Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER TERTIUS

Caput i

An triplex sit actio?

An ea quae ob metum maioris mali fiunt, aut propter bonum aliquod, voluntaria sint an involuntaria?
An quis impelli debeat ad malum?
An ignorantia excuset peccatum?

UONIAM vita politica affectus animi actionesque voluntatis respicit ac intuetur, ratio videtur nunc postulare ut quaenam sint principia agendi quaeque genera paucis hoc loco disputetur. Probe enim phlosophantis est non solum res ipsas sed rerum causas perscrutari, quippe ut ex radice non ex cortice plantarum fructus, ita ex causa non ex effectu maximus rerum usus elicitur. Ne ergo in theatro politicae vitae constituti (it imperiti sagittarii) a scopo virtutis aberremus, triplicis hic traditur actionis distinctio, nempe ut alia sit voluntaria, alia violenta, alia mixta et quasi media. Voluntaria est quae intellectu concipitur et imperio voluntatis perficitur, vel, si placet, quae ipsam voluntatem suum principium et causam habet. Voluntas enim in puppi quasi sedens si recta sit in portum, sin minus in ruinam ac perniciem tendit. Hinc qualis sit omnis actio ex bene aut male affecta voluntate facile perspicitur. Violenta actio proxime definitur esse huiusmodi, cuius principium extrinsecus tale existit, cui agens vel patiens renitendo non potest obsistere, ut si quem ventus impulerit in scopulum, aut si hostis potentior aliquem rapiat in periculum. Ille enim Aeolum, hic Martem (etsi totis viribus resistat) superare non potest. Mixta denique aut media actio est quae partim extrinsecus per vim, partim intrinsecus per voluntatem fieri videtur, ut exorta procella in mari, rerum ac fortunarum ex navi eiectio, quae respectu voluntatis voluntaria, respectu tempestatis violenta dicitur. Caeterum hoc genus actionum magis ad voluntatem propter electionem quam ad vim propter impulsionem videtur accedere. Voluntas enim cogi et impelli non potest, est ergo (ut summatim definiam singula) violentum cum vi impellimur, invitum cum moleste movemur, voluntarium cum iucunde allicimur, mixtum denique cum ad utramque partem quasi vacillantes flectimur.
2. Sequitur nunc alia quaestio, nimirum an ea quae ob metum maioris mali fiunt, aut propter bonum aliquod, voluntaria sint an involuntaria. Omnis actio humana (ut iam patet) est aut spontanea, sub qua mixta, aut violenta, sub qua invita analogice continentur. Quaestio haec (ut ait Burleus) de mixta actione vel invita agitatur. Metus enim molestiam parit, bonum voluntatem incitat. Ob metum maioris mali fiunt, exempli causa, ut rerum iactura in tempestate ne immersio, perpetua custodia principis ne hostis invasio fiat. Propter bonum aliquod fiunt, verbi causa, ut mentiri propter lucrum, templum Dianae incendere propter famam. Exemplum Aristotelis in textu est ut si quis tyrannus dominis parentum et liberorum, proponat turpe aliquid faciendum hac lege, ut si faciant incolumes sint ac salvi, sin minus interficiantur. Dubitatio iam est utrum in his ac similibus sponte an inviti agamus. Ut verbo resolvatur quaestio, si metum mali spectes, inviti, si spem et expectationem boni, sponte nos agere existimamus. Est enim in metu quaedam impulsio, est etiam in sperato bono quaedam ad omne facinus aggrediendum dulcis persuasio. Veruntamen aureis literis est mentibus hominum inscribenda illa divina Aristotelis sententia, nempe quod nemo mortalium ad atrox flagitium committendum vel metu maioris mali vel motu insignioris boni impelli debeat, etiamsi exquisitissima tormenta et cruciatus proponantur, imo etsi mors statim crudelissima esse oppetenda. Quare licet sint quaedam mala tristia et luctuosa subeunda aliquando, ut cicutam bibere cum Socrate, mala tamen, turpia et facinorosa nunquam sunt committenda, etsi ferrum minitari, etsi aurum polliceri velit tyrannus. Inepta non est illa vetus distinctio de malo culpae et de malo poenae: illud nemo committere et perpetrare, hoc quispiam subire et sustinere iustis adhibitis circumstantiis debet. Si iubeat Nero Paulum ad ensem, Petrum ad crucem tolli, ferendum est, quia est malum poenae. Si imperet negare Christum, non est ferendum, quia est malum culpae.
3. Postrema huius capitis quaestio discutienda iam venit, an ignorantia excuset peccatum. Cuius appendix est, an ebriosus duplicem mereatur poenam. Extremae dementiae est dicere “non putaram,” at maioris insaniae est post scelus commisum dicere “ignoraveram.” Errare possumus, quia est humanum, ignorare autem non debemus, quia est peccatum. Tam enim abest a venia crassa ignorantia quam distat a virtute magna malitia. Caeterum si peccantem aliquando sequatur dolor (idemque non desperationis, quae est immanis, sed contritionis ac poenitentiae (ut ait in textu philosophus), quae est laudabilis), concessa venia illum trahendum ad bonum, inflicta poena semper non deterrendum esse existimavit Plato. Est itaque ignorantia aut nativa et simplex, ut in mancipiis et servis a natura, quae quodammodo excusat, <aut> est crassa et supina in impiis ac sceleratis, quae non diminuit sed aggravat, non tollit sed auget peccatum. Hinc ebriosum duplicem mereri poenam concludit Aristoteles: unam propter ebrietatem, alteram propter ignorantiam. Nam ut in vino est venenum, ita in voluntaria ignorantia est flagitium, imo ipsa ignorantia est peccatum. Sequitur ergo in calce capitis salutare consilium ut in omni actione vitae singulas circumstantias diligenter consideremus, nempe quid, quis, ubi, quando, quare, quomodo et quorsum. Quis personam, quid rem et modum, ubi et quando locum et tempus, quare causam, quomodo medium ac instrumentum, quorsum denique finem significat. Ex his finem maxime ponderandum suadet philosophus: est enim in fine motus et quies, motus quoniam ad agendum incitat, quies quoniam cum quadam melliflua delectatione omnem actionem claudit et perficit.

DISTINCTIONES ET ARGUMENTA PRIMAE QUAESTIONIS

Principium agendi est duplex:

Externum, idque aut:

Trahens, ut obiectum, sicut vox eloquentis.
Impellens, ut violentum, sicut vis tempestatis.

Internum, idque aut:

Primarium, ut voluntas, cuius obiectum est bonum.
Minus primarium, ut intellectus, cuius obiectum est verum.

Actio dicitur aut:

Violenta, eademque vel:

 

Simpliciter per externum principium, puta procellam.

Ex parte, quae vulgo invita dicitur, et haec est aut:

Per ignorantiam, quae caeco aliquando impetu ad malum pellit.
Per animi perturbationem, qua homo saepe ad suam perniciem veluti tempestate rapitur.

Voluntaria, quae est:

Immediata, quae impediri non potest, ut velle, nolle.
Mediata, quae mediante alia potentia fit, ut loqui et ambulare, et haec impediri potest.

Mixta, quae fit:

Per externam causam, sic violenta.
Per internum motum voluntatis, sic voluntaria dicitur.

4. OPPOSITIO Plura sunt principa actionis quam haec tria quae enumerantur: ergo quaestio male statuitur. Antecedens probatur, quia sensus, appetitus, affectus sunt agendi principia, ut ait philosophus 6. Ethicorum capite 1.
RESPONSIO Actiones a sensu, appetitu et affectu fluentes ad voluntatem tanquam ad primarium principium agendi in homine revocantur. Sensus enim, appetitus et affectus imperio rationis ac voluntatis sceptro subiiciuntur, cum tamen rebelles et contumaces sunt (ut saepe contingit) actiones ab illis profectae quodam respectu sunt violenta, ut furor Herculis, quodam respectu invitae, ut caecus amor iuventutis, quem poenitentia sequitur. Invite enim tum agere dicimur, cum nos egisse poeniteat.
OPPOSITIO Si qua sit actio voluntaria, est actio mali (ad quod ab ipsa natura propensiores sumus): sed actio mali non est voluntaria: ergo nulla actio est voluntaria. Maior constat libro septimo Ethicorum, minor probatur in textu huius capitis, ubi probat philosophus omnes actiones improborum esse involuntarias. Ratio est quia per ignorantiam fiunt. Verba textus haec sunt: “Quod fit imprudentia non est omnino voluntarium,” et paulo post, “ignorant quidem improbi omnes quae facienda sunt, quae fugienda.”
RESPONSIO Omnes actionis virtutum ac vitiorum sunt quidem voluntariae, maxime autem vitiorum, in quae facile naturae veneno infecti dilabimur. Ad rationem vero respondeo duplicem esse ignorantiam, unam purae negationis, alteram male dispositionis: illa non est voluntaria, qua nesciens omnino ruit in malum, haec vero est voluntaria, quia actioni malae praebet assensum. Cum dicit ergo philosophus quod ignorent improbi, intelligit crassam illam ignorantiam malae dispositionis qua fascinati homines contumaciter volunt in tenebris ignorantiae volutare.

DISTINCTIO ET ARGUMENTA DE 2. ET 3. QUAESTIONE

Malum est duplex:

Culpae, ad quod nemo impelli debet vel ob metum maloris mali vel ob spem maioris boni:

Ne fiat scandalum alteri.
Ne fiat periculum sibi.
Ne fiat damnum civitati; qui malum enim perpertrat leges violat et civitati damnum infert, ut est 5. libro Ethicorum capite 4.

