Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER OCTAVUS

Caput i

An amicitia sit virtus distincta ab aliis?

AUSAM si requiras cur Aristoteles amicitiam non minimam omnium virtutum in ultimum locum distulerit, hanc praecipue inter multas reddunt interpretes, quod tam insignis, tam utilis, tam necessaria virtus ampliorem dicendi copiam segetemque postulet. Si enim nec igni, nec aqua, nec sole utamur in pluribus locis quam amicitia, vere philosophantis est non solum multa eiusdem genera, sed etiam vires, officia, dignitates et usus consignatis quasi tabulis demonstrare. Caeterum quid littus aro? Cur de non ente disputo? Fabulae et figmenta sunt de Ulysse et Diomede, de Achille et Patroclo, de Pylade et Orestes, de Damone et Pythia. Est certe nomen sinere, umbra sine corpore et plane somniantis quasi phantasma haec de qua agimus amicitia. Nam si sit, appareat ut videam, loquatur ut audiam, in urbem veniat ut odorem. Non est, non est profecto in civitate vera amicitia, quippe, ni fallor, olim e Pandorae manu in sinum Iovis avolavit. Successit invidia, quae tot angues ex nigro gutture, ubique tot aspides evomuit ut docente proverbio nusquam tuto vivas. Sed o miseram civitatem in qua discordia regnat! Huic malo latius serpenti remedium unum est idemque solum amicita, de cuius summo gradu qui non est in rerum natura, cum Aristotele nunc disserentes sapientem Solonem imitabimur, qui sublimiora in suis legibus proposuit ut cives ad summa laboriose contendentes mediocritatis viam vestigiis premerent. Frustra de perfecto oratore non egit orator, quamvis nusquam apparuit; inepte de perfecto amico nunc non disputat philosophus, quamvis in Utopian abiit. Prooemum huius libri totum in laude amicitae ponitur, declarat namque Aristotles in eo dignitatem, necessitatem, usum eiusdem: dignitatem, cum aut virtutis comitem aut ipsam virtutam esse definiat; necessitatem, cum neque res prosperas delectabiles, neque res adversas tolerabiles sublata benignitate esse ostendat; usum, cum iustitiae consortem, naturae vinculum, civitatis praesidium, senectutis solatium, vitae humanae portum esse insinuet.
2. Quid plura? Omnia amicitia constant, discordia cadunt. O quot et quanta civitatum cadavera, quot hominum sepulchra fecit discordia! Somnias, Heraclite, qui omnia ex discordia fieri et procreari asseris. Laudo te, Empedocles, qui omnia ex concordia nasci et fabricari sapienter defendis. Nam quamvis ex contrariis principiis naturae effecta, quamvis ex disparibus vocibus dulcissima harmonia constituitur, est tamen numen quoddam amicitiae in omnibus, cuius admirabili vi ac influentia conservantur omnia. Hoc sapienter probat philosophus a testimonio Euripidis, qui luculentius id ipsum hoc modo cecinit:

Siccata tellus imbre rigari cupit.
Cum turget aether, imbre cum coelum tumet,
Affectat ut telluris in sinum cadat.

Ut ergo res singulae naturae utero conceptae partaeque mutuis suarum virium ac proprietatum veluti officiis cohaerent, ita homines (quorum causa res omnia fiunt) sine vinculis amicitiae in lubrica et lacunosa praecipitia ruunt.

3. DISTINCTIO

Amicitia sumitur aut:

Improprie pro naturali connexione et sympathia rerum, et sic in omnibus naturae effectis est quaedam amicitia, sine qua cohaerere non possunt.
Minus proprie, pro amabili affectu et appetitu societatis in belluis, quae a natura societatem desiderant.

Proprie seu moraliter pro amore mutuo, haec autem consistit aut in:

Actu interiori solum, quae vulgo benevolentia dicitur; multi enim bene optant illis quos nunquam viderint.

Actu externo, et haec est triplex, ob:

Bonum delectabile.
Bonum utile.
Bonum honestum, quae vere et simpliciter virtus haberi debet.

OPPOSITIO Amicitia maxime quietem civitatis ac republicae respicit: ergo spectat ad politicum de illa disputare.

RESPONSIO

Respicit amicitia vel:

Naturam, sic physicus:
Domum, sic oecomicus:
Civitatem, sic politicus:
Vitam hominis ad summum bonum dirigendam, sic ethicus:

De illa disputat.

4. OPPOSITIO Multi in votis habuerunt sine amicis vivere, ut Thales et Pythagorasinter inter philosophos, ut Antonius et Hilarion inter Christianos: ergo falsum id est quod in textu habet Aristoteles, quod nemo vivere expeteret sine amico.
RESPONSIO Vitam politicam non theoricam hoc loco tractat Aristoteles.
OPPOSITIO Amicitia non est in potestate hominis, cum in se situm non sit ut ab alio redametur: ergo non est virtus.
RESPONSIO Amicitia est in potestate hominis. Nam quamvis in Socrate situm non est ut diligatur a Platone, si tamen Platonem diligat Socrates propter virtutem, amici officium praestat. Amicitia enim non tam in amari quam in amare consistit.
OPPOSITIO Amicitia versatur circa eadem obiecta cum iustitia: ergo ab ea non distinguitur. Antecedens est in textu.
RESPONSIO Idem est obiectum materiale utriusque, nempe bonum alterius. Sed idem non est formale, nempe proportio arithemetica in damno et lucro posita.

<DUBIUM CAPITIS>
AN LEGUMLATORES MAGIS CIRCA AMICITIAM QUAM CIRCA IUSTITIAM STUDEANT?

OPPOSITIO In iustitia omnia legum praecepta ac instituta civitatis continentur: ergo legumlatores magis iustitiae quam amicitiae studere debent.

RESPONSIO

Iustitia duplex est:

Legalis, cui magis student.
Particularis, cui minus, et sic intelligitur textus philosophi.

Caput ij

An obiectum amicitiae sit bonum amabile?
An recte definiatur amicitia?

BIECTUM amicitiae vulgo amabile dicitur, quod est aut propter se, ut bonum animi, aut propter aliud, ut id quod utile vel iucundum habetur: bonum animi est ut virtus, quam studiosi viri propter se in aliis diligunt; bonum utile et iucundum quod ad aliud, id est ad honestatem vitae referrei debet, quippe non omnia sunt diligenda, sed ea duntaxat (ut ait philosophus) in quibus inest causa diligendi. Hinc concluditur quod rerum inanimatarum nulla sit cum homine amicitia. Ratio est quia in illis non est reciprocus mutuusque amor quem inter amantem et rem amatam fluere et refluere non aliter quam mare ad motum et influentiam lunae oportet. Ut ergo intelligibile est obiectum intellectus, et sensibile sensus, ita amabile (id est res talis quae in se causam amandi habet) est quidem obiectum amicitiae, quae ad hunc modum ab Aristotele hic definitur: amicitia est mutua et non latens benevolentia inter illos qui se ultro citroque bonis afficere student et conantur. Animadvertendum hic est amicitiam in genere non in specie definiri. Est enim amicitia in specie virtus, qua solum boni et studiosi inter se propter similitudinem morum conglutinantur.

2. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS

Obiectum amicitae est duplex:

Externum et per accidens, ut utile et iucundum.

Internum et per se, ut honestum:

Simplex, ut virtus.
Mixtum, ut virtus cum utilitate coniuncta.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS

Amicitia est duplex, vel:

Propria, quae postea definitur.
Communis, quae hic describitur.

OPPOSITIO Virtus virtuti non est obiectum: ergo virtus seu bonum animi non est obiectum amicitiae.

RESPONSIO

Virtus consideratur vel:

Absolute, ut est habitus, et sic non est obiectum.
Comparate, ut est relatio, et sic obiectum amicitiae dicitur.

OPPOSITIO Utile et iucundum ut fines sequimur: ergo propter aliud non expetuntur. Antecedens est Aristotelis in textu. Argumentum est in primo Ethicorum.
RESPONSIO Sequimur aliquando ut fines apparentes, non per se.

3. OPPOSITIONES CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM

OPPOSITIO Capite 5. libro 9. negat Aristoteles amicitiam esse benevolentiam: ergo male hic definit.
RESPONSIO Illic stricte, hic fuse nomen benevolentiae sumpsit.
OPPOSITIO Latebras et recessus alterius animi nemo scire potest, quippe nemo mortalium novit an vere quis diligat an odio habeat: ergo non est necesse ut sit nota certaque benevolentia sicut definitio postulat.
RESPONSIO Scientia hic pro coniectura seu opinione in experentia fundata sumitur, quae saepe fallax non est si modio salis, ut aiunt, condiatur.

Caput iij

An recte devidatur amicitia in tres species?

EFINITIONEM amicitiae divisio eiusdem sequitur, nempe ut alia sit per se, alia per accidens: illa studiosa et firma, haec utilis vel iucunda dicitur. Ut ergo est triplex obiectum amicitiae, honestum, utile, iucundum, ita tres species amicitiae assignantur, quarum prima ab honesto, secunda ab utili, tertia a iucundo fluit. Haec duo postrema genera, scilicet ab utili et iucundo, nihil firmitatis, nihil constantiae habent. Qui enim utilitatis causa amicitias sequuntur, suis commodis, et qui delectationis causa amorem sua ipsorum voluptate metiuntur, quippe alios non colunt quia boni sunt sed quia utiles et iucundi. Ubique et passim reperiuntur tales amici, qui fluentibus divitiis deliciisque praesto adsunt, qui refluentibus celeriter et procul avolant, qui veluti araneae se filo librant donec praedam ceperint, at naufragio facto in scapham, ut aiunt, periclitantibus amicis fugiunt. O quot sunt istis temporibus qui circumliniunt sua labra amoris nectare! Quot sunt qui alios fallunt et irretiunt amicitiae nomine! Os semper rosam, mens semper spinam habet. Tales quidem amici talesque amicitiae (ut hic docet philosophus) facillime dissolvuntur. Recte Ovidius de primo istorum genere,

Donec eris foelix multos numerabis amicos,
Tempora si fuerint nubila, solus eris.

Sapienter etiam de secundo in 1. libro de Ponto queritur,

Illud amicitiae quondam venerabile nomen
Prostat, et in quaestu pro meretrice sedet.

2. Valeant ergo senes qui Pluto propter divitias, valeant iuvenes qui Veneri propter suas Laidas mancipantur, quippe nec hi nec illi vere amici haberi debent. Restat igitur illam esse solum perfectam amicitiam qua boni viri pari virtute praediti inter se consociantur, cuius tam stabilis et firma est possessio ut re nulla alia praeterquam morte (quae est ultima rerum omnium linea) dirimatur. Haec non temere sed consulto, non ad diem sed in perpetuum suscepta accrescit quasi in robor, ut nullo lubricae fortunae statu labefactari possit. Haec definitur virtus qua ab alio propter similitudinem morum in consensione virtutis alter idem fiat. Quid enim est amicus nisi alter ego? Quid amicitia nisi unius amici in alterius naturam veluti commutatio?

DISTINCTIO

Causa amandi est vel:

Fortuna, unde amicitia propter utile:
Affectus, unde amicitia propter delectabile:
Virtus, unde amicitia propter honestum:

Ducitur.

OPPOSITIO Et in hoc tertio, et in quarto capite duae priores species amicitiae fortuitae et fucatae dicuntur: ergo amicitia ut genus in species veras non dividitur.
RESPONSIO Est illa divisio analogi (non univoce) in sua significata.
3. OPPOSITIO Amicita propter honestum, teste philosopho in textu, est etiam propter utile et iucundum: ergo membra istius distinctionis non sunt opposita.
RESPONSIO Absurdum non est concedere nobilissimam illiam amicitiam propter honestum, utile et iucundum esse. Non tamen sequitur haec membra inter se confundi. Nam ut linea et superficies materialiter constuunt corpus, quo tamen formaliter differunt et distinguuntur, ita amicitia utilis et iucunda secundum materiam in honesta amicitia, non autem secundum formam continentur.
OPPOSITIO Pater saepe amat prodigum et contumacem filium non propter utile, quia exhaurit omnia; non propter iucundum, quia dolorem incutit; non propter honestum, quia est perniciosus: ergo ista divisio omnia genera amicitiae non comprehendit.
RESPONSIO Amat pater malum filium propter iucundum, non quod sit malus, sed quod in filio sui partem, nomen, vitam et imaginem videat, quodque in illo spem habeat naturalis et perpetuae successionis.

Caput iiij

An amicitia vera sit tantum inter bonos?
An sit obnoxia calumniis vel iniuriis?

