Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.
LIBER SEXTUS ![]()
Caput i An recta ratio bene definiatur?
An medium virtutis sit signum, quod recta ratio intuens nos dirigit?
An vis contemplativa, qua necessaria, a vi discussiva, qua contingentia discimus, genere distinguatur?
UAE sunt viae per quas in navicula istius vitae ad portum verae beatudinis transvehimur: altera voluntatem et bonum, altera intellectum et verum respicit. De prima, id est de voluntate et bono, iam satis diximus, de secunda, id est de intellectu et vero, nunc paucula dicenda veniunt. Hinc futurum speramus ut tam in bono quam in vero animulae nostrae recte instructae Deum, qui est summum bonum et incommutabile verum, discant melius sapere et intentius contemplari. Huc enim omnis meus in praeceptis labor, huc omnis conatus tendit, ut per artes humanas (quae sunt veluti lucentes divinae sapientiae stellulae) caecutientis nostri intellectus tenebra magis illustrentur. Hoc autem accurate tum fiat cum Deo et summo bono et infinito vero per voluntatem et intellectum conemur adhaerere.
2. Sed venio ad Aristotelem, qui in hac secunda via et ducem et comites nobis demonstrat: dux recta ratio est, comites virtutes mentis; illa tenet normam, hae largiuntur palmam; in illa directio, in his perfectio eminet. Est enim recta ratio quasi virtutis linea quae ad medium secundum circumstantiis omnes humanas actiones dirigit. Est quoddam, ut ait philosophus, in theatro huius vitae signum ad quod recta ratio ultro citro flectendo nostra vestigia urget. Nam ut peritus musicus suos nervos tendit et remittit quo fiat concentus, ita recta ratio trahit et retrahit hominem quo rectius in illo confirmetur virtus. Caeterum cum intellectus, qui est subiectum rectae rationis, sit duplex, practicus (ut aiunt) et speculativus, quaestio hoc loco frustra non movetur quae ratio in hoc tractatu potissimum intelligatur. Insinuat philosophus et illam intelligi quae in actione, et hanc quae in in contemplatione ponitur: illam consultationem de contingentibus et futuris, hanc contemplationem de certis rebus ac principiis scientiarum nominat. Quae duo genere (ut ait) differunt, id est modo et officio distinguuntur
4. DISTINCTIO ![]()
Ratio est vel: |
|
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
Signum quod recta ratio in dirigendo intuetur est duplex, vel: |
|
5. DISTINCTIO TERTIAE QUAESTIONIS ![]()
Intellectus practicus et speculativus differunt: |
|
OPPOSITIONES CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Prudentia, ut est in definitione virtutis, circumstantias praescribit: ergo non recte in textu hoc officium rectae rationi ascribitur.
RESPONSIO Prudentia praescribit per rectam rationem.
OPPOSITIO Rectae rationis definitio convenit prudentia. Est enim prudentia moderatrix actionis studiosae secundum circumstantias: ergo male definitur.
RESPONSIO Latius patet recta ratio quam prudentia. Est enim duplex, practica scilicet, quae nos in virtutibus moris cum prudentia; speculativa, quae nos in virtutibus mentis cum sapientia regit.
6. OPPOSITIO CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM ![]()
OPPOSITIO Nullum est omnino medium virtutis: ergo signum rectae rationis nos dirigentis medium virtutis recte non dicitur. Antecedens in 2. libro Ethicorum, ubi virtus ipsa definitur.
RESPONSIO Virtus medium, in medio, et medii coniectatrix seu signum dicitur. Signum autem dicitur non quod non sit medium, sed quia intuentes virtutem, ut signum in intentione, cognoscamus eandum esse medium in actione.
OPPOSITIONES CONTRA TERTIAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Intellectus practicus a speculativo ratione solum distinguitur: ergo male in textu genere distingui et differre dicitur. Antecedens patet in tertio De Anima.
RESPONSIO Ut pater et filius, dominus et servus specie politica differre dicuntur, quamvis specie dialecta non differunt, ita intellectus practicus a speculativo, et ratiocinatio a contemplatione genere hoc loco dicuntur differe, non quod genere differant, sed quod in ordine ad diversa obiecta et fines, officio et ratione distinguantur.
OPPOSITIO Aspectus idem numero existens potest percipere figuram, lumen, colorem, quae natura differunt: ergo multo magis intellectus potest apprehendere obiecta diversi generis, puta necessaria et contingentia, quare minus considerate duae potentiae animi in textu ad haec duo percipienda requiruntur.
RESPONSIO Agens intellectus et patiens, practicus et speculativus dicuntur diversae potentiae, non quod in essentia intellectus differant, sed quod diversa officia sortiantur. Est enim intellectus qui necessaria, est idem qui contingentia discutit, si essentiam spectes. Attamen si modum et rationem spectes diversus appellatur.
![]()
Caput ij ![]()
An sensus, appetitus et intellectus sint tria in animo actionis et veritatis principia?
UM a sensu initium, ab appetitu progressum, ab intellectu terminum et perfectionem omnes artis mentisque virtutes habeant, opportune quidem movetur haec quaestio, an sensus, appetitus et intellectus sint tria in animo actionis et veritatis principia. Duo in hac thesi praecipue considerari velim, ordinem et usum. Ordo est, ut a sensu operatio, ab appetitu actio, ab intellectu veritatis contemplatio fluat; usus est ut per artem, quae a sensu nascitur, Deum creantem; per prudentiam, quae a voluntate proficiscitur, Deum providentem; ut per sapientiam, quae ab intellectu manet, Deum in seipso beatissimum contemplemur. Nam ut parva cum magnis comparemus, opus artis divinam creationem, opus prudentiae divinam administrationem, opus denique sapientiae divinam Dei in seipso comprehensionem imitamur.
2. Haec summa est eorum quae in hoc textu continentur. Veruntamen ut distinctius agantur singula, in quatuor conclusiones distribuenda est haec tractatio. Prima est quod sensus non sit ullius actionis humanae principium, quia belluis inest. Secunda est quod appetitus sit causa recte agendi, si mentis imperio subiiciatur. Nam quam vim habent in mente affirmatio et negatio, si veum et falsum, eandem habent in appetitu adeptio et fuga, si bonum et malum spectes. Tertia est quod moris virtus ab appetitu, quod mentis virtus ab intellectu pendeat. Quarta est, quod virtutem moris praecedat electio, quod virtutem mentis sequatur contemplatio. Cum autem mens sit aut practica aut speculativa, ab illa actionem et prudentiam, ab hac contemplationem et sapientiam procreari concludit philosophus. Hinc illa est distinctio effectionis, actionis et contemplationis: effectio ad artem, actio ad prudentiam, contemplatio ad sapientiam refertur: ab effectione mechanici, ab actione politici, a contemplatione theorici homines dicuntur. Postremo et in his et in illis principatum tenet electio, quae nec praeteritum nec olim factum respicit, quippe nec praeterita revocari possunt nec infecta fieri. Primum in textu probatur exemplo: nam nemo vult Ilium expugnare. Alterum testimonio Agathontis, qui dixit:
Hoc etiam ipse deus solo carere videtur,
Infectum ut faciat quod factum est atque peractum.
In disquisitione veri considerari debent: |
|
3. OPPOSITIO Potentia, affectus, habitus tria in animo actionis statuuntur principia libro 2. Ethicorum : ergo aut hic aut illic minute egisse videtur philosophus.
