Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.
LIBER SEPTIMUS ![]()
Caput i An sit aliqua divina virtus in homine feritati opposita?
An maxime fugienda sint in hac vita vitium, incontinentia, feritas?
UONIAM omnium morborum quibus contabescit animus longe maximus habetur ille qui incontinentia dicitur, operaepretium duxit Aristoteles salutare aliquod pharmacum contra tam pestiferam labem humani generis propinare. Nunc ergo (caeteris tam mentis quam moris virtutibus adumbratis) satis longum sed fructuosum de continentia tractatum instituit. Cuius vis ut magis elucescat, portenta viciorum (quae sunt tam utili affectioni opposita) in hoc quoque libro accurate describuntur. Sed ne longius abeam, decretum est in his qui sequuntur libris veluti epitomen ac summam comprehendere, ita tamen ut singula suo ordine apud philosophum intelligantur.
2. In primo capite quatuor sunt conclusiones. Prima est quod tria sint in hac vita maxime fugienda, vitiositas, cui virtus; incontinentia, cui continentia; belluina feritas, cui heroica et divina virtutis excellentia opponitur. Secunda est quod raro inter mortales contingant haec duo, nempe immanitas et excelsa animi virtus quae homines divinos reddit. Sunt tamen aliqui insigniter barbari; sunt etiam aliqui, ut loquar cum philosopho, inter mortales divi, iuxta illud Homeri de Hectore dictum,
Non hic mortali est, sed divum semine natus.
Tertia quod neque Dei neque belluae sit virtus: non Dei, quia nulla affectio,nullum accidens in Deo est; non belluae, quia mores et virtutes bellua non sequitur. Quarta est quod in praeceptis sequuturis probabilitatem solum persequi et expiscari contenderit. Per heroicam et divinam virtutem (quae feritati opponitur) intelligit philosophus raram et admirabilem excellentiam morum maxime in refraenatione voluptatis et concupiscentiae, qualis ille fuit Xenocrates,
qui Phrynem nobile illud Athenarum scortum toties a suo sinu intactam et insalutatam dimisit ut coacta sit meretrix deridentibus quibusdam dicere “statuam hominis (quamvis formosa sum) movere non potui.”
3. DISTINCTIO ![]()
Virtus divina dicitur vel: |
|
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
4. OPPOSITIONES CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM ![]()
OPPOSITIO Virtus divina humanas vires superat: ergo homini non competit. Antecedens est in textu.
RESPONSIO Vires humanas superare dicitur quia paucissimi sunt qui tali virtute insigniuntur.
OPPOSITIO Virtus divina aut idem obiectum cum aliis aut diversum habet. Si idem habeat, ab illis non differt; si diversum, opus est ut explicetur, quod in textu non agitur.
RESPONSIO Non habitu sed gradu, non in essentia sed in excellentia dignitatis ab aliis distinguitur.
OPPOSITIONES CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Belluina immanitas versatur circa illud quod non est naturale homiNi: ergo non est delectabile, et proinde homini ista morum feritas non convenit.
RESPONSIO Usus mutavit naturam, et pessima consuetudo saepe hominem in pecudem convertit.
OPPOSITIO Feritas et incontinentia continentur sub vitio: ergo est supervacaneum ista ut distincta tradere.
RESPONSIO Vitium pro habitu malitiae, incontinentia pro affectu depravati animi accipitur.
![]()
Caput ij ![]()
E in maius volumen quam decreverim succrescat hoc opus, necesse est ut velis contractis orationis maxime brevitate studeam, Hoc autem nunc inconsiderate fieri non videbitur, cum aut de rebus cognatis aut de minus necessariis disputare oporteat. Propositum ergo est aliquando in sequentibus rivos claudere et fontes petere , hoc est longiusculas praefationes rescindere et quaestiones distinctione solum aperire. Non tamen hoc fiet in omnibus, sed tum solum cum aut rerum perspicuitas aut exilis inde comparata utilitas postulaverit, verbi causa, in hoc capite, in quo sex dubia seu scrupuli moventur quorum status breviter et quasi punctim hoc modo resolvitur.
PRIMA QUAESTIO SECUNDI CAPITIS EST AN INCONTINENS SCIAT ID ESSE MALUM QUOD AGIT
Duo in homine incontinente considerari debent: |
|
OPPOSITIO Nemo contra scientiam, ut ait Socrates in textu, trahitur: ergo idem sciens et incontinens esse non potest.
RESPONSIO Non simpliciter sciens, sed potius affectu aestuans scienter ruit.
OPPOSITIO Omnes ignorantes peccamus: ergo incontinens. Antecedens in primo capite tertii libri.
RESPONSIO Verum est ex parte affectus, non mentis.
2. QUAESTIO SECUNDA
UTRUM PRUDENTIA IN INCONTINENTE CONCUPISCENTIAE RESISTAT?