ULLA est floris cum fructu, nulla palaeae cum grano comparatio. In iucunda amicitia florem, in utili paleam videas; flos cadit, palea flatu tollitur. Si vadat species Helenae, Paris non amat, si desit rerum copia, Gnatho non diligit, quippe ille amavit Venerem non Helenam, hic dilexit pecuniam non hominem. Sapienter ergo primum concludit in hoc capite Aristoteles amicitias propter utile et iucundum diutius non manere quam res subiectas, id est, quaestum et voluptatem quibus nutriuntur. His enim sublatis dissolvitur amicitia, evanescunt amici. Est tamen alia species amicitiae tam stabilis, tam firma et excellens, ut tanquam aurum in flammis, hoc est in rebus asperis et adversis, luceat. Haec illa est quae per se et absolute amiticia dicitur, quaeque solum inter bonos et studiosos versatur. Haec est quae ex duobus unum in consensione virtutum et animorum efficit. Haec contumeliam ignorat, iniuriam nescit, inter bonos solum est. Nam sceleratos fugit, virtutem colit, constantiae et stabilitati in actione studet, ad beatudinem omnia dicta, facta, cogitata amici causa refert. Non tumet superbia, non marcescit invidia, ira non accenditur nisi erret aut peccet amicus, quem tum consiliis non calumniis, exemplis virtutis non iniuriis corrigit.

2. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS

Amicitia probatur tantum esse inter bonos:

Propter constantiam actionis, quae sola in bonis cernitur.
Propter consensum morum et studiorum in virtute.
Propter finem amicitiae, quae est vera quies et consolatio vitae in charitate, quae plures in unum trahit et commutat.
Propter prudentiam, quae veros amicos in omnibus dirigit et moderatur.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS

Amicitia non est obnoxia calumniis et iniuriis, quia:

Amicorum sunt omnia (ut est in proverbio) communia.
Nemo sibi aut calumniam aut iniuriam infert, sed amicus est alter ego.
Amici officium est potius bene credere et sperare de amico quam male iudicare.
Amici proprium est bonis non malis amicum afficere, sed haec sunt mala.

3. OPPOSITIONES CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM

OPPOSITIO Fieri potest ut Laelius lapsus in turpitudinem vere diligatur a Scipione: ergo potest esse amicitia inter malos. Antecedens probatur, quia absurdum est a Laelio Scipionis amicitiam ita pendere ut quavis labecula vitae deleatur. Praeterea Laelius potest esse liberalis etsi sit vita mollior, sed ut est liberalis potest esse vere amicus in consensu virtutis: ergo inter malos potest esse amicitia.
RESPONSIO Aliud est labi, aliud est ruere in peccatum. Si labatur amicus, potest diligi et emendari; si ruat, ei valedicere oportet. Ad alteram partem argumenti respondeo amandum esse Laelium propter liberalitatem, non esse fugiendum propter mollitiem, si spes sit ut ad virtutem redeat.
OPPOSITIO Omne vitium animi obnoxium est reprehensioni et calumniae: sed est in amico aliquando vitium: ergo amicus est calumniae aliquando obnoxius. Maior est Aristotelis in secundo libro Ethicorum. Minor in ultimo responso conceditur.
RESPONSIO Quamvis amicus aliquando vitio non caret, in eo tamen non est calumniae obnoxius, nisi obfirmato animo in scelere persistat.

Caput v

An locorum intervalla tollant amicitiam?
An senes non sint idonei ad amicitiam?

UATUOR sunt conclusiones huius capitis, prima a divisione, secunda ab exemplo, tertia a proprietate, postrema a distinctione amoris et amicitiae: a divisione quod alii sint amici habitu, alii usu et actione; ab exemplo, quod senes et morosi sint minus idonei ad amicitiam; a proprietate, quod nihil sit tam amicorum proprium quam vitae societas et communio; a distinctione, quod amor sit similis affectui, habitui vero amicitia. A prima conclusione emergit haec quaestio, an locorum intervalla tollant amicitiam? Docet philosophus in textu non tollere sed labefacere, non penitus extinguere sed quodammodo oblivioni tradere. Intelligit amicitiam in actu usuque vitae, non in habitu animi, quae semel confirmata nec solo nec salo nec coelo (ut aiunt) tollitur. Virtus enim locorum spatiis hominumque absentia non definitur. Recte Horatius,

Coelum non animum mutant qui trans mare currunt.

Recte alibi philosophus, “Valde ab amici officio alienum est, si existimes res posterorum ad ipsos defunctos non pertinere; si defunctos amicos putes, absentes esse cur negas?” Fateor ecquidem verum esse proverbium, nempe multas amicitias diremisse silentium. Firmas tamen et fideles eas fuisse nego quae tam levi de causa dissolvuntur.
2. De secunda quaestione hoc solum dicam, quod philosophus senes naturae infirmitati mancipatos intelligat. Istos enim, ut in Ethicis docet, duo plerumque sequuntur vitia, morositas et avaritia, quibus redduntur minus apti ad communionem et amicitiam, quippe cum illorum mores nullo condiantur sale, cum illorum mores nullo delectationis sensu demulceantur, rigidi, severi, molesti fiunt, in quibus tui imaginem, id est veram amicitiam insculpere non possis. Sunt autem senes quos non natura sed sapientia fecit, horum canities veneranda est, horum amicitia maxime optanda et amplexanda est. Nihil enim est firmius, nihil utilius, nihil optatius et iucundius experti senis amicitia. Dicam hic plane quod sentio, nullam esse apertiorem causam nutantium rerumpublicarum quam quod adolescentes voluptuosos amicos quaerant, senes vero doctos, fideles et sapientes deserant.

3. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS

Amicitia consideratur vel in:

Habitu, et sic non deletur locorum intervallo hominumque absentia.
Actu usuque quotidiano vitae, et sic absentia dirimitur.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS

Senex consideratur vel:

Quoad propensionem naturae, <et> sic est minus aptus ad societatem, propter:

Morositatem:
Avaritiam:
Melancholiam:
Caloris spiritusque defectu:

Quae plerumque hanc aetatem sequuntur.

Quoad educationem, et sic est aptissimus ad amicitiam, quia est:

Sapiens
Delectabilis. Nulla enim est maior delectatio quam virtutis.

OPPOSITIONES CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM

OPPOSITIO Amicitia est mutua benevolentia non latens inter bonos: sed nec mutua est nec patens inter diu absentes: ergo absentia videtur amicitiam dirimere.
RESPONSIO Dirimit actum non habitum et essentiam amicitiae, quae semper parta inviolata et perpetua in animo manet. Praeterea existimo in absentibus non latere, sed toties alis veluti charitatis enixam ab uno ad alterum transfluere quoties facultas et occasio detur.
4. OPPOSITIO Locorum intervalla proprium amicitiae tollunt: ergo ipsam amicitiam. Antecedens probatur, quia locorum intervalla vitae societatem et communionem tollunt: sed nihil est tam proprium (ut ait philosophus in textu) amicitiae quam vitae societas et communio.
RESPONSIO Tollunt externum officium et actionem, non habitum et essentiam, ut diximus. Nam sic loquitur Aristoteles. “Amici qui loco seperantur ita sunt affecti animo ut proprio amicorum munere fungantur,” et iterum, “Locorum intervalla funditus non tollunt amicitiam, sed officia et actionem.”