RESPONSIO Lege illic solutionem huius argumenti. Verbo sic respondere possis illic de principiis boni, hic de principiis veri egisse philosophum.
OPPOSITIO Homo principium suarum actionum in hoc capite et in secundo libro Ethocorum dicitur: ergo sunt plura principa quam haec tria.
RESPONSIO Homo dicitur principium respectu istarum facultatum.
OPPOSITIO Sensus in textu negatur esse actionis principium: ergo non sunt tria.
RESPONSIO
Sensus consideratur vel: |
|
OPPOSITIO Intellectus est subiectum veritatis: ergo non est principium.
RESPONSIO Non tenet ratio: est enim subiectum ut continet, est principium ut ex compositione et divisione rerum eandem elicit. Alii respondent non esse subiectum, nam est in re ut in subectio, est in oratione ut in signo, est in intellectu ut in principio.
4. DUBIUM CAPITIS
UTRUM INTELLECTUS RERUM APPETITUM, VEL APPETITUS INTELLECTUM IN DISQUIRENDA VERITATE SEQUATUR?
In disquirenda veritate spectantur duo: |
|
OPPOSITIO Intellectus est nobilior pars animi quam appetitus: ergo sequi non debet appetitum.
RESPONSIO Argumentum hoc videbis infirmum si distinctionem accurate perpendere et ponderare velis.
![]()
Caput iij ![]()
An sint quinque virtutes mentis?
An scientia eiusque proprietates recte assignentur?
RINCIPIIS iam cognatis humanae veritatis, oracula eiusdem quasi transcurrens per theatrum digito demonstrat philosophus. Oracula appello, quia ab illis omnes contemplationis radii veluti ex tripode Apollinis ortum originemque trahunt. Haec vulgo quinque mentis habitus seu potius virtutes dicuntur, nominatim ars, scientia, prudentia, intelligentia, sapientia, quibusnon aliter a falso discernitur verum quam Lydio lapide
a sciora examinatur aurum. In harum tractatione primum occurrit scientia, cuius non solum vis sed etiam usus hoc loco quaeritur. Aliud enim est scientiam habere, aliud uti, ut ait Plato, quippe studendum non est ut aliis plus scire, sed ut melius et innocentius vivere possimus. Hoc autem agemus si non solum quid verum sit per causas scire, sed etiam per scientiam summo devinciri vero studeamus. In textu de scientia quatuor proponi ab Aristotele video: materiam, essentiam, proprietatem, finem. Materia est, ut ait, certa non anceps, necessaria non contingens, vera non fallax, aeterna non cadens. Essentia est, ut virtus multis demonstrationibus acquisita, ut in Analyticis satis declaratur. Proprietas quadruplex est, prima quod omnis scientia doceri possit, secunda quod omnis scientia ex antecedente cognitione fluat, tertia quod ratiocinatione non inductione constet, postremo quod principiis scientiae credere oporteat. Finis denique est ut incognita pro cognitis, incerta pro certis, falsa pro veris, fortuita pro necessariis in disquirenda veritate non admittamus, utque per hoc verum in rebus, quod est medium, aliud quod est in prima causa summum, infinitum, et aeternum scire et diligere perdiscamus.
2. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS ![]()
Omnis virtus mentis respicit aut: |
|
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
Scientia consideratur duobus modis, vel: |
|
3. OPPOSITIONES CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM ![]()
OPPOSITIO Sententia et solertia inter virtutes mentis postea ab Aristotele enumerantur: ergo sunt plures quam quinque.
RESPONSIO Reducuntur istae ad prudentiam, ut patebit.
OPPOSITIO Nihil in ethicis doceri debet quod nos meliores non redderet: sed virtutes mentis nos meliores non reddunt: ergo in hac scientia tractari non debent. Maior patet, quia finis huius scientiae est summum bonum. Minor constat, quia multi virtutibus mentis pollent qui turpiter et inhoneste vivunt.
RESPONSIO Ut intellectus et voluntas unum animum consistuunt, ita verum et bonum unum finem efficiunt. Quare ut est in essentia animi illarum partium unio, ita in essentia finis horum obiectorum coniuncto esse debet. Respondeo igitur ad argumentum quod hae virtutes intellectus ad bonum voluntatis secundum ethica praecepta ut media quaedam ad suum finem referantur. Hinc ait philosophus quod omnis ars omnisque actio bonum appetat, quare perniciosi speciem istarum virtutum non usum, corticem non fructum habere videntur.
4. OPPOSITIONES CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Scientia satis in primo libro Analyticorum tractatur: ergo otiosa est haec tractatio.
RESPONSIO Illic modus sciendi, hic usus quaeritur.
OPPOSITIO Non aliter hic definitur scientia quam illic, aliae hic non traduntur proprietates quam illic: ergo eodem modo et hic et illic tractatur.
RESPONSO Verum est, sed attende quod hic alius usus insinuetur, nempe quod ad summum bonum referatur.
DUBIUM CAPITIS
UTRUM OBIECTUM SCIENTIAE SIT AETERNUM, INGENITUM, NECESSARIUM?
OPPOSITIO Nihil est vere aeternum praeter Deum: est naturalis scientia de genitis et corruptis: ergo obiectum scientiae non est aeternum, ingenitum et necessarium.
RESPONSIO
Obiectum scientiae consideratur vel: |
|
![]()
Caput iiij ![]()
Utrum ars sit virtus mentis?
RRAS, ignave, imo profecto toto coelo erras qui Athenas sine Musis, qui academiam sine praesidiis artium (quas tantopere contemnis) velis consatre. Quid enim aliud est academia quam excelsa Musarum sedes, quam tutissima bonarum artium navis in qua foeliciter ad portum aeternae veritatis pervehimur, in qua a Syrenum incantante harmonia, a Circes fascinante invidia tuto defendimur?
Si artes ergo, ignave, ab hac navi tollas, omnes vires tollis, ipsa nautarum lumina oculosque tollis: vires, quia sine his spirare non licet; oculos, quia sine his talpa caeciores sumus. Da veniam (bone lector) si quoties de arte loquor toties pro viribus in artium contemptores et corruptores intonem. Eorum enim ignorantiam sequuntur heu nimis multi, quo fit ut vel omnino contemptae iaceant vel saltem in longe minore nunc precio quam olim habeantur. “Te falsum appello, nam florent artes.” Quis tu tandem, qui inter turbas? “Te falsum appello, nam florent artes.” Audio. “Non pudet te ergo mendacem esse?” Si mendax essem, puderet nimis. “Iacere artes dicis, non hoc mendacium?” Si floruissent, hoc non dixissem. “At florent artes.” At ubi quaero? “O homo impudens, non scholas vides?” Videre fateor, audire velim. “Tu quaeris artes, contemnis Christum.” Adoro artes, adoro Christum. “Quid iuvant verbum septem scientiae?” Id probant firmius, id ornant melius. “Quid vero firmius? Quid verbo melius?” Firmius probare dico, esse non dico. “Quid, vis in arte semper moremur?” Nimium non quaero, requiro modum.
