aliorum ducum inauspicata celeritate iam ad extrema redactam.
6. Itaque non sine causa video factum, ut hoc σπεῦδε βραδέως in tantum arriserit duobus Imperatoribus Romanis, omnion facile laudatissimis, Octavio Augusto, et Tito Vespasiano quorum utrique stngularis quaeuam aderat animi magmtudo, cum incredibili quadam lenitate, facilitateque coniuncta, ut cum amabili morum popularitate, omnium animos sibi devinxissent, nihilo secius tamen pari diligentia, quando res virum postularet, celeriter res maximas confecerint. Octavius igitur hoc dicto tam impense delectatus quemadmodum in Noctibus Atticis libro decimo capite undecimo narrat Aulus Gellius, et hunc secutus Macrobius Satur. lib. VI, ut non in sermonibus modo quotidianis crebrius usurparet, verum etiam Epistolis suis frequeter insereret, admonens his duabus vocibus, ut ad rem agendam adhiberetur simul et industriae celeritas, et diligentiae tarditas. Quod quidem Gellius Latinis existimat unico verbo dici, matura . Nam maturari , quod neque praepropere fiat, ne serius quam oporteat, sed ipso in tempore. In hunc sensum usurpasse Maronem, cum ait Aeneidos libro primo:Quanquam omnino vox haec apud auctores significat idem quod festinare, sed ita festinare, ne tempus legitimum antevertas. Siquidem festinata recte dixeris etiam praepropera, maturata non dixeris. Neque dissident ab his quae Suetonius tradit in huius vita: Nihil , inquiens, minus in duce perfecto, quam festinationem, temeritatemque convenire arbitratur. Crebro itaque illa iactabat:
Σπεῦδε βραδέως, ἀσφαλὴς γὰρ ἐστ᾿ ἀμείνων ἣ θρασὺς στρατηγός.
7. Haec ferme Suetonius. Est autem versus trochaicus tetrameter catalecticus ex poeta quopiam, ut coniicio, decerptus, cui Caesar de suo subiecit στρατηγός. Cuius haec est sententia. Festina lente. Nam qui tuto citraque lapsum rem gerit, melior est, quam audax et confidens. Tutiora sunt enim, quae lentis consiliis providentur, quam quae calidis consiliis properantur.
8. Ιam vero dictum idem Tito Vespasiano placuisse, ex antiquissimis illius nomismatis facile colligitur: quorum unum Aldus Manutius mihi spectandum exhibuit argenteum, veteris, planeque Romanae scalpturae, quod sibi dono missum aiebat a Petro Bembo patritio Veneto, iuvene cum inter primos erudito, cum omnis literariae antiquitatis diligentissimo pervestigatore. Nomismatis character erat huiusmodi: altera ex parte faciem Titi Vespasiani cum inscriptione praefert, ex altera ancoram, cuius medium ceu temonem Delphin obvolutus complectitur. Id autem symboli nihil aliud sibi velle, quam illud Augusti Caesaris dictum σπεῦδε βραδέως, indicio sunt monimenta literarum hieroglyphicarum.
9. Sic enim vocantur aenigmaticae scalpturae, quarum priscis seculis multus fuit usus, potissimum apud Aegyptios vates ac theologos: qui nefas esse ducebant, sapientiae mysteria literis communibus vulgo profano prodere, quemadmodum nos facimus, sed si quid cognitu dignum iudicassent animantium rerumque variarum expressis figuris ita repraesentabant, ut non cuivis statim promptum esset coniivere: verum, si cui singularum rerum proprietates, si peculiaris cuiusque animantis vis ac natura cognita, penitusque perspecta fuisset, is demum collatis eorum symbolorum coniecturis, aenigma sententiae deprehendebat. Veluti cum Aegyptii Osirim suum, quem eundem Solem esse putant, significare volunt, inscalpunt sceptrum, inque eo speciem exprimunt oculi, nimirum innuentes hunc Deum esse, regal potestate sublimem, cuncta despicere, quia solem Iovis oculum appellat antiquitas. Huiusmodi ferme refert Macrobius libro Saturnalium primo.