Poenae et damni, ad quod et malus per legem et iustus per vim et tyrannidem impelli potest, et aliquando debet.

5. OPPOSITIO Omnia in quibus non est voluntas non sunt voluntaria: sed in actionibus metu factis non est voluntas: ergo actiones metu factae non sunt voluntariae. Minor probatur, quia operatio quae fit ex metu contra voluntatem fieri dicitur. Remoto enim metu non fieret.

RESPONSIO

Consideratur actio vel respectu:

Externi principii impellentis, ut puta tempestatis, et sic ex parte violenta est.
Interni principii, nempe voluntatis et mentis, quae omnem affectum regerent et sic voluntaria dicitur.

OPPOSITIO Iuvenis concupiscentia incensus id agit saepe quod alias immunis a passione non omnino ageret: ergo actio in ipso ardore passionis edita non videtur esse voluntaria.
RESPONSIO Stulte Alcmaeon in caede materna affectum, ridicule Aeschylus in secretis detegendis suam ignorantiam, inepte hodie multi Deum et fortunam accusant cum male egerint. Affectus enim, ignorantia et fortuna actones nostras non reddunt involuntarias, imo magis voluntarias efficiunt, quippe hisce stimulis incitata voluntas pessimum istis malis praebet assensum, quod est proprium opus voluntatis. Quare etsi rediens ad se homo dolere et poenitentia concutiatur quod talia commiserit, in committendo tamen liberatem vel potius licentiam voluntatis impie exercuit.
6. OPPOSITIO Nullum malum spe aut metu fieri potest a voluntate: ergo male statuitur quaestio. Antecedens probatur, quia Deus seu prima causa est forma movens et actus voluntatis, a quo nihil mali fluit.
RESPONSIO Quando ad unum effectum duae causae necessario concurrunt, potest esse defectio in actu ex parte unius et non ex parte alterius. Hoc ergo posito quod ad velle concurrant Deus et voluntas, potest tamen esse defectus ex parte voluntatis, interim ut nulla sit causa mali ex parte divini numinis. Divina enim voluntas semper influens bonum nulla tenetur lege voluntatem ad bonum impellere. Si ergo a recto declinet voluntas, a se non a Deo fluit defectus.
OPPOSITIO Violentum et voluntarium in actionibus non sunt opposita: ergo male dividitur actio in violentam, voluntariam et mixtam. Antecedens patet, quia eiaculatio lapidis sursum est et violentia et voluntaria, sic saltatio.
RESPONSIO Eiaculatio lapidis est violenta et violentaria, sed diverso respectu. Nam respectu lapidis est violenta, respectu hominis est voluntaria. De saltatione dico non esse contra naturam, quia ab intrinseco principio proficiscitur.

DISTINCTIO ET ARGUMENTA DE 4. QUAESTIONE CIRCA IGNORANTIAM

Ignorantia est aut:

Nativa in infantibus et servis a natura, quae quodammodo excusat peccatum, quia non est voluntaria.
Invita in bene valentibus, sed non valentibus scire et operari bonum, ut si quis vinculis apud Turcam detentus fidem religionemque optaret intelligere, tyrannide tamen oppressus non potest, et talis ignorantia excusat errorem.
Crassa seu supina ex adverso in bene potentibus, sed non volentibus scire et operari bonum, et ista ignorantia longe abest ab excusando peccato, nam ipsa est peccatum.

Crassa ignorantia aggravat peccatum, quia fit:

Ex socordia, ut in otiosis.
Ex philautia, ut in superbis.
Ex malitia, ut in desperatis, quorum vox is “scientiam tuarum viarum nolumus.”

7. OPPOSITIO Est aliqua ignorantia mere privativa: ergo illa triplex distincito ignorantiae non est sufficiens.
RESPONSIO Respondendum est privativam ignorantiam aut non omnino ad institutum pertinere, aut (quod magis placet) sub invita ignorantia analogice comprehendi.
OPPOSITIO Natura est mater benigna omnibus, quam si sequamur nunquam a vero aberramus, teste Cicerone: ergo non est nativa ignorantia.
RESPONSIO Natura servum et ignorantiam parit, et tamen est mater omnibus. Nam utile est servo inservire, utile est multis res altas ignorare: aliter civitas, quae est naturae filia, florere et conservari non potest. Verum tamen est quod dicit orator non errare nos, se sequamur naturam. Non errat sapiens, non errat servus, si naturae uterque in suis dotibus obsequatur.

s8. UTRUM BELLUAE ET PUERI AGANT SPONTE?

Voluntarium sumitur bifariam, aut pro:

Actione fluente a principio activo cum cognitione finis perfecta, et sic belluae et pueri non agunt sponte.
Actione fluente a principio activo cum cognitione finis imperfecta, et sic in textu belluae et pueri voluntario agere dicuntur.

AN POTIUS SIT MORIENDUM QUAM TURPE COMMITTENDUM?

Est potius moriendum, quia:

Turpe infamiam post mortem parit: melius est ergo mori pro virtute quam vivere cum ignominia.
Turpe miserum facit: melius est ergo mori cum dignitate quam vivere in servitute peccati; peccatum enim (ut ait philosophus) est quaedam mors et corruptio animi.
Turpe Deum infensum reddit, quia est summum, simplex et incommutabile bonum.

AN OMNE VIOLENTUM SIT INVOLUNTARIUM?

Violentum capitur duobus modis, vel ut:

Opponitur naturali, et sic est tam in rebus inanimatis quam animatis.
Opponitur voluntario, et sic est solum in habentibus propositum; hoc autem modo acceptum est semper involuntarium.

9. AN ALIQUIS ACTUS VOLUNTATIS SIT INVOLUNTARIUS?

Duplex actus voluntatis:

Primarius, qui proxime essentiam voluntatis sequitur, ut velle, nolle, et hoc non cogitur.
Minus primarius, qui alia potentia mediante nascitur, ut loqui et ambulare, et hic aliquando est involuntarias et invita Minerva (ut aiunt) editus.

AN OMNIS ACTIO SIT INVITA QUAM IGNORANTIA EFFICIT?

Non est, nisi per ignorantiam nativam et invitam fiat, quippe per ignorantiam crassam facta est quidem magis voluntaria.

AN ACTIO MIXTA MAGIS VIM QUAM VOLUNTATEM SEQUITUR?

Magis voluntatem sequitur, quia est:

Internum eiusdem principium.
Agens liberum et a nulla omnino necessitate coactum.

AN CONCUPISCENTIA SIT VOLUNTARIA?

Est, propter:

Consensum voluntatis, cum affectu movetur.
Appetitum delectationis, cum voluptate vincitur.

Caput ij

Quid electio, et an sit voluntas, ira, cupiditas, vel opinio?
An omne voluntarium sit eligendum?

UM electio sit omnium humanarum actionum trutina, qua in omni passu vestigioque vitae tanquam norma utimur, cum sine electione palea pro grano, scoria pro auro, umbra pro luce, hoc est malum pro bono sumitur, placuit philosopho electionis tractatum distinctioni actionis annectere. Mores enim (ut est in fronte huius capitis) magis electone quam actione distinguuntur. Est enim electio actio mentis libera et soluta, qua melius in bonis assumitur, et peius in malis dubiisque evitatur, vel (si magis placet) electio est medii quod videtur melius ad finem assequendum per deliberationem antegressam approbatio. Quae etsi tota sit voluntaria, voluntarium tamen quod est latius petet quam electio. Pueri enim et belluae quodammodo voluntatis, non tamen electionis participes habentur.
2. His positis, quaeritur an electio sit voluntas, ira, cupiditas, vel opinio. Voluntas imprimis esse negatur, quia voluntas est finis, electio est mediorum ad finem. Voluntas est saepe eorum quae fieri non possunt, electio est eorum solum quae sunt in nostra potestate. Voluntas denique est potentia, electio vero est quidam actus ipsius voluntatis. Negatur etiam esse aut ira aut cupiditas, quia istis affectibus saepe exaestuant belluae quae electione et consilio non gubernantur. Praeterea cum nihil sit electioni infestius quam cupiditas, nihil consilio magis repugnans quam ira et temeritas, absurdum esset electionem aut iram aut cupiditatem appellare. Postremo quod non sit opinio triplici ratione ex textu probatur: quippe opinio est non entis et entis, at electio est eorum solum quae sunt; iterum opinio est vera vel falsa, at electio bona vel mala. Opinio denique cum quadam formidine, electio vero cum quadam certitudine et cognitione copulatur. Nam ea eligimus quae scimus optima, ea vero opinamur quibus non sine metu assentimur.
3. Si quis urgeat minus consulto moveri hoc modo quaestio, an electio sit voluntas, an sit ira, cupiditas vel opinio, cum nemo sit tam imprudens qui esse fateatur, respondeo cum Borraeo, non vocem sed sensum audiendum esse, qui est an electio sit in omnibus quae voluntate, quae ira, quae cupiditate vel opinione geruntur. Hoc plane insinuat philosophus in calce capitis, ubi omne voluntarium non esse eligendum concludet nisi cum antegressa est deliberatio:

Electio est vel:

Divina, per quam ante mundi fundamenta in Dei filios adoptamur.