2. Sed haec hactenus affectu, non tamen multum ab instituto digressus dixi. Revertor ergo ad philosophum, qui artium alias mechanicas, quarum finis opus, alias liberales, quarum finis est actio esse insinuat. Hinc facta est distinctio inter effectionem et actionem, ut illa opus externum, puta domum, haec opus internum, puta verum eliciat. Hac distinctione tradita, obiectum artis proponitur, quod est res contingens et mutabilis. Non enim tractat ars ea quae stant vel quae eveniunt necessario. Hinc illud Agathonis, quippe “ars fortunam, fortunaque diligit artem.”
Animadvertendum tamen est quod sic fortuna et ars in obiecto conspirent, ut maior sit in hac quam in illa constantia. Nam quamvis effectio artis transeat, conclusio tamen manet firmissima: verbi causa, effectio artis in materiam obiectam fluit, ut edificatio in domum; contemplatio tamen, quae ad hoc opus dirigit, certum et indubitatum praeceptum comprehendit. Si ergo vel materiam artis, quae est mutabilis, vel effectionem, quae est multiplex, consideremus, ars recte quidem assimulatur fortunae. Caeterum si spectemus vel contemplationem, qua dirigitur, vel finem, puta summum bonum, ad quod destinatur, ars et natura certior et fortuna constantior dici debet. Hinc difinitur habitus mentis quo ad faciendum aliquid vera cum ratione dirigimur, cuiusque praeceptis imbuti rectius ad assequendum bonum in hac vita progredimur.
3. <DISTINCTIO> ![]()
Artium alia est: |
![]() |
OPPOSITIO Negat philosophus artem esse virtutem in fine quinti capitis huius libri: ergo non recte hoc loco definitur.
RESPONSIO Intelligit philosophus illic quod non sit virtus moris, non tamen negat esse virtutem mentis.
OPPOSITIO Nulla virtus prohiberi debet, sed quaedam artes prohibentur: ergo ars non est virtus.
RESPONSIO Nullae artes prohibentur ea ratione qua sunt virtutes intellectum ad verum iudicium dirigentes, sed ea ratione qua per fraudem et malitiam hominis ad malos usus pertrahuntur. Hoc autem vitum non est artis, sed hominis.
OPPOSITIO Nemo abuti potest virtute: ergo male respondetur malitiam hominis abuti arte. Antecedens est Aristotelis in Magnis Moralibus.
RESPONSIO Intelligitur illa sententia in virtutibus moris per se, in virtutibus vero mentis, si in actione et opere ad summum bonum referantur.
OPPOSITIO Actio non est artis sed effectio solum: ergo male respondetur arte non posse hominem abuti, si in actione ad summum bonum referatur. Antecedens est in fine huius capitis.
RESPONSIO Illic nomen artis ad mechanicam solum restringitur, hic vero ad liberalem etiam extenditur.
4. <DUBIUM CAPITIS>
UTRUM ACTIO ET EFFECTIO DIFFERANT?
Actio et effectio sumuntur vel: |
|
OPPOSITIO Actio et effectio eadem sunt in praedicamento actionis: ergo non differunt.
RESPONSIO Sunt re eadem, sed ratione differunt. Nam actio immanens aliquando, effectio semper transiens dicitur.
![]()
Caput v ![]()
An prudentia sit virtus intellectualis vel moralis?
An temperantia sit conservatrix prudentiae?
RADATIM ad summum venit philosophus. Nam suo ordine, reliquis tractatis, iam de prudentia, postremo de sapientia disputat. Recte olim Boetius, “doctos quidem multos vidi, prudentes autem perpaucos novi.” Artibus enim multae consecrantur scholae, sed prudentiae, quae multis gradibus omnes excellit artes, nullae. Hinc inveteratum est pene in proverbium, hominem esse probe doctum, sed parum prudentem; multis artibus ornatum, sed simplicem; bonum virum, sed malum magistratum. Non equidem hic inficias eo quin Thales
in eremo diu multumque versatus sit multum sapiens et parum prudens. Sed ista iam aetas requirit certe ut Homerus artem cum prudentia, prudentiam cum providentia ad vitam tutandam quaerat: aliter fortasse, quamvis sit doctus, prae nimia charitate contabescat.
2. Summum huius capitis paucis conclusionibus absolvitur. Prima est quod expediat de prudentia dicere; secunda quod prudentis sit recte consulere; tertia est quod prudens neque de necessariis neque de illis quae fieri non possunt ullo modo deliberet; quarta quod prudentia non sit scientia (est enim illa in contingentibus, haec in necessariis); iterum illa demonstratione, haec coniectura utitur; quinque quod cum arte non concidat: ars enim externum, prudentia internum respicit; ars in opere et effectione, prudentia in consilio et actione cernitur; ars denique solum verum, sed prudentia et verum et bonum intellectum efficit. Est enim prudentia moderatrix morum, est etiam habitus indagandi verum. Hinc in textu definitur bona animi affectio, id est virtus, quae cum vera ratione coniuncta vim habet ad generanda omnia quae ad vitam degendam pertinent. Est enim prudentiae consilium dare, bonum a malo, verum a falso discernere, recte cum aliis versari, perspicere occasiones, verbis solerter, rebus providenter uti, ad omnem consultationem et tempus et diligentiam adhibere, operam et oleum in rebus vanis minusque necessariis non perdere,
quippe duo sunt prudentiae maxime infesta, stultia nimirum et curiositas. Non placet hic tacitus id praeterire quod praeclare hoc loco scribit philosophus, nempe in ulnis et amplexu temperantiae conservari prudentiam. Animus enim corruptus et depravatus perdit ingenium, delitiis mancipatus perdit consilium.
3. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS
Considerari debent in prudentia: |
|
Temperantia est conservatrix prudentiae: |
|
4. OPPOSITIO Prudentia non est in intellectu; ergo prudentia non est virtus intellectus. Antecedens probatur, quia quicquid est in intellectu per oblivionem deleri possit, sed prudentia oblivione deleri non potest, ut habetur in fine huius capitis: ergo non est in intellectu.
RESPONSIO Deleri non posse ait philosophus, non quod non deleatur sed quod propter firmitatem habitus hoc fiat raro et difficulter. Alii respondent deleri non posse respectu obiecti, quod semper et omnibus in quotidiano usu vitae obiicitur, cum aliarum virtutum obiecta sic se non habeant.
OPPOSITIO Obiectum prudentiae est obiectum omnium virtutum moralium: ergo non est distincta virtus. Antecedens patet, quia res agenda obiicitur prudentiae.
RESPONSIO
Res agenda consideratur vel: |
|
OPPOSITIO Moralis philosophia est habitus agendi vera cum ratione circa bona humana: ergo est prudentia.
RESPONSIO Moralis philosophia in genere, prudentiae in specie haec bona tractat.
OPPOSITIO Prudentia (ut est in textu) perficit appetitum in ordine ad bonum: ergo non est mentis virtus, quae perficeret intellectum in ordine ad verum.
RESPONSIO Perficit dirigendo, non eliciendo, actum: nam praescribit quid faciendum sit secundum omnes circumstantias in omni virtute morum.
![]()
Caput vj ![]()
An intelligentia sit virtus mentis?