10. Item annum hoc modo demonstrabant: Effingebant serpentem ita circumvolutum, ut caudam ore teneret insertam, innuentes annum semper iisdem vicibus temporum reciprocantibus in sese recurrere. Unde Servius autumat apud Graecis ἐνίαυτος vocabulum attributum anno, atque huc respexisse Maronem, cum ait:Etiamsi Horus Aegyptius, cuius exstant duo super huiusmodi symbolis libri, serpentis scalptura non annum, se aevum repraesentari tradit: Annum autem tum Isidis, tum Phoenicis imagine. Scripsit his de rebus Plutarchus in commentario De Osiride, et Chaeremon apud Graecos, testimonio Suidae, cuius ex libris excerpta suspicor ea, quae nos nuper conspeximus huius generis monimenta, in quibus etiam haec inerat pictura:
11. Primo loco Circulus: deinde ancora, quam mediam, ut dixi, Delphinus obtorto corpor circumplectitur. Circulus ut indicabat interpretamentum adscriptum, quoniam nullo finitur termino, sempiternur innuit tempus. Ancora quoniam navim remoratur et alligat, sistitque, tarditatem indicat. Delphinus, quod hoc nullum aliud animal celerius, aut impetu perniciore, velocitater exprimit: quae si scite connectas, efficient huiusmodi sententiam: Ἀεὶ σπεῦδε βραδέως, i. e. Semper festina lente . Porro hoc scripturae genus non solum dignitatis plurimum habet, verum etiam voluptatis non parum, si quis modo rerum, ut dixi, proprietates penitus perspectas habuerit: id quod partim contingit solerti contemplatione rerum, causarumque naturalium, partim liberalium cognitione disciplinarum.
12. Veluti si quis ex Aristotelicis libris, quos de Naturali Auditu inscripsit, probe teneret analogiam quandam esse, similitudinem inter magnitudinem, motum, ac tempus: nam horum trium unumquodque pariter in eodem existunt. Siquidem ut tempus adhaeret motui, ita motus adhaeret magnitudini. Quod in magnitudine punctum, hoc momentum in tempore, impetus in motu (liceat enim interim sic appellare, quod in motu minimum est, atque indivisibile). Neque enim de vocibus laborandum, si de re conveniat. Iam igitur si in recta linea magnitudinem consideres, duo puncta reperies, quorum alterum sit initium duntaxat, alterum finis tantum, h. e. unde quasi fluit longitudo, et in quod definit. In eadem si motum constituas, duos item reperies impetus, alterum unde motus oritur, alterum in quem desinit. Horum ea ratio est, ut qui initium est, tantum eius motus initium sit: qui finis, tantummodo finis. Motum tempus necessario comitatur. Est enim huius veluti regula, cuius naturam si separatim contemplere, duo vides momenta (liceat enim ita loqui) alterum temporis illius initium, alterum finem. Rursum autem, si in eadem linea consideraris, puncta magnitudinis, impetus motus, momenta temporis, quae media intercedunt inter initium et finem, vides horum uniuscuiusque velut anticipitem esse naturam. Etenim ad initium relata, fines sunt: ad finem, initia. Proinde ubi finita erit magnitudo, ibi simul et finitus motus, et tempus finitimum sit oportet. Finita est autem ea magnitudo, in quam tale competit initium, ut idem finis esse non possit: talis inquam finis ut in eundem non cadat ratio principii, id quod evenit in omnibus figuris, excepta circulari, seu sphaerica. Nam ut in hac nullum certum est punctum, quod proprie dici queat initium, nullum item quod ita sit finis, ut tantum eam recipiat appellationem, ita nec momentum huiusmodi ullum est, nec impetus. Unde consequitur, ut ibi neque finita magnitudo, neque motus finitus, neque finitum tempus. Rursum ubi quodlibet magnitudinis punctum, simul et initium et finis esse potest, ibi magnitudinem infinitam esse necesse est. Ad eandem rationem, ubi quilibet impetus vel principium motus esse potest, vel finis, illic motus videtur infinitus. Demum ubi quodvis momentum, simul vel initii temporis esse potest, vel finis, ibi tempus infinitum oportet esse. Sed infinitum tempus, aeternum vocamus, quod quidem aeterno respondet motui. Motus aeternus magnitudinem item aeternam requirit. Haec non possunt competere nisi in sphaericam, aut circularem magnitudinem. Unde Philosophi quidam aeternitatem mundi collegerunt, quod animadverterent coeli universi, syderumque et sphaericam esse figuram, et motum item esse sphaericum. Porro non solum in huiusmodi magnitudinem, circuli ratio quadrat, verum etiam motus huic adhaerens, circulus est quidam. Item tempus eum dimetiens motum, non respuit appellationem circuli, quemadmodum testatur etiam Aristoteles quarto περὶ τῆς φυσικῆς ἀκροασέως libro. Haec igitur atque id genus alia qui ex Philosophorum disciplinis perdidicerit, is facile coniectabit, quam ob rem Aegyptii circulo sempiternum tempus exprimere voluerint.
