Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.
LIBER QUARTUS ![]()
Caput i Quid liberalitas? Quae sint eius extrema?
An magis in dando quam in accipiendo versetur?
An avarus sit deterior prodigo?
UCUSQUE per capita veluti per vestigia sequuti sumus Aristotelem. Nunc vero, si quidam audierentur interpretes, vel omnino clauderetur hoc opus, vel saltem contractis velis concluderentur omnia. sunt enim qui axiomata philosophi probant de virtute in genere, eius autem praecepta de virtute in specie non dilaudant. Sunt et alii non contemnendi interpretes qui vasta et nimis oblonga in ea quae sequuntur scriptitarunt glossemata. Nos vero et horum taedium et illorum ocium fugientes ipsum nunc medium tenere pro viribus enitemur. Pergemus ergo cum philosopho, ea solum posthac in singulis capitibus tractaturi themata quae nobis de hac re impensius considerantibus videbuntur necessaria.
2. Disputatum iam est de duabus eximiis virtutibus, quarum altera bilem, altera gulam in nobis moderatur. Ordine nunc alia virtus insignis (manu Caesaris non indigna) seqitur, ipsa nempe liberalitas, qua non aliter manum in divitiis quam temperantia mentem in deliciis dirigit. Haec virtus est qua nulla habetur vel ad nomen propagandum melior, vel ad benevolentiam conciliandam aptior, vel ad inopiam pauperum sublevandam accommodatior, quippe laus, amor, fama portam et arcam liberalis semper reserant et aperiunt. Huc tanquam ad communem civitatis asylum inopes, oppressi, miseri pro auxilio, consilio, solatio convolant. Sed his omissis ad textum venio, in quo quatuor praecipue proponuntur: 1. natura liberalitatis; 2. obiectum; 3. proprietas; 4. extremorum comparatio. Natura eius est ut liberalitis sit habitus inter avaritiam et prodigalitatem positus, quo homo tanquam aurea rationis regula in dandis et accipiendis pecuniis utatur. Per habitum genus, per prodigalitatem et avaritiam vitiorum repugnantiam, per hominem subiectum, per rationis regulam multiplicem circumstantiarum, per dare et accipere duplex liberalis officum, per pecuniam omnem divitiarum affluentiam in hac definitione intelligo. Pecunia enim non solum pro signato nummo accipitur, sed etiam pro omni rerum omnium (quae in commutationem cadunt) supellectile et abundantia. Nam obiectum liberalitatis est pecunia, id est, aurum, argentum, aes, stannum, ager, granum, et quicquid aliud est quod commutantis iustitiae mensuram respicit, quippe hic dicitur liberalis qui nudis vestem, qui famelicis cibum, qui aegrotantibus medicinam dederit.
3. De natura at obiecto liberalitatis satis. Sequitur ut de multiplici proprietate officioque pauca dicamus. Officia liberalis sunt aut communia aut propria. Communia sunt ut dare et accipere. Propria vero, ut raro accipere, rarius autem ab aliis petere, plurimos sibi benignitate devincere, prudenter suarum facultatum rationem habere, in dando maiorem laudem quam in accipiendo acquirere, omnes denique affluentis fortunae Nilos nisi ad beneficiam exercendam contemnere. Quod autem in dando potius quam in accipiendo versetur liberalitas triplici ratione in textu constat: a natura virtutis, a proprio, et ab effectu. A natura, quae magis in agendo quam in patiendo cernitur: sed dare est agere, accipere pati: splendor ergo liberalitatis potius in dando quam in accipiendo cernitur. A proprio, quia proprium virtutis laus est, sed laus maior dantem quam accipientem sequitur. Ab effectu, qui est dilectio, quae pro accepto beneficio danti magis quam accipienti debetur. Recte ergo Ovidius cecinit,
Crede mihi, res est ingeniose dare.
4. Restat nunc in postremo loco extremorum comparatio. Extrema duo sunt, prodigalitas et avaritia. Prodigalitas est, ut ingeniose quidam definit, vas magnum sine fundo, ingens arca sine sera. Omnia enim profundit, reponit nihil. Si apertius agas, prodigalitas est stulta et inconsiderata rerum profusio, quam plerumque inanis gloria, insignis stultitia, magna inopia, sera animi poenitentia sequuntur. Hinc illam describit Aristoteles vitiosum habitum quo depravati omnia sine modo, ordine et ratione exhauriunt. Huic opponitur avaritia, omnium meo quidem iudicio vitiorum Pandora. Est enim (ut ait philosophus) malum insanabile, et inextinguibilis pecuniarum sitis. Istam definit orator esse inordinatum habendi amorem,
qui in appetendo sine fine, in acquirendo sine modo, in retinendo sine iure versatur. Furto enim, usura, rapina, fraude, periurio, mendacio, aliisque sexcentis iniustis modis rapit et corradit omnia. Quare ut nullum vitium deterius est avaritia, ita avaro nihil est scelestius, quippe nihil est magis exercrandum quam adorare pecuniam. Non ergo immerito hoc loco Aristoteles prodigum longe meliorem avaro esse existimat, quia prodigus largiendo prodest multis, avarus nemimi; prodigus aliquando consilio, aliquando necessitate sapit, avarus nunquam; prodigus in dando benignum et liberalem imitatur, avarus portam et manum claudit; prodigum amant multi, avarum ut monstrum detestantur omnes.
|
In liberalitate spectanda sunt quinque: |
|
5. DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS ![]()
|
Liberalitas magis in dando quam in accipiendo cernitur, quia: |
|
DISTINCTIO TERTIAE QUAESTIONIS
|
Prodigus duplex est vel: |
|
5. OPPOSITIO Magnificentia est virtus inter prodigalitatem et avaritiam quae in usu pecuniarum cernitur: ergo aut confunditur cum liberalitate, aut liberalitas probe hoc loco non definitur. Antecedens est Aristotelis in 2. capite huius libri, ubi dicit magnificum esse necessario liberalem. Unde a coniugatis semper magnificentiam esse necessario liberalitatem.
RESPONSIO Supra demonstratum est
magnificentiam et liberalitatem non re sed ratione tantum differre. Magnificentia enim in magnis, liberalitas in parvis sumptibus versatur.
OPPOSITIO Aeque in magnis ac in parvis versatur liberalitas: ergo recte illud discrimen non assignatur. Antecedentia verba sunt circa medium istius capitis.
RESPONSIO
|
Magnum sumitur bifariam, aut: |
|
OPPOSITIO Circa domum, agrum, domiciliaque infinita versatur liberalitas: ergo non solum circa pecuniam ut circa proprium obiectum.
RESPONSIO
|
Pecunia acciptur aut: |
|
6. OPPOSITIO Circa concupiscentiam divitiarum versatur liberalitas: ergo aliud ponendus est obiectum praeter pecuniam.
RESPONSIO
|
Est liberalitatis obiectum duplex: |
|
OPPOSITIO Dare et accipere sunt opposita in hac definitione liberalitatis: ergo mala est definitio. Argumentum est Aristotelis 6. Topicorum.
RESPONSIO Dare et accipere non sunt contraria: accipere enim ita sequitur liberalitatem animi ut optima visio sanitatem oculi.
OPPOSITIO Nulla virtus perdit obiectum suum: sed liberalitas perdit: ergo non est virtus.
RESPONSIO Non perdit, sed impendit, et in rectum usum elargitur.
OPPOSITIO Nulla virtus naturae vi ac propensioni repugnaret, sed potius eandem perficeret: at aliis plura dare qaum sibi retinere naturae vi ac propensioni repugnat: ergo id agere non est omnino liberalitatis, et proinde fallax st textus in quo idipsum proponitur.
RESPONSIO
|
Bona sunt vel: |
|
7. OPPOSITIO Dare et accipere differunt specie: ergo non sunt actus unius virtutis.
RESPONSIO Specie non differunt si secundum circumstantias ex praescripto rectae rationis considerantur. Nam opportune accipere dandi habitum et facultatem conservat.