UONIAM antiquus serpens insidiose sub nomine et praetextu inanis scientiae antram ignorantiam et caecitatem intellecti humano obiicere contendit, necesse est inter alias virtutes mentis intelligentiam connumerare, ne dum veritatem in primis causis principiisque rerum expiscare conemur, atris densisque fumulis in fontem intelligendi sparsis turpiter erremus et decipiamur. Multa sunt in philosophia tracta quae demonstrationibus probantur, de quibus est scientia; multa sunt quae demonstrari non possunt, de quibus est intelligentia. Eo enim usque in indagine veri progressi sunt olim sapientes viri naturae lumine illustrati, donec ad primas causas penetrarunt, quas cum demonstrare non potuerint, publico quasi edicto in suis synodis statuerunt credendum esse in quavis scientia primis principiis. Unde hoc unum ex illis didici, intellectum subiici voluntati, ut aliquando trahatur illis credere qui vi rationis probari non possunt. Tanti aestimarunt profecto hoc ipsum credere insignes philosophi ut hoc loco eorum princeps intelligentiam virtutem credendi principiis esse definiat. Est enim intelligentia habitus flectens mentem firmiter assentiri illis quae demonstrari nequeunt. Hic habitus habentem perficit. Hic habitus opus bonum atque perfectum reddit. Hic habitus intellectum ad summum verum bonumque trahit, ergo est virtus. Trahit autem non ut scientia, quia demonstratione non utitur; non ut ars et prudentia, quia mutabilibus rebus non subiicitur. Subiicitur enim principiis, quae sunt aut cognitionis, quae complexa, vel constitutionis et essentiae, quae simplicia nominantur. Complexa sunt ut axiomata germana cuiusque scientiae, verbi causa, omnia appetere bonum, ab aequali demptis aequalibus relinqui aequale. Simplicia sunt, ut materia, forma, Deus, et his et illis credere et assentiri nos urget intelligentia, non vi demonstrationis a priore per causas, sed vi inductionis a posteriore (ut aiunt) per effecta, quippe effecta primarum causarum intuentes ipsas primas causas esse sine demonstratione credimus.
2. DISTINCTIO ![]()
Intelligentia accipitur aut: |
|
OPPOSITIO Potentia animi est satis efficax ad assentiendum veris principiis per se: ergo non opus est talem virtutem ponere. Antecedens probatur, quia intellectus proprio suo lumine credit hoc esse verum, nempe omne totum esse maius sua parte.
RESPONSIO
Principia sunt aut: |
|
OPPOSITIO Omnis virtus versatur circa difficile: sed intellegentia non versatur circa difficile: ergo non est virtus. Minor probatur, quia nihil est facilius quam credere principia esse.
RESPONSIO Non solum hoc requiritur ut credat, sed illud etiam ut inductione ab effectis probet.
OPPOSITIO Sapientia dicitur in proximo capite intelligentia: ergo ab aliis non distinguitur.
RESPONSIO Sapientia dicitur intelligentia non quod sit, sed quod illam comprehendat et perficiat.
![]()
Caput vij ![]()
An sapientia sit virtus mentis, et an sit scientia et intelligentia?
EC Phydiam, etsi Olympicum Iovem affabre inscupserit, nec Polycletum insignem illum artificem vere sapientem nomino. Vix quidem Thaletem, qui mundum contempsit, vix Anaxagoram, qui magnifico relicto patrimonio coelim elegit, sapientum nomine audeo definire. Fateor equidem in textuhos egregios viros sapientes dici propter summum et divinum aliquid quod in illis luxit. Caeterum cum ab omni labe erroris et ignorantiae liber et immunis debeat esse sapiens, quemvere sapientemin hac vita definiam certe non intelligo. Sed ut in omni ordine graduque rerum id summum et perfectum habetur quod ad optimum proxime accedit, ita is vere sapiens dici potest quo Apollinis sapientiam maxime imitatur. Erravit Plato, at divinus; erravitSocrates, at sapiens dicitur. Divinus ille, quia ut aquila in altum volavit; sapiens hic, quia pro uno Deo cycutam hausit.
2. Est ergo definiente philosopho sapientia rerum divinarum amplissima scientia. Per res divinas propriam materiam, per scientiam contemplationem sapientis intelligo. Hinc etsi cuiuslibet artis perfectio sapientia populariter et vulgo habetur, vera tamen sapentia non est iuxta illud Homeri,
Divinum munere nec fossor, nec durus arator,
Nec sapiens alia ulla nimirum extitit arte.
Is enim solum sapiens, ut ait Seneca,
qui seipso contentus est, quique nil agit quod non debet et quod debet praetermittit nihil. Sed quid ago? Sus Minervam doceo,
asinus lyram tracto: admirari enim possum, demonstrare quidem non possum veram sapientiam. Liceat tamen quaeso (studiose lector) quoniam de moribus nunc scribo, ulcus istius aetatis levius attingere. Ubi est tandem ille Pythagoras qui olim interrogatus a Leontius rege quemnam se profiteretur, non ausus sibi nomen sapientiae vendicare, philosophum respondit? Ubi insignis ille et oraculo Apollinis sapientissimus iudicatus Socrates, qui se hoc unum scire dixit, se nihil scire? Rarae profecto aves
sunt in terra. Quot enim istis temporibus philautia turgidi immaturos fructus fundunt! Quot ova vanitatis conficientes implumes pullos nutriunt! Quot contemnentes verae sapientiae media, se omnia tamen scire, se omnia sapere gloriantur! Cum simus caeci, perspicaces; cum simus talpae, lynceos; cum simus corvi, aquilas; cum simus nubes, lumina; cum simus folia, robora, cum simus nani, Hercules; cum simus Grilli,
Socrates; cum simus omnium infantissimi, nos omnium sapientissimos videri et haberi cupimus. “Quid ita quaeso?” Quid ita quaeris? Quia radix verae sapientiae exaruit, nempe vera humilitas. Vera enim sapientia afficit sed non inflat, non extollit. Qui ergo plus sapit quam oportet non sapiens sed insolens, non doctus sed superbus haberi debet.
3. DISTINCTIO ![]()
De natura sapientiae 4 sunt probabiles opiniones: |
![]() |
OPPOSITIO Sapientia et intelligentia et scientia non destinguitur: ergo male definitur. Antecedens probatur, quia utriusque virtutis nomine in textu appellatur.
RESPONSIO Utriusque nomine appellatur, quia ut excellentior habitus illas comprehendit.
OPPOSITIO Phydias insculptor et Polycletus statuarius dicuntur in textu sapientes: ergo quilibet artifex in sua facultate excellens nomen sapientis mereatur, quod est contra authoritatem philosophi, qui dicit sapientiam esse solum circa res maxime honorabiles.
4. RESPONSIO ![]()
Sapientia conseratur bifariam, vel: |
|
OPPOSITIO Omne maius et excellentius bonum continet minus eiusdem generis: ergo sapientia continet prudentia. Quo concesso videtur Aristoteles non recte Thaletem et Anaxagoram sapientes concludere, eosdem prudentes esse negare.
RESPONSIO Sapientia continet sub se prudentiam ut minus bonum. Non tamen necesse est ut omnis sapiens sit prudens, quia utriusque officia, fines et obiecta differunt.
OPPOSITIO Obiecto non differt a reliquis virtutibus mentis sapientia: ergo non est distincta virtus. Antecedens probatur, quia veritas est obiectum earum omnium.
RESPONSIO
Verum consideratur vel: |
|
|
5. OPPOSITIO Verum est obiectum ipsius mentis: ergo non est obiectum eius virtutis.
RESPONSIO
Verum capitur vel: |
|
![]()
Caput viij ![]()
An civilis scientia et prudentia sint idem habitus?