13. Iam vero Delphini vim, naturamque paucis inspiciamus. Tradunt auctores hunc incredibili velocitate, et admirabili impetu reliquum animantium genus longo intervallo post relinquere. Proinde Oppianus libro De Naturis Piscium secundo, Delphinos non cum quibuslibet avibus, sed cum aquilis confert:Ὃσσον γάρ κούφοισι μετ῾ οἰωνοῖσιν ἄνακτες
αἴετοι, ἢ θήρεσσι μετ᾿ ὠμηστῇσι λέοντες,
ὅσσον ἀριστεύουσιν ἐν ἐρπυσῇσι δράκοντες,
τόσσον καὶ δελφίνες ἐν ἰχθύσιν ἡγεμονῆες.i. e. Quippe citas quantum inter aves, insignis honore
Regali, reliquas aquila praevertitur omneis
Inque feris leo crudivoris, saevique dracones
Serpentum in genere exsuperant, tantum impete Delphin
Eximius vincat regnantes aequore pisces.Confert et iaculo:
Διὰ γὰρ βέλος ὥστε θάλασσαν ἵπτανται
i. e. Namque per acquora lata sagittae
More volant.Denique confert etiam vento, vel turbini potius, ac procellae ventorum:
Ἄλλοτε μὲν βαθὺ κῦμα διατρέχει ἤυτε λαίλαψ
i. e. Altas aliquanlo per undas
Turbinis in morem discurrit.14. Plinius libro Historiae Mundi nono, cap. octavo, Aristotelis secutus sententiam, haudquaquam ab his discrepantia refert, videlicet Delphinum omnium animalium pernicissimum esse: neque id solum inter maritimi generis verum etiam volucri quavis ocyorem, quovis acriorem telo. Singularem autem huius velocitatem hoc potissimum argumento colligit quod cum os habeat longo dissitum intervallo a rostro, nempe medio pene ventre, quae res in consectandis piscit non mediocrem illi moram adferat necesse est, neque enim nisi resupinus atque conversus corripit, tamen vix ullus est piscium, qui illius effugiat celeritatem. Nec ignorat ipse hanc naturae dotem, sed veluti laudis, animive causa certat aliquoties cum navigiis, plenis velis euntibus. Est enim praecipue φιλάνθρωπος Delphin, quin et παιδεράστην aiunt nonnulli, et ob id capitalis est hostis Crocodili, quo non aliud animal infensius homini. Itaque non pavescit hominem ut alienum, verum obviam navigiis venit: alludit exsultans, certat etiam et quamvis plena praeterit vela. Quin etiam in mugilum venatu apud stagnum Laternam magnifice declarat, quantum valeat celeritate, quantum polleat ingenio, quantum denique bene velit homini. Iam vero quid dicam de impeto vix credibili? Siquidem ubi fame concitatus, fugientem in vada ima persecutus piscem, diutius spiritum continuit, non aliter quam arcu emissus ad respirandum emicat tantaque vi exsilit, uti plerunque vento turgentia vela navium saltu transvolet. Quod igitur symbolum magis conveniebat ad exprimendum acrem illum et indomitum animi impetum quam Delphini? Porro ad significandam tarditatem, cunctationemque, non male quadrabat ἐνεχίς piscis, quem Latini Remoram vocant: verum quoniam huius figura parum cognobilis videbatur (nam praeterquam quod admodum pusillus est, nec ulla insigni nota discernitur) magis ad id placuit ancorae symbolum, quae si quando periculose navigatur ob ventos nimium secundos, ibi eursum immoderatu navis figit ac retinet. Itaque dictum hoc, σπεῦδε βραδέως, ex ipsis usque priscae Philosophiae mysteriis profectum apparet, unde adscitum est a duobus omnium laudatissimis Imperatoribus, ita ut alteri adagionis esset loco, alteri insignium vice, utriusque moribus ingenioque mire quadrans.