ARGUMENTA CONTRA TERTIAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Is peior est qui in seipsum quam qui in alios peccat: sed talis est prodigus: ergo prodigus est deterior avaro.
RESPONSIO Avarus gravius in seipsum et in alios peccat quam prodigus: is enim nec sibi nec aliis favet, hic vero sibi per benevolentiam et aliis per pecuniam prodest.
OPPOSITIO Prodigus, qui stultus in textu dicitur, magis opponitur prudentiae quam avaritia: ergo est peior.
RESPONSIO Non minus opponitur avaritia prudentiae ac ipsa prodigalitas. Imo si altius consideres magis rationi ac prudentiae repugnat. Ratio enim et prudentia iubet ut detur et expendatur pecunia.
OPPOSITIO Avaritia in textu malum incurabile dicitur, et ex consequenti non est vituperabile. Quo posito, sequitur quod avarus non sit deterior prodigo, cum sub reprehensionem con cadat.
RESPONSIO
|
Incurabile dicitur duobus modis, vel: |
|
8. DUBIUM IN TEXTU
AN USURA SIT MALUM SUB AVARITIA PER SE?
OPPOSITIO Usus pecuniae, ut ait Aristoteles in 5. libro Ethicorum, est res in commutatione adaequare: ergo consumi non est eius usus, ut hac distinctione docetur.
RESPONSIO Ratio non sequitur: nam etsi commutabiles adaequare sit quidam usus pecuniae, proprius tamen et (ut ita dicam) principalis usus pecuniae est consumptio seu distractio secundum quod in commutationes expenditur, unde illicitum est pro usu eiusdem mutuatae aut consumptae pretium accipere.
OPPOSITIO Nullus contractus voluntarius et commodus est per se malus: sed usura saepe est talis contractus: ergo non est per se malus.
RESPONSIO
|
Voluntarium est vel: |
|
OPPOSITIO Leges permittunt usuram, ergo non est mala per se.
RESPONSIO Aliud est permittere et tolerare, aliud est sancire et approbare. Leges permittunt saepe malum ne maius in civitate periculum sequatur, at non approbant, imo a malo deterrent et dehortantur.
![]()
Caput ij ![]()
Quid magnificentia?
Quae eius opposita?
An pauper possit esse magnificus?
AEC aetas (proh dolor) raro de magnificentia cogitat. Perpauci siquidem nunc sunt dierum qui novas civitatis constituere; pauci qui novas academias propagare; pauci qui sacra templa erigere; pauci qui nova Musarum hospitia ad suam ipsorum famam usumque posterorum extruere cogitent. Quidam olim ruinam Romae tum florentis in re militari prospiciens (non sine animi dolore proculdubio) in has voces prorupit: “Ubi nunc sunt Fabritii? Ubi Decii? Ubi nunc Caesares? Ubi Catones?” Date veniam, se de statu Athenarum iam tacitus mecum repetens hoc unum quaeram: ubi iam sunt Wyckami?
Ubi Waynfleti? Ubi Whiti? Ubi nunc omnes magnifici et illustres viri qui Angliam beatissimam regionem duobus longe augustissimis gymnasiis perbearunt? De quibus olim Coriatus poeta
hoc modo cecinit:
Et duo sunt totum gymnasia nota per orbem,
Oxoniam studiis florens, mihi dulcis alumina,
Regis opus, tuaque illustris, rex Cantaber, aedes,
Magnifice florens sacris academia Musis.
2. Haec sunt vere Corinthia opera.
Haec sunt expressa verae magnificentiae (de qua nunc loquimur) exemplaria. Nam philosophus in textu docet magnificentiam esse magnam liberalitatem, versatam quidem in rebus honorificis, cuiusmodi sunt qui diis adhibentur donaria, apparatus, sacrificia, similiterque ea omnia quae in cultu et religione divina impenduntur, quaeque in republica honestae gloriae causa exhibentur. Quid multis opus est? Magnificentia in subiecto, in obiecto, in modo, in fine cum liberalitate convenit. Circa haec tamen eminentius se gerit, ut veluti ad alta, regia et excelsa volat. Alexander petenti denarium dedit urbem. Magnificus enim dat ille quidem, sed magna; extruit, sed insignia, facit multa, sed dignitate et honore plena. In hoc ergo magnificus a liberali differt, quod ille summum rerum dignitatem, hic mediocrem suorum sumptuum rationem spectat.
3. Pauper itaque qui fortunam semper novercam habuit magnificus esse non potest, quippe tria impediunt: inopia rerum, ignorantia honoris, defectio generosi pectoris. Quia rem non habet, honorem nunquam est assecutus, quia tametsi honorem adeptus esset splendide aut decore propter abiectionem animi non tractaret. Opposita huius virtutis sunt immanis profusio et sordida parsimonia. Immanis profusio, qualis illa fuit Cleopatrae quae Antonio totam Aegyptum uno haustu propinavit. Sordida parsimonia, qualis fuit illa Mydae qui dum inhiavit pecuniae, inedia confectus periit. Magna est profecto in hac aetate auri sacra fames.
Ubique (ut ait poeta),
Creverunt et opes, et opum furiosa libido:
Ei cum possideant plurima plurima plura petunt.
Ubi est illa sympathia et veluti sensus alienae miseriae? Ad portam divitis accedit pauper, at clausam reperit; pulsat saepe, respondet nemo; alta tum voce clamat, continuo his quaesitis oneratur: “quis tu? quid tibi vis? unde venis? quid hic quaeris?” Si respondeat se Homerum esse, mox petuind quid secum duxerit. Si dicat lachrymas, rident; si literas, eludunt; si se nihil divitiarum asportasse fateatur, confestim exprobant,
Cum nihil attuleris, stabis, Homere, foris.
O pestiferam pecuniarum sitim et Stygio veneno infectam parsimoniam! Hanc fugere oportet, si magnificentiam desideras. nam magnificentiae lues odiosa, quam iam descripsimus, est avaritia.
|
Magnificentia est duplex: |
|
4. DISTINCITO SECUNDAE PROPOSITAE QUAESTIONIS
|
Pauper capitur aut pro: |
|
ARGUMENTA CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Liberalitas tenet medium, sed magnificentia excedit liberalitatem, ut est in textu: ergo magnificentia non tenet medium, et ex consequenti non est virtus.
RESPONSIO Magnificentia excedit liberalitatem non quoad essentiam virtutis, sed quoad existentiam ornatus, quippe non est melior, sed cultior et splendidior virtus.
OPPOSITIO Burleus, Buridanus aliique quidem interpretes defendunt magnificentiam specie distingui a liberalitate: ergo male hic defenditur non distingui.
RESPONSIO Amicus Plato, amicus Socrates, magis amica veritas.
5. OPPOSITIO Actus et obiecta liberalitatis et magnificentiae specie differunt: ergo ipsae virtutes specie differunt. Antecedens probatur, quia actus et obiectum magnificentiae sunt in honorabilibus, sed actus et obiectum liberalitatis solum in laudabilibus reponuntur.
RESPONSIO Hoc quidem argumentum est Buridani, sed non cohearet. Nam ut ipsae virtutes secundum magnum et parvum differunt, ita et actus et obiecta virtutum distinguuntur.
OPPOSITIO Si secundum magnum et parvum solum differant, tum liberalitas videretur nihil aliud quam dispositio quaedam ad magnificentiamm: sed hoc est absurdum ponere, cum sit aeque habitus ac ipsa magnificentia: ergo plus quam modo et ratione differunt.
RESPONSIO Maior non tenet. Potest enim esse in re mediocri (qualis est materia liberalitatis) perfecta actio proportioque virtutis.
OPPOSITIO Opposita magnificentiae in reprehensionem non cadunt, ut ait Aristoteles in fine huius capitis; ergo magnificentia non videtur laudabilis.
RESPONSIO
|
Reprehensio extremorum sumitur bifariam, vel: |
|
6. ARGUMENTUM CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM ![]()
OPPOSITIO Pauper potest esse prudens: ergo potest esse magnificus. Argumentum probatur, quia omnes virtutes morales sunt connexae in prudentia, ut habetur 6. Ethicorum.