An recte dividatur prudentia in politicam, oeconomicam, privatam?
EMINI mirum esse debet cur singulis virtutibus mentis suo ordine tractatis alia de prudentia apud philosophum instituatur disceptatio, praesertim cum civilis scientia magis a prudentia quam ab aliis omnibus eiusdem generis dependeat: est enim prudentia moderatrix morum. Verum ne in minus necessariis nimis molestus videar, in sequentibus adiunctis et quasi annexis huius libri brevitatem polliceor. Tractantur in hoc capite praecipue tria: distinctio prudentiae a civili scientia, divisio eiusdem in suas partes, enumeratio eorum quae ad prudentiam necessario requiruntur. Distinguitur prudentia a civili scientia in tribus, nempe in subiecto, obiecto et officio. Subiectum enim moralis philosophiae est voluntas, subiectum vero prudentiae est intellectus. Materia ethices est bonum, obiectum vero prudentiae est verum. Officium proprium moralis scientiae est virtutes definire, officium vero prudentiae est circumstantias praescribere.
2. Divisio prudentiae, quae in secundo loco traditur, est ut alia sit politica quae civitatem, aliae oeconomica quae familiam, alia monastica quae privatum bonum respicit. Hoc autem fit non in definitione virtutis, sed in ordine et forma actionis, quippe non essentiam sed existentiam, non habitum sed actionem, non vim internam sed externum officium virtutis definit et praescribit prudentia. Tertium quod agitur est enumeratio eorum quae ad prudentiam requirantur. Haec ad duo capita revocari possunt, nimirum ad experientiam et iudicium: experientia diuturnitate temporis, iudicium exercitatione efficitur. Hinc in textu adolescentes mathematici et scientes dicuntur, sed physici et prudentes esse negantur. Nam in illis solum ingenium, in aliis vero iudicium requiritur.
DIVISIO PRUDENTIAE EX TEXTU COLLECTA ![]()
Prudentia est vel: |
|
3. OPPOSITIO Prudentia et civilis scientia dicuntur in textu idem animi habitus: ergo non differunt.
RESPONSIO Sunt idem genere, non specie.
OPPOSITIO Idem in genere obiectum tractat prudentia quod tractat civilis scientia: ergo est idem habitus genere. Antecedens probatur, quia bonum civitatis, familiae hominisque privati respicit.
RESPONSIO Respicit ut praescribat, non ut definiat. Modum enim agendi tradit,non habitum.
OPPOSITIO Architectonica prudentia, quae est regis de regno, bellica, quae est ducis de exercitu, enumerantur in textu: ergo sunt plures species prudentiae quam politica, oeconomica et privata.
RESPONSIO Continentur istae species sub politica et civili, ut in textu patet.
OPPOSITIO Si tot sunt species prudentiae, tum plures sunt virtutes cardinales quam quatuor, quod est absurdum.
RESPONSIO Ratio non sequitur, quia prudentia generatim sumpta cardinalis solum dicitur.
OPPOSITIO Prudentia versatur circa universalia, ut antea patet: ergo non debet esse privata, ut hoc loco requiritur.
RESPONSIO Prudentia, quae legum effectrix dicitur, universale obiectum respicit. At monastica, quae proprie hoc loco prudentia dicitur, unius hominis bonum et singulare intuetur.
Caput viiij ![]()
An consultatio sit scientia, opinio vel coniectura?
An sit distincta virtus mentis?
LIUD adiunctum prudentiae est consultatio, de qua in tertio libro satis egerimus, pauca nunc admodum adiicientur. Contendit philosophus in hoc capite bonam consultationem a scientia, ab opinione, a coniectura distinguere: a scientia, quia nemo sciens quaerit: at qui consultat de rebus futuris quaerit et ratiocinatur: ergo consultatio non est scientia; ab opinione, quia opinio est sine ratione et questione: qui enim opinatur non discutit, non quaerit, sed qui deliberat primum quaestionis nodum proponit, tum rationis nutum et praescriptum sequitur. Nam ut linea manum, ita consultatio mentem in rebus incertis dirigit. A coniectura differt, quia coniectura cito colligitur, sed ad consultationem multum temporis et diligentiae adhibetur. Ex his concludit Aristoteles non omnem animi rectitudinem de rebus dubiis esse bonam consultationem, sed eam solum quae de mediis optimis ad honestem finem destinatis instituitur.
2. DISTINCTIO ![]()
Consultatio differt: |
|
OPPOSITIO In tertio libro satis egit philosophus de consultatione: ergo hoc loco nugatur.
RESPONSIO Aliter hic, aliter illic de consultatione agitur. Illic enim secundum Thomam de illa, ut est actio voluntatis, hic vero de illa, ut est habitus intellectus, agitur.
3. OPPOSITIO Consultatio habitus in textu non definitur: ergo de illa ut de habitu non agitur.
RESPONSIO Quamvis nomen habitus aperte in textu non adhibeatur, insinuatur tamen. Est enim bona consultatio (Graecis eubulia dicta) habitus mentis animum inclinans ad prudenter deliberandum, optimumque finem per optima media attingendum.
OPPOSITIO Quandoque ad malum finem bonum consilium datur, ut est in textu: ergo ad optimum finem semper non adhibetur consultatio.
RESPONSIO Quemadmodum in speculativis scientiis ex falsis verum aliquando sequitur, ita in practicis ex malis mediis bonum aliquando contingit propositum. Sed attendendum est quod ad consultationem, de qua hoc loco agitur, duo requirantur, optimorum finium intentio et mediorum non turpium sed honestorum inventio. Non est ergo vera consultatio quae ex malis principiis mediisque nascitur.
OPPOSITIO Finis optatus saepe omittitur, dum diu ac multum de mediis deliberetur: ergo semper diuturnum tempus ad consultationem requiri non debet.
RESPONSIO Ne hoc fiat alia virtus, nempe solertia, a philosopho adiicitur, quae est habitus cito et velociter inveniendi medium. Sed de hac virtute proxima instituitur disputatio.
OPPOSITIO Eubulia, sagitas et sententia sunt virtutes mentis: ergo sunt plures virtutes mentis quam quinque.
RESPONSIO
Virtutes mentis sunt aut: |
|
![]()
Caput x ![]()
An sagacitas sit virtus mentis distincta a prudentia?
OELIX est ingenium quod cito prompteque rerum causas percipit. Acumen saepe ingenii quaero, consilium semper non requiro. Discrimen eminet, cave, nam mora periculum, sagax ingenium salutem adfert. Necesse est aliquando uti consilio, est eiam necessarium aliquando frui ingenio. Ut ergo apud Aristotelem de virtute consilii, ita nunc de virtute ingenii agitur. Haec virtus solertia est, quae definitur habitus quasi praesenti animi quo cito prompteque sine gyro deliberationis optima inveniuntur media. Huic virtuti alia affinis et cognata in textu traditur, nominatum sagacitas, quae definitur habitus mentis inclinans flectensque hominem ad recte iudicium de mediis quae per consilium aut solertiam inveniuntur. Opponitu rhuic virtuti, ut ait Aristoteles, hebetudo ingenii, qua laborantes tardi et quasi asini dicuntur. Quid multis? Hae virtutes, nemple consilium, solertia, sagacitas et sententia, sunt partes et species practicae prudentiae. Est enim prudentiae munus deliberare, quod a consilio; prompte et ingeniose aliquando medium invenire, quod a solertia; recte de mediis inventis iudicare, quod a sagacitate; cum iudicio aequitatis et iustitiae quasi vocem coniungere, quod a sententia habet et mutuatur. Unum autum superest officium, nempe circumstantias in actione cuiusque virtutis praescribere, quod sibi ut proprium et germanum vendicat.