15. Nunc vero in Aldum Manutium Romanum, ceu tertium haeredem, devenit:Haud equidem sine mente reor, sine numine Divum.
Nam huius eadem, quae quondam Tito Vespasiano placuerunt, celebrantur insignia, non notissima modo, verum etiam gratissima quibuscunque ubivis terrarum bonae literae vel notae sunt vel charae. Neque vero symbolum hoc tum illustrius fuisse crediderim, cum inscalptum imperatorio nomismati, negotiatorum manibus terendum circumferretur, quam nunc, cum ubique gentium, vel ultra Christiani imperii terminos, una cum omnigenis utriusque linguae voluminibus propagatur, agnoscitur, tenetur, celebratur ab omnibus, qui liberalium studiorum colunt sacra: praesertim iis, qui fastidita barbara ista pinguique doctrina, ad verum atque antiquam aspirant eruditionem, ad quam restituendam vir is quasi natus, et ab ipsis, ut ita dixerim, fatis factus, scalptusque videtur: tam ardentibus votis unum hoc optat, tam infatigabili molitur studio, usque adeo nullum refugit laborem, ut literaria supellex et integra, et syncera, puraque bonis ingeniis restituatur. Quam quidem ad rem quantum iam attulerit momenti, tametsi fatis, pene dixerim, invitis, res ipsa nimirum indicat. Quod si pulcherrimis planeque regiis Aldi nostri votis Deus aliquis bonis literis amicus adspiraverit, et si quem numina laeva sinant, intra paucos annos illud futurum polliceor studiosis, ut quicquid est bonorum auctorum in quatuor linguis, Latina, Graeca, Hebraica, Chaldaica, tum autem in omni genere disciplinarum, id unius huius opera, et plenum habeant et emendatum, nullamque iam literariae supellectilis partem quisquam desideret. Quod simul atque contigerit, tum vero palam fiet, quantum adhuc bonorum codicum in abdito sit, vel retrusum ob negligentiam, vel suppressum quorundam ambitione, quibus hoc unum cordi est, ut soli sapere videantur. Tum denique cognitum erit, quam prodigiosis mendis scateant auctores etiam hi, qui nunc satis emendati putantur. Cuius rei si cui libebit, velut ex degustatione coniecturam facere, Plinianas epistolas, quae propediem ex Aldina officina prodibunt in lucem, cum vulgatis exemplaribus conferrat, quodque ibi deprehenderit, idem in aliis exspectet auctoribus.
16. Herculanum mehercule facinus, ac regio quodam animo dignum, rem tam divinam, quasi funditus collapsam, orbi restituere, latentia pervestigare, eruere retrusa, revocare exstincta, sarcire mutila, emendare tot modis depravata, praecipue vulgarium istorum excusorum vitio, quibus unius etiam aureoli lucellum antiquius est, quam vel universa res literaria.
17. Adde iis, quod quantumlibet exaggeres eorum laudem, qui respublicas sua virtute vel tuentur, vel etiam augent, in re certe prophana, tum angustis clrcumscripta spatiis versantur. At qui literas collapsas vindicat, nam id pene difficilius quam genuisse, primum rem sacram molitur et immortalem, tum non unius alicuius provinciae, sed omnium ubique gentium, omnium seculorum negocium agit. Postremo quondam principum hoc munus erat, inter quos praecipua Ptolemaei gloria. Quanquam huius bibliotheca domesticis et angustis parietibus continebatur. Aldus bibliothecam molitur, cuius non alia septa sint, quam ipsius orbis.
18. In hanc digressiunculam non abs re mihi videor exspatiatus, nempe quo studiosi hoc impensius his insigniis et faveant, et delectentur, postea quam cognoverint a tam inclytis auctoribus fluxisse: praeterea quid sibi velint, intellexerint. Denique cum meminerint quantum bonae rei Delphinus ille polliceatur, si quis modo Deus pulcherrimis conatibus dexter adfuerit.
19. A diverticulo repetetur fabula, si prius exposuero querelam de typographis quibusdam pessime de re literaria merentibus. Non est nova querimonia, nunquam tamen iustior quam hisce temporibus, quibus haec mihi quarta, ni fallor, parabatur editio. Ea fuit anno 1525.
20. Venetorum urbs multis quidem nominibus celeberrima, per Aldinam tamen officinam celebrior est, adeo ut, quicquid libronum isthinc adfertur ad exteras nationes, ob civitatis tantum titulum ilico sit vendibilius. Atqui eius nominis lenocinio sordidi quidam typographi sic abutuntur, ut vix ab ulla civitate nobis veniant auctores impudentius, depravati, nec ii sane quilibet, sed omnium primi, velut Aristoteles, M. Tullius, et Quinctilianus, ne quid querar de sacris voluminibus. Curatum est legibus, ne quis consuat calceum, ne quis faciat scrinium, nisi fuerit ab eius opificii sodalitio comprobatus, et tantos auctores, quorum monumentis etiam religio debetur, emittunt in vulgus, adeo literarum ignari, ut ne legere quidem possint, adeo ignavi, ut nec relegere libeat quod excuditur, adeo sordidi, ut citius patiantur sex milibus mendarum oppleri bonum librum, quam paucis aureolis velint conducere qui praeslt castigationi.