OPPOSITIO CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM

OPPOSITIO In omni sene est defectio spirituum et excessus melancholiae quae tristem et morosam naturam reddunt: ergo omnes senes sunt minus apti ad amicitiam.
RESPONSIO Haec tristem et morosum senem naturalem reddunt, non autem moralem, qui studio virtutis et sapientiae defectum naturae moderatur.

Caput vj

An amicitia absoluta sit solum inter duos?
An amicitia propter iucundum suscepta sit similior verae quam quae propter utile colitur?
An reges summique viri perfectos amicos habeant?

N aditu istius capitis (ut antea) severi et senes difficiles ab amicorum coetu exploduntur, inque scenam illorum loco leves et ventosi adolescentes quasi nimis prompti ad amorem admittuntur: ad amorem dico, quia voluptatis aut utilitatis causa suscepta benignitas potius amor quam amicitia dici ac definiri debet. Post hunc ingressum sequitur alia conclusio, nempe quod perfecta amicitia sit tantum inter duos. Rationem addit phlosophus quia hoc genus amicitiae est in summo gradu amoris, qui non cum multis sed cum uno intercedere videtur. Huc addi potest quod ad perfectam amicitiam diuturnitas temporis, experientia rerum, morum similitudo, summa virtutum consensio et conspiratio requirantur, quae omnia raro aut nunquam contingunt pluribus, raro igitur aut nunquam est vera amicitia inter multos. Benevolos multos multis esse concedo, perfecte amicos non agnosco. Postremo arcana mentis cui committas vide, cui dico non quibus. Nam unus amice tacet, sed plures effluunt et effundunt omnia.
2. At dices reges, imperatores, summique viri habent multos amicos. Alexander quidem multos Aristippos, sed unum Callisthenem, unum Clitum habuit, Respondeo igitur cum Aristotele quod reges plerunque disiunctis amicis disparibusque utuntur si dignitatem, paribus vero si ipsam virtutem spectes. Attende ergo quid sibi velint philosophi in hac thesi, hoc nimirum si tantum superetur princeps virtute ab excellenti viro quantum vir ille dignitate superatur a rege, tum inter regem et illum fieri potest proportio, adeoque vera et perfecta amicitia. Amicitia enim ut iustitia commutans non personam et dignitatem, sed rem subiectam et virtutem respicit. Postrema dubitatio (an amicitia propter delectabiles similior sit verae amicitiae quam quae propter utile appetitur) uno verbo in textu conclusa est et demonstrata, nempe quod humana natura magis indigeat diutiusque conservetur delectatione quam rerum copia, quodque beati solatium magis quam utilitatem desiderent et aucupentur. Est ergo amicitia delectationis causa sucepta similior verae amicitiae quam quaestiosa illa quae sublata spe habendi tollitur et deletur.

3. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS

Amicitia perfecta est solum inter duos, quia:

Excellens gradus amoris non in multos sed in unum transit.
Impossible est perfecte placere multis diu propter diversitatem morum.
Periculosum multis communicare consilium, uni vero fideli tutum.
Similitudo morum, ut sit idem velle idemque nolle, rarissime multis contingit.
Relatio est inter amantem et amicum qui sunt tantum duo.

OPPOSITIO Omne bonum quo communius eo melius: sed amicitia est bonum: ergo quo communior est amicitia eo melior, et proinde non ad duos solum sed ad plures vis eiusdem diffunderetur.
RESPONSIO Conceditur consequentia in eo sensuo quod optandum sit ut multi amici fiant. Sed an natura huius vel illius boni patiatur hoc modo diffundi quaestio est. Nos quidem negamus relationem pluribus quam relato et correlato, amicitiam pluribus quam amanti et amato convenire.
OPPOSITIO Omnis studiosus virtutis perfecte amari debet: sed multi sunt vere studiosi virtutis: ergo multi perfecte possunt amari, et ex consequenti miulti possunt esse vere amici.

RESPONSIO

Amicitiae perfectae ab interpretibus duo ponuntur gradus:

Summus, qui est per excellentiam amoris ab uno ad alterum, et sic est tantum inter duos.
Medius, qui extendi potest ad plures, et sic multi studiosi possunt esse perfecte amici, non summo sed in medio gradu amicitiae.

4. OPPOSITIO Medius gradus amicitiae, qui est inter plures, est perfectus: ergo perfecta amicitia potest esse inter plures, quod est contra Aristotelem.
RESPONSIO Ut liberalitas est perfecta virtus, quam tamen multis gradibus excellit magnificentia, ita est perfecta amicitia inter plures studiosos quae longe superatur ab hac quae inter duos ponitur. Haec enim est ipsa excellentia, summusque gradus huius virtutis, quem in omni virtute ponit philosophus 7. Ethicorum: verbi causa, si quis sit insigniter liberalis, magnificus; si quis sit insignitur doctus, sapiens; si quis insigniter alium propter virtutem diligat, vere amicus dicitur. At talis amicitia non ad plures sed ad unum solum, ut interpretes aiunt, diffunditur.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS

Summus consideratur vel quoad:

Gradum authoritatis, et sic quia est persona civitatis nemo ei adaequatur, nemoque hoc respectu absolute amicus dicitur.
Habitum usumque virtutis, et sic inter regem et consulem potest esse proportio et amicitia.

OPPOSITIO Aequalitas et proportio requiritur inter amicos: sed inter regem et subditum nulla est proportio: ergo nulla est perfecta amicitia.
RESPONSIO Est proportio virtutis non dignitatis, amoris non quaestus, morum non rerum externarum, quae ad perfectam amicitiam non requiruntur.

5. DISTINCTIO TERTIAE QUAESTIONIS

Amicitia propter delectabile est similior verae amicitiae:

Quia natura delectabili potius quam utili conservatur.
Quia beatus magis iucundis amicis quam utilibus indigeat.
Quia certior et diuturnior est delectatio quam rerum affluentia.

OPPOSITIO Voluptas maxime opponitur virtuti 1. Ethicorum: ergo amicitia propter voluptatem suscepta non est similior verae.
RESPONSIO Voluptas illa foeda hic non intelligitur, sed ea quae in communi usu vitae humanae requiritur.

Caput vij

An sit amicitia patris cum filio, viri cum uxore, principis cum subdito?
An hae amicitiae specie differant?