RESPONSIO Non negatur quin pauper possit esse magnificus quoad habitum, quamvis non sit quoad ornatum virtutis.
DUBIUM CAPITIS
AN MAGNIFICENTIA SIT NOBILIOR LIBERALITATE?
|
Magnificentia est nobilior, propter: |
|
OPPOSITIO
Liberalitas est communius bonum, ergo melius. Argumentum est in 1.5. Ethicorum, est etiam in 3. Topicorum. Antecedens probatur, quia liberalitas (ut ait philosophus in textu) est circa omnes pecuniarum usus, magnificentia vero non est, ut in hoc textu concluditur.
RESPONSIO
|
Una virtus communior alia dicitur vel respectu: |
|
UTRUM FUNDATORES TEMPLORUM ET DONARIORUM IN CULTUM DEI SINT MAGNIFICI?
|
Sunt, respectu: |
|
![]()
Caput iij ![]()
An magnanimitas recte assignetur?
Quae eius opposita?
Quae species?
Quae propria?
NTER heroicas virtutes maxime splendet animi magnitudo, quae vulgo magnanimitas appellatur. Haec non aliter a modestia quam liberalitas a magnificentia differt. Quare ut illae duae se invicem sequuntur, ita harum altera alteram proxime et immediate suo ordine suoque loco sequitur. In hoc tractu, si Aristotelis textum contemplemur, quinque nobis proponi videntur: magnanimitatis distinctio, eiusdem definitio, explicatio oppositorum, proprietatum enumeratio, et quarundam partium insinuatio. Distinctio est quod nomen magnanimitatis accipiatur duobus modus, vel generatim, et sic est omnium virtutum lux et ornamentum, vel speciatim, et sic est optimum tam in prospera quam in adversa fortuna animi subsidium. Primo modo accepta magnanimitas nullam certam ac definitam materiam habet, secundo modo honorem suo iure ut propriam materiam et obiectum vendicat. Est tamen honor duplex, alius internus, qui est foelicitatis praemium, alius externus, qui est magnanimitatis obiectum. Utrumque quaerit, et in hoc appetendo et moderando versatur maxime. Sedet enim magnanimitas veluti in excelso loco, sub cuius pedibus lubricam fortunam quasi captivam et iacentem videas. Ferunt Timotheum illum Atheniensem reti olim cepisse fortunam, unde Fortunatus dicitur. At beatior est longe magnanimus qui non reti illam ut piscam. sed virtutis manu illam ut servam tenet.
2. Quorsum hoc? Ut intelligas magnanimitatis obiectum esse honorem in rota manuque fortunae positum, quo utitur splendide si possideat, quem facile aspernatur si non habeat. Hinc recte definitur magnanimitas moderatrix fortunae, et quasi norma recte appetendi honoris. Quam alias sic describit Aristotles ut sit virtus qua praedita honorem eiusque occasum ferre et moderari possimus. Iterum, si placet, hoc modo: magnanimitas est mediocritas inter pusillanimitatem et elationem animi quae in magnis et summis honoribus acquirendis humanum appetitum dirigit et moderatur. Magnos et summos honores nomino, quia circa parvos et mediocres versatur modestia, quae ab hac virtute secundum magnum et parvum, id est, ratione non re distinguitur.
3. Tertio in loco tractanda sunt magnanimitatis opposita, quae sunt pusillanimitas et elatio animi. Pusillanimitas est quaedam abiectio mentis et inepta voluntatis in fugiendis honoribus defectio. In hoc vitio perpauci offendunt, quippe paucissimis hac tempestate artium stimuli et virtutum praemia, id est, honores offeruntur. Sunt tamen aliqui qui dum sceptrum, id est honorem in theatro gestarent, muscas cum Domitiano insectantur,
de quibus nihil aliud dico quam quod servus Domitiani olim dixisse dicitur. Interrogatus enim is essetne quispiam cum suo domino, respondet ne musca quidem, quippe ille omnes suo reti sustulisset. Quid multis? Vocante nos patria veniendum, offerente virtutis praemium (si digni simus), accipiendum puto. Alterum vitium ex adverso huic respondens elatio enimi et superbia dicitur, quae tantum tumorem in animo efficit ut avidius quam leones praedam fugacem honoris umbram aucupemur. Est enim superbia (si vere definias) caninus appetitus gloriae, qua prosus indigni sumus. Istius comites sunt insolentia, iactantia, ambitio, discordia, seditio, curiositas, et philautia. His malis semel fascinati ad omne facinus et periculum rapimur, modo regno potiamur. Regnum petiiit ambitiosus Caesar, sed praeceps de summo gradu fortonae in ipso senatu cecidit. Alexander regorum helluo totius terrae imperium voluit, ed illum parum veneni sustulit. Regnum inter omnes optavit Aristippus,
sed tenuo filo appensus gladius caput philosophi perturbavit. O quot et quantas hominum strages, quot et quantas civitatum ruinas peperit siticulosa honoris ambitio!
4. Quarto in loco sequitur proprietatum enumeratio. Magnanimitas, quae ab Aristotele respectu modestiae extremum, respectu rationis medium, respectu laudis excelsum, respectu honoris divinum dicitur, multas in textu traditas proprietates habet, quae omnes ad duo quasi capita revocari possunt, nempe ut aliae sint internae, aliae externae. Internae sunt ut modeste et decore honores appetere, heroice in illis acceptis se gerere, inane populi strepitum laudemque comtemnere, suas res gestas non praedicare, rebus secundis non efferri, adversis non deprimi, non recordari iniurias, assentatores et parasitos a se longe abigere, solum a veritate et conscientia in omnibus suis actionibus pendere. Externae sunt ut sit in magnanimi incessu quaedam maiestas, in voce gravitas, in oratione firmitas et constantia. Partes magnanimitatis duae insinuantur, humilitas et patientia. Illa magni viri purpura, haec anchora dici potest. Recte Patricius,
nihil magis summos viros in prosperis decet quam humilitas, nihil magis in adversis consolatur quam patientia. O quam pulchra res est in viris primariis animi submissio! Quam divina res est in illis si mala eveniant dolorum contemptio! Illius fructus est amor populi, huius effectus est honor animi. Amorem illum humilitas, honorem hunc patientia dabit.
5. DISTINCTIO ![]()
|
Magnanimitas sumitur duobus modis, vel: |
|
|
Magnanimitas et modestia habent: |
|
6. OPPOSITIO Quaecunque eadem sunt essentia, distincte non tractarentur: sed magnanimitas et modestia sunt eadem essentia: ergo distincte ab Aristotle non tracterentur.
RESPONSIO
|
Considerantur in eisdem duo, nempe: |
|
OPPOSITIO Nulla virtus virtuti contrariatur: sed magnanimitas virtuti contrariatur, nempe humilitati: ergo magnanimitas non est virtus. Minor patet ex textu, ubi probatur quod magnanimus putet se dignum magnis honoribus aliosque prae se contemnat, at humilis his plane contraria facit.
RESPONSIO
|
In humili considerantur duo, nempe: |
|
OPPOSITIO Omnis virtus est circa bonum, quod est in agente: sed magnanimitas est circa honorem, qui est in honorante et non in honorato: ergo magnanimitas non est virtus.
RESPONSIO
|
Duplex est obiectum magnanimi: |
|
7. OPPOSITIO Magnanimitas circa obiecta aliarum virtutum (uti patet in textu) versatur: ergo non est distincta virtus ab aliis.
RESPONSIO Magnanimitas communiter heroice sumpta circa obiecta fortitudinis, iustitiae et aliarum virtutum versatur, et sic Seneca
in libro de quatuor cardinalibus virtutibus magnanimitatem et fortitudinem confundi docet. At proprie accepta distinguitur, ut supra demonstravimus.
OPPOSITIO Omnis contemptor est malus: est magnanimus est contemptor: ergo malus.