Humanita, quae est duplex:

Inchoata ex instinctu naturae, et sic electio in belluis et pueris esse dicitur.


Perfecta, ad quam requiruntur:

Intelllectus, ut principium.
Voluntas, ut subiectum.
Recta ratio, ut medium.
Finis actionis, ut solidum animi non fortunae bonum.

4. OPPOSITIO Deliberatio ordine naturae praecedit electionem; primum enim deliberatur, tum eligitur. Ergo tractatus deliberationis tractatum electionis praecederet..
RESPONSIO Quamvis ordine naturae praecederet, ordine tamen disciplinae sequitur. Hinc enim fit quod finis ante alias causas saepe tractetur, ut in primo Ethicorum patet. Nam ex fine et effectu omnis nostra scientia nascitur. Cum ergo electio sit finis deliberationis, primum in intentione doctrinae proponitur, quamvis ordine et actione naturae sequatur.
OPPOSITIO Electio non solum mediorum sed etiam finis approbatio est: ergo male ad media solum astringitur. Antecedens probatur aurthoritate philosophi lib. i. capite 7, ubi docet alios fines propter aliud, alios propter se expeti, quod fieri non potest si finis sub electione non caderet. Nam sine electione meliorem finem non distinguimus.

RESPONSIO

Electio capitur duobus modis:

Communiter pro quolibet actu voluntatis, et sic illic intelligitur.
Stricte pro actu voluntatis tendentis per certiora media ad finem, et sic proprie hoc loco sumitur.

OPPOSITIO Id eligimus quod scimus esse optimum: sed scimus finem esse optimum: ergo eligimus finem. Maior est Aristotelis in hoc capite.
RESPONSIO Intelligitur philosophus de medio, non de fine, nisi finem medium velis intelligere, quem finem electio ut medium ad ulteriorem assequendum intuetur.
5. OPPOSITIO Concupiscentia hoc loco negatur esse voluntaria: ergo incensus concupiscentia non peccat. Nam omne peccatum est voluntarium.
RESPONSIO Non peccat ex parte affectus, qui est naturalis, sed respectu consensus, qui est voluntarius.
OPPOSITIO Incontinentes et impotentes cupiditate non voluntate, libidine non electione in textu agere dicuntur: ergo omnes actiones virtutum et vitiorum non sunt voluntariae et electivae. Nam incontinentia est vitium, ut probatur 7. Ethicorum.
RESPONSIO Si voluntas et electio stricte sumantur, utriusque obiectum est bonum, et sic neque electione neque voluntate reguntur incontinentes. Si vero fuse et communiter accipiantur, sic bonum et malum utrique obiiciuntur, et hoc modo tam secundum voluntatem quam electionem intemperantes agere dicuntur. Nam ut voluntas in bonam et malam, ita electio in sanam et corruptam divitur: sana mente et consilio boni quae sunt bona eligunt, depravata mente ac iudicio mali malis inescantur.
OPPOSITIO Nulla est affinitas, nulla similitudo inter electionem et illa quatuor a quibus in hoc capite distinguitur: ergo frustra instituitur controversia. Antecedens patet si singula definias: est enim voluntas libera potentia animae, est ira motus animi ad vindictam, est concupiscentia veluti taeda ac fomes animi ad peccatum, est opinio vaga animi de rebus imaginatio per ancipitem assensum, est denique electio mediorum optimorum ad finem assequendum approbatio.
RESPONSIO Conceditur consequens et consequentia. Nam hoc contendit philosophus, ista inter se non omnino confundi. Distinguit tamen quia fuerunt philosophi qui confundi existimarunt.

Caput iij

An omnia cadant in deliberationem?

OMES electionis est diligens et matura in rebus discutiendis deliberatio, cuius fructus sunt recta civitatis gubernatio, optima mediorum electio, suppressio vitiorum, virtutum commendatio, fortunae denique omnisque temeritatis ab arce animi exilium et exterminatio. Fortuna caeca est rerum humanarum domina, at certa est in consilio humanarum actionum anchora. Furit Alexander cum affectum, et floret Alexander cum consilium sequitur: furore percitus Clitum occidit, at consilio munitus rempublicam sapienter gessit. Tragoedias temeritatis quis non videt? Asylum ergo consultationis quis contemnit? Sed philosophum non ago. Quaeritur hoc loco an omnia in deliberationem cadant. Negat philosophus, quia neque stulta, neque certa, neque aeterna, neque naturae et fortunae eventa omnino ad consultationem referuntur. De iis ergo solum consilium capimus quae penes nos sunt, adeoque in nostra potestate sita, quaeque geri et administrari a nobis debent, et sane non haec omnia, sed ea solum quae et percipi ab intellectu et fieri a ratione possunt, quaeque adeo sunt dubia et incerta ut non ad sensum pateant omnibus, sed aliquando sapientibus ancipitem dubitationem adferant. Est ergo deliberatio (si velis definire) nihil aliud quam diligens ac prudens meditatio de rebus futuris, dubiis et contingentibus in nostra potestate positis, qua meliora media eligantur ad optatum finem assequendum. Aliter sic: deliberatio est intenta animi meditatio de rebus futuris in nostra potestate positis quae medium optimum voluntati ac electioni obiicit. Nam ut per electionem assumitur, ita per deliberationem discutitur et demonstratur actionis medium.
2. Hinc nascitur inter utrumque quaedam distinctio, quia electio est actus voluntatis, deliberatio vero mentis; electio certa, consultatio dubia; electio consilium sequitur, consultatio electioni praemittitur. Primum enim consilio, mature tum opus est facto, quippe dico deliberandum esse diu quid est faciendum semel. Nam aliter sero sequitur vox illa poenitentis, “taedet.” Ancillantur deliberationi virtutes istae, prudentia, solertia, providentia: prudentia ut omnem stultitiam, solertia ut omnem obtusitatem, providentia ut omnem temeritatem et affectum in deliberando fugiamus. Non enim stulti sed prudentes, non tardi sed sagaces, non improvidi consultares, ac vigilantes belle consilium capere dicuntur. Hinc homo qui recte consulit principium et norma suarum actionum definitur: principium respectu voluntatis, quae causa agendi, norma respectu rectae rationis, quae regula vivendi dicitur.

Deliberatio sumitur aut:

Communiter pro omni dispositione rerum futurarum, et sic astrologi dicuntur in suis divinationibus et praesagiis consultare.
Proprie pro sagaci meditatione de rebus futuris nostra potestate sitis, et sic hoc loco definitur, ut supra.

In deliberatione duo spectantur:

Subiectum, quod est:

Intellectus, ut discutit,
Voluntas, ut actionem perficit.

Obiectum, quod debet esse:

1. Bonum, hinc malum,
2. Humanum, hinc divinum et aeternum,
3. Contingens, hinc necessarium,
4. Voluntarium, hinc naturale et violentum,
5. Dubium, hinc certum et cognitum.
6. Magnum seu utile, hinc stultum et triviale,
7. In potestate humana positum, hic quicquid fieri non potest, ut fatum,
8. Futurum, hinc praesens et praeteritum,
9. Relatum et ad nos et ad finem, hinc alienum omneque fortuitum a deliberatione excluditur.

3. OPPOSITIO Deliberatio affectio est: ergo duo subiecta non habet, nempe intellectum et voluntatem.
RESPONSIO Ut electio est inchoative in mente, perfective in voluntate, ita ex adverso deliberatio est inchoative in voluntate, perfective in mente, et sic duo subiecta habere potest.
OPPOSITIO Meditatio est immanens actio intellectus, sed deliberatio est transiens in rem obiectam de qua consulitur: ergo male per meditationem definitur.

RESPONSIO

Meditatio aut sumitur pro:

Reflexu animi in seipsum, et sic est divina quaedam contemplatio.
Discursu intellectus de rebus, et sic politica et transiens animae operatio dicitur.

OPPOSITIO Iurisprudentes de legibus condendis consultant quae non sunt in eorum potestate: ergo aliqua cadunt in deliberationem quae non sunt in nostra potestate posita. Antecedens patet, quia iurisperiti discutiunt imprimis quas leges et quomodo conderent, et tum tandem, an illae quas tulerint sint futurae salutares. Minor constat, quia leges non sunt in potestate subditorum, sed in manu nutuque principum.
RESPONSIO Quamvis iurisperiti et subditi leges sub sua potestate non habent, in omni tamen bene instututa civitate sapientibus conceditur de legibus sanciendis ultro citroque deliberare, quare etsi leges ipsae non sunt in earum poteste, leges tamen condere et de legibus consultare in eorum potestate non negatur.
4. OPPOSITIO Multi et perniciosi aliquando deliberant quibus mediis potiantur votis, ut Catilina olim conspirans in rempublicam suam fecit: ergo non semper requiritur ut obiectum deliberationis sit bonum.
RESPONSIO Ut morbus corporis firmam constitutionem tollit, ita perditoroum conspiratio omnem deliberationis vim et splendorem extinguit. Catilina enim non consultasse sed conspirasse dicitur. Est ergo malorum inquisitio potius temeritas quam deliberatio appellanda.
OPPOSITIO Domus est finis aedificationis, et tamen de domo consultamus an sit futura salutis vel pestifera, pulchra vel deformis, amoena vel infortunata: ergo non solum de mediis est deliberatio.
RESPONSIO De domo non consultatur ut est finis, set ut ad ulteriorem finem, puta sanitatem aut conservationem hominum, refertur.