AEC est secunda pars huius libri, in qua philosophus incipit disputare de variis generibus amicitiae quae in dispari gradu ordineque dignitatis consistunt. Hinc orta est illa vetus et satis barbara distinctio quod alia sit amicitia aequiparentiae inter aequales, puta Laelium et Scipionem, alia disquiparentiae inter inaequales, puta patrem et filium, virum et uxorem, regem et subditum. Certum est naturae vim magnam et incredibilem esse, quae veluti fax accensa ardere facit amorem patris in filium, domini in servum, viri in uxorem; cui posteaquam accessit industria, novum genus amicitiae nascitur. Quid multis? Natura has species amicitiae et concepit et peperit. Sed audi: industria aluit, consuetudo vitae in habitus civiles commutavit. Pater enim non solum affectu naturae, sed habitu prudentiae suum filium diligit; sic vir uxorem, sic princeps subditum.
2. Hae species amicitiae natura, ut est in secunda conclusione textus, differunt: natura, id est specie politica, pro diversitate officiorum quae in triplici hac societate vitae exercentur. Non est ergo eadem patris in filium quae est viri in uxorem amicitia. Nam aliud est patris, aliud coniugis munus et officium. Patris namque est filio alimentum, viri est uxori caestam foecunditatem, principis est subdito securitatis portum concedere. Coram filiis abstineant patres a malis. Nam maxime corrumpunt vitiorum domestica exempla, ut,

Si damnosa senem iuvat alea, ludit et haeres.

Filii enim frequentissime parentum vestigia imitantur, iuxta illud Mantuani,

Qui viret in foliis venit a radicibus humor,
Et patrum in natos abeunt cum semine mores.

Abstineant viri a nimia asperitate et zelotypia, nam uxor est dimidium tui. Abstineant principes a malis exemplis vitae, nam,

Regis ad exemplar totus componitur orbis.

Reverentiam filius patri, coniunx fidem et amorem viro, subditus honorem regi debet persolvere. Sic in hac tripartita amicitia erit proportio, non ea quae est iustitiae ad dignitatem, sed quae est perfecti amoris ad consensum et charitatem, quippe sic docet Aristoteles in postrema conclusione istius capitis, cui attexitur hoc adiunctum, quod maxima distantia personarum, puta regis et civis, impediat amicitiam. Raro enim Caesar aliquem amicum nominat.

3. DISTINCTIO

Amicitia est vel:

Aequalium, de qua antea.

Inaequalium, quae est vel:

Oeconomica, ut:

Patris in filium, et haec est mutua benevolentia, quam partim natura, partim industria peperit.
Viri in uxorem, et haec est mutua benevolentia per quam duo cohabitantes in unum tam corpore quam animo veluti commutantur.

Politica, ut principis in subditum, et haec est mutua benevolentia reipublicae conservandae causa suscepta, aucta et confirmata.

OPPOSITIO Requiritur ut sit in amicita aequalitas: sed in hac triplex amicitia non est aequalitias: ergo non est amicitia.

RESPONSIO

Aequalitas consideratur vel respectu:

Personae, et sic non est, nam personae sunt inaequales.
Materiae, i. e. rei amabilis, et sic est in hac tripartita amicitia aequalitas.

OPPOSITIO Ridiculum est ut filius patrem suum amicum appellet &c.: ergo absurdum est tales amicitiae species instituere.
RESPONSIO Non de nomine sed de re ipsa hoc loco disputatur. Filius, uxor, subditus patrem, virum, principem amicos non vocant, non quod non sint, sed quod in altiore gradu dignitatis collocentur.
4. OPPOSITIO Amici officium est suum consilium amico communicare: sed in hac triplici amicitia id non fit: ergo non est amicitia.
RESPONSIO Est illud proprium amicitiae absolutae inter pares et aequales.
OPPOSITIO Idem est officium filii in patrem, subditi in regem, nempe honorem tribuere: hergo hae amicitiae specie non differunt.
RESPONSIO Amor patri, honor regi proprie debetur. Respondendum ergo est quod non sit idem officium, neque idem formale (ut aiunt) obiectum. Nam quamvis amor est obiectum omnium, amor tamen paternus est alius formaliter ab amore principis et uxoris, ut amor pecuniae ab amore honoris.

DUBIUM CAPITIS
AN LICEAT AMICO VELLE ET OPTARE OPTIMA AMICO SUO?

OPPOSITIO Licet optare amico ea quibus dignus est: sed amicus si sit studiosus virtutis dignus est optimis: ergo licet amico optare optima.

RESPONSIO

Optimum consideratur vel:

In nostra potestate situm, et sic optima optare studiosis amicis licet.
Extra nostram potestem, ut Deum esse, et sic non licet optare.

Caput viij

An praestantius sit amari quam honorari?
An amare sit magis proprium amicitiae quam amari?

ITICULOSI honoris, nullum dedecoris adhuc lapsum experti, ardentius gloriae sceptrum quam amicitiae fidem desiderant. Ambitiosus enim ad Saturni aut Iovis orbem laboriosius scandens pluris aestimat vocem faventis Caesaris quam laudem virtutis. Sed assentator est, ut ait philosophus, qui se plus honorari quam diligi contendit, siquidem hoc ipsum honorori est bonum non propter se, sed propter aliud expetendum. Hoc probat in textu ab exemplo eorum qui expetunt se a viris in imperio constitutis honore affici, inde sperantes futurum tandem, si qua re egeant, ut ab illis consequantur. Hinc verum est illud Senecae,

Cupit hic regi proximus esse,
Clarusque latas ire per urbes.

2. His positis, sequitur alia conclusio, quod melius sit amari quam honore affici. Ratio est quia amari propter se, honorari vel propter aliud expetitur. Est enim amor internum virtutis initium, est autem honor exernum bonae opinionis signum. Tertia conclusio est quod amare sit magis proprium amicitiae quam amari. Hoc vero probatur ab exemplo, a proprietate, ab effectu: ab exemplo matrum, quae mirificam voluptatem et delectationem capiunt in amplexu infantulorum, quibus vicissitudinem amoris propter defectum rationis non postulant. A proprietate virtutis, cuius officium est potius agere ut amare quam pati ut amari. Ab effectu, quia laudem maiorem actio virtutis quam passio habet, sed dilectio est propria actio amicitiae sine qua omnino concidit et dissolvitur. Ad haec in postremo loco accedunt dua annexa et correlata in textu, ut loquuntur veteres: primum est quod vera amicia sit aequalitas quaedam et similitudo virtutis; alterum quod sit aliquod genus amicitiae quod a contrariis coalescit. Sic pauperes amant divites, sic ignari sapientes, sic aegroti medicos, sic miseri et avari liberales, sed ista amicita fucata est et velocius quam umbra in rebus adversis transit.

3. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS

Amari est praestantius quam honorari, quia:

Est bonum propter se in amicitia.
Est bonum minus subiectum fortunae et mutationi quam honor.
Est bonum sine quo honor in odium, gloria in ignominiam cito mutatur.
Est bonum quod maiora commoda adfert quam honor, qui semper in scala fortunae cernitur.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS

Magis est proprium amicitiae amare quam diligi, quia:

Virtutis proprium est agere, sed amare est agere.
Maior laus actum dilectionis quam passionem sequitur.
Actus amandi dignioribus, ut parentibus et benefactoribus, convenit, passio vero contrariis.
Actus amandi est magis voluntarius quam amari.

OPPOSITIO Honor est signum virtutis et praemium foelicitatis, ut docetur in primo Ethicorum : sed nihil est melius quam laudari propter virtutem et honore affici propter beatitudinem: ergo non recte hic demonstratur quod amari est melius quam honorari.
RESPONSIO Honor illic firmus in constantia virtutis, hic vero levis ille in manu fortunae positus intelligitur.

4. OPPOSITIONES CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM

OPPOSITIO Amari Deo, regi, heroicisque viris convenit: ergo est nobilius quam amare.
RESPONSIO Ratio non sequitur, quia et illi etiam amare solent. Praeterea hic fit comparatio virtutis, non hominis.
OPPOSITIO Maius bonum evenit nobis si amemur, puta a rege, quam si amemus solum: ergo amari est melius.
RESPONSIO Argumentum non sequitur quod sit melius, sed quod aliquando sit utilius, idque solum in bonis fortunae.

<DUBIUM CAPITIS>
AN MATER PLUS DILIGAT FILIUM QUAM PATER?

Amare solemus vel:

Contantius, et sic pater plus diligit filium quam mater.

Ferventius, sic mater plus filium diligit quam pater; hoc vero ccontingit propter:

Certitudinem prolis.
Dolorem et difficultatem partus.
Participationem sanguinis.
Inclinationem appetitus.
Duplo maiorem delectationem conceptus.

OPPOSITIO Maxima est unio inter primariam causam et proprium effectum: sed pater est primaria causa filli, cum sit principium gignendi: ergo est maxima unio inter patrem et filium. Quo posito et concesso, sequitur quod pater plus diligat quam mater.
RESPONSIO Maior illa intelligitur in proximis, non in remotis causis, at pater est respectu matris remota causa filii.

Caput viiij

An amicitia et iustitia circa idem obiectum commune versetur?
An partes amicitiae recte cum partibus reipublicae comparentur?

IT in hoc capite amicitiae cum iustitia brevis comparatio, nimirum ut intelligas utramque virtutem in eadem materia, id est in societate et communione hominum versari. Est ergo duplex obiectum amicitiae: proprium, quod in se diligendi causam habet, ut amabile; commune, quod naturam et amicitiam spectat, ut sociabile. Ab hoc semine pullulascit vis illa et instinctus naturae quo non solum homines sed etiam belluae animantes societate et consortio delectantur. Hinc fluunt in omni congressu et communicatione vitae humanae multa et varia amicitiarum genera, unde cives, nautae, fratres, milites &c. inter se consociati amicorum nominibus insigniuntur. Quot ergo sunt societatum vincula, tot etiam sunt amicitiarum genera, in quibus si ius aequitatis violetur gravius iniuriae vulnus infligitur, quippe gravius est (ut ait philosophus) socio pecuniam adimere quam civi, sceleratius est frati non opitulari quam alieno, truculentius est patrem verberare quam ignotum. Ius enim una cum amicitia crescit, idemque illa labefacta concidit. Concludit ergo Aristoteles partes speciesque amicitiae cum partibus reipublicae recte comparari. Nam ut partes civitatis sunt civis, domus et beata multitudo hominum, ita partes amicitiae sunt his finitimae, quibus quasi nexibus societatis uniuntur nec non in florenti statu conservantur.

2. DISTINCTIO

Amicitia et iustitia comparantur diverso respectu, in:

Obiecto, quod est societas humana.
Medio, quod est proportio seu aequalitas rei et amoris.
Fine, qui est societatis conservatio.

OPPOSITIO Amicitia idem obiectum, idem medium et finem habet cum iustitia: ergo non est distincta virtus ab illa.
RESPONSIO Non habet proprie sed communiter: sociabile enim non est formale obiectum amicitiae, ut antea probatur, sed amabile.

OPPOSITIO CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM

OPPOSITIO Plures recensentur partes amicitiae quam reperiuntur in textu: ergo male comparantur.
RESPONSIO Plures enumerantur in specie, non in genere.

Caput x

An tres sint species reipublicae?

ODO in comparatione amicitiae cum iustitia incidit philosophus in sermonem de partibus reipublicae, quibus partes amicitiae comparavit, siquidem nulla est societas in civitate quae quodammodo amicitia dici non potest. Seqitur ergo nunc proxime non inutilis de partibus reipublicae tractatio, in qua non solum optimae civitatis constitutiones, sed etiam illarum defectiones et vitia demonstrantur. Haec ideo fiunt ut cuivis pateat quanta et quam incredibilis sit vis et influentia amicitiae in omnes partes vitae diffusa. Sed quoniam in Politicis hanc causam pluribus discussimus, satis erit hoc loco in sequenti tabula summam rei comprehendere.

2. DISTINCTIO

Constitutio reipublicae est in qua principatum tenent vel:

Unus, qui tendit aut ad:

Bonum publicum, et sic est iustus princeps, unde est regnum seu monarchia, quae optimus status reipublicae in textu dicitur.
Bonum privatum, et sic est iniquus princeps, unde tyrannis, quae pessima civitatis constitutio in textu definitur.

Plures, qui sunt aut:

Divites, iidemque qui student:

Bonis communibus, unde aristocratia, quae est per optimos viros administratio civitatis.
Bonis suis, unde oligarchia, quae est seditiosa factio paucorum, penes quos gubernatio reipublicae versatur.

Pauperes, qui se accommodant vel:

Bonis totius civitatis, unde censuum potestas seu timocratia, quae vulgo respublica et popularis civitatis administratio dicitur.
Bonis privatis, unde democratia, quae est popularis factio et quasi furor multitudinis.

3. OPPOSITIO Plato recte posuit mixtas aliquas constitutiones republicae ex istis: ergo recte non divisit Aristoteles. Antecedens patet in statu Venetorum, qui constat ex regno et consulatu, qui authoritatem deponendi ducem habet si rempublicam laceret et depopuletur.
RESPONSIO Aristoteles hic solum de simplicibus civitatis constitutionibus agit.
OPPOSITIO In aristocratia maior vis consilii et prudentiae requiritur: ergo monarchia non est optimus status republicae, ut hic docet philosophus.
RESPONSIO Non est maior vis consilii, si consules assistentes regi in suo imperio spectes.