RESPONSIO
|
Contemnimus aut: |
|
OPPOSITIO Verecundia non est in bonis: sed verecundia est in magnanimo, ut patet in textu: ergo magnanimus non est bonus.
RESPONSIO
|
Verecundia sumitur vel pro: |
|
OPPOSITIO Magnanimus non recordatur beneficii accepti, ut est in textu: ergo videtur ingratus.
RESPONSIO Non recordatur ut novum accipiat, sed meminit ut grati animi officium persolvat.
OPPOSITIO Res pulchra potius quam fructuosuas spectat magnanimus: ergo non videtur prudens.
RESPONSIO Res pulchrae respectu magnanimi sunt fructuosae. Aureum enim diadema gemmis pretiosis ornatum caput imperatoris decet.
8. AN ELATIO ANIMI SIT DETERIOR ABIECTIONE? ![]()
OPPOSITIO Qui se abiicit est dignus honore, at qui elato est animo est indignus: ergo abiectio est melior quam elatio, quia abiectus est melior quam elatus.
RESPONSIO Etsi in fine istius capitis Aristotelem contrarium doceat, in eo tamen sensu est intelligendus quod elationem non penitus pro superbia, sed pro immoderata cupiditate honoris accipiat, et sic est melius appetere honorem in republica, ut discas melius vivere, quam omnem honrem fugiendo sordide et ignominiose latitare.
AN MELIUS SIT HONORARE QUAM HONORARE?
|
Honor sumitur vel: |
|
UTRUM MAGNANIMI SIT POTIUS CONTEMNERE QUAM APPETERE HONOREM?
|
Est melius contemnere, quia: |
|
AN MAGNANIMI SIT RECORDARI INIURIAS?
|
Non est, propter: |
|
![]()
Caput iiij ![]()
An modestia recte definiatur?
UI attentius verba philosophi in principio huius capitis de modestia legerit, mecum (ut opinor) de connexione tam modestiae cum magnanimitate quam liberalitatis cum magnificentia consenserit. Verba haec sunt: “Videtur in eo (id est in honore) alia virtus consistere (id est modestia), quae eandem rationem habet ad animi magnitudinem quam habet ad magnificentiam liberalitas. Nam ut utraque (id est tam liberalitas quam modestia) a magnitudine (puta) sumptuum et honorum recedant, nos tamen in rebus mediocribus et parvis recte afficiunt,” quasi diceret ut magnificentia in magnis pecuniis. liberalitas in parvis, ita magnanimitas in magnis honoribus, modestia in parvis versatur. Huc etiam si illud adiiciatur, modestiam eadem sibi opposita cum magnanimitate in hoc textu ab Aristotele constituta habere, probabilis est haec futura opinio quod sit summa huius cum illa in essentia conspiratio. Si enim dispositio et habitus apud dialecticos unam speciem constituant, multo magis modestia et magnanimitas, quae solum in magno et parvo differunt, unam virtutem constituerunt. Ut ergo est idem motus, etsi nunc sit tardior, nunc incitatior, ita est eadem virtus, etsi nunc humilior, nunc excelsior esse videatur. Eadem scilicet est manus expansa et contracta, similiter eadem est virtus mediocris et augusta. Principes ornat magnanimitas, principes etiam numeris omnibus absolutos reddit modestia. Utraque ergo eadem est virtus in eodem subiecto, materia officibusque posita, modo tamen diversa. Quod cum ita sit, mutato nomine, quod modo de magnanimitate idem nunc dictum iri existimandum est.
2. Quare paucis admodum de hac virtute demonstratis ad ea quae sequuntur festinabimus. Est ergo modestia duplex: communis, et sic est ordo decorum observans in omni actione vitae; propria, et sic hoc loco definitur circa mediocres honores laudabilis habitus seu mediocritas, cuius opposita sunt vacuitas honoris et ambitio. Per vacuitatem honoris abiectionem animi, per ambitionem tumidam et inflatam elationem intelligo. In defectione rarissime, in excessu multum nos saepe offendimus. Nam in ambitione esca quaedam est quam capere conantes (non aliter quam aviculae) capti perimus. Est itaque in omni bene instituta republica (si audiamus Platonem) maxime fugienda ambitio, quae est veluti rabida dominandi libido. Hac olim incensus Pyrrhus Epirotarum imperator initurus bellum cum Romanis modeste a Cynia sapiente viro interrogatus quid agere tandem decreverit, “Quid tandem? Romam (inquit) humo adaequabimus.” “Quid tum?” “Italiam devastabimus?” “Quid hinc?” “Siciliam expugnabimus.” “Quid praeterea?” “Iam a Lybia et Carthagine quis abstinebit?” “Nunquid hic apicem impones?” “Neutiquam, quippe Macedoniam, Graecam et reliquas partes mundi oppidatim depopulabimur.” “Subactis his omnibus quid quaeso acturi?” “Triumphandum mediusfidiuset feriandum tunc censeo.” “O Pyrrhe, Pyrrhe,” acclamat Cynias, “ad quae per caedem et sanguinem nos tuos ducis? Sat habes, si his quae habes recte uti didiceris.” Iratus autem rex eoque magis stomachabundus sprevit consilium, bellum gessit, saxo percussus in obsidione civitatis periit. Videte quaeso quam periculosa sit ambitio, quam cito reges et regna evertat. Multi alias cedros ambitionis scandunt, at fractis ramis periculose decidunt. Melius est ex humili racemo uvas colligere quam in summa cedro ad breve tempus non sine iactura gravi vitae triumphare.
3. DISTINCTIO ![]()
|
Modestia est duplex: |
|
|
Voluntaria abiectio sumitur aut pro: |
|
OPPOSITIO Nullus honor est parvus: ergo modestia non est virtus circa parvum honorem versata. Antecedens probatur, quia honor est praemium foelicitatis, et a philosopho dicitur maximum inter omnia bona externa.
RESPONSIO
OPPOSITIO Nullus honor debetur virtuti: ergo circa honorem non versatur modestia. Antecendens est Aristotelis 2. libro Ethicorum, ubi probat virtutis proprium laudari solum.
RESPONSIO Etsi honor ille internus, de quo ante egimus, solum foelicitati debeatur, honor tamen externus virtuti ut materia recte obiicitur.
4. Omni virtus versatur in affectionibus moderandis: sed honor circa quem versatur modestia non est affectio: ergo modestia non est virtus.
RESPONSIO Internum obiectum modestiae est appetentia honoris, externum de quo hoc loco agit philosophus est ipse honor.
OPPOSITIO Modestia apud Senecam et Ciceronem pro ordine decore agendi in omni virtute sumitur: ergo accomodate hic a philosopho non tractatur.
RESPONSIO Modestia ab illis fuse et communiter, ab Aristotle vero stricte et distincte tractatur.
AN LICEAT HONOREM UT MAGISTRATUM APPETERE?
|
Licet, si: |
|
![]()
Caput v ![]()
An mansuetudo seu clementia sit virtus moralis?
T in publico statu civitatis sunt quaedam praelucentes virtutes, verbi gratia, fortitudo, temperantia, liberalitas, magnificentia, magnanimitas et modestia, de quibus iam diximus, iam privato usu humanae vitae aliae sunt, exempli causa, mansuetudo, comitas, et affabilitas, de quibus iam breviter dicturi sumus. Harum prima ab Aristotle in textu clementia dicitur, quae merito affabilitatem comitatemque praecedit, quia magis interna et necessaria esse videtur. Nulla enim omnium virtutum homines hominibus magis conciliat et devincit quam mansuetudo eiusque comes patientia. Inter mansuetudinem et clementiam hoc tamen interest, quod illa iram, haec poenam moderetur. Qui enim iram supprimit mansuetitus, qui poenam diminuit clemens ac mitis dicitur. Mansuetudo ergo est inter iracundiam in defectu nimiamque indulgentiam in excessu optima moderatrix, cuius proprietates sunt quatuor (ut in textu explicatur): iracundiam et odium cohibere, vindictam non appetere, raro, aliquando tamen iuste irasci, nemini iniuriam aut molestiam inferre. Huius extrema sunt iracundia quam invidia, nimia indulgentia quam securitas morumque licentia sequitur. Iracundia est vitium animi quo incensi ad invidiam, malitiam, odium praecipitati sumus. Indulgentia ex adverso est quoque vitium quod nimiam hominum securitatem morumque dissolutionem parit. Ut enim est in illa accensa taeda ad incendium, ita quidem est in hac aperta via ad pernicem, et sicut nimia severitate periclitatur civitas, ita nimia securitate tandem dissolvitur.