21. Nec ulli magnificentius pollicentur in titulis, quam qui impudentissime depravant omnia. Ex legum auctoritate datur redibitio, si quis pannum ut cocco tinctum vendiderit, si deprehendatur in tinctura nihil additum cocci, quin mulcta afficitur, quisquis in huiusmodi mercibus fucum fecit. Et Iucro suo vel furto potius fruitur, qui eadem opera tot hominum milibus imponit? Olim et in describendis libris adhibebatur religio non minor quam nunc adhibetur in notariis publicis ac iuratis, certe maior debebatur, nec aliunde tam prodigiosa librorum confusio profecta est, quam quod obscuris quibuslibet et monachis imperitis, mox etiam mulierculis citra delectum rei tam sacrae tractatio committebatur. At quantulum est mali, quod adfert scriba negligens aut indoctus, si conferas typographum? Et hic oscitant leges publicae. Punitur, qui vendit pannum apud Britannos tinctum, pro panno tincto apud Venetos, et audacia sua fruitur, qui meras cruces et ingenii tormina vendit pro bonis auctoribus. Dices, non est venditoris emptori praestare quodvis vitium. Certe hic debebat esse, si titulus promittit exactam diligentiam, et liber scatet mendis. Et sunt errata quae nec ab eruditis statim deprehenduntur. Iam typographorum innumerabilis turba confundit omnia, praesertim apud Germanos. Non licet cuivis pistorem esse, Typographia quaestus est nulli mortalium interdictus. Nec tutum est quidvis pingere aut loqui, at quamvis materiam excudere fas est. Ubi terrarum non volitant novorum libellorum examina? Quorum si singuli adferrent aliquid scitu dignum, tamen ipsa turba studiis vehementer officeret, vel ipsa satietate, quae bonis in rebus est multo perniciosissima, vel hoc ipso, quod his velut illecebris animi hominum natura apsicori, et novarum rerum avidi, sevocentur a lectione veterum scriptorum, quibus nihil melius proferri potest, etiamsi non inficior a neotericis aliquid inveniri posse, quod illos fugerit. Existere potest, verbi causa, qui doceat aliquid quod latuerit Aristotelem, nullum tamen arbitror exoriturum qui Philosophiae corpus tradat absolutius, quam ille tradidit. Sic erit fortassis qui in literis sacris videat quaedam quae fefellerint Chrysostomum aut Hieronymum: at non arbitror fore, qui in summa praestet, quod illi praestiterunt.
22. Nunc illis propemodum antiquatis, omnibus omnium naeniis terimus horas, negliguntur interim honestae disciplinae cum suis auctoribus, collabitur auctoritas senatuum, conciliorum, scholarum, iureconsultorum ac theologorum. Qued si res pergat qua coepit, futurum est, ut summa rerum ad paucos redacta, barbarica quaedam tyrannis sit apud nos, qualis est apud Turcas. Unius aut paucorum libidini parebunt omnia, nec erunt politiae civilis ulla vestigia, sed militari violentia gubernabuntur universa. Iacebunt omnes honestae disciplinae, lex una vigebit, sic vult κοσμοκράτωρ. Religionis antistites aut nullo erunt in precio, aut si quid habebunt opum dignitatisve, id totum serviet iis, quorum non iudicio, sed nutu, ac renutu temperabuntur omnia.
23. Quanto melius consuleretur rebus humanis, si quemamodum in elementis mundi alia ab aliis sic temperantur, ut aeterno foedere consistant omnia: sic in Republica sua cuique legitima maneret auctoritas, populo tribueretur, quod aequum est, senatui ac magistratui tantum concederetur, quantum eruditio, leges et aequitas pateretur, episcopis ac sacerdotibus suus maneret honos. Nec monachis negaretur quod debetur. Horum omnium concors discordia, et eodem tendens varietas, longe fidelius servaret Reipublicae statum, quam nunc, dum quisque ad se rapere conatur omnia. Ne familia quidem potest consistere, nisi maritus functionis partem cedat uxori, ni discrimen sit inter liberos et servos, et nisi servi quoque non pro iumentis habeantur, sed pro hominibus: postremo nisi discrimen sit inter servum et servum, ut qui liberaliter serviunt, habeantur indulgentius ac praemium officiorum exspectent libertatem.