Prudentia non est in homine incontinente, propter: |
|
OPPOSITIO Prudentia est virtus mentis quae in vero cernitur: ergo non est absurdum illam in homine impotente collocare. Multi enim sunt incontinentes qui recte aliis consulunt, quod est opus prudentiae.
RESPONSIO
Virtus mentis consideratur: |
|
QUESTION TERTIA
AN IDEM SIT CONTINENS ET TEMPERANS, IDEMQUE INCONTINENS ET INTEMPERANS?
Idem non est continens et temperans: |
|
OPPOSITIO Temperans etiam vehementibus affectibus circa gustum et tactum resistit, ut est in tertio libro Ethicorum : ergo male ponitur id discrimen.
RESPONSIO Verum est in illis duobus sensibus, sed continens in vincendis omnibus omnium sensuum tam internorum quam externorum concupiscentiis sollicite versatur.
3. QUAESTIO QUARTA
AN CONTINENS SEMPER PRUDENS, INCONTINENS SEMPER IMPRUDENS DICATUR?
Continens semper est prudens, propter: |
|
QUAESTIO QUINTA
AN INTEMPERANS SIT DETERIOR INCONTINENTE?
Incontinens est deterior intemperante, quia: |
|
Burleus dicit Aristotelem in hoc capite non demonstrationis sed inquisitionis modo procedere. Dicit enim docere philosophum huic diversum in octavo capite huius libri, nempe intemperantem esse peiorem incontinente. Sed tanti viri pace existimo in alio illic, in alio hic sensu loqui Aristotelem, ut postea declarabitur.
4. QUAESTIO SEXTA
AN CONTINENTIA ET INCONTINENTIA IN OMNIBUS OMNIUM VIRTUTUM MORALIUM OBIECTIS VERSENTUR?
Considerantur continentia et incontinentia vel: |
|
![]()
Caput iij ![]()
An habitus scientiae sit in incontinente?
ALDE absurdum videbatur Socrati, ut ait Aristoteles in praecedente capite, quod aliquis sciens in sentinam turpis incontinentiae rueret. Absurdum id esse hoc loco negat phlosophus. Sed ut hoc melius probet, primum quaedam praefationis loco praemittit, nempe docendum esse quaenam sit materia incontineniae, et an continentia eamdem cum incontinentia materiam habeat. Deinceps an continens et temperans in eodem obiecto communicent. Postemo an scientes aliquando turpiter contra scientiam agant. His propositis accedit ad refutationem Socratis, docetque scientem sumi duobus modis, aut pro illo qui scientiam habet aut pro illo qui utitur. Incontinens quidem habet scientiam mali, in quod praecipitantius aliquando labitur, procella tamen et veluti furore perturbationis dementatus illa non utitur. Ut enim dormientes, insani et vinolenti Empedoclis carmina recitant,
parum aut non omnino callentes quid dixerint, ita impotentes et perturbati otiosum habitum scientiae tenent, usum vero dum insaniunt parum aut non omnino intelligunt. Verum enimvero ut a somno exuscitati sciunt, ita ab affectu liberati iterum sciendi usum actumque recipiunt. Praeterea, ut multi universale recte demonstrant et sciunt qui parum attenti in particulari errant, ita incontinentes (verbi causa) sciunt ebrietatem et venerem nocere, qui tamen perturbatione aestuantes hoc poculum, quia est dulce, hanc Laidem,
quia est delitacula, persequuntur. Qui ergo particularem enunciationem aut ignorarit aut non perpenderit, is licet universalem norit agendo tamen peccare poterit. Itaque mirum non est si sciens aliquando incontinenter vixerit.
2. DISTINCTIO ![]()
Scientia consideratur vel in: |
|
OPPOSITIO Scientia est virtus: ergo non est in incontinente.
RESPONSIO Ratio non valet, quia est virtus mentis.
OPPOSITIO Incontinens dormienti, vinolento et insano assimulatur: sed isti scientiam non habent: ergo nec incontinens.
RESPONSIO Isti non habent usum, sed habitum tenere possunt.
OPPOSITIO Incontinens novit hoc poculum inebriare, et hanc venerem nocere: ergo non recte dicitur in textu quod universalia sciat et particularia ignoret.
RESPONSIO Confuse non distincte novit. Mussitat enim secum hoc poculum quidem inebriare, sed vehementius perturbatus solum quam suave sit hoc poculum considerat, aliudque non cogitat quamdiu durat perturbatio.
3. UTRUM NECESSARIO ID AGAT SEMPER VOLUNTAS QUOD INTELLECTUS CONCLUSERIT? ![]()
Non est necesse ut concludenti intellectui voluntas obtemperet, propter: |
|
![]()
Caput iiij ![]()
Utrum sit aliquis absolute continens?
An patiens, continens, mollis et incontinens circa eadem obiecta versentur?
IMIUM suos liberos dilexit Niobe, ut hic ait philosophus, quae illis a deo occisis fureret. Stulte suum patrem dilexit Satyrus, qui nimio amore patris insaniret.