2. Athenodorus philosophus ille
rogatus olim ab Augusto Caesare ut aliquod sibi monumentum reliqueret, “hoc (inquit) relinquam, Caesar. Si contigerit te irasci, nihil prius dixeris fecerisque quam 24 literas recitaveris.” Novit hic sapiens iram principis esse unguem leonis, hoc cognomen ergo clementiae ac mansuetudinis Caesari exoptavit. Istius vitii tres species in textu ab Aristotele insinuantur, levis animi concitatio, furor et acerbitas. Prima in biliosis, secunda in melancholicis, tertia in perniciosis cernitur. Prima est brevis furor, secunda est quaedam naturae perversitas, tertia est implacablis, contumax et belluina feritas, qualis fuit illa Neronis qui matrem, praeceptorem
et seipsum occiderit, et ille Astyagis, qui Harpago suum ipsius filium devorandum apposuerit. Recte Ovidius,
Candida pax homines, trux decet ira feras.
3. Sed ut carnifices et Anthropophagi qui humano sanguine delectantur non sunt tolerandi in civitate. Ita rosa sine spina, id est nimia indulgentia sine severitatis virgula in bene administrata republica florere non debet. Formica suum splenem et musca suam bilem habet. Natura docuit irasci, virtus non prohibuit, licet ergo aliquando ense resecare malum, ne pars sincera (ut quidem sapienter ait) in periculum trahatur. Audiant hoc parentes, audiant praeceptores, audiant etiam et principes. Multi patres, praeceptores, Caesares indulgentia nimia et sese et suos perdiderunt. Nam ut navis tuto non regitur sine experti gubernatoris manu, ita domus, scholae, regna necessario ruunt sine disciplinae et severitatis norma, quae impios supplicii metu coercet. Quaere ut aviculas (id est innocentes) cum Xenocrate ab ungue accipitris in sinum admittere aliquando debemus,
ita vultures (id est perniciosos) nunnunquam ad crucem, ad ensem, ad mortem destinare oportet, si nulla reperiatur alia medicina.
4. DISTINCTIO ![]()
|
Mansuetudo est duplex: |
|
OPPOSITIO Comitas est quaedam moderatrix irae, ergo videtur confundi cum mansuetudine.
RESPONSIO
|
Comitatis officium duplex: |
|
5. OPPOSITIO Idem non potest esse obiectum et oppositum: ergo ira non recte assignatur a philosopho utrumque respectu mansuetudinis.
RESPONSIO
|
Ira consideratur bifariam, vel ut est: |
|
OPPOSITIO Nulla defectio est virtus: sed mansuetudo est defectio: ergo non est virtus. Minor videtur probari posse ex textu, ubi dicit philosophus mansuetudinem peccare in eam virtutem quae medium deserit.
RESPONSIO Defectio videtur esse, non quod deficiat a mediocritate rectae rationis, sed quod aliquid detrahat de severitate debitae punitionis.
OPPOSITIO Omnis materia alicuius virtutis est in potestate agentis: sed ira (quae tollit usum rationis) non est in potestate agentis, cum sit naturalis: ergo non est materia mansuetudinis.
RESPONSIO Ut ipsae potentiae rationis ac voluntatis imperio subiiciuntur, ita omnes illarum potentiarum affectus et perturbationes subiici quidem possunt. Licet ergo ira sit affectio naturalis quae usum rationis tollit, si furentius saeviat, rectracta tamen habenis mansuetudinis imperium rationis magis confirmat.
6. DUBIA CAPITIS
UTRUM LICEAT IRASCI?
OPPOSITIO Homo natus est ad alterius subsidium: sed ira est in alterius interitum et excidium (ut ait Seneca):
ergo irasci non licet. Minor probatur a definitione irae, quae est appetitus vindictae.
RESPONSIO Homo homini Deus est, et homo homini daemon. Natus quidem est ad subsidium et non ad perniciem alterius. Ceterum frustra hic affectus irae homini non datur. Irasci ergo licet sed non furere, ulcisci licet sed non desaevire.
UTRUM CLEMENTIA SIT VIRTUS DISTINCTA A MANSUETUDINE?
OPPOSITIO Clementia habet aliud obiectum, aliamque proprietatem a mansuetudine: ergo est virtus distincta. Antecedens probatur, quia clementiae obiectum poena est, proprietas poenam diminuere, obiectum mansuetidunis ira est, proprietas vero iram mitigare.
RESPONSIO
|
Mansuetudo duobus modis consideratur, vel: |
|
UTRUM IRACUNDA ET IRA NATURA DIFFERANT?
OPPOSITIO Iracundia et ira sunt appetitiones vindictae: ergo natura non differunt.
RESPONSIO Fatendum est nomine saepe haec duo confundi, re ipsa tamen differunt. Nam iracundia habitum, ira affectum significat: est enim iracundia veluti praemeditata malitia, est vero ira praeceps animi ad ultionem incitatio.
![]()
Caput vj ![]()
An affablitas sit virtus moralis?
An iocari liceat?
N consuetudine vitae sermonumque ac factorum communione, ne nimiis doloribus aut curis contabesceret natura, saepe adhibenda est delectatio, sed honesta et decora, in qua, ut saepe propter infirmitatem, ita non multum propter vanitatem quae inde sequitur, versari debemus. Hinc assignantur duae ab Aristotle virtutes, affabilitas et comitas, ut dicta et facta nostra aliquando sale festivi ingenii condiantur. Nun sum severus ut Stoicus, non dissolutus ut Epicurus. Non enim tristari studeo cum Catone, nec semper ridere velim cum Democrito. Sed videor mihi audire hoc loco Aristotelem sic affatum: “quid ludis, iuvenis? Cur perdis horam? Temporis iactura non reficitur, laboris omissi naufragium non revocatur.” Quid quaeso? Non licet omnino ludere? “Licet.” Cur ergo intonas? “Modum servandum suadeo, nimium fugiendum doceo.” Quid? Vis ut semper inheimus studiis? “Non, sed ut saepe etiam vacetis iocis.” Iocemur ergo? “Placet, sed in iocis spectari debet tempus breve, nam longius nocet; locus honestus, nam suspectus inficit; modus iustus, nam profusus laedit; licitum iocandi genus, nam iniquum vulnerat; utilis finis, nam malus pervertit omnia.”
2. Unde quaeo haec singula perdiscantur? “Ex nostris praeceptis de affabilitate et comitate traditis.” Quid est affabilitas? Est virtus inter assentationem et contentionem posita, quae in iucunditatibus molestiisque cernitur, quae ex colloquiis hominum oriuntur. Si brevius definire velis, est dulcis Musarum quasi philomela, cuius voce omnes sine offensione capiuntur. Quid interest inter affabilitatem et amicitiam, cui similem hanc esse dicit? Hoc nimirum, quod illa sit sine affectu amoris in eos quibuscum versetur, haec cum nobis et familiaribus tantum congrediatur. Quid est assentatio? Est vitiosus habitus loquendi placentia, vel, si placet, est vitium quo tanquam novo aucupio hominum Gnatonici
sui ventris et commoditatis causa utuntur. Hic assentator est quasi polypus qui se in omnem formam facile convertit. Quid est contentio? Est perversus habitus animi quo morosos, difficiles, et implacabiles reddit. Tales sunt plurimi hodie sub Saturno nati,
qui omnem honestam animi recreationem fugientes aliorum, ut aiunt, levitatem satyrice carpunt et persequuntur. “Licet ergo iocari?” Licet, modo cum Aegyptio sophista
non arbor, non aqua, non fera fias. “At ioci et facetiae saepe offendunt.” Non, si ut prudentia praescripserit adhibeantur. “Estne aliud quod de affabilitate docebis?” Nihil, si probe teneas animo illa quae didiceris.