AN OMNE ELIGIBILE SUB CONSTULTATIONEM CADAT?

5. OPPOSITIO Electio et consultatio non sunt eadem: ergo nec eligibile et consultabile. Antecedens probatur, quia electio est actus voluntatis, consultato est actus intellectus. Argumentum tenet a coniugatis.
RESPONSIO Quemadmodum non sequitur “albedo et dulcedo non sunt eadem, ergo album et dulce non sunt eadem,” ita haec ratio non cohaeret: “electio et consultatio non conversuntur, ego id quod sub electionem cadit deliberationi non subiicitur.” Si urgeas argumentum tenere a coniugatis, coniugata esse negamus, nisi par sit illorum comparatio.

AN OMNIS DELIBERATIO SIT RESOLUTORIA?

Duplex via deliberandi, vel per:

Resolutionem, quae est vel:

Propria, ab effectis ad causas germanas et primas rerum, et sic raro.
Impropria, ab effectis ad causas communes, et sic hoc loco capitur.

Compositionem, quae est quoque duplex:

Propria, a veris causas ad effecta, ut in physicis et mathematicis est demonstratio.
Impropria, a communibus causis ad effecta, ut in dialecticis, et talis via potius inquisitio quam deliberatio dicitur.

Caput iiij

An verum bonum sit obiectum voluntatis?

ANGUIDA et inanis esset de electione et consultatione tota praecedens disputatio, si obiectum voluntatis (in quo praecipue versantur) maneret incognitum et indiscussum. Nam ut incassum aedificare navem conatur is qui materiam non habet, ita inepte eligere et consultare videtur qui utriusque modum ac medium non intelligit. Quare proxime et opportune hic queritur an obiectum voluntatis (quod distinguit electio, quod discutit consultatio ) sit bonum solidum vel fucatum. Non est negandum quin anguis sub herba, scorpio sub lapide aliquando latitetet, meretrica fronte saepe decipiuntur homines. Nam hyenae vocem humanam habent, Syrines frontem, at illae dente conterunt, haec gula consumunt omnia. Quorsum haec? Ut intelligamus non aliter voluntatem circa bonum specie virtutis quam mentem circa verum specie veritatis falli posse atque vacillare. Nam quemadmodum sanis probeque affectis salutaria videntur ea quae revera sunt huiusmodi, at aegrotis omnia contraria, ita voluntati bene constitutae verissima bona, depravatae vero pessime optimorum facie obiiciuntur.
2. Quare ne in progressu studioque virtutis turpiter erremus, triplicem hic de obiecto voluntatis opinionem retexit philosophus. Prima est Pythagoreorum, qui solum apparens bonum voluntati (dum est in hoc corpore) obiici et apparere voluerunt. Secunda est Stoicorum, qui solum perfectum bonum eius obiectum esse ex adverso statuerunt. Tertia est Peripateticorum, qui utrumque complexi sunt, id est, tam bonum quam malum. Nam si essentiam voluntatis <consideres,> quae est simplex et divina, bonum perfectum, si existentiam, quae est saepe corrupta et depravata, bonum apparens obiectum esse omnes classici defendunt interpretes. Concludo igitur ut intellectus est quasi rasa tabula in qua recipi potest omnis naturae forma, ita voluntas est quasi liquefacta certa in quam imprimi possunt omnia quae sunt aut apparent bona. In ea enim sparguntur semina virtutum ac vitiorum, quae admotis facibus industriae veluti radiis solaribus evocata, aut in fructum bonis aut in perniciem malis eminent et excrescunt.

Voluntas est duplex:

Naturalis, quae est vis animae ratiocinatricis, qua propter semina virtutum et vitiorum in se posita homo bonum solidum aut apparens libere appetere potest.

Moralis, quae est vel:

Rationi subiecta, cuius obiectum est verum bonum, ad quod secundum simplicem essentiam fertur.
Affectibus obruta, cuius obiectum apparens et fucatum bonum appellatur.

3. OPPOSITIO Eodem modo potest voluntas aliquid appetere quo intellectus idipsum voluntati obiicit: sed intellectus saepe aliquid obiicit voluntati sub ratione mali: ergo voluntas potest idipsum appetere sub ratione mali. Maior est firma, quia primum omnia intellectui, tum voluntati obiiciuntur. Minor probatur 3. De Anima, ubi probat philosophus quod intellectus rem saepe ut est percipiat. Quibus concessis, sequitur quod voluntas aliud ut simplicter malum appetat, quia intellectus idem ut simpliciter malum antea obiecerit.
RESPONSIO Hoc argumentum Ockhamo suasit, ut existimaret ens omne perceptibile esse obiectum proprium voluntatis, unde infert voluntatem esse tam potentem ut vi sua bonum sub ratione boni, malum quoque sub ratione mali, utrumque sub ratione entis possit appetere. Caeterum cum voluntas sit definita ac distincta potentia animi, idque per se necesse est ut obiectum finitum non commune, distinctum non confusum per se et vi sua habeat. Quare respondeo quamvis intellectus offerat voluntati aliquid sub ratione mali quod ante recte discusserit, voluntas tamen affectibus mancipata idipsum sitit et appetit sub ratione boni..
OPPOSITIO Omne peccatum ex certa malitia perpetratum cognoscitur esse malum sub ratione mali: sed voluptas aliquando fertur ad peccandum ex certa malitia: ergo voluntas fertur ad malum cognitum sub ratione mali. Maior constat 7. Ethicorum, ubi scientem incontinentemque vivere posse Aristoteles probat. Minor probatur per infinita exempla multorum, qui Deum agnoscentes esse summum bonum, ut summum malum tamen execrantur.
RESPONSIO Ad maiorem respondeo malitiam esse venenum animi, quod ita aliquando tum intellectum quam voluntatem inficit ut neque ille recte concipere nec haec recte appetere quidem possit. Quare etsi committitur peccattum saepe ex certa malitia, malitiosus tamen hoc ipsum committere bonum esse arbitratur, non ergo sub ratione mali sed sub ratione et specie boni commitit.
4. OPPOSITIO Semina et potentiae aequaliter in nobis sunt tam virtutum quam vitiorum: ergo non magis bona quam mala obiiciuntur voluntati. Antecedens est in 7. capite libri 2. Ethicorum. Argumentum sequitur a comparatione parium.
RESPONSIO Voluntas consideratur vel naturaliter, et sic aequalem potentiam habet tam ad bonum quam ad malum, vel moraliter, et sic non habet. In illa enim moraliter accepta ponderanda sunt duo: conservatio, et sic magis ad bonum, corruptio seu defectio, et sic magis ad malum flectitur.
OPPOSITIO Superius demonstratum est voluntatis obiectum esse perfectum bonum, si in simplici essentia consideretur: ergo male hoc loco respondetur quod tam bonum quam malum sit aequaliter obiectum si naturaliter consideretur.

Duplex essentia est voluntatis, vel:

Absoluta, simple et divina, et sic bonum perfectum ut obiectum proprium appetit.
Respectiva, composita, vel humana, atque sic aequaliter ad utrumque movetur: nunc enim rectam rationem intellectus, nunc perturbationem appetitus sequitur.

Caput v

An voluntas sit libera?

OLUNTATEM neque aquilam, quae apertis oculis solem intuetur, neque lapidem, qui semper a sublimi ad imum rapitur definire audeo. Non aquilam, quia semper in altum non volat, non lapidum, quia semper ad centrum non decumbit: aliquando enim excelsum et divinum, nonnunquam mortale et caducum cogitat. Quid ergo? An ita voluntatis alas devinctas esse putemus ut nunquam a terra ad coelum, a tenebris ad lucem, a carcere ad liberatem evolet et contendat? An ita malorum fluctibus obrutam, ita affectuum vinculis oppressam ut neutiquam libera et soluta videatur? Mortua non est, et tamen non vivit. Caeca non est, et tamen non videt. Ut enim semen in terra satum extinctum non est, et tamen non viget sine sole, ut oculus in tenebris caecus non est et tamen non videt sine luce, ita voluntas in homine mortua et caeca non est et tamen nec vivit nec videt sine motu ac influentia primi motoris. Est ergo (ut hic docet philosophus) quaedam voluntatis in homine actione libertas. Nam si sit liberum gens ex placito, ut Deus, si sit agens ex necessitate, ut natura, necesse est ut sit aliquod medium agens idemque liberum, ut voluntas. Positis enim extremis in rerum natura, consequens est ut ponantur media. Praeterea cum nemo invitus sit bonus, cum nemo nisi volens sit malus, videtur esse in voluntate quaedam libera facultas qua utens homo tam bonus quam malus esse potest. Hinc voluntatem non aliter procreatricem et causam suarum actionum quam patrem suorum liberum in textu definit Aristoteles. Ad has rationes aliae duae adiiciuntur, una a consuetudine legumlatorum, altera ab eventis rerum. Prima sic est. Frustra praemium bonis proponitur, iniuste poena malis infligitur, si non sit libertas agendi bonum et fugiendi malum: at praemium et poena frustra in civitate non sunt: ergo est quaedam libertas agendi bonum et fugiendi malum. Alter syllogismus sic se habet: frustra sapientes nos hortantur ad bonum et dehortantur a mali si non sit libertas voluntatis in utroque: sed frustra sapientes hoc non faciunt: ergo est in nobis libertas animi ad utrumque.
2. Valeant ergo Stoici qui omnem voluntatis actionem fatali necessitate evenire velint. Ferunt historici olim Zenonis servum commisisse rapinam; captus est, accusatus, miser convictus ad crucem ducitur; illic in maxima corona hominum, “O perdite (inquit Zeno), quod te ad hoc malum impulit?” “O stulte philosophe (inquit servus) quis me hoc fatum docuit?” Obmutuit philosophus et evanuit. Vereor certe ne multi sint hodie Zenones qui suam ipsorum sceleratam vitam fato excusant, imo qui Deum, qui naturam, qui fatum, qui caecam illam rerum humanarum dominam, causas peccandi in se esse opinantur. Certe si sit in aliquo voluntatis libertas, in hoc maxime cernitur quod peccamus. Non est tamen fons vitae author peccati, quia semper influens bonum nulla tenetur lege voluntatem ad bonum coercere. Haec ex philosopho scripsimus, ita tamen ut sciamus vereque confiteamur non esse volentis neque currentis se miserentis Dei. Non enim est hominis via eius, neque viri est ut ambulet et dirigat gressus suos, quippe non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficienta nostra ex Deo est. Vis igitur esse liber? Agnosce te servum esse. Laboranti enim gratia, perseveranti gloria datur. Si quid accurrat boni, statim amplectere; si vero quid mali, statim declina. Hostis enim neminem vincit nisi volentem.