Excessus incontinentes, modus studiosos facit. Voluntates sequuntur continens et patiens, mollis et effoeminatus, ut docet in hoc capite Aristoteles, sed illi fraenis rationis retracti ictum scorpionis fugiunt, hi laxis voluptatis habenis usi mortifera concupiscientiae suae tela vulneraque sentiunt, adeoque sub dulci esca et virus et hamum in suam perniciem avide deglutientes devorant. Hinc prima conclusio huius tractatus nascitur, quod molles et incontinentes voluptati et dolori cedant, quod patiens et continens illis resistant. Hanc conclusionem sequitur in textu eorum, quae voluptatem pariunt, certa distinctio, nempe quod quaedam sint necessaria, puta ad vitam ut cibus, ad speciem ut Venus, quaedam non necessaria, ut honor, opes, vires, victoria. Secundum illa simpliciter et absolute molles et incontinentes dicimur, at in his versati non absolute sed metaphorice et cum additione, id est comparate molles et incontinentes nominamur. Postremo altera partitio eorum que delectant ponitur, nempe quod alia sint natura sua expetenda, ut lucrum divitiae; alia natura fugienda, ut esus carminis humani, caedes, multaque non nominanda scelera quibus barbari et immanes solum capiuntur; alia denique intermedia, quorum usus laudabilis ubique semperque habetur.
2. DISTINCTIO
Continens dicitur vel: |
|
Materia continentiae, patientiae, molliceie et incontinentia est voluptas quae est vel: |
|
OPPOSITIONES CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Absolute continens is est qui se in omni bono rationis contra impetum affectus continet: sed hoc locum habet in aliis passionibus animi et corporis quam in his quae temperantia subiiciuntur: ergo absolute continens non solum circa materiam temperantiae versatur. Maior est a definitione continentis. Minor est Ciceronis secundo Rhetoricae,
ubi docet quod continentia sit affectio per quam cupiditas consilio regitur, sed cupiditas est maxime circa iram ad vindicam, circa ambitionem ad honorem.
RESPONSIO Non negat philosophus versari continentiam circa iram aliasque affectiones animi, sed hoc vult, quod proprie et per se intra limites rationis versatur, cum effrenis libido arcem mentis obsideat.
3. OPPOSITIO Temperantia et continentia idem obiectum habet: ergo non differunt.
RESPONSIO Differunt modo, non re ipsa: sic Borraeus. Idem obiectum habent, non tamen eodem modo: sic Thomas.
OPPOSITIO CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Continentia et patientia sunt distincti affectus: ergo eandem materiam non haberent.
RESPONSIO Eandem habent communem, non propriam. Vel dicendum est eandem habere, non tamen eodem modo acceptam. Est enim voluptas temperantiae obiectum in relatione ad sensum, est continentiae obiectum in relatione ad voluntatem.
![]()
Caput v ![]()
An incontinentia versetur in rebus quae sunt natura molestae?
IGRES, vultures, leones magis a feritate se aliquando continent quam quidam tyranni, barbari et truculenti homines. Narrat hoc loco philosophus de quadam Circe qui excisos foetus ab utero solebat rabidi canis instar devorare. Narrat de populo circa Pontum qui parentum sanguine epulantur. Narrat de Phalaradi
qui Perillum, ut boantis vocem audiret, in aeneo et ardenti tauro flammis consumpsit. Narrat denique de horrendo contra naturam mascula cum masculo concubitu. Sed quorsum haec, fortasse dices? Certe ut intelligas voluptates circa quas versatur incontinens aliquando ex rebus natura iucundis, aliquando ex rebus vi sua molestis fluere et dimanare. Iucundae autem sunt, ut ait philosophus, aut quibus universa capiuntur animantia, ut cibus, Venus, aut quae aliquibus pro diversitate naturae et consuetudinis voluptati habentur. Iam vero molestae sunt a quibus hominis probe et liberaliter educati animus sensusque abhorret, iucundae tamen sunt distortis et monstrosis ingeniis, idque praecipue quatuor modos: vel ex corrupta natura, vel morbo, vel insania, vel prava consuetudine quae altera natura dicitur. Istis rationibus depravati non absolute sed ex parte incontinentes definiuntur. Ex parte dico, non quod non sint insigniter mali, sed quod incontinentes proprie illarum voluptatum aculeis feriantur, quae natura iucundae et delectabiles haberi solent. Est ergo continentia alia vulgaris, quae in rebus natura iucundis, alia immanis, quae in rebus vi sua molestis cernitur.
2. DISTINCTIO ![]()
Incontinens est: |
|
OPPOSiTIO Nulla est delectatio in molestis: ergo incontinens quo solum voluptatem venatur in molestis non cernitur.
RESPONSIO
Molestum capitur vel: |
|
OPPOSITIO Incontinentia idem habet obiectum cum intemperantia, ut antea probatur: ergo in aliis obiectis non consistit, ut hic definitur.
RESPONSIO Incontinentia proprie dicta idem cum intemperantia obiectum habet, sed exuperantia istius vitii quae immanis incontinentia dicitur alias res obiectas habet.