3. DISTINCTIO ![]()
|
Affabilitatis quatuor sunt praecipue effecta: |
|
|
Adulatio est, ut ait Thomas, in: |
|
OPPOSITIO Voluptas et dolor communia obiecta omnium virtutum dicuntur 2. Ethicorum : ergo proprium obiectum affabilitatis non constituunt, ut in hoc textu requirit Aristoteles.
RESPONSIO Ut voluptas restricta ad gustum et tactum est obiectum temperantiae, ita voluptas restricta ad sermonem est materia affabilitatis. Versatur ergo affabilitas circa voluptatem et tristitiam, non ut genere actionis, sed ut in usu sermonis reperiuntur.
OPPOSITIO Ficta et fuctata est actio affabilis: ergo affabilitas non est virtus. Antecedens probatur, quia affabilis agit quasi amicus cum tamen non sit, ut in textu probatur.
RESPONSIO Ficta non est omnino actio ubi nulla latet dissimulatio, at affabilis non amicitiam sed dulcem morum veluti harmoniam apud omnes profitetur. Delectat enim non quia deligit, sed quia recreatione opus esse prudenter animadvertit.
4. OPPOSITIO Placere hominibus non videtur opus virtutis esse: sed affabilis est placere ominibus, ut patet in textu: ergo affabilitas non est virtus.
RESPONSIO Placere licet, modo non laedas. Honesta enim recreatio est necessaria.
OPPOSITIO Omnis homo est capax cuiusque virtus, cum virtus sit habitus electivus animi: sed mutus homo non est capax affabilitatis, cum in usu sermonis solum consistat: ergo affabilitas non est virtus.
RESPONSIO Internum habitum affabilitatis hominibus mutis non negamus, usum tamen et actum negare cogimur. Alii respondent hanc virtutem non solum in sermonibus sed etiam in actionibus et rebus consistere, in quibus muti se esse affabiles recte ostendant. Nam ut in tragoediis saepe multa mulis spectaculis insinuantur, ita affabilis manus, oculi, aliaeque corporis partes nonnunquam placide multa loquuntur.
OPPOSITIO Omnis virtus est necessaria: sed affabilitas non est necessaria: ergo non est virtus. Minor patet, quia multa contemplatione et solitudine defixi per totam aetatem facetiis non capiuntur.
RESPONSIO
|
Necessitas virtutis consideratur vel: |
|
5. DUBIA CAPITIS
UTRUM AFFABILITAS DUPLEX HABEAT OBIECTUM UT CAETERAE VIRTUTES?
|
Affabilitas duplex obiectum habet: |
|
UTRUM AFFABILITAS DIFFERAT NATURA AB AMICITIA?
|
Differt affabilitas ab amicitia: |
|
OPPOSITIO Omnis distincta virtus habet distincta opposita: sed amicitia non habet distincta opposita ab affabilitate: ergo non est distincta virtus. Minor patet, quia assentatio et contentio utrique opponuntur.
RESPONSIO Opponuntur affabilitate, ut sunt industria elaborati habitus, opponuntur vero amicitiae, ut sunt a natura insiti affectus. Sunt enim morosi, sunt etiam
placidi a natura. Sunt qui usu difficiles, sunt etiam qui arte blandientes fiunt.
![]()
Caput vij ![]()
An veritas recte definiatur?
An mentiri liceat?
NTER affabilitatem et comitatem quaestio de veritate ab Aristotle recte movetur, ut ad eam tanquam ad trutinam utriusque virtutis praecepta dirigantur. Sunt enim dicta affabilis incondita, comisque facta iniucunda, si veritatis purpura non vestiantur. Veritas enim non solum in omni sermone, sed etiam in omni negotio vitae politicae est necessaria. Insidias enim et fraudem tollit, arrogantiam reprimit, prodit mendacem omnem, simultationem et dissimulationem fugat. Huius multiplex est distinctio. Uno enim modo veritas transcendens dicitur, et sic bifariam: vel cohaerens cum rebus, ut est quaedam proprietas entis, vel per subsistens, ut est infinitum et incommutabile bonum ad quod omnia referuntur. Alio modo capitur pro consensu rei et intellectus, unde a veteribus conformitas animi ad rem subiectam definitur. Postremo pro habitu dicendi verum in omni congressu vitae, et sic hoc loco moralis virtus dicitur. Est enim veritas hoc modo accepta virtus inter arrogantiam et dissimulationem posita, quae movet hominem et qualis sit et verbis et factis palam ostendat, quippe verax est (ut ait philosophus in textu) qui vita et oratione ea in se inesse confirmat quae in sunt, nec maiora nec minora. Caeterum animadvertendum hic est veritatem moralem sumi duobus modis, vel stricte quoad personam cui inest, vel fuse quoad materiam in qua versatur. Primo modo sermonem tantum, secundo modo omnem actionem vitae humanae respicit. Non ergo requiritur solum ut verum dicas de his quae in teipso insunt, sed ut sine omni dissimulatione et mendacio de re qualibet ipsam veritatem proferas. Unde respectu utriusque veritas definitur, rectus animi habitus quo quis verum sive affirmando sive negando, omne remota simulatione et dissimulatione, constanter dicit. Veritas enim tum demum apparet maxime cum vera ipsius animi sensa dictis et factis nostris adaequentur.
2. Haec virtus (proh dolor) rara est, et paucis nunc dierum colitur. Quot ficta testamenta! Quot falsa testimonia! Quot insidiosa sophismata! Imo quot mercatores fraudulenti! Quot dissimulatores periuri! Quot hypocritae palliati ubique per forum conscientiae et veritatis volitant, texunt, retexunt, aiunt, negant, tegunt, detegunt! Quid multis? Metiuntur omnia, salutant blande, resalutant saepe, at frontem serenam, mentem fallacem habent. Vetus est illud,
Multis annis iam transactis
Nullis fides est in pactis.
Mel in ore, verba lactis,
Fel in corde, fraus in factis.
Ferunt olim ab Apelle
veritatem graphice depictam fuisse tanquam perpulchram foeminam, simpliciori habitu ut sinceritatem, nudo et defosso pectore ut animi simplicitatem videas. Multi sane istius temporibus simplicem eius aspectum imitantur, at paucissimi defossi et aperti pectoris sinceritatem profitentur: aliud enim ore profertur, aliud mente geritur. Vis scire unde hoc contingit? “Obsequium amicos, veritas odium parit.”
Sed (si audias Senecam) vetus hoc inverte proverbium, nam veritatem fidelis amicitia, obsequium nihil aliud quam odium et dissimulatio sequitur. Tritum id est, “qui nescit dissimulare nescit vivere,” at verum hoc est, nescit vivere qui novit mentiri et dissimulare.
3. Opposita huius virtutis sunt iactantia et dissimulatio: illa excessus, haec quaedam defectio dicitur. Illius tres gradus sunt, mendacium, gloria, lucrum; huius vero duae, fraus et serpentina hypocrisis. Iactator est (ut ait Aristoteles) qui sibi res magnas et praeclaras sumit et vendicat cum non insint. Dissimulator vero contra, nimirum qui negat inesse quae insunt, quique diminuit extenuatque ea quae apparent. Quaeritur hic obiter an mentiri liceat. Respondetur quod in mendace spectanda sit intentio mentis, quae est vel ad damnum alterius, et sic non licet, vel ad usum et officium vitae, et sic (ut ait Thomas) adhibitis quibusdam cautelis et circumstantiis licet. Intelligit vir doctus mendacium fabulosum quod regnat in poetis, et officium, quod in periculis vitae et civitatis cernitur.