24. Dicet hic aliquis: heus divinator, quid haec ad typographos? Quia non nullam mali partem invehit horum impunita licentia. Implent mundum libellis, non iam dicam, nugalibus, quales ego forsitan scribo, sed ineptis, indoctis, maledicis, famosis, rabiosis, impiis ac seditiosis, et horum turba facit, ut frugiferis etiam libellis suus pereat fructus. Provolant quidam absque titulis, aut titulis quod est sceleratius, fictis. Deprehensi respondent, detur unde alam familiam, desinam tales libellos excudere. Aliquanto meliore fronte respondeat fur, impostor aut leno, da qui vivam, et desinam his artibus uti: nisi forte levius crimen est, clam minuere rem alienam, quam palam eripere famam alienam, aut sine vi ad quaestum abuti tuo alienove corpore, quam vitam alterius ac famam vita quoque chariorem impetere.
25. Sed querelae iam dudum satis. Indicandum est remedium. Mitigabitur hoc malum, si Principibus ac magistratibus curae fuerit, ut quantum fieri potest excludantur ociosi, quos potissimum bella mercenaria nobis progignunt: deinde si improbis, quos nec ratio nec pudor cohibet, leges ostendant fustem paratum, ni se verterint ad meliora: deinde conantibus ea, quae faciunt ad publicam utilitatem, si viribus destituantur, succurrant praemia, vel a principibus, vel ab episcopis et abbatibus, vel ex aerario publico. Nam a negociatoribus, qui se plerique Mammonae dedicarunt, fortassis improbum sit tale officium exigere. Qui exstructo altari sepulchrove, qui suspensa tabula aut statua posita, sibi promittunt nomen apud posteros, quanto vivaciorem famam hac via sibi pararent. Ex multis unum exemplum proferam. Vix alius in enarrandis sacris voluminibus dexterius versatus est, quam divus Ioannes Chrysostomus, nec alius scriptor magis accommodus his, qui se parant ad munus concionandi. Et scripsit plurima, quorum bonam partem habemus, utcunque versam, sed plerisque depravatis, nonnullis etiam admixtis, quae nihil habent Chrysostomi. Quanta vero lux accederet sacris studiis, si tantus doctor totus haberetur Graecus et emeudatus: Aut certe sic haberemus eum loquentem Latine, quemadmodum loquitur Graece.
26. Non hic commemorabo, quot modis pereant magnatibus pecuniae, quantum absumant, alea, scorta, compotationes, profectiones non necessariae, pompae, bella quaesita, ambitio, colax, morio, ludio: saltem ex his, quae turpiter pereunt, aliquam portionem decidant vel utilitati publicae, vel suae gloriae, vel utrique. Aldo haec molienti quis non favit eruditorum? Quis non suggessit aliquid, quod illum laboribus tantis imparem sublevaret? Quoties ad illum ab Hungaris ac Polonis missa sunt ultro vetusta exemplaria, non sine honorario munere, ut ea iusta cura publicaret orbi? Quod Aldus moliebatur apud Italos, nam ipse concessit in fata, quanquam gratiosi nominis titulo adhuc commendatur officina, hoc Ioannes Frobenius molitur apud Cisalpinos non minore studio, quam Aldus, nec prorsus infeliciter, sed quod negari non potest, impari lucro. Si causam requiras, ex multis hanc unam esse puto, quod non est idem ingeniorum candor apud nos, qui est apud Italos, sane quod ad rem attinet literariam. Nec enim vereor praedicare, quod sum expertus. Cum apud Italos ederem Proverbiorum opus homo Batavus, quotquot illic aderant eruditi ultro suppeditabant auctores nondum per typographos evulgatos, quos mihi suspicabantur usui futuros, Aldus nihil habebat in thesauro suo, quod non communicaret. Idem fecit Ioannes Lascaris, Baptista Egnatius, Marcus Musurus, Frater Urbanus. Quorundam officium sensi, quos nec de facie nec de nomine noveram, Venetiam nihil mecum apportabam, praeter confusam et indigestam operis futuri materiam, idque ex evulgatis duntaxat auctoribus. Magna mea temeritate simul utrique sumus aggressi: ego scribere, Aldus excudere. Summa negocii intra menses plus minus novem confecta est, et interim mihi cum calculo malo nondum noto res erat. Hic mihi cogita quanta pars utilitatis abfutura fuerit, nisi docti libros manu descriptos suppeditassent. In his erant, opera Platonis Graeca, Plutarchi vitae, eiusdem Moralia, quae sub finem operis m coepta sunt excudi. Athenaei Dipnosophistae, Aphthonius, Hermogenes cum commentariis, Aristotelis Rhetorica cum scholiis Gregorii Nazianzeni. Aristides totus cum scholiis, commentarioli in Hesiodum ac Theocritum, Eustathius in totum Homerum, Pausanias, Pindarus cum accuratis commentariis. Proverbiorum collectio titulo Plutarchi, rursus alia titulo Apostolii, cuius libri nobis copiam fecit Hieronymus Aleander. Erant et alia minuta, quae vel non succurrunt, vel non attinet referre. Horum nihil adhuc fuerat typis evulgatum.