Libertas a philosopho probatur hisce rationibus, quia:

Electio et consultatio sunt voluntaria, quae sunt comites actusque voluntatis.
Agere et non agere in nobis ponitur ut liberum et spontaneum.
Voluntas est proximum suarum actionum principium.
Aliter frustra praemium bonis, poena malis in republica proponeretur.
Aliter otiose monita et consilia ad virtutem amplectendam vitiumque vitandum adhiberentur.

3. OPPOSITIO Textus Aristotelis in hoc capite docet non magis nos posse a vitiis declinare cum velimus quam aegrotantes valere cum placet: ergo libertas voluntatis ad bonum non videtur defendi ab Aristotle. Simile argumentum colligi potest ex similitudine altera quae adducitur de lapide proiecto, quem nemo potest cum velit apprehendere.
RESPONSIO Per ista similia Aristoteles summam difficultatem declinandi a malo insinuat, libertatem autem voluntatis non negat, neque rem impossibilem esse concludit.
OPPOSITIO Liberum est quod causa sui motus est: sed voluntas humana habet aliam causam sui motus, nempe Deum: ergo voluntas non est libera.
RESPONSIO Absolutam essentiam illic et infinitam libertatem intelligit philosophus, quae est in solo Deo, et sic intelligenda est maior propositio.
OPPOSITIO Instrumentum non est primaria causa actionis: sed voluntas est instrumenta primae causae, teste philosopho in 11. Metaphysicorum et libro De Causis : ergo voluntas non est primaria et libera causa suarum actionum.
RESPONSIO Non est instrumentum ut securis, sed instrumentum ut servus, qui proxima et immediata potest esse causa actionis.
OPPOSITIO Intellectus cogi potest: ergo voluntas cogi potest, et ex consequenti non est libera. Antecedens probatur, quia est aliquid simpliciter verum cui assentiri vi demonstrationis volens nolensque cogitur. Exempli causa, mundum esse.
RESPONSIO Iudicium cui attribuitur libertas est iudicium electionis in voluntate, non cognitionis in intellectu. Non est ergo par et aequalis utriusque comparatio.
OPPOSITIO Omne obiectum perfecte motivum suae potentiae ex necessitate movet eandem, teste philosopho 3. De Anima : sed bonum est perfecte motivum voluntatis cum apprehenditur: ergo bonum ut Deus et beatitudo de necesessitate movet voluntatem, et ex consequenti videntur cogi et non esse liberam.
RESPONSIO Negatur ratio, quippe in hoc maxime cernitur libertas. Nam quamvis efficacissime moveat voluntatem bonum, non tamen est coactio. Nam inclinationem ad contrarium tum habet voluntas cum movetur.
4. OPPOSITIO Bonum in rebus consistens (ut amor) magis movet quam verum in ratione consistens (ut scientia amoris): ergo si verum ex necessitate cogat intellectum, nedum quod bonum est coget voluntatem. Praeterea quod naturaliter fit necessario fit, sed intellectus naturaliter verum, voluntas naturaliter bonum expetit. Ergo est quaedam necessitas et non libertas in ipsa voluntate.

RESPONSIO

Est duplex necessitas:

Coactionis seu consequentis, ut ait Boethius, et sic non movetur voluntas obiective vel naturaliter.
Inclinationis seu consequentiae, et sic movetur utroque modo; est tamen in libertate situm agere vel non agere, obiectum enim inclinat voluntatem necessario, at necessitatem absolutam agendi voluntati non imponit.

OPPOSITIO Quod per se inest de necessitate inest: sed velle bonum per se inest voluntati: ergo de necessitate velle bonum cogitur voluntas, et proinde in ea non est libertas.
RESPONSIO Velle bonum naturaliter voluntati convenit. Nam aliter malum appetere diceretur. Hoc ipsum tamen velle non ex necessitate coactionis sed inclinationis convenit. Alii respondent velle pro prima potentia acceptum convenire necessario voluntati, quia est ex essentia eiusdem. Pro actu vero sumptum non convenire, quia est externa affectio.

AN VOLUNTAS ET INTELLECTUS SINT EADEM POTENTIA ANIMAE?

OPPOSITIO Videntur esse, quia idem numero potest esse et bonum et verum, quod est obiectum utriusque, ut Deus, et quia voluntas et intellectus unum animum numero constituunt.

RESPONSIO

Voluntas non est eadem potentia cum intellectu:

Quia non est idem utriusque obiectum, licet sit idem tam veri quam boni principium, ut Deus.
Quia non est eadem agendi ratio in utroque.
Quia voluntas in rebus, intellectus in ratione rerum versatur.

5. AN VOLUNTAS SIT NOBILIOR ET EXCELLENTIOR POTENTIA IPSO INTELLECTU?

OPPOSITIO

Videtur intellectus esse nobilior potentia:

Quia est simplicior, versatur enim in abstractis, at voluntas in rebus ponitur.
Quia eius actus est nobilior, nempe divina contemplatio.
Quia ut prior regit voluntatem, obiicit enim et praescribit voluntati quid sit faciendum, quid fugiendum.

RESPONSIO

Voluntas comparari potest duobus modis:

Ad res humanas viribus animi perscrutandas, et sic est inferior intellectu.
Ad res divinas appetendas, quae sunt ipsa anima excellentiores, et sic voluntas est eminentior: praestabilius enim est Deum velle et amare quam cognoscere.

6. AN VOLUNTAS INTELLECTUM ET ALIAS POTENTIAS ANIMAE MOVEAT?

OPPOSITIO

Videtur quod intellectus potius moveat voluntatem:

Quia est prior ipsa voluntate; nihil enim amatur nisi cognitum.
Quia est potentia activa, voluntas autem est passiva.
Quia eius est imperare, ut habetur 7. Ethicorum capite ultimo.

RESPONSIO

Voluntas consideratur vel quoad:

Intentionem, et sic movetur ab intellectu.
. Actionem et executionem rerum, et sic movet flectitque intellectum.

AN INTENTIO BONI ET MALI SIT ACTUS VOLUNTATIS?

In intentione spectantur duo:

Conceptio eiusdem, et sic est actus intellectus.
Relatio eiusdem ad finem et in ea commoratio, et sic est actus voluntatis.

 

Caput vj

An fortitudo recte definiatur?
An mors bellica sit fortitudinis obiectum?
An timere debeat fortis?

UONIAM de virtute in genere egerit philosophus, consequens nunc est ut de eadem in specie agat, hoc est, ut ordine singulas virtutis species tractet et definiat. Incipit ergo a fortitudine, omnium virtutum maxima, quae est columna civitatis, qua est lorica hominis, in qua belli fuga, in qua pacis palma cernitur. A fortitudine enim veluti a primo officiorum fonte omnia pietatis officia in parentes, in patriam, in Deum fluunt. Hanc definit Aristoteles virtutem morum, inter metum et audaciam positam, qua armatus homo libenter et intrepide pericula mortis suscipit, eademque suscepta generose perfert aequatitis causa. Haec in bello (ubi commune bonum et salus reipublicae agitur) maximos triumphos quaerit. Hinc licet in aliis iustis et honestis causis discrimina vitae et fortunarum non recuset fortis, praecipue tamen ex ferro et flamma Martis honorem petit, unde mors bellica, quae est omnium maxime terribilis et formidolosa, eiusdem proprium obiectum dicitur. Mortem enim bellicam fama, quae est aeternitas lingua et tuba, sequitur, quippe hoc genus mortis (ut ait Seneca) plus honoris quam periculi, plus gloriae quam poenae et doloris habet.
2. Animadvertendum hic est fortis animum et pectus non ita in callum aut ferrum obduruisse ut nullo timore ictu concuti aut emolliri possit, imo permulta sunt quae fortis timere debet, ut infamia, coeli fulmina, naufragia, iniusta vincula, aliaque his similia in quibus viribus non datur locus. Sunt enim quaedam mala (ut ait philosophus in textu) quae formidare oportet. Qui enim timet ignominiam est probus et verecundus, qui non timet audax et impudens. Est ergo fortis vir animo plenus in aggrediendis et sustinendis periculis quae subito eminent, aut aliter contingunt inter tragoedias istius vitae honestatis causa. Talis fuit Aemilius qui captum suum patrem liberavit, hostem interfecit, statuam emeruit. Talis fuit Leonides qui patriam (authore Iustino) contra infinitam multitudinem Persarum defendit. Talis fuit David rex ille qui pro religione cultuque divino monstrum illud blasphemiae, nempe Goliath, animose suppressit et obtruncavit. Haec adduxi exempla ut non tam pugnam quam causam fortem virum efficere et definire intelligas. Pugnavit enim Aiax sed furor, pugnavit Catilina sed ambitio impulit. Ut ergo non poena sed causa martyrum, ita non pugna sed causa hominem fortem et animosum facit.

3. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS

Fortitudo est vel:

Naturalis, quae in viribus et lacertis corporis constitit; sic leo non minus quam homo fortis dicitur.

Civilis, quae sumiter vel:

Fuse pro militari, servili, legali, de quibus postea.
Stricte pro morali, quae hic definitur, ut supra.

Coelestis, quae est intrepida et perpetua constantia animi divinitus armati, qua semel praeditus homo nullam tyrannidem extimsescit; sic Moyses contra Pharaonem, sic Elias contra Achab, sic Iohannes contra Herodem animose intonuerunt.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS

Obiectum fortitudinis est duplex:

Commune, ut omne formidolosum quod vires humanas non superat, vel mori cum Socrate, certare cum Hectore.

Proprium, ut mors bellica, quae ideo obiectum fortitudinis dicitur, quia est:

Difficillima propter certamen.
Pulcherrima propter decorum.
Honestissima propter causam.
Celeberrima propter famam quae viros bellicosos sequitur.

DISTINCTIO TERTIAE QUAESTIONIS

Timor est vel:

Naturalis, qui est aut:

Cum ratione coniunctus; sic filius patrem.
Sine ratione, sic pusillanimus omnem umbram timet.

Legalis erga regem, quem revereri oportet.
Venerabilis erga Deum, quem adorare oportet.
Servilis in affectum animi, cui succumbere et prosterni fortem non decet. Patrem vero, regem, et Deum non timere turpe et flagitiosum habetur; forti igitur timere licet, sed ea quae non timere est inhonestum.

4. OPPOSITIO Omnis virtus medium esse debet inter duo vitia: sed fortitudo non est: ergo fortitudo recte ut virtus non definitur. Minor probatur, quia audacia et timor, quae sunt eiusdem extrema, sunt affectus animi, non vitia.
RESPONSIO Timor et audacia considerantur bifariam: vel naturaliter ut constitutionem corporis sequuntur, et sic sunt affectus, vel moraliter ut consuetudine agendi acquiruntur, et sic habitus vitiosi dicuntur. Aliter respondendum est secundum Burleium, quod virtus non solum vitiis sed etiam immoderatis affectibus animi appetentis opponatur. Requiritur ergo fortitudo ut habena et moderatrix istarum passionum, ne mens humana nimis tumida insolesceret aut nimis abiecta timeret omnia.
OPPOSITIO Fortituto versatur circa difficilius (ut ait philosophus in textu): sed est difficilius furentes animi passiones vincere quam aliquod discrimen in bello subire: ergo potius affectum animi supprimendum quam circa pericula mortis aggredienda versatur fortitudo.

RESPONSIO

Duplex est obiectum fortitudinis:

Internum, quod est perturbatio animi, quam vincere est actus fortitudinis, sed metaphoricus et communis.
Externum, qod est mors bellica, de qua hoc loco disputatur.

OPPOSITIO Omnis virtus versatur circa ea quae sunt in nostra potestate: sed pericula mortis bellicae non sunt in nostra potestate (cum sint incerti bellorum exitus): ergo aut fortitudo non est virtus aut eius obiectum non est mors mortisque periculum.
RESPONSIO Etsi ab aliis in bello vulneremur, periculum tamen, adeoque mors ipsa bellica in nostra potestate sita sunt, quippe penes nos est an tale periculum velimus aggredi et subire.
5. OPPOSITIO Omnis habitus gignitur ex multis actionibus circa propria materiam: sed multa non possunt esse actiones fortitudinis circa mortem: ergo fortitudo non est virtus.
RESPONSIO Minor non est vera. Nam multae et frequentes afflictiones (quas iusta adhibita consideratione sustinemus) pericula circa mortem dici ac definiri possunt. Praeterea saepe contingit forti agere antequam ictus et vulneratus cadat.
OPPOSITO In textu philosophus haec habet verba: “Nec paupertas horribilis est aut pertimiscenda, nec morbus, nec omnino quicquam praeter culpam.” Ergo male proponuntur alia timenda forti praeter culpam.
RESPONSIO Praeclara et aurea est illa sententia phlosophi quod forti nihil timendum sit praeter scelus. At attende, noc ipsum non prohibet quo minus patrem, regem ac Deum aliaque permulta timeat. Nam haec non timere scelus est. Interpretor ergo philosopum per timendum hoc loco fugiendum intelligere. Eergo quasi diceret, “nihil per se est timendum praeter culpam, id est, nihil per se est fugiendum praeter peccatum.” Borraeus hunc locum de malis et eventis fortunae intelligit, quae forti timenda non sunt si sua ipsius culpa et errore non contingerint.
6. OPPOSITIO Fidenti animo non debet esse fortis cum virgis caesum se ire videat: ergo cum moriendum est timere oportet. Antecedens est philosophi in textu. Argumentum tenet a minore ad maius.
RESPONSIO Neque virgam neque mortem extimescit fortis, sed tum dolet cum non potest resistere, cumque diuturnior vitae ac lucis usura conceditur ut prosit patriae.
OPPOSITIO Timendum id est forti omnique bono viro quuod foelicitatem omneque bonum tollit: sed mors foelicitatem omneque bonum tollit: ergo mors est timenda forti. Minor constat in textu ubi dicit philosophus mortem esse maxime horrendam et acerbam, adeoque rerum omnium extremum, ultra qod nullo in malo aut bono sunt mortui. Si in nullo, tum foelicitas omneque bonum cum vita clauditur et terminatur.
RESPONSIO Duo haec loca in hoc textu, nempe mortem esse maxime horribilem et acerbam, adeoque post mortem in nullo aut bono aut malo remanere mortuos, permultos interpretes divexarunt. Sed, ut Thomam in hac re audiamus, utrumque respectu naturae intelligendae esse censemus. Nam tenera est natura semper exhorrescens mortem, quippe quae est suae ipsius quaedam dissolutio. Pari modo ad alterum dicendum est quod in nullo aut malo aut bono sint mortui naturaliter, vi tamen mentis, quae est aeterna, multa post mortem manent quae sunt divinissimae.

Caput vij

An fortis, audax, timidus recte definiantur?
Et an fortis sit nullo modo dicendus qui sibi consciscit mortem?

ORTITUDO quae maxime in animo et contemptu rerum latentium cernitur haec habet propria, ut nemini vim et iniuriam inferat et illatam ab aliis pro viribus depellat. Hinc fortis definitur vir animo fidenti, qui rei honestae causa prudenter, decore et opportune discrimine vitae et fortunarum subit, quique (ut ait orator) nec rebus adversis frangi nec prosperis nimium aestuare solet. Huic opponitur audax et timidus, quorum illum temeritas, hunc abiectio et pusillanimatas sequitur. Audax enim, quasi Baccho plenus, sine omni consilio, sine omni ingenio furit et fremit, suaeque temeritatis poenam saepissime non sine sangine persolvit. Istius proprium est ruere in hostem, viribus et lacerti nimium confidere, de vastitate corporis et innumeris suis victoriis frequenter et Thrasonice gloriare. Sed audire poetam:

Parva necat morsu spatiosum vipera taurum,
A cane non magno saepe tenetur aper.

Haec inconsiderata animi passio et gladiatoria periculorum susceptio plurimis hodie nocet, qui de lana caprina certantes a verbis ad verbera, a Baccho ad Martem non sine tragica et luctuosa scena rapiuntur. Sed audaces iuvat fortuna, fateor, et stultis etiam favet fortuna. Quare ut stultitia es fugienda, etsi aliquando sit fortunata, ita nimia haec animi confidentia est abiicienda, etsi aliquando non sit luctuosa.
2. Sed quemadmodum audax more leonis in omni suscipiendo periculo modum fortitudinis superat, ita timidus ac meticulosus homo longissime a medio rationis deflectit. Est enim pavido fractoque ingenio qui omnem flatum adversae fortunae timet. Nihil enim abiecti animi laesaeque conscientiae vulnus vehementius arguit quam diebus ac noctibus metu percelli. Hoc novit Dionysius, hoc novit Nero, pessimum fuisse custodem civitatis metum. Est enim metus (ut definit philosophus) passo animi fugientis omne terribile, vel si placet, est molesta et acerba expectatio imminentis mali, omnisque doloris admodum impatiens, cuius comites duo sunt, diffidentia et desperatio. Hinc concludit Aristoteles non esse fortis sed desperantis violentas sibi manus iniicere. Brutus habebatur fortis, at desperavit. Cato dicebatur magnanimus, at desperavit. Antonius fuit bellicosus, at metu perculsus desperavit. Pugiuncullus Lucretiae Lucretium nec castam nec fortem fecit. Quid multis? Consciscere sibi mortem est ipsam naturam confodere, est civitatem offendere, est leges violare, est ignominiam nominis posteritati relinquere, est Deum (qui vitam dedit) ad celerem vindictam excitare. Non est ergo fortis, sed potius extremo metu et dolore laborantis seipsum occidere.