DISTINCTIO
|
Veritas est duplex: |
|
OPPOSITIO Nulla virtus moralis est in intellectu: sed veritas est in intellectu, cum sit eius obiectum: ergo veritas non est virtus moralis.
RESPONSIO
|
Veritas sumitur aut: |
|
4. OPPOSITIO Omnis virtus est medium: sed veritas non est medium: ergo veritas non est virtus. Minor probatur, quia non est excessus veritatis. Nemo enim dicendo verum possit excedere.
RESPONSIO Consistit veritas in medio duarum (ut aiunt) falsitatum, quarum altera affirmat id esse quod non est, ut arrogantia, altera negat id esse quod est, ut dissimulatio. Illa dicendo excidit, haec deficit a medio.
OPPOSITIO Ea non sunt opposita quae definiuntur per idem: sed arrogantia et dissimulatio definiuntur per idem, puta mendacium: ergo non sunt opposita veritatis.
RESPONSIO Non est absurdum si opposita definiantur per idem remotum et commune utrique, quale est mendacium respectu istorum oppositorum.
OPPOSITIO Nullum vitium est in bonis: sed dissimulatio est in bonis: ergo non est vitium. Minor probatur in textu per exemplum Socratis, qui dissimulanter dixit “hoc unum scio me nihil scire.”
RESPONSIO Omnis extenuatio personae non est dissimulatio, quae hoc loco intelligitur, sed illa sola quae intentione mali habet.
OPPOSITIO Dissimulatio aliquando arrogantia dicitur: ergo haec non sunt opposita. Antecedens probatur, quia aliquis dissimulando et extenuando se nimium, saepe plus sibi arrogare quam detrahere intendit et conatur.
RESPONSIO
|
Dissimulatio consideratur vel respectu: |
|
5. DUBIA CAPITIS
UTRUM OMNE MENDACIUM SIT TURPE?
OPPOSITIO Textus docet omne mendacium esse malum: ergo sic esse videtur.
RESPONSIO
|
Mendacium est vel: |
|
QUID MENDACIUM? AN MENTIRI LICEAT?
|
Mendacium est falsa vocis vel operis significatio cum intentione fallendi; ideo non est omnino licitum, quia: |
|
6. OPPOSITIO Fabulae poeticae, ironia, dissimulato pro vita hominis aut salute civitatis sunt mendacia: sed haec sunt licita: ergo mendacia sunt licita. Minor probatur, quia fiunt aut recreationis causa aut sine ulla intentione mali.
RESPONSIO Proprie mea quidem sententia ista non sunt mendacia, quia in illis non est intentio fallendi aut nocendi alteri.
AN DICENS VERUM ALIQUANDO MENTIATUR?
|
Dicens verum aliquando videtur posse mentiri, si: |
|
OPPOSITIO Mendacium semper opponitur veritati: ergo nullo modo dicendo verum aliquis mentiri potest.
RESPONSIO Opponitur semper veritati in re cuius respectu non est mendacium, non tamen semper in persona, cuius respectu hoc loco mendacium dicitur. Hominis enim intentio ut sub nomine veritatis alios fallat mendacium efficit.
![]()
Caput viij ![]()
An comitas sit virtus moralis?
T somno vires corporis, ita festivitate ingenii vires animi recreantur. Ludere ergo licet, sed laedere non decet. Est (inquit philosophus) in hac vita aliquid loci relictum quieti, in eaque aliquid ludo conceditur temporis. Recte poeta,
Quod caret alterna requie durabile non est:
Haec reparat vires, fessaque membra levat.
Caeterum ut in iocis ac ludis nulla turpitudinis nota appareat, de comitate (quae est illorum moderatrix) pauca iam traduntur praecepta. Consistit enim haec virtus in iocis et ludis. Attamen summa adhibenda est consideratio temporis, loci, personae: non enim semper, ubivis, et apud quoslibet, sed apud eos quibus grata sunt utendum est, nec nisi ut vitae graves molestiae honesta quadam hilaritate leniantur. Definitur ergo comitas virtus moralis inter scurrilitate et rusticitatem posita, qua praediti decorum in iocis et ludis servamus. Ex hac definitione patet manifeste discrimen inter affabilitatem et comitatem, quas tamen virtutes quidam temere confundunt. Est enim affabilitas inter adulationem et contentionem, est vero comitas inter scurrilitatem et rusticitatem morum; iterum, affabilitas salse dictum, comitas ingeniose hilariterque factum materiam habet: affabiles enim facetias sine dente, comes vero iocos et ludos sine taedio cincinnare student. Facetiae sermonem tantum, ioci et ludi actionem etiam requirunt. Haec verba in descriptione harum virtutum saepe occurrunt: sales, facetiae, lepos, quae etsi videntur esse synonyma, sic tamen a quibusdam distinguuntur ut sales ad ingenium, facetiae ad sermonem, lepos ad habitum corporis referatur.
2. Sed de verbis non contendimus. Obiectum comitatis (ut iam demonstravi) iocus, et finis recreatio; opposita scurrilitas rusticitasque morum. Scurrilitas est insulsa, molesta, nec non saepe odiosa dicacitas, qua ordo, modus et decorum in ludis iocisque pervertuntur. Scurrae enim sunt veluti dicaces histriones, Momi
et sophistae qui ludunt, sed insulse, qui iocos et risum commovent, sed non decore. Caeterum attende: civiles hic ludos, verbi causa comoedias, civiles actores, verbi causa Roscianos,
non accuso. Est enim in illis comitas summaque delectatio, si opportune ac tempestive adhibeantur. Rusticitas (quae ex adverso huic respondet) est vitium, quo quis infectus ab omni festivitate sic abhorret ut nulla ludorum iucunditate demulceri, nulla iocorum suavitate delini possit, sed manet semper agrestis, rusticus et inhumanus, qualis olim fuit Timon Atheniensis ille. Ludus et iocus, quae obiecta huius virtutis ponuntur, sunt omnes actiones ac res delectabiles, quibus oblectamenti causa utimur, quales sunt in stadio contendere, hastam vibrare,
hymnos et psalmos in triumpho canere, cytharis, psalteriis, aliisque id genus rebus nosmetipsos recreare. Ab hoc catalogo rerum omnium obscoenos iocos omnesque illiberales ludos, quales sunt cantus Veneris iactusque alearum, delendos et expungendos censeo. Res enim tales sunt quibus (ut ait Plato) nemo recti uti potest.
3. RESPONSIO
![]()
|
Comitas accipitur aut: |
|
|
Scurrilitas est: |
|
|
Rusticitas est: |
|
4. OPPOSITO Comitas non versatur circa difficile: ergo non est virtus. Antecedens probatur, quia versatur circa ludos, sed ludere non est difficile.
RESPONSIO Ludere est quidem facile, sed ludere ut decet ex praescripto rationis est valde arduum et difficile.
OPPOSITIO Omnis actio virtutis tendit ad beatitudinem: sed ludere, quae est comitatis actio, non tendit: ergo comitas non est virtus. Minor est philosophi 1. libro Ethicorum.
RESPONSIO
|
Aliquid tendit ad beatitudinem vel: |
|
OPPOSITIO Nemo studiosus a ludo vel lusu dicitur: ergo comitas in ludo lusuque posita non videtur esse virtus.
RESPONSIO
|
In ludis spectantur: |
|
OPPOSITIO Nulla virtus offendit: sed comitas aliquando offendit, ut est in textu: ergo non est virtus.
RESPONSIO Offensa est accepta, non data, si vere sit comis qui ludit; vel dicendum est quod, ut amico liceat aliquando obiurgare, ita comi et affabili licet aliquando malos offendere, non tamen acerbe, non invite, non malitiose.
5. <DUBIUM CAPITIS> ![]()
AN LUDI SCENICI SUNT LICITI SET SUB HAEC VIRTUTIS MATERIA CONTENTI?
|
Ludi scenici sunt vel: |
|
OPPOSITIO Quod est indecorum virtutis opus non est: sed in ludo scenico est aliquid indecorum: ergo virtutis opus non est. Minor probatur, quia est non solum indecorum, sed instar monstri, ut vir meretricis habitu ornatus in theatrum prodeat.