![]()
Caput vj ![]()
Utrum incontinentia circa cupiditatem deterior sit ea quo circa iram versatur?
An feritas morum sit minus malum quam vitium?
ENUS, de qua hic loquitur Aristoteles, coeli filia, amorum dea, mater Cupidinis, Vulcani coniux, Marti insignis meretrix a poetis olim fuisse fingitur. Huius nomen hoc loco pro insidiosa et blanda voluptate sumitur quae incontinentem multo deteriorem irato efficit. Sed ut omissis circumstantiis rem ipsam agam, duae in hoc capite conclusiones texuntur: prima quod incontinentia circa cupiditatem sit longe deterior ea quae circa iram versatur; secunda quod feritas morum sit minus malum quam vitium. Prima conclusio probatur a proportione, a proprietate, ab effectu, a signo. A proportione, quia ut servi parum attente observantes quid domini dixerunt cito ad negotium avolant, et ut canes subito latrantes pulsatis foribus parum attendentes an sit an hostis qui pulsavit, ita incontinentes irae ex parte rationis praeceptum audiunt, sed repentino animi fervore ac motu sine ulla meditatione ad supplicium et vindicatam ruunt. Incontinentes vero cupiditatum rationem nec audiunt praecipientem, nec revocantem sequuntur. A proprietate, quia ira est magis naturalis affectus quam immoderata cupiditas. Ab effectu, quia irae incontinens aperte invadit, sed qui indulget cupiditati sophista est et fraudulentus. A signo, quia cupiditate aestuantes magis odimus quam iratos. Altera conclusio, nempe quod feritas sit horribilius sed minus malum quam vitium, hoc argumento probatur. Id minus molestum est quod caret ratione quam quod rationem ad aliorum damna sibi ancillari cogit: sed feritas caret ratione, vitium autem habet, eademque corrupta in omni sceleri utitur: ergo feritas est minus malum quam vitium. Hoc etiam addit philosophus, quod animatum malum, ut vitium, sit multo nocentius eo quod caret anima, qualis est belluina feritas, et quasi lunatica vertigo cerebri.
2. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS ![]()
Incontinentia circa cupiditatem est deterior ea quae circa iram versatur, quia: |
|
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
Feritas contingit duobus modis, vel: |
|
OPPOSITIO Quanto difficilius est passioni resistere, tanti minus turpe est ab illa vinci: sed difficilius est resistere concupiscentiis quam irae: ergo incontinentia cupiditatis est minus malum quam incontinentia irae.
RESPONSIO Negatur maior, quia quo difficilius est resistere, eo pulchrius est vincere et superare.
3. OPPOSITIO Incontinentia irae nobiliorem partem animae inficit quam incontinentia cupiditatum: ergo est turpior. Antecedens patet, quia pars irascibilis est nobilior quam concupiscibilis.
RESPONSIO Incontinentia cupiditatum utramque partem animae saepe depravat, nam multos ad bilem incitat ac incendit amor.
OPPOSITIO Deterior est illa incontinentia quae cum maiore rationis usu coniungitur: sed irae incontinentia, ut est in textu, maiore cum rationis usu coniungitur: ergo est nocentior.
RESPONSIO Non dicit maiorem habere usum quia utitur, sed quia iratus citius ad medium consilio flectitur.
OPPOSITIO Omnes timent et fugiunt incontinentem irae, non autem similiter incontinentem cupiditatum: ergo maius malum est incontinentia irae.
RESPONSIO Est quidem malum magis terribile quoad poenam, non magis detestabile quoad culpam.
OPPOSITIO Concupiscentia est magis naturalis quam ira: ergo magis est excusanda. Antecedens est Aristotelis 3. Ethicorum.
RESPONSIO Ira dicitur magis naturalis quia a corde ipsoque vitae principio nascitur. Concupiscentia autem minus naturalis hic appellatur quia ab externo obiecto plerumque nascitur.
4. OPPOSITIONES CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM ![]()
OPPOSITIO Feritas plus recedit a medio quam vitium: ergo est deterius quiddam. Antecedens probatur, quia est nihil aliud feritas quam ipse excessus et exuperantia vitii.
RESPONSIO Resolvitur hoc argumentum in distinctione quaestionis, nam illa hic feritas non intelligitur.
OPPOSITIO Exemplum in textu de quodam filio qui suum patrem ad ostium per crines traxit plane immanem hic feritatem intelligi demonstrat: ergo male respondetur.
RESPONSIO Exemplum bene docet, sed non probat semper. Sed attende quod illud exemplum ingrati filii adhibeatur ut doceat philosophus mores agrestes saepe a parentibus in prolem fluere.
![]()
Caput vij An continens, mollis, patiens, temperans et intemperans recte definiantur?
An intemperans sit deterior incontinente?