2. DISTINCTIO ![]()
Actus prudentiae sunt quinque: |
|
OPPOSITIO Sagacitas et sententia insunt nobis a natura: ergo non sunt virtutes. Antecedens est Aristotelis in 11. capite.
RESPONSIO Sunt a natura inchoate, non perfecte.
OPPOSITIO Constat prudentia ex istis virtutibus: ergo sunt potius partes quam species prudentiae.
RESPONSIO Constat ut totum univerale, non ut totum integrale. Nam de illis in quaestione naturae praedicatur.
3. OPPOSITIO Sagacitas non est prudentia: ergo non recte docetur quod prudentia de sagacitate praedicetur. Antecedens aperte est in textu huius capitis.
RESPONSIO
Prudentia consideratur vel: |
|
OPPOSITIO Providentia,
circumspectio, docilitas species prudentiae a multis ponuntur: ergo sunt plures.
RESPONSIO Sunt quaedam potentiae, non species. Aliter respondendum est quod ad has species reducantur.
OPPOSITIO Prudentia dividitur in politicam, oeconomicam et privatam, ut in suas species: ergo male dividitur in has species.
RESPONSIO Prudentia est genus, et primum in haec genera dividitur. Tum iterum in has ut in infimas species subdividitur.
![]()
Caput xj ![]()
An sententia sit virtus mentis distincta a prudentia?
T quies motum corporis, ita sententia mentis iudicium claudit. Est enim sententia veluti prudentis anima, quae altior discutit et concludit. Nam ut sapientia diviniora quam scientia in contemplatione rerum, ita sententia maiora quam solertia in actione humana respicit. Sed animadvertendum hic est quod sententia ut comes aequitatis iudicium in defectione legis maxime spectet: verbi causa, iubente lege ut omnis homicida mortis poena mulctetur, prudens serio ac diligenter considerat an forte, an sponte, an ignoranter, an scienter et malitiose sanguinem iste homicida effuderit. Si forte aut ignorante fecisse videatur, continuo aequitatem et sententiam accersit ut illa legis defectum corrigat, ut haec in tanto defectu legis iudicium absolvat. Est enim aequitatis defectionem legis moderare, est munus sententiae litem componere iudiciumque consummare. Hinc definitur habitus mentis quo praediti recte in defectione legis, verum secundum aequitatem de rebus dubiis iudicamus, unde in textu ipsum iudicium aequi bonique viri ab effectu dicitur. Si huius virtutis a reliquis distinctionem quaeras, attende quod duae medium, duae iudicium spectent: medium consultatio et solertia, sed illa diu, haec cito discutit; iudicium sagacitas et sententia, sed illa veluti proponit, haec vero perficit et absolvit.
2. DISTINCTIO ![]()
Sententia sumitur aut: |
|
OPPOSITIO Secundum solertiam probe iudicare dicumur: ergo supervacaneum est sententiam addere. Antecedens probatur in antecedente capite.
RESPONSIO Solertia, ut docuimus, inclinat ad bene iudicandum, sententia vero ipsum absolvit
iudicium. Alii respondent solertiam commune iudicium respicere volente lege, sententiam autem privatam iudicium lege deficiente.
OPPOSITIO Una virtus sufficit ad consultandum: ergo una sufficeret ad iudicandum. Valet argumentum a paribus comparatis.
RESPONSIO Non est par ratio. Nam consultatio est de universis, iudicium autem est de singulis.
OPPOSITIO Virtus est in necessariis, sed in raro contingentibus est sententia: ergo sententia non est virtus. Minor probatur, quia raro contingitut ut iudicium a legibus deficiat, in quo casu solum requiritur sententia.
RESPONSIO Non raro contingit si vel obscuritatem legis vel ignorantiam hominis considerare velis.
![]()
Caput xij ![]()
An sapientia sit virtus divinior et utilior quam prudendia?
An per se expetantur?
An nemo nisi bonus sit prudens?
UEMADMODUM solis splendor omnium reliquorum syderum splendorem superat et obscurat, ita sapientiae lumen omnium reliquarum virtutum serenitatem multis gradibus vincit et excellit. Quae enim corporis cum anima, quae rei mortalis cum aeterna, quae prudentiae cum sapientia fieri potest comparatio? In fronte huius capitis ludit quidem philosophus ultro citroque textis et resolutis argumentis quibus videtur probare nec prudentiam esse utilem, nec sapientiam esse necessariam ad bene beateque vivendum.
2. Sed omissis argumentis ad rem ipsam venio. Primum ergo concludit philosophus sapientiam et prudentiam esse virtutes expetendas propter se. Rationem addit, quia utramque partem animi perficiunt, tam illam quae in contemplatione quam hanc quae in actione cernitur. Secundo probat quod utraque plurimum ad beatitudinem acquirendum conferat: ut enim medicina sanum, ita prudentia foelicem, ut et sanitas ipsa sanum, ita quidem sapientia beatum efficit, quippe illa ut instrumento hac ut principio foelicitatis utimur. Tertio id solum demonstrat quod proponitur, nempe sapientiam esse longe meliorem virtutem quam prudentiam. Si enim subiectum sapientiae spectes, est mens in quiete contemplationis, non in motu actionis posita. Si obiectum proponas, est res divina, aeterna et incommutabilis. Si modum probandi consideres, est in rebus honorificis et necessariis invicta demonstratio. Si finem, est ipsa longe divinissima beatitudo, quae in sempiterna contemplatione primae causae unioneque rerum omnium ad eandem causam ponitur.
3. DISTINCTIO ![]()
Sapientia est virtus excellentior quam prudentia ex parte: |
|
OPPOSITIO Finis prudentiae est bene vivere: sed finis sapientiae est solum scire: ergo prudentia est melior sapientia. Maior est Aristotelis in fine huius capitis, ubi docet prudentem esse necessario bonum virum. Minor est in prooemio decimi libri Metaphysicorum.
RESPONSIO Sapientia sumitur vel pro assensu mentis in praemissis et conclusione demonstrationis, et sic non est melior prudentia; vel pro intuitu primae causae, et sic melior est, non solum quia verum sed etiam quia bonum intellectum reddit. Sapienter enim nemo nisi bonus primam causam ut suam foelicitatem contemplatur. Finis ergo verae sapientiae non est tantum scire sed bene scire, quod in se concludit bene vivere iuxta illud “in malevolam animam non intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccato.”
4. OPPOSITIO In principio huius capitis docet philosophus quod sapientia nulla in re versatur quae beatum facit: ergo ea de causa non est melior.
RESPONSIO Non docet, ut ais, sed dicit; non concludit sed obiicit: est enim obiectio non conclusio.
OPPOSITIO Septimo Politicorum docet prudentiam maxime valere ad foelicitatem: ergo est nobilior virtus.
RESPONSIO Illic politicam foelicitatem intelligit, hic vero theoricam, quae in seipsa vi sua vertitur.