RESPONSIO Non est indecorum si eo fiat ut vitia meretricis depingantur: non est enim monstrum vestes sed mores meretricis induere.
6. OPPOSITIO Priscae aetatis patres acerbius contra istos ludos disputarunt: ergo non sunt liciti.
RESPONSIO Simpliciter contra omnes non disputarunt, sed contra illos qui in honorem idolorum celebrati fuerunt. Alii respondent illos contra excessum, non contra usum ludorum disputasse.
OPPOSITIO Iniuriosum nec non contumeliosum est regibus sutores ac infimae conditionis homines illorum purpura, sceptro ac diademate in ludis scenicis ridicule abutentur: ergo decorum in illis non est.
RESPONSIO Ridiculum est quod obiicitur. Nam praeterquam quod hic non agitur de sutoribus sed de viris liberaliter educatis et academicis, hoc responderi potest, minus esse indecorum regem in theatro agere quam regem in tabula depingere. Sed hoc licet, cur ergo illud non placet? Insuper, ut in tabula cognoscitur umbra regis delineari non in contemptum dignitatis, ita in theatro intelligitur expressa imago regis proponi sine iniuria et contumelia imperatoriae maiestatis.
![]()
Caput viiij ![]()
An verecundia sit virtus?
UONIAM pudor vitiorum ad studium et amplexum virtutis requiritur (est enim pudor vitii purpureus quasi splendor ac color virtutis), non incommode de verecundia (qua pudor vitiorum definitur) hoc loco ab Aristotele disputatur. Recte Xenophontem pulchrum, probum iuvenem olim laudavit Socrates, quod purpura virtutis, id est verecundia, suas malas tinxerat. Tum enim res salva est cum bonae indolis puer erubescit, quippe haec hedera naturae veluti in fronte suspensa primitiae sunt futurae virtutis. Verum hic quaeritur an sit ipsa verecundia virtus, an potius aliquis laudabilis animi affectus? Virtutem esse in hoc capite negat Aristoteles, idque probat quinque argumentis, quorum primum ducitur a definition, 2. a tempore, 3. a contrario, 4. a proprio, 5. a subiectio. A definitione hoc modo, nullus metus est virtus: sed verecundia definitur metus: ergo verecundia non est virtus. A tempore, quia virtus omni aetati potest convenire, sed verecundia non convenit. A contrario, quia virtus solum bonis convenit, sed verecundia etiam in malis cadit. A proprio, quia virtus laudatur per se, sed verecundia laudatur fortuito. Postremo a subiecto, quia omnis virtus est voluntaria: sed verecundia non est: ergo verecundia non est virtus.
2. His positis, affectum esse concludit et definit philosophus, quo perculsi timemus notam infamiae ac dedecoris: est enim verecundia, si vere definias, laudabilis affectus inter impudentiam et pavorem constitutus qui timorem dedecoris ex turpi aliqua actione contracti iniicit. Timemus (ut ait Isocrates) umbram peccati, id est dedecus et infamiam, sed ipsam causam dedecoris, id est flagitium et turpitudinem, non timemus. Erubescimus enim si quis nobis obiiciat scelera, sed in perpetrando nullus nos timor remoratur. Attamen quod dat natura accipimus, nam verecundia est laudabile signum futurae probitatis. Huic opponuntur pavor et impudentia, in illo timidum ingenium, in hoc ferreum et quasi adamantinum supercilium cernitur. Est enim pavor vitiosus affectus quo levi aut nulla de causa ad dedecoris metum impellimur. Est vero impudentia ex adverso huic respondens affectus, qui frontem aut omnino tollit aut saltem ita perstringit ut nullo dedecoris metu ad erubescentiam moveatur. Haec labes, haec lues est istis temporibus nostrae iuventutis. Nam (ut gravius nihil dicam) raro nunc invenitur, cui dicat Diogenes, “macte virtute, puer, macte, nam hic est color virtutus.”
|
Verecundia sumitur bifariam pro: |
|
3. OPPOSITIO Timorem sequitur externus pallor: sed verecundiam non sequitur pallor: ergo male definitur verecundia ab Aristotele timor dedecoris.
RESPONSIO
|
Timor bifariam contingit, vel: |
|
OPPOSITIO Laus debetur soli virtuti: sed verecundia et laudabilis: ergo verecundia est laudabilis: ergo verecundia est virtus. Maior est in primo libro Ethicorum, minor in hoc capite.
RESPONSIO Laus debetur soli virtuti simpliciter et per se, per accidens vero et ex consequenti (ut aiunt) mediocribus affectibus etiam attribuitur. Hinc in iuvene verecundiam laudabilem, in sene vero vituperandam esse docet philosophus. Ratio est quia in iuventute signum est virtutis, in senectute argumentum sceleris.
OPPOSITIO Opposita verecundiae sunt vitia, nempe pavor ingenii et impudentia: ergo verecundia est virtus.
RESPONSIO Opposita verecundiae non sunt vitia, si stricte sumantur vitia. Sunt tamen mala quaedam, ut verecundia respectu quodam bonum dicitur.
4. OPPOSITIO Verecundia inesse potest viro probo ac studioso: ergo fallitur Aristoteles in textu. Antecedens probatur libro 3. Ethicorum, ubi probatur quod vir fortis debeat timere infamiam. Sed verecundiam nihil aliud est quam timor infamiae.
RESPONSIO Timor infamiae contingit vel ex commisso malo, et sic non timet nec timere debet vir fortis, vel ex invidia, quae est virtutis comes, et sic timere, id est sive cavere, debet fortis, ne dentes malitiosi sentiat.
OPPOSITIO Magnanimo convenit verecundia, ut expresse docet Aristoteles capite 3 huius libri de magnanimo: ergo viro probo inesse potest verecundia.
RESPONSIO
|
Verecundia sumitur vel: |
|
OPPOSITIO Si magnanimus suis vestibus spoliatus in forum aut theatrum nudus cogatur, spectante corona hominum, erubescit: ergo vere convenit viro probo ac studioso.
RESPONSIO Hae passio in eo non contingit ratione actus turpis sponte designati, quod requiritur in verecundia stricte proprieque sumpta.
5. <DUBIA CAPITIS>
UTRUM VERECUNDIA CONTINGAT EX ALIENIS MALIS?
OPPOSITIO Ad pudorem commoventur aliquando viri fortes cum de vitiis uxorum, filiorum et amicorum audiunt, ergo contingit verecundia ex alienis malis.
RESPONSIO Conceditur quod verecundia communiter sumpta ex alienis malis aliquando oriatur. Proprie vero stricteque accepta nobis ex nostris ipsorum malis oriunda convenit.
UTRUM VERECUNDIA FUSE SUMPTA ALIQUANDO IN BONIS PRAEVENIAT RATIONEM?
|
Verecundia contingit vel ex: |
|
AN VERECUNDIA SIT SENI UTILIS?
OPPOSITIO Pudor vitii est utilis seni: sed verecundia est pudor vitii: ergo est utilis seni. Antecedens probatur, quia revocat senem a turpidine sceleris.
RESPONSIO Non revocat, quia cum senex erubescit, signum est altius infixi sceleris quam quod facile deleri possit. Ratio est quia senes propter tarditatem spiritus non sine facinoris suspicione ad erubescentiam commovetur.
OPPOSITIO Verecundia non est motus voluntatis, sed naturae: ergo potest senibus convenire.
RESPONSIO Fatemur senibus posse convenire, sed flagitiosae senectutis signum quidem, nisi ex magna imbecillitate contigerit esse docemus. Praeterea quamvis verecundia motus naturae non volutatis dicitur, est tamen peccatum voluntarium, a quo ut a causa fluit: at longe turpissimum est senes peccatis obrui et mancipari, cum aestus peccandi in illis extingueretur.
LAUS DEO
Perge ad librum quintum