EC te, Philoctetes,
![]()
incontinentem, nec te, Xenophante, mollem et intemperantem nomino. Vipera enim te, Philocletes, ad eiulatum, natura te, Xenophante, ad cachinnum impulit. Scio equidem hominem saxum non esse, saepe tormentis, saepe delitiis posse permoveri scio. Verum si omni voluptati cedas, incontinens, si omnem dolorem fugias, molis et delicatus eris. Est enim incontinens qui omni cupiditate capitur, est mollis qui levissimo dolore vincitur. Quaero a te, nitide mollisque homuncio, cur vestem trahis? Cur pallium perdis? Estne nimis molestum tibi te vestem induere? Estne molestum pallium dilapsum tollere? Stertis in lucem ne frigus capiat, non prodis foras ne aspis mordeat, volulam non edis ne clamor noceat. O dulcis vita, si hoc esset laborare! Excutienda est profecto ista plusquam effoeminata mollicies quae iuvinelem caniciem in mediis deliciis parit, quae non solum Persarum regibus quos describit philosophus, sed etiam Musarum alumnis perniciem ista aetate adfert. His duobus, nempe molli et incontinenti, continens patiensque opponitur. Ille est qui vincit et moderatur illecebras, hic qui doloris taedas sentiens non sentit, id est, constanti animo perferens omnia in virtutis usum actumque convertit. Temperantem et intemperantem in tertio libro definit philosophus, hic igitur iterum non definio. Sequitur nunc comparatio inter intemperantem et incontinentem: uter istorum sit deterior? In secundo capite huius libri incontinentem peiorem conclusit, hic vero alio respectu intemperantem deteriorem putat: illuc, ut quibusdam placet, arguit philosophus contra rei veritatem, hic vero suam confirmat sententiam. Si comparationis rationes quaeras, distinctionem subsequentem diligenter perpende.
2. DISTINCTIO ![]()
Intemperans consideratur vel respectu: |
|
OPPOSITIO Nullum vitium est incurabile, ergo non recte in textu dicitur quod intemperantia sit malum incurabile.
RESPONSIO Incurabile dicitur, quia difficillime curatur et extinguitur.
OPPOSITIO Incontinentia est vitium: ergo est habitus. Quo concesso, illud discrimen ex parte habitus non recte assignatur.
RESPONSIO Est vitiosum, sed non morale vitium. Est perniciosus affectus, sed non habitus, ut docet Aristoteles.
3. <DUBIUM CAPITIS>
UTRUM CONTINENTIA MAGIS QUAM CONSTANTIA SIT EXPETENDA?
OPPOSITIO Constantia perficit virtutem, ut est in secundo libro Ethicorum : ergo magis est expetenda.
RESPONSIO Constantia illic pro perseverantia, hic vero pro patientia sumitur, quae quidem non est magis expetenda, quia illiustrius est vincere voluptatem, quod ad continentiam, quam ferre et obsistere, quod ad constantiam pertinet.
![]()
Caput viij ![]()
An intemperantia hydropi, incontinentia morbo comitiali recte assimuletur?
An incontinentes temerarii sint minus mali quam infirmi?
DEM in vestibulo huius capitis agit philosophus quod in fine postremi egit. Probat enim intemperantem esse deteriorem incontinente. Nam illum facti non poenitet, hunc recordatio sui sceleris commissi vulnerat: illum quasi aqua intercute et tabe laborare, hunc quasi comitiali morbo afflictari docet. Nam ut hydropici tabificique semper suum malum adesse sentiunt, elephantiaci autem intervalla vicesque habent, ita intemperantes perpetuo exhalant scelus, incontinentes aliquando a sua vertigine liberantur, quippe, ut pauculo epoto vino infirmi in ebrietatem incidunt, unde crapulam contrahentes vinum bibere abhorrent, ita multi incontinentes ex temeritate in voluptatem lapsi, indeque quasi nauseam concipientes amplexum Veneris execrantur. Hinc sequitur alia conclusio, quod incontinentes ex temeritate sunt minus mali quam ex infirmitate peccantes. Ratio est quia illi inconsulto, hi cum deliberatione peccant. Sunt enim infirmi qui saepe proponunt sibi caste et honeste vivere, voluptate tamen obiecta statim ut folia vento in contrariam sententiam distrahuntur. Postrema conclusio est quod incontinentia sit partim vitium, partim affectus. Hoc probat exemplo. Nam ut Milesii non sunt (ut ait Demodocus)
insipientes, insipienter tamen agunt: ita incontinentes vitiosi non sunt, si habitum, vitiose tamen vivunt, si affectum spectes.
2. DISTINCTIO ![]()
Temerarii incontinentes sunt minus mali quam infirmi, quia: |
|
OPPOSITIO Incontinentes temerarii ex malicia saepe offendunt: ergo non solum ex affectu. Antecedens patet in Tarquinio, qui oppressit Lucretiam.
RESPONSIO Argumentum non sequitur, quia malicia inter affectus definitur.
OPPOSITIO Incontinens peccat in omnibus omnium sensuum obiectis: ergo est peior intemperante, qui voluptatibus duorum sensuum obstringitur.