OPPOSITIO Plus prodest civitati prudentia per actionem: ergo est melior quam sapientia.
RESPONSIO Argumentum non tenet, si essentiam et excellentiam virtutis spectes. Neque verum est plus prodesse civitati, cum omnis actio a contemplatione fluat et in illa tandem redeat et resolvatur.
![]()
Caput xiij ![]()
An omnes virtutes morum sint connexae in prudentia?
LTIMA in hoc libro dubitatio est an omnes virtutes morum aurea veluti prudentiae catena devinciantur. Affirmat Aristoteles devinciri. Sed ut hoc dilucidius firmiusque probet, primum ostendit quasdam a natura nobis inesse virtutes, id est, virtutum facultates, ex quibus quasi ex seminibus adhibita industria ipsae virtutes morum enascuntur, quae sunt conservatrices naturae. His positis et praelibatis, nec has nec illas valere quicquam demonstrat, si non sit aliqua virtus mentis, nempe prudentia, quae in omni conatu naturae viam, in omni studio et actione virtutis modum ordinemque praescribat. Quemadmodum enim gravi corpori contingit, ut si moveatur sine aspectu, graviter offendat hoc ipso quod careat aspectu, ita quidem evenit ut caeco quodam impetu ferantur tum naturae tum morum virtutes, si oculo prudentiae non dirigantur. Cuius lumen si accesserit, magna erit in actione distinctio, summaque laudis et virtutis perfectio. Hinc Socratem partim errasse, partim id quod verum est dixisse ait. Nam quod virtutes omnes prudentiam esse putavit, illum errasse, quod autem eas non sine prudentia esse censuerit, praeclare dixisse ait. Quaelibet enim virtus non ipsa prudentia, nulla tamen virtus sine prudentia spirat, quippe ut omnes partes plantae in radice uniuntur, cum tamen quaelibet pars non sit radix ipsa, ita omnes virtutes in prudentia vinciuntur, cum tamen inter se maneant distinctae et separatae. Mirum non est videre multas coniunctas vires in uno animo, multas lineas in uno centro, multas virtutes in una omnium virtutum prima, id est prudentia.
2. Sed ut haec acutius subtiliusque demonstrentur, animadvertendum est prudentiam considerari vel fuse, ut est heroica, vel stricte, ut est distincta virtus. Si primo modo consideretur, nihil aliud est quam universa virtus; si secundo modo, est, ut ante definitur, habitus ex consultatione, solertia, sagacitate et sententia constitutus quo verum in rebus agendis cernitur. In hoc sensu accepta tria praecipue respicit: rectam rationem, multiplicem actionis circumstantiam, mediorum optimorum electionem. Haec tria sunt quasi vincula quibus omnes virtutes prudentiae astringuntur. Est ergo nihil aliud connecti omnes virtutes cum prudentia quam secundum rectae rationis praescriptionem, electionem, et multiplicem circumstantiarum ordinem et decorum agere. Cum ergo nulla alia virtus praeter prudentiam hanc vim et proprietatem habeat, ut actum alterius virtutis eliciat, ut ordinem praescribat, ut medium eligat, ut motum et veluti progressum actionis dirigat, absurdum non est prudentiam veluti centrum in circulo huius vitae ponere, ut omnes lineae virtutum a circumferentia flexae in se desinant et quasi revolvantur. Sunt hic qui tot esse prudentias existimant quot sunt in specie virtutes. Istorum error hinc evenit, quod putarent fieri non posse aliter hunc nexum et unionem virtutum nisi pro circumstantiis cuiuslibet virtutis nova crearetur prudentia, quae novas circumstantias, novasque agendi rationes in qualibet constitueret, quasi vero una virtus ad hoc praestandum non sufficiat. Dux bonus infinitos milites, una prudentia paucas virtutes dirigit. Fateor equidem in singulis actionibus cuiuslibet virtutis prudentem actorem esse, fateor etiam aliam aliamque prudentiam numero huic et illi inhaerere, distinctam vero specie (quod isti contendunt) inesse nego.
3. DISTINCTIO ![]()
Virtutes morum sunt connexae in prudentia quoad: |
|
OPPOSITIO Obedire praecepto virtutis est actus virtutis: sed puer potest obedire virtutis praecepto sine prudentia: ergo potest esse actus virtutis sine prudentia.
RESPONSIO Ut est in puero actus virtutis inchoate, ita est prudentia, quae ad eundem actum producendum sufficit.
OPPOSITIO Multi plebii et infimae conditionis homines liberalitatis actionem saepissime sine prudentiae praescripto faciunt: ergo male demonstratur quod nullius virtutis actus esse possit sine prudentia.
RESPONSIO
Actus liberalitatis fieri potest vel: |
|
OPPOSITIO Prudentia non est ex essentia virtutis moralis: ergo moralis virtus est sine illa. Antecedens probatur, quia una species non est ex essentia alterius.
RESPONSIO
Consideratur virtus vel in: |
|
4. OPPOSITIO Aliae sunt cardinales virtutes praeter prudentiam, ut iustitia, temperantia, fortitudo: ergo probabile est virtutes etiam cum illis copulari.
RESPONSIO Docuimus ante reliquas virtutes iustitiam quasi trutinam, temperantiam quasi habenam, fortitudinem quasi columnam, prudentiam quasi regulam vitae intueri. Hoc autem loco magis uniri prudentiae virtutes dicuntur, quia nec hae nec illae sine prudentia esse possunt.
DUBIUM CAPITIS
UTRUM VIRTUTES INTELLECTUALES NOBILIORES SINT QUAM MORALES?
Hoc dudum resolvitur in capite praecedenti, ubi ostendimus sapientiam multis gradibus dignitatis prudentiam superare. Hoc ergo ad praesens institutum sufficit, si dicamus virtutes intellectus esse nobiliores moralibus, et quia nobilius subiectum, nempe mentem, et quia nobilius obiectum, nempe Deum, et quia nobiliorem finem, nempe aeternam contemplationis quietem, habent.
![]()
Conclusio ![]()
Utrum virtutes in animo separato maneant?
N virtutibus tam mentis quam moris (ut ait Thomas) considerantur duo, materia et forma: materia in illis est propensio seu inclinatio quaedam animae appetentis ad actiones et opera; forma autem est ordo rationis tendens in primam causam. Secundum materiam, ut ait, non manent, quippe non erit concupiscentia, non erit timor, non erit distributio rerum &c., secundum formam vero manebunt pefectissimae. Omnis enim illarum ratio exacte tum dirigetur secundum rationis ordinem et decorum. Erit enim in animo separato prudentia sine erroris metu, erit fortitudo sine timore mali, erit temperantia sine stimulis appetitus, erit sapientia sine ulla ignorantia mentis. Concludit ergo, etsi species et phantasmata corrupto corpore obliterentur, quae hauriuntur a sensibus, remanere tamen puras et immobiles species possibilis intellectus, quia neque interitu subiecti, neque impetu contrarii, neque alio quovis modo concutiuntur. Est enim intellectus immortalis, speciesque in illo altius infixae omnino immutabiles et perpetuae. Si dicas virtutum species non esse ipsas virtutes, indeque concludas virtutes ipsas in animo seiuncto a corpore non manere, respondeo non solum species virtutum sed ipsum ordinem in quo illarum forma cernitur et consistit post mortem in animo elucere.