<DUBIUM CAPITIS>
AN IN FAMILIA SINT EXPRESSAE IMAGINES TRIUM ISTARUM CONSTITUTIONUM IN REPUBLICA?

Sunt: nam si pater praesit fillis, si vir uxori in bonis, ut natura postulat, regni quaedam imago et imitatio oritur. Vetus enim est istud, “rex quisque in propria dicitur esse domo.” Si vero sibi non illis consulat, in tyrannidem patris regnum commutatur, et sic in reliquis in textu fit per philosophum comparatio.

Caput xj

An amicitia regis in subditum sit melior amicitia patris in filium?

E inanis et otiosa videtur ista de constitutionibus reipublicae digressio, omnia quae de illis dixit Aristoteles ad usum fructumque amicitiae hoc loco accommodat. Primumque probat regiam amicitiam in subditos cum paternia in filios aptissime posse comparari. Hinc patris amicitia quaedam veluti monarchia, fraternus amor quasi sociorum consensio, viri in uxorem benevolentia quaedam veluti aristocratia in textu dicitur. In tyrannide aliisque vitiis reipublicae nulla, ut inquit philosophus, fieri potest cum amicitia comparatio. Nam in illis vis ac metus (qui sunt pessimis custodes civitatis) principatum tenent. Sed de his quae minus ad institutum spectant longiorem orationis telam contexere esset in re minus utile et fructuosa laborare. Quamobrem cum Thoma et aliis classicis interpretibus ad graviora festinamus.

Amicitia consideratur vel quoad:

Verum et internum obiectum amicitiae, et sic paterna amicitia est maior in filium quam regis in subditum.
Externum beneficium, et sic amicitia regis est melior quam amicitia patris.

2. OPPOSITIO Pater est causa essendi, nutriendi, sciendi in filio: sed haec sunt longe optima beneficia: ergo patris beneficia meliora sunt quam regis beneficia.
RESPONSIO Et esse et bene esse habent subditi a rege. Nam est pater patriae et pastor gregis, ut docet philosophus in textu.
OPPOSITIO Fit solum comparatio constitutionum publicarum cum domesticis in textu: ergo distinctio tradita minus apposite videtur assignari.
RESPONSIO Ratio sequitur, quia in illa comparatione de excellentia beneficiorum in omni statu disputatur.

Caput xij

An gradus amicitiae recte assignentur?
An paterna amicitia erga filium sit maior quam filii erga patrem?

RADUS quidem sunt amicitiae, sive a naturae utero sit parta sive temporis successione sit confirmata. Inter species amicitiae quae vi naturae coalescunt prima est patris in filium, secunda viri in uxorem, tertia fratrum inter se, quarta cognatorum et affinium qui ab eadem stirpe quasi palmites ab una radice enascuntur. In primo gradu pater plus filium diligit quam filius patrem. Hoc probatur a causa, quia pater dat esse filio, est enim filius pars quaedam patris; ab effectu, quia pater nutritionem, educationem, scientiam filio concedit; a subiecto, quia est excellentior persona; a tempore, quia prius et diuturnius amat; a fine, quia eo diligit pater quo filium beatum efficiat. De amore matris (qui hoc loco obiter ab Aristotele attingitur) in octavo capite satis diximus. Sequitur ut de aliis remotioribus amicitiae gradibus nunc disputemus, inter quos primus est sociorum, secundus hospitalium, tertius civium, quartus simul educatorum, quintus bene merentium. In primo gradu aequalitas, in secundo beneficentia, in tertio aequitas, in quarto morum similitudo, in postremo grati animi officium amicitiam parit. Socii enim aequales, hospitales benefici, cives iusti, simul educati vita et moribus similes, bene merentes gratiosi esse debent. Huc addi possunt multi alii gradus amicitiarum: quot enim sunt hominum inter se nexus et societates, tot gradus speciesque imperfectae amicitiae constitui et assignari possunt, quos quidem si per hoc quasi exemplar feceris, vitam tuam in omni loco omniumque congressu hominum rectius institueris.

2. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS

Gradus amicitiae sunt vel:

Naturalies unde amicitia:

Patris et filii,
Viri et uxoris,
Fratrum,
Cognatorum,

Quae sanguinis coniunctionem vinculumque spectat.

Civiles, unde est amicitia:

Propinquorum,
Concivium,
Sociorum,
Hospitalium,
Bene merentium et aliorum, ut simul navigantium, simul militantium &c.,

Quae civilem pacem et communem reipublicae quietem respicit.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS SATIS LIQUIDO IN SUPPOSITIONE CONSTAT

OPPOSITIO Ridicula videtur ista tot graduum enumeratio: ergo hallucinatur Aristoteles. Antecedens probatur, quia hinc sexcenta amicitiae genera oriri possunt, unde confusio sequeretur.
RESPONSIO Primarios omnes gradus amicitiae enumerat Aristoteles ut rectius sciamus in omni societate vitam secundum normam amicitiae instituere. Quare etsi alii multi gradus oriantur si singulas hominum actiones spectes, omnes tamen ad haec capita revocentur.

3. OPPOSITIO CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM

OPPOSITIO Pater est melius obiectum amicitae quam filius: ergo pater a filio magis diligi deberet. Praeterea filius plura beneficia a patre recipit: ergo eum magis patrem amare oportet.
RESPONSIO Ratio non sequitur, quia quodlibet obiectum quod est melius non a quolibet magis diligi debet, sed ab illo solum qui tenetur rationis lege diligere. Sed recta ratio non respicit obligationem solum qua tenetur filius amare patrem, sed etiam naturam filii qua ab hoc officio impeditur.

Caput xiij

An querelae et criminationes in vera amicitia fiant?