27. Nunc vicissim accipe candorem amici cuiusdam Cisalpini, quem in praecipuis habebam nec habere desii, quandoquidem amici mores nosse oportet, non odisse. Cum adornarem editionem Venetam, forte videram apud illum Suidam, cuius margines habebant paroemias annotatas. Opus erat ingens, et erant evolvenda plurima. Cupiens igitur hoc laboris lucrifacere, rogavi faceret eius voluminis copiam vel ad horas paucas, dum puer notulas in meum codicem transcriberet. Iterum atque iterum roganti pernegavit. Cum nullum obtestationis genus non admovissem, nec exorarem, rogabam num ipse haberet in animo edere proverbia, me cessurum perlubenter hoc opus felicius tractaturo. Deiurabat nihil esse tale. Quid igitur, inquam, te movet? Tandem veluti tormentis adactus fassus est, haec iam evulgari, per quae docti hactenus fuissent vulgo mirandi. Hinc illae lachrimae. Latitant in collegiis ac monasteriis Germanorum, Gallorum et Anglorum pervetusti codices, quos exceptis paucis adeo non communicant ultro, ut rogati vel celent, vel pernegent, vel iniquo precio vendant usum, decuplo aestimatorum codicum. Tandem pulcre servatos vel caries tineaeque corrumpunt, vel fures auferunt. Magnates autem adeo non adiuvant sua benignitate rem literariam, ut existiment nullam pecuniam perire perditius, quam quae in tales usus consumitur: neque quicquam omnino placet illis, unde non vectigal aliquod tollitur. Quod si pari candore Principes Cisalpini prosequerentur honesta studia cum Italis, Frobeniani serpentes non tantum abessent ab opibus Delphinis Aldini. Ille lente festinans non minus auri sibi peperit, quam nominis, utroque dignus: Frobenius dum baculum semper erectum gerit, non alio spectans quam ad publicam utilitatem, dum a columbina simplicitate non recedit, dum serpentum prudentiam magis exprimit insigniis suis quam factis, fama potius dives est quam re.
28. Sed digressionum iam modus esto, nunc ad adagionis enarrationem nostra sese referat oratio. Trifariam uti licebit proverbio: primum si quando admonebimus, diutius deliberandum, prius quam aggrediare negocium: postea quam statueris, tum velociter peragendum, ut ad consultandi moram pertineat ancora, ad conficiendi celeritatem Delphinus. Huc pertinet Sallustianum illud: nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est. Quam sententiam Aristoteles recenset sexto Moralium libro, tanquam vulgo iactatam: aiunt , inquiens, de quibus iam deliberaris, ea celeriter esse peraganda, cunctanter autem consultandum. Cuius auctorem Biantem fuisse testatur Laertius, qui solitus sit admonere:βραδέως ἐγχείρειν τοῖς πραττομένοις· ὃ δ’ ἂν ἕλῃ, βεβαίως τηρῶν διαμένειν, i.e. Cunctanter, aggrediendum negocium, verum in suscepto constanter perseverandum : Nec admodum abludit hinc Mimus ille, Publianus opinor: Diu apparandum est bellum, ut vincas celerius. Item ille: Deliberare utilia, mora tutissima est . Adde iis proverbium illud: ἐν νυκτὶ βουλή, i. e. In nocte consilium . Praeterea Sophocleum illud in Oedipo tyranno:φρονεῖν γὰρ οἱ ταχεῖς οὐκ ἀσφαλεῖς
i. e. Periculosa est praepropera prudentia.Addendum his illud Platonis, quod alibi citavimus: Qui plus satis festinat initio, serius ad finem pervenit. Paulo diversius est, sed tamen ad hanc referendum formam, quod ait Quinctilianus: Praecox illud ingeniorum genus non temere pervenire ad frugem. Et quod vulgo dicunt, qui pueri adhuc, et velut ante tempus sapiunt, eos in senectute stultos evadere. Quod Actius approbare videtur, qui apud Gellium ait, sibi in iuvenilibus ingeniis itidem ut in pomis immaturis placere acerbitatem: nam haec demum maturescere. Porro maturitas tempestivam adfert suavitatem, reliqua ante tempus putrescere.