Fortis consideratur:

Naturaliter quoad vires corporis, et sic quo quis robustior aut valentior pugna, eo fortior habetur in opinione multitudinis.
Moraliter quoad virtutes animi, et sic is solum fortis dicitur qui ex praescripto rectae rationis iuste, caute, opportune formidolosa perfert.

Audax est vel:

Simplex et per se, qui sine omni circumstantiarum consideratione more ferarum irruit in periculum, quod sentiens tandem resilire et tergiversari conatur.
Compositus, qui praeter temeritatem adeundi pericula homo imprudens, superbus et gloriosus existit.

Nemo sibi mortem consciscere debet, quia est:

Contra naturam, quae certam vitae periodum usumque dedit, quaeque iubet omnia mala et omnem poenam potius tolerare quam mortem, quae est naturae malum omnium infestissimum.
Contra leges civitatis, quae idipsum prohibent, quaeque sempiternam ignominiam sui ipsorum homicidiis constituunt.
Contra rectam rationem, quae iubet nos extremam desperationem fugere.
Contra maiestatem Dei, cuius auxilio desperando facinorose diffidimus, nec non quantum in nobis est detrectamus.

3. OPPOSITIO Magnanimus definitionem fortis suscipit, ergo male hic definitur. Antecedens patet in 3. capite 4. libri Ethicorum, ubi nihil forti ascribit philosophus quod magnanimo non ascribendum patet.

RESPONSIO

Fortitudine capitur 4 modis, vel pro:

Robore corporis, et sic non est virtus morum sed naturae.
Firmitate et constantia animi in omni bono rationis habente difficultatem, et sic non est distincta virtus, quippe omnis virtus difficultatem in bono rationis habet. Affectus enim nos saepe ad virtutem nitentes impediunt.
Pro magnitudine animi in periculosis, sive sit sive sit non repugnantia.
Habitu animi in formidolosis, in quibus est repugnantia alterius, et sic est virtus distincta.

OPPOSITIO Fugere licet forti aliquando: ergo male definitur. Antecedens est philosophi, capite 9. libri 3. Argumentum probatur ratione, quia fugere non est aggredi pericula mortis sed evitare, sed aggredi pericula est munus et officiun fortis, ut ex definitione patet.
RESPONSIO Ut expectare hostem et aggredi periculum sunt actus primarii fortitudiis, ita aliquando hostem et periculum fugere actus minus primarius haberi debet, quippe aliquando recta ratio fugam praescribit. At in tali distractione resistere non fortitudinis sed audaciae et temeritatis habetur.
OPPOSITIO Audax perculsus tergiversatur omneque periculum fugit: ergo eius definitione videtur esse contradictio. Antecedens est in textu huius capitis. Argumentum probatur, quia audere et timere contradictionem habent.

RESPONSIO

In audace consideratur duo:

Caeca temeritas, quae rapit ad periculum.
Naturae infirmitas animo non responens, quae pellit ad fugam.

4. OPPOSITIO Natura Hannibali potestatem suae vitae frustra non dedit: ergo licet ei eandem potestatem in seipsum exercere, ut potius vitam adhuc liberam et beatam veneno clauderet quam in manus capitalium høstium miser incideret. Praeterea melius fuit Sampsoni seipsum occidere quam hostes Dei in Israel sustinere. Postremo Sardanapalum tyrannum fugiunt sacratae virgines, a tergo haerent truculenti milites. Quid tandem? Ventum est ad mare, Christum devote invocant, ecce miserandum spectaculum, cum vim hostium vitare non possunt, simul omnes in fauces Neptuni irruunt. Has quidem beatus Augustinus e canone sanctarum virginum non audet expungere.
RESPONSIO Natura Hannibale potestatem suae vitae dedit ut conservaret, non ut perderet. Natura enim neminem sui odium docuit. De Sampsone et virginibus, quia, ut testes sunt sacrae historiae, seipsos occiderunt, respondent aliqui unum vel alterum exemplum legem non facere. Respondent alii illos fecisse ex instinctu et praecepto Dei, qui est author vitae et mortis, cuius occulti iudicii in multis non est quaerenda ratio, quippe Deus est in quo nec est nec esse potest contradictio. Si meam in hac re opinionem quaeras, credo equidem potius Phalaradis taurum esse millies tolerandus quam semel desperantis manum in nosmetipsos esse exercendam.
OPPOSITIO Consciscens sibi mortem iniuriam sibi non facit, teste philosopho lib. 5 capite 9.: ergo licet.
RESPONSIO Ratio non tenet, quia etsi in aliquo sensu iniuriam sibi non faciat, civitati tamen facit.
5. Consciscere sibi mortem in multis non est peccatum: ergo illis licet. Antecedens probatur, quia peccatum non est in infantibus, in fatuis et insanis, in quibus tam voluntatis quam rationis usus desideratur. At omne peccatum est solum in rationem habentibus, et in agentibus voluntario, quales infantes, fatui et insani non habentur.
RESPONSIO Agnosco belluas non peccare, quia in illis ratio et voluntas desunt. At quoniam in omni homine a natura hac duo principia agendi insint, illum in tali facto ab omni suspicione sceleris non audeo liberare. Si tamen ludibundus infans cultro se foderit, si fatuus seipsum transfixerit, ut eos lex non accusat sceleris, ita quidem sui sanguinis non condemno. Caeterum nec aetulata infantem, nec ignorantia idiotam, nec passione animi insanum penitus ab omni peccati labe excusari puto.

Caput viij

An species fortitudinis recte enumerentur?
An ira sit stimulus fortitudinis?

ACTENUS de vera fortitudine disputatum est, nunc verbosior apud Aristotelem de falsa et adulterina sequitur disceptatio. Ut enim est hominis imago quae revera homo non est et tamen homo dicitur, ita est quaedam fortitudinis imitatio quae fortitudo non est et tamen fortitudo nominatur. Ne ergo haec simia specie quadam virtutis incautos falleret, eandem hoc loco non inconsulto depingit philosophus. Caeterum quoniam ex hoc tractatu multum commodi lectoribus non emergit, singula quae discutiuntur fusius in unum quasi manipulum contrahemus. Est ergo fucata et adulterina fortitudo, ficta et ementita verae fortitudinis imitatio. Haec a philosopho dividitur in quinqë species, quarum prima a spe honoris, secunda a metu servitutis, tertia a motu et perturbatione animi, quarta ab usu et experientia, postrema a casu et ignorantia pendet. Prima civilis seu politica, secunda servilis seu coacta, tertia irascibilis seu violenta, quarta militaris seu exercitata, postrema casualis (ut aiunt) seu fortuita appellatur.
2. In primo ordine fortissimi habentur, non qui habitu virtutis praestant, sed qui honoris praemio allecti aut metu ignominiae perculsi acerrime digladiantur, quales Homerus facit Diomedem et Hectorem, ut ait in textu Aristoteles. In secundo genere collocantur mancipia naturae et servi, qui alterius minaci imperio ad bellum et certamen coguntur. De istis hoc modo apud Homerum Hector,

Quem procul a pugna labentem forte videbo,
Ille canum fiet, fiet quoque vulturis esca.

In tertia classe ponuntur biliosi et bellicosi homines qui velut furiis exagitati rapiuntur ad praelium, de quibus dicitur,
Furor arma ministrat.
In quarta veluti specie constituuntur gregarii et experti milites qui armati cum inermibus, qui exercitati cum imperitis pugnantes certam victoriam sibi pollicentur. In postrema acie disponuntur ignari et iactabundi, qui nescientes pericula belli ardentius eousque pugnant donec tandem vulnerati in pedes coniiciuntur: isti fuga elapsi mortem magis quam dedecus et ignominiam pertimescunt.
3. Haec omnia si cum veri animi magnitudine conferas nihil laudis, nihil splendoris habent, quippe vere fortes virtute non affectu, consilio non temeritate, constantia animi non levitate gerunt et patiuntur omnia. At qui gloria, qui metu, quo furore animi, qui militari scientia, qui casu et fortuna freti cum quovis pugnant, non aliter plerunque agunt quam furentes, belluae, adulteri et ebriosi, qui quodam impetu irae, cupiditatis, vini aspera et terribilia saepe aggrediuntur furentius. Non est tamen negandum quin ira sit quidam aculeus ac stimulus verae fortitudinis, quippe naturam veluti consopitam excitat, animum ad iustam vindictam commovet, vires et arma pugnantibus subministrat, quia tria secundum interpretes ad veram fortitudinem requiruntur.

Fortitudo est duplex:

Vera et politica, de qua superius satis est disputatum.


Falsa et analogica, quae est aut:

Civilis, quando pugnatur vel:

Spe honoris.
Metu dedecoris.

Servilis, quando pugnatur vel:

Spe lucri.
Timore servitutis.
Impetu naturae, ut in belluis.
Impetu iracundiae, ut in biliosis hominibus.

Militaris, quando pugnatur vel cum:

Nimia confidentia victoriae.
Stulta experentia militaris scientiae.