RESPONSIO Non in multitudine obiectorum, sed in magnitudine excessus consistit comparatio.
![]()
Caput viiij ![]()
An continens in recta ratione semper persistat?
An pertinax semper in malo proposito se obfirmet?
ONTINENS et pertinax in hoc uno conveniunt, quod in opinione uterque persistat, sed ille in bona, hic in mala et perversa constare dicitur. Pertinax enim est tenax propositi, et quamvis plerumque est indoctus et agrestis, a sua tamen sententia et falsa opinione aegre distrahitur. Ut ergo se habet audax ad fortem, prodigus ad liberalem, ita se habet pertinax ad continentem hominem. Hinc concluditur quod pertinaces magis affines et cognati sint impotentibus quam castis et moderatis viris, quorum est probe suadenti cedere et connivere. Nam obfirmato animo sic adhaerere opinione, ut ne Ulysse perorante exoreris, pertinaciam morum, non continentiam arguit. Sequitur iam alio conclusio, quod incontinens, parvus aut intemperans non sit perpetuo dicendus qui voluptatem experit, sed is solum qui turpi et obscoena cupiditate ducitur: verbi causa, infirmus stomacho vinum bibis, si ex moderato haustu sequatur ebrietas, inde intemperans dici non debes. Ratio est quia vinum non propter dulcedinem ut ebriosus, sed propter sanitatem ut infirmus sumpseris.
2. DISTINCTIO ![]()
Continens et pertinax differunt, quia: |
|
OPPOSITIO Neoptolemus laudatur in textu,
qui propter voluptatem eandemque honestem non permansit in sententia: ergo continens male definitur is esse qui semper in honesta sententia manet.
RESPONSIO
Considerantur in continente duo: |
|
![]()
Caput x ![]()
An fieri possit ut idem sit prudens et incontinens?
An facilius incontinens ex consuetudine quam incontinens ex natura curetur?
NAXANDRIDES satyricus ille poeta recte incontinetem civitati illi comparavit quae bonas leges condit sed nullis paret.
Ingenium enim et electionem habet quidem impotens, sed nec illud audit, nec hanc (ut decet) sequitur, quippe ut somniantes et furiosi habitum rationis non actum et usum habent, ita incontinentes dormiunt si usum, furunt si affectum spectes. Idem ergo prudens et incontinens nunquam esse potest: est enim prudens semper vir bonus, est mollis improbus et flagitiosus. Sed de hac quaestione antea in secundo capite satis. Altera, nimirum an incontinens ex consuetudine facilius quam ex natura factus sanetur, uno verbo sic discuti et examinari potest. Evenus
gravis et sapiens poeta cecinit,
Consuetudo valet longos mansura per annos,
Illaque naturam, vires si sumpserit, aequat.
Ponderosa quidem veluti moles est mala consuetudo, magisque incontinentis animum quam Antlantis humerum totum coelum deprimit. Caeterum secundum Aristotelem impotens ex consuetudine facilius sanatur quam qui talis est a prava natura. Rationes tradit et quia tam altas radices consuetudo non egerit, et quia citius consuetudo mutatur quam natura. Hinc concludit quod melancholici mollius et dissolutius viventes facilius curentur quia levitate potius quam pravitate peccant, et quia raro propter inconstantiam ingenii in consuetudinem diuturnam incidunt.
2. DISTINCTIO ![]()
Prudens non potest esse incontinens, quia: |
|
|
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
Incontinens ex consuetudine fit duobus modis, vel: |
|
OPPOSITIO CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Prudentis munus et officium proprium est solum praescribere: sed hoc potest incontinens praestare, qui saepe (ut ait philosophus) ingeniosus est: ergo idem prudens et incontinens esse potest.
RESPONSIO Praescribere in natura prudentiae non est solum circumstantias quasi digito aut virgula demonstrare, sed etiam easdem dirigere agereque.
OPPOSITIO CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Nemo est vitiosus a natura: ergo nemo est incontinens a natura. Antecedens est in secundo Ethicorum.
RESPONSIO Incontinentia pro affectu proprie, non pro vitio sumitur.
<DUBIUM CAPITIS>
AN MELANCHOLICI INCONTINENTES FACILLIME CURENTUR?
OPPOSITIO Melancholici sunt pravae opinionis tenacissimi: ergo facillime non curantur.
RESPONSIO
Melancholici sunt vel: |
|
![]()
Caput xj ![]()
An spectet ad moralem philosophum de voluptate et dolore disputare?
An voluptas sit bonum per se?