2. Verumenimvero animadvertendum est ordinem duplicem esse: vel contemplationis ad subiectum, vel actionis ad obiectam materiam. Ille est per reflexum intellectus in seipsum, hic vero fit per motum et quasi transitum in rem externalem; ille post hanc vitam manet, hic cum rebus caducis (in quas transit) tollitur. Quod verum hoc sit quod dicitur hinc liquido constat,
quia virtutes morum non sunt in sensu aut in aliqua corporis potentia quae concidit, sed in animo rationis compote qui a corpore separatus secundum Aristotelem in perpetuum sine ullo essentiae suae lapsu aut labe subsistit. Si ergo virtutes morum sint habitus animi non corporis, id est aeterni subiecti non mortalis, absurdum profecto esse videatur si manente animo nullum virtutis vestigium in eo relinquatur. At dices has morum virtutes in appetitu sensitivo, qui labefactatur cum corpore, reponi, idque confirmas ex ultimo capite primi libri Ethicorum, ubi philosophus idipsum asserit. Si tantum sit tibi otii, illuc reverte, verba philosophi lege, sententiam considera, et ni maxime fallar hunc sensum invenies, quod in appetitu insint virtutes quidem inchoate, at in voluntate proprie et absolute: inchoantur enim in appetitu, perficiuntur in voluntate. Hinc passim in tertio libro virtutes et illarum actiones omnes voluntariae dicuntur. Hinc etiam habitus animi non corporis at appetitus definiuntur.
3. Huc ergo omnia tendunt, ut alienum non esse, vel a sensu Aristotelis, vel a veterum opinione, vel denique ab ipsa veritate existimemus, si morum virtutes secundum formale suum <subiectum> (ut loquuntur) esse in animo separato manere doceamus. Secundum formale suum <subiectum> esse dico, quia sublata materia externa in quam transeunt, immortalis et incommutabilis subsistit anima in qua magis magisque perficiuntur. Nam ut bonae artes cum per sensus externos discuntur sunt quidem rudiores quam in mentem receptae ac elaboratae, ita virtutes morum in appetitu inchoatae lumen quodam habent, in animo vero seiuncto impressae propria luce illustrantur. In eo enim omni vitiorum pestilenti halitu, omnique affectuum contagioso fulmine remoto, non aliter quam radii aeternae sapientiae lucent, et ita sane lucent vel ut sine voce loqui et sine corporis nexu internas et amabliles actiones quasi exercere per species olim conceptas et nunc perfectas videantur.
4. De virtutibus mentis hic nihil ago. Nam de illis constat quod post divortium animi a corpore constanter maneant, cum ad veram contemplationem, quae est propria veluti actio mentis, requirantur. Est tamen et in illis post separationem vis maior et lux (ut ita dicam) longe splendidior et efficacior, quippe in corpore illarum vis retusa est et lux nubeculis multarum perturbationum aliquantulum obscurata. Sed ut dispersis nubibus stellae in serena nocte, ita disruptis veluti catenis corporis virtutes in libera et soluta mente splendent. Tum enim simplex et sincera substantia mentis cernitur, eademque quasi in gyrum rationis versa, non sine incredibili voluptate et desiderio ad circumferentiam primi motoris (cuius imaginem mens nostra gerit) flectitur.
5. DISTINCTIO QUAESTIONIS ![]()
Duplex est essentia virtutis: |
![]() |
OPPOSITIO Morales virtutes teste philosopho sunt in appetitu: sed appetitus perit: ergo virtutes morales pereunt. Maior est Aristoteli in ultimo capite libri primi. Minor probatur, quia appetitus est potentia corporis.
RESPONSIO Sunt in appetitu inchoative, ut aiunt, sed sunt in voluntate perfective. Quare etsi appetitus deficiat, voluntas tamen intellectiva inviolata et inconcussa manet.
OPPOSITIO Morales virtutes solum ad politicum usum inserviunt: sed usus politicus cum hac vita corrumpitur: ergo morales virtutes corrumpuntur. Maior constat ex primo libro capite secundo, ubi docet philosophus quod finis huius scientiae sit actio, non contemplatio.
RESPONSIO Maior vera est si considerentur virtutes morales quoad materiam in quam transeunt, non quoad formam in qua perpetuo conservantur.
6. OPPOSITIO Forma moralis virtutis est in debellandis vitiis et moderandis affectibus: sed vitia et affectus post hanc vitam non sunt: ergo non sunt virtutes morales.
RESPONSIO Non forma sed vis quaedam virtutis in hac pugna cum vitiis et affectibus perspicitur, eademque vis ex parte non simpliciter virtuti convenit, ex parte dico viae non victoriae. Nam in via est pugna, in victoria est quies et perfectio. Haec vero quies tum maxime probatur cum mens separata in seipsam per veram contemplationem vertitur.
OPPOSITIO Ridiculum est ut animi separati fortes aut temperantes dicantur: ergo absurdum est virtutes morum in animis separatis collocare.
RESPONSIO Non magis ridiculum est fortes ac temperantes illos dicere quam eos qui caste et honeste hic vixerint beatos appellare. Nam quamvis externus actus huius vitae clauditur, internus tamen animi habitus retinetur, quippe virtus politicum usum in externis, theoreticum usum in rebus internis habet.
OPPOSITIO Fortitudo ab Aristotele definitur ut periculum, temperantia ut voluptatem, liberalitas ut pecuniam spectet &c.: sed sic solum in hac vita habentur: ergo inanis videtur ista positio quae aeternitatem virtutum defendit.
RESPONSIO Nimis obtundit nos hoc argumentum, nam saepe de obiecto externo et interno, saepe de usu politico et theorico, saepe de natura composita et simplici virtutum moralium diximus. Quamvis ergo definiantur virtutes a philosopho per obiecta externa quoad politicum usum in natura composita, non tamen sequitur quin definiantur per obiecta interna quoad usum theoricum in natura simplici et absoluta, ut patet in libro decimo Ethicorum, ubi simplicem essentiam virtutis et foelicitatis philosophus tradit.
7. OPPOSITIO Ut lux maior minorem obscurat, ita virtus theorica, quae est eminentior, politicam, quae est inferior, tollit: sed virtutes post hanc vitam solum theoricae succedunt: ergo politicae et morales tolluntur.
RESPONSIO Lux maior minorem obscurat quidem, sed non tollit. Fateor ergo post hanc vitam diutius politicas virtutes non dici, ipsas tamen virtutes omnino tolli ac deleri nego. Nam etsi actus et existentia concidat, forma tamen et essentia manet, quae simplex, aeterna et incommutabilis habetur.
OPPOSITIO Beatitudo animi separati in sola contemplatione primae causae consistit: ergo videtur absurdum moris aut mentis virtutes adiicere ut beatiores simus. Antecedens est Aristotelis et in decimo Ethicorum et in 12. Metaphysicorum.
RESPONSIO Etsi omnis beatitudo post hanc vitam a Deo est, id bonum tamen quod dederit perire non sinit. Est enim contra naturam summi boni id quod vere bonum est omnino tollere. In separatione ergo animi a corpore non delentur virtutes sed augentur potius, ut simpliciores ac diviniores factae nos similiores Deo faciant, quem tanquam speculum omnium virtutum tum vere suspicimus et admiramur.
LAUS DEO
Perge ad librum septimum