Casualis, quando pugnatur vel:

Repentino motu animi sine consilio.
Sera poenitentia sine remedio, quod Argivis contigit (ut ait textus) qui in Lacedaemonios (quos Sicyonios putabant) inciderunt.

Ira est vel:

Furiosa, quae hic non intelligitur.

Moderata, et haec est aculeus fortitudinis propter:

Aestum naturalem quem concitat.
Appetitum vindictae quem ingenerat.
Vires corporis quas confirmat.

4. OPPOSITIO Metus repugnat fortitudini, ergo nulla est fortitudo quae a metu proficiscitur.
RESPONSIO Metus doloris opponitur fortitudini, at metus dedecoris aut servitutis non opponitur.
OPPOSITIO Caecus amor aliique multi affectus et perturbationes animi aeque fortes efficiunt ac ira, ergo plures assignari debent species fortitudinis. Antecedens in textu patet per exempla perdite amantium et potantium nimis.
RESPONSIO Non tam apte ab aliis affectibus quam ab ira fortes dicimur, quippe ira est veluti taeda ac stimulus verae fortitudinis. Praeterea etsi alia assignari possint genera vel sigificata, ad haec quinque tamen reduci et revocari possunt.
OPPOSITIO Audaces et fortes opponuntur: sed qui furore perciti nimia suae fortunae confidentia freti pugnant audaces sunt: ergo inepte hoc loco fortes dicuntur.
RESPONSIO Audaces et vere fortes opponuntur, at hoc in loco metaphorica fortitudo distinguitur, quae audaciae veram fortitudinem imitanti non opponitur.
OPPOSITIO Militaris fortitudo maiore experientia et prudentia pugnando utitur quam civilis: ergo falso dicitur in textu quod civilis aptissime fortitudini verae assimuletur. Antecedens est in textu, quod veterani milites artem pugnandi tenent, sciuntque experti suos hostes graviter offendere et seipsos ab eorum ferocitate tueri ac conservare.
RESPONSIO Non est vera prudentia in illa militari fortitudine de qua hic agitur, sed ementita cum fallaci experientia coniuncta, unde nascitur animi impetus et confidentia quae plurimos in pistrinum trahit. At in civili illa est et in periculo aggrediendo et in honore expectando quaedam verae fortitudinis imitatio.
OPPOSITIO Ira non subiicitur imperio rationis: ergo non est aculeus verae fortitudinis, quae solo rationis clavo regitur. Antecedens est in textu, ubi ira definitur impetuosa perturbatio animi qua excandescunt fortes.
RESPONSIO Ira moderata a rationis imperio non abhorret.

5. DUBIUM EX TEXTU:
UTRUM FORTIOR SIT QUI SINE ANIMI PERTURBATIONE
IN SUBITIS ET REPENTINIS PERICULIS VERSATUR
QUAM QUI PRAEMEDITATUS AD
PUGNAM VENIT?

Quoniam disertis verbis dicit philosophus magis in repentinis quam in praevisis vitae periculis fortem haberi (cui sententiae multa repugnant), operaepretium erit his subsequentibus argumentis satisfacere.
OPPOSITIO Fortis animi est et constantis (ut ait orator) non perturbari in rebus asperis nec tumultuantem de gradu deiici, sed praesenti animo uti et consilio, nec a ratione discedere, quanquam hoc animi illud etiam ingenii magni est futura percipere, cogitatione aliquanto ante constituere quod accidere possit in utramque partem, et quod agendum sit cum quid evenerit, nec committere ut aliquando dicendum sit, “non putaram.” Idem orator alibi definit fortitudinem ut sit considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. Divus Ambriosius similiter in suis Officiis haec habet verba: “fortis viri est non dissimulare cum aliquid immineat, sed praetendere et tanquam de speculamentis quid sit futurum praevidere.” Dictum illud Senecae notum est, “praevisa iacula minus feriunt.” Quid multis? Paulo ante ipse philosophus fortem appellat qui considerate pugnat.

RESPONSIO

Consideratur fortitudo duobus modis, vel:

Absolute quoad essentiam, et sic magis cernitur in praevisis et praemeditatis periculis vitae quam in subitaneis, et hoc modo testimonia prius adducta sunt exponenda.
Respective quoad existentiam, et sic postulante necessitate pugnandi magis in repentinis cernitur, idque propter:
Metum depulsum.
Periculum susceptum.
Honorem sibi inde comparatum.

6. OPPOSITIO Absolute est fortis qui subita necessitate coactus pro aris, pro focis, pro civitate pugnat: ergo minus apte distinguitur. Antecedens patet in textu, quia secundum habitum virtutis pugnat, quo deficiente fuga potius quam pugna sequitur.
RESPONSIO Fateor inesse ita pugnanti verum habitum virtutis, at hic actus non habitus, hic modus non natura consideratur. In textu enim nomen habitus pro actu sumitur.

Caput viiij

An fortitudo sit res molesta?
An difficilius sit dolores perferre quam a voluptatibus abstinere?
An fortior et foelicior vehementius in morte doleat?
An sint sex actus officiaque fortis?

ULTUM extrema desperatio temeritatis habet, multum timoris: cum ergo neque timeat multum nec omnino desperet fortis, quomodo contingit ut fortitudo sit res admodum acerba et molesta? “Erras, philosophe. Tu ipse enim doces fortem omni perturbatione in periculo vacare, omnesque plagas et vulnera delectabiliter sustinere. Dic ergo quomodo haec cohaereant? Est fortis et tamen despondet animum, est magnanimus et tamen timet periculum, est undique quadratus homo et tamen aegre Marti mortique cedit. Sic enim loqueris, quo fortis beatior eo molestius mortem acerbiusque perfert? Quid? Simul gaudere et tristari, simul hostem sternere et plagas fugere, simul classicum canere et abiecto quasi clypeo resilere potest iste quem describis fortis?”
2. Non sane. “Reconcilies ergo ista quae ex diametero (ut aiunt) pugnare videntur?” Non pugnant omnino. Fortitudinem enim rem tristem et acerbam dicimus non respectu causae sed respectu naturae; non si subiectum, id est animum, sed si obiectum, id est materiam; non si finem, id est honorem, sed si medium, id est laborem, spectes. Eodem prorsus modo alteri obiectioni satisfacimus, nempe quo fortis beatior, eo molestius mortem perfert, non quod mortem omnino timeat, sed quod sciat se multis hoc modo bonis et ornamentis spoliari, ut patriae, quam omnium charissimam habuit, diutus prodesse et inservire non possit. Delectatur ergo fortis in periculo? Delectatur in morte? Delectatur. Dolet etiam fortis in periculo? Dolet in morte? Dolet. Res ergo iucunda est fortitudo. “Non nego.” Res etiam acerba est fortitudo. “Idipsum quoque volo. At qui haec constat?” Obtundis, cum diverso respectu haec fieri modo demonstraverim. “At unum hoc loco scribis quod velim breviter expedias mihi.” Quid illud est? “Hoc nimirum, quod difficilius sit dolores perferre quam a voluptatibus abstinere, cum tamen antea dixeris esse omnium difficillimum Helenam, id est voluptatem, vincere.” Memini haec omnia. “Quid ergo respondes?” Dico difficilius esse dolores perferre respectu naturae, quae illos abhorret, et respectu mortis, quae vitam, voluptatem, ipsamque naturam tollit. Ut ergo mors est rerum omnium maxime terribilis et formidolosa, ita pericula et dolores mortis delectabiler perferre est omnium (si vitam, si naturam spectes) difficillimum. At fortis magno animo et fidenti existens molliciem et temeritatem naturae abiicit, doloris aculeos contemnit, mortis acerbitatem (totus in virtutis contemplatione fixus) non sentit, imo nonnunquam serena fronte horribilem aspectu mortem exosculatur.
3. “Age, philosophe, quoniam tibi placuerit sermones nobiscum commutare, unum hoc solum a te contendimus, ut uno verbo quae et quot sint officia actusque viri fortis ostendas.” Officia fortis viri sex sunt: cunctando rem peragere, expectare hostem, aggredi periculum, sustinere aciem, adversarium figere, et denique (quod minus ei convenit) cum opus est fugere. Aliquando enim contingit ut fortis ex praescripto rectae rationis idipsum iubentis vitae periculum fugiendo declinet, tum vero hoc fiet cum recta ratio idipsum iubet.

Fortitudo est:

Res trista respectu:

Subiectae naturae, quae abhorret mortem.
Obiectae materiae, quae infert periculum.
Medii (nempe laboris), qui parit dolorem.

Res delectabilis, propter:

Virtutis habitum, quo fortis excellit.
Civitatis bonum, quod solum quaerit.
Honoris praemium, quod inde acquirit.

Officia fortis sunt:

Propria:

Cunctando rem peragere non sine consilio.
Aggredi periculum non sine prudentia.
Hostem percutere non sine iustitia.

Communia:

Expectare hostem.
Sustinere plagam.
Fugam cum ratio iubet arripere.

Difficilius est dolores quam voluptates vincere respectu:

Naturae, quae omnem dolorem ut hostem fugit, quaeque voluptatem amplectitur.
Periculi quod inde evenit, quippe dolor timorem, timor mortem, mors naufragium vitae, naturae et voluptatis infert.

In morte fortis vehementius dolet:

Partim respectu naturae, quae mortem in omnibus quodam instinctu fugit.
Maxime respectu patriae, cui diutius non inserviat.

4. OPPOSITIO Omnis actio virtutis debet esse