NA est in hoc brevi capite conclusio opinioque philosophi multiplex de voluptate et dolore. Conclusio est quod officium civilis philosophi sit de voluptate et dolore praecepta tradere. Rationes istius conclusionis tres sunt: prima quia finis ultimus humani generis coniunctus est cum voluptate; secunda, quia omnis virtus humana circa voluptatum et dolorem versatur; postrema quia per voluptatem et dolorem veluti per quaedam signa an actio sit bona vel mala auguramur. Opiniones quoque tres enumerantur: prima eorum qui nullam voluptatem vel per se vel propter aliud in bonis, secunda eorum qui aliquot in malis, ultima eorum qui omnes in bonis esse statuerunt. His positis a definitione, voluptatem nec finem nec bonum per se et vi sua esse contendit, quippe si voluptas sit nihil aliud quam delectabilis veluti pulsus quo natura perfunditur, ut in aedificando nulla artificis actio ipsa domus, ita in progrediendo ad finem nullus motus voluptatis finis aut bonum dicitur.
Qui enim fieri potest ut concupiscentia, quam fugit temperans, quam pueri et belluae sitiunt et persequuntur, aut finis aut boni rationem subeat?
2. DISTINCTIO
Moralis philosophi officium est voluptates et dolores cognoscere propter: |
|
|
Bonum est aut: |
|
OPPOSITIONES CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Voluptas et dolor naturam spectant: ergo a naturali philosopho tractarentur. Antecedens est in septimo libro Physicorum.
RESPONSIO
Considerantur vel: |
|
OPPOSITIO Satis de istis egit philosophus in secundo libro: ergo hic hallucinatur.
RESPONSIO Illic de illis ut de communibus obiectis, hic ut de principiis agit.
<DUBIUM CAPITIS>
AN VOLUPTAS SIT MOTUS DELECTABILIS?
OPPOSITIO Voluptas sub nullo genere motus comprehenditur:
ergo non est motus.
RESPONSIO Motus hic pro affectu sumitur.
![]()
Caput xij ![]()
An sit aliqua absoluta voluptas?
OTUS hic est philosophus in refutatione aliarum opinionum quae in postremo capite de voluptate et dolore movebantur. Sed quoniam ei placet cum illis ludere, mihi placeet ea quae sunt minus necessaria hoc loco rescindere. Summa ergo omnium est quod aliquid sit absolute vel comparate bonum aut malum: absolute bonum est ut virtus, comparate ut post relapsum poenitentia; absolute malum ut feritas, comparate ut febricitantibus lac aut vinum propinare. Quorsum haec? Ut intelligas voluptatem esse bonum casu et fortuito, non per se, et sic refellitur eorum opinio qui nullam voluptatem vel per se vel propter aliud esse voluerunt. Sequuntur aliae distinctiones, quarum prima est quod aliquid sit bonum secundum actum, aliquid secundum habitum, eundemque vel moris, ut est virtus, vel naturae, ut voluptas, quae naturam fovet et conservat; secunda quod sit quaedam voluptas simplex, quae ictu doloris nunquam vulneratur, ut in vere contemplantibus, quaedam composita, quae fellis et doloris amaritudinem admixta habet: illa raro in hac vita, haec saepe et multis contingit. Quibus concessis tertia opinio concidit, quae omnes voluptates in bonis posuit.
2. DISTINCTIO
Absoluta voluptas dicitur, vel quia: |
|
OPPOSITIO Fortis qui est patientissimus doloris tormenta aliquando, res tristes et acerbas ducit: ergo in nullo est absoluta voluptas. Antecedens est in tertio libro Ethicorum.
RESPONSIO
Fortitudo dicitur res tristis: |
|
DUBIUM CAPITIS
AN PRUDENS SEMPER FUGIAT VOLUPTATEM?
Duplex est voluptas: |
|
![]()
Caput xiij ![]()
An voluptas sit summum bonum?
UID tibi nunc vis, philosophe? Voluptatem summum bonum hic putas, quam olim malorum radicem difiniveras? Si bonum est, cur malum? Si malum est, cur bonum, imo cur summum bonum nominas?” Dolor natura iudice est malum. “Quid tum?” Ergo voluptas necessario est bonum? “Fateor.” Si id fatearis, necesse est ut summum bonum esse concedas. “Quid ita?” Quia bono nil melius. “Profecto sophistam agis.” Parum attendis. Siquidem cum voluptatem summum bonum definio, neutiquam foelicitatem humanam intelligo. “Quid aliud?” Certe nil aliud quam voluptatis gradum. “At quis hic voluptatis gradus?” Perpetuus sane pulsus et motus animi constantis in bono. “Vis igitur voluptatem esse summum bonum, id est, inter bonas voluptates animi esse unam in summo gradu optimam, quae perpetuo beatam vitam sequitur?” Rem tenes. “Si sic teipsum explices, nihil absurdi video.” Id ipsum volo. “At dicis voluptatem expeti propter se?” Verum id quoque est respectu naturae quam dolor conterit. “Sed audi, in textu doces neminem beatum esse si eculeo, si fame, si gladio pereat.” Non est negandum si impatientius ista tormenta ferat.
2. DISTINCTIO ![]()
Voluptas dicitur summum bonum trifariam, vel respectu: |
|
OPPOSITIO Omne bonum habet rationem finis: sed voluptas nulla habet rationem finis: ergo nulla voluptas est bona, et per consequens nulla est summum bonum. Maior probatur, quia finis est ipse terminus ad quem, sed voluptas, quae est motus, est in termino a quo, ut aiunt.