29. Alter usurpandi modus fuerit, cum admonebimus adfectus animi, rationis velut habenis reprimendos esse. Siquidem Plato animum hominis in treis partitus parteis, rationem, iracundiam, concupiscentiam, in hoc Philosophiae summa sitam esse putat, si affectus pareant rationi non aliter quam regi, cui quidem ob id ipsum sedem in cerebro, velut in arce datam existimat. Peripatetici, quorum signifer Aristoteles, affectus qui sunt animorum impetus quidam, ceu stimulos quosdam a natura datos existimant, quibus ad virtutis usum excitemur’ quanquam reclamantibus Stoicis, et nominatim Seneca in libris quos ad Neronem scripsit, de Ira. Putant enim affectus huiusmodi non modo nihil conducere ad virtutem, verum etiam officere: quanquam ne isti quidem inficias eunt, in animo sapientis illius, quem imaginantur, relinqui primos impetus, antevertere solitos rationi, quos funditus exstirpare non queas: Verum ii, ne consequatur assensio, protinus a ratione reiicinntur. Hoc innuit Homerus, cum Iliados primo, Pallas a tergo adstat Achilli, iamque manum admoventem gladio, coercet. Igitur violentos illos animi motus, Delphinum recte dixeris: ancoram moderatricem sapientiam. Seneca scripsit, nulli rei prodesse morar nisi iracundiae. Imo quicquid impense cupimus, aut odimus, ibi salutaris est mora. Plutarchus in Apophthegmatis Romanorum narrat Athenodorum Philosophum, cum ob senium impetrasset ab Octavio Augusto veniam redeundi domum, admonuisse illum, ut ne quid iratus diceret, faceretve, prius quam viginti quatuor Graecorum literas apud se nominatim recensuisset. Quo audito respondit, sibi illo adhuc opus esse, quo disceret et tacendi artem, atque hoc praetexu totum annum hominem apud se detinuit. Huc spectat etiam Terentianum illud: Vide, ne nimium calidum hoc sit modo. Sunt autem quaedam ingenia, quibus calcaribus est opus: sunt quibus freno. Proinde recte veteres illi a Delphino ancoram complecti voluerunt, quod oporteat alterum altero temperari, et utrumque cum altero coniungi, quo videlicet eiusmodi quidam animi habitus existat, qualem Plato conflari putat ex Musica, Gymnasticaque, si pariter exerceantur.
30. Tertia utendi ratio fuerit, cum admonebimus, in omni negocio vitandam praecipitem celeritatem, quod vitii quibusdam ingeniis peculiariter insitum est, ut illis in omni re quantulacunque mora longa videatur. Huiusmodi festinationis comites esse solent, error et poenitentia, iuxta versiculum illum apud Graecos celebrem:προπέτεια πολλοῖς ἐστὶν αἰτία κακῶν.
i. e. Multis malorum est causa praecipitantia.31. His occinendum nobile illud Catonis dictum: Sat cito, si sat bene , cuius mentionem fecit Divus Hieronymus, scribens ad Pammachium in haec verba: Scitum est illud quoque Catonis : Sat cito, si sat bene, quod nos quondam adolescentuli cum a perfecto Oratore in praefatiuncula diceretur, risimus. Meminisse te puto erroris mutui, cum omne Athenaeum Scholasticorum vocibus consonabat: Sat cito, si sat bene.
32. Hactenus Hieronymus. Quadrabit et in illos, qui praepropere famam affectant, maluntque paratam ac magnam, quam solidam et perpetuam. Solent enim praecocia subito flaccescere. Quod autem paulatim accrescit, durabile est. Horatius:Et Pindarus in Nemeis hymno VIII:
αὔξεται δ᾿ ἀρετά, χλωραῖς ἐέρσαις
ὡς ὅτε δένδρον ἄσσει,
σοφοῖς ἀνδρῶν ἀερθεῖσα ἐν δικαίοις τε, πρὸς ὔγρὸν αἰθέρα,i. e. Augescit autem virtus, veluti cum arbor virenti rore surgit, sapientes inter viros sublata iustosque ad liquidum aethera. In summa, quicunque vel socordia peccant, vel immoderato impetu, iis illud Octavii Caesaris, σπεῦδε βραδέως, simul symbolum illud olim Titi Vespasiani, nunc Aldinum, oportebit in memoriam revocare, ut Delphini atque ancorae meminerint.
Finis