ERTATIM in vera ac praestanti amicitia contenditur uter amicorum (qui in duobus corporibus unam quasi mentem habent) alterum magis ac vehementius diligeret. Hic amor constans non levis, iudicio confirmatus non affectu vaccilans, virtutis non voluptatis aut quaestus causa susceptus, pacem sine bello perpetuam, utriusque sympathiam sine ulla discordia nutrit. Amici namque vere sunt turtures sine bile, sunt homines sine splene, in quibus ut in gemellis Hoppocratis tanta est morum et studiorum similitudo ut inter illos nulla acerba fieri possit contentio. “Si rideas gaudeo, si plores doleo, in rebus secundis tecum delector, in rebus asperis a tuo latere non divellor.” Amici hae voculae tantam in vera amicitia amoris proportionem, tantum concentum et harmoniam inesse arguunt ut criminationibus et querelis nullus in ea relictus videatur locus. Sapienter ergo Aristoteles in prima conclusione huius capitis demonstrat in hoc genere perfectae amicitiae nullum dissidium, nullum divortium emergere ac eminere, quippe si perpetua sit animorum consensio, si in officio bene merendi ultro citroque sit vehemens aemulatio, si in studio virtutis sit magna proportio, quae fieri potest querela? Quae criminatio? Sed attende quod hic non negamus quin aliquando inter summos amicos adhibeantur consilia, siquidem deos ex hominibus amicis non constituimus. Homines enim sunt, errant et labuntur saepe. Iurgare ergo licet, ut ait orator, sed sine felle, irasci licet, sed sine vulnere. Amicus namque infuso vino curandus, non infixo gladio fodiendus esse videtur.
2. Sequitur in textu alia conclusio, in qua probat philosophus quod in amicitia propter voluptatem raro, in amicitia vero propter utilitatem propemodum semper contingat querela: raro in amicitia propter voluptatem, quia licet illam, si sit molesta, disrumpere et violare; semper autem in amicitia propter utilitatem, quia tota vitae victusque ratio necessario in proportione utilitatis ponitur, qua labefactata continuo atrox et immanis contentio nascitur.

DISTINCTIO

Querelae inter perfectos amicos non contingunt, propter:

Similitudinem morum.
Consensum virtutis.
Constantiam et proportionem amoris.
Fructum quietis, quae est effectus verae amicitiae.

His causis contrariae sunt illae quae in amicitiis propter voluptatem et utilitatem assignantur: ergo in illis sunt perpetuae criminationes et quereliae. Nam in illis non est similitudo morum sine taedio, non est consensio virtutis sine vitio, non est constantia amoris sine levitate, non est fructus quietis sine contentione.
3. OPPOSITIO Negat in textu philosophus quod in amicitia voluptatis causa suscepta fiat querela: ergo male distinguitur.
RESPONSIO Negat respectu quodam (ut ostendimus), non simpliciter et absolute.
OPPOSITIO Licet amicum rephrendere: ergo licet de illo querelam facere. Antecedens est philosophi et Ciceronis.
RESPONSIO Licet amicum errantem reducere, peccantem reprehendere. Sed illud docendo, hoc monendo quidem fieri oportet.

Caput xiiij

An defectio proportionis sit causa querelarum in disparibus amicitiis?
An liceat patri abdicare filium?

ERGIT philosophus in hoc capite de querelis quae in disparibus amicitiis contingunt disputare, sagaciterque docet omnem contumeliam, omnem iniuriam, omnem contentionem et querelam in illis ab hac potissimum causa provenire, quod uterque plus sibi tribui debere quam tribuatur aequum esse censeat. Si namque qui melior est, sibi maiorem dignitatem, si quis inferior est, sibi maiorem commoditatem deberi putet quam datur. Statim languescit amicitia, succedit querela. Est enim nihil tam germanum, nihil tam proprium amicitiae quam aequalitas et proportio. Quae si defecerit, necesse est ut sequatur contentio, quippe natura humana est impatiens iniuriae. Ut ergo sit amor sine odio, amicitia sine invidia, animorum conspiratio in disparibus sine querela. Si Caesar sit, plus honoris, si Irus sit, plus utilitatis detur. Virtutis enim et beneficentiae merces est gloria, inopiae et indigentiae praesidium quaestus. Huc illud accedit quod sint aliqua genera amicitiarum in quibus tanta est excellentia dignitatis, tanta vis et magnitudo meritorum, ut quocunque officio et observatione adaequari satisque remunerari non possint. Intelligit philosophus in textu Deum, regem, patrem. Quis satis religiose Deum, quis satis officiose regem, quis satis studiose patrem colit et veneratur? A Deo essentiam, a rege patriam, a genitore victum et existentiam habes, quae profecto tanta et tam immensa sunt beneficia ut eisdem satis pro officio nunquam respondere possis. Si ergo patrem offendas, impius; si regem, sceleratus; si Deum, scelestus et facinorosus haberi debes.
2. Hinc illud quod postremo loco agitur, nempe quod liceat patri ingratum et perniciosum filium abdicare, filio vero patrem abnegare omnique subsidio destitutum relinquere non liceat. Pater potest exhaeredare filium si sit ingatus, si sit ad omne facinus et licentiam vitae praeceps. Filius non potest negare patrem, quia par ei pro vita, pro victu, pro cura et educatione referre non potest. Pater ergo morali iustitia non obstringitur filio, si sit perniciosus. Filius autem et morali et legali iure obligatur patri, quis fuit eius vitae et educationis studiosus patronus. Idem hoc loco de officio in regem, idem de amore et pietate in Deum recte dici potest.

DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS

Duplex est proportio:

Rei, wuae semper in disparibus amicitiis non servatur neque servari potest, ut patet in beneficiis principum et parentum.
Rationis, quae semper servari debet, cuius defectio est sola causa omnis querelae ac contentionis.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS

Ius est triplex:

Naturale, et sic non licet patri abdicare filium, quoniam filius est semper pars et imago patris.
Legale, et sic tenetur pater providere filio, illumque aliquando quamvis impium in possessionem usumque rerum substituere.
Morale, et sic ei licet abdicare, si in scelere furentius persistat consilioque sanari non possit.

3. OPPOSITIO Docet philosophus quod proportio in quibusdam amicitiis servari non possit: ergo defectio proportionis non debet esse causa querelae. Antecedens patet, ubi docet filium non posse satisfacere Deo, regi, patri.

RESPONSIO

Proportio est duplex:

Externa, quae in his rependi non potest.
Interna, quae potest.

OPPOSITIO Abdicare filum est contra naturam: ergo patri non licet. Antecedens probatur, quia abdicare filium est sui imaginem delere et partem si veluti abscindere.
RESPONSIO Pater et filius non naturaliter sed moraliter hic intelliguntur. Est autem tam diu filius moralis quam diu patri bene suadenti obtemperat morumque praecepta sequitur.
OPPOSITIO Qui magis diligit minus debet relinquere dilicetum: sed pater magis diligit, ut est concessum: ergo non debet filium relinquere.
RESPONSIO Haec omne de amore naturali non de morali intelliguntur.
OPPOSITIO Potest pater fieri impius in Deum: ergo licet filio aliquando abnegare patrem.
RESPONSIO Licet, si a Deo penitus desciverit. Nam hoc non negat philosophus, cum omnes homines Deo et regi subiici debere pluribus ubique demonstret.

LAUS DEO

Perge ad librum nonum