RESPONSIO Omne bonum habet rationem finis, si sit per se bonum, aliter per accidens et bonum et finis dicitur.
OPPOSITIO Docet Aristoteles in textu quod voluptas sit finis: ergo rationem finis habere potest.
RESPONSIO Docet quod sit finis non per se, sed respective et comparate.
OPPOSITIO Dolor non est quoddam malum: ergo argumentum illud a contrariis in textu non tenet, scilicet quod voluptas sit bonum. Antecedens probatur, quia officium est iusti dolore malos affligere, officium est amici pro suo amico aliquando dolere.
RESPONSIO
Dolor sumitur vel pro: |
|
![]()
Caput xiiij ![]()
An voluptates corporis magis expetantur quam voluptates animi?
An difficle sit tenere rationem et modum in voluptate?
An Deus una et simplici in perpetuum voluptate perfruatur?
ESTIA multiceps quidem est corporis voluptas, si turma malorum affectuum comitata mentis arcem invaserit. Est ergo huic malo in ipso primo impetu et acie occurrendum. Si diutius tecum ludere patiaris, a portu, ut aiunt, in syrtem incides. Audi philosophum: “difficile est modum et rationem in vino, Venere, epulisque tenere.” Omnes quidem voluptatem expetunt et venantur, sed pauci admodum reperiuntur qui in mediis delitiis rectam rationem audiunt. Sunt, inquit Aristoteles, voluptates quaedam corporis fortuito bonae, sunt etiam necessariae (illas intelligit quae vitam et speciem conservant et tuentur). At in his immodice et sine ordine volutare pecudis potius quam hominis haberi debet. Causae cur istae corporis voluptates magis a nobis expetuntur tria sunt: prima quia dolorem (quem fugit natura) ut medicinae tollunt et diminuunt; secunda quia scintillulis istius affectus magis quam aliis accenditur natura; tertia quia sine voluptate nec species augetur nec conservatur vita. Hinc illud concluditur, quod omnium sit difficillimum rationem et modum in cupiditate tenere. Ratio est quia voluptas ab utero suscepta adeoque nobiscum enutrita naturam veluti captam et captivam tenet. Non tamen una et simplici voluptate quisquam capitur. Est enim satietas rerum omnium. Est unius et eiusdem voluptatis nausea. Lege Aristotelem in textu: “Res (inquit) nulla nos semper eadem delectat, quod non sit natura simplex. Siquidem habet in se quiddam admixtum et dispar, suique dissimile.” Itaque concludit solum Deum una eademque simplicissima voluptate perfrui et gaudere, quippe (ut ait) est eius essentia simplex, una et incommutabilis, cui una simplex et essentialis voluptas sufficit. Ut enim coelum ab eodem puncto in idem volvitur, ita Deum in circumferentia naturae suae, id est in seipso, delectatur. Extra Deum nihil est satis dignum, nihil satis excelsum, nihil satis divinum quo caperetur. Placet tamen ei ex immensa bonitate seipsum nobis in puncto quasi habitantibus sic communicare ut si illo solum delectemur, coelum pro terra, aeternitatem pro isto incolatu et miseria commutemus.
2. DISTINCTIO
Magis expetuntur corporis voluptates, quia: |
|
DISTINCTIO SECUNDA
Difficile est modum tenere in voluptate, quia est: |
|
DISTINCTIO TERTIA
Simplex voluptas est duplex, vel: |
|
3. OPPOSITIO Quaelibet potentia maxime fertur ad suum proprium obiectum: sed bonum animi est proprium obiectum voluntatis: ergo ad bonum animi maxime fertur. Quo concesso, sequitur quod magis voluptatem corporis non expetat, quae est tantum bonum per accidens. Maior est Aristotelis in tertio De Anima. Minor est Aristotelis in tertio Ethicorum capite 4.
RESPONSIO
Voluntas consideratur vel: |
|
OPPOSITIO CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Non est difficile continenti et temperanti voluptatem refraenare: ergo non est difficile modum tenere in delitiis.
RESPONSIO Ratio est fallax, nam ducitur a secundum quid ad simpliciter.
OPPOSITIO CONTRA TERTIAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Deus est secundum Aristotelem primus motor septimo Physicorum : sed primus motor non solum seipso sed etiam infinito motu suae sphaerae delectatur: ergo una, simplici et incommutabili voluptate non fruitur.
RESPONSIO Delectatur ratione, ordine, conservatione omnium quae finxerit. Hinc tamen non sequitur quod una et simplici voluptate non perfruatur, quippe ab illo haec sunt et ad illum rediunt, ita ut recte concludat philosophus Deum solum seipso et propter seipsum delectari. Quem si in contemplatione summi et aeterni boni imitemur, dubium non est quin in illo una, simplci et incommutabili voluptate ipsi nos etiam perfruamur.
LAUS DEO
Perge ad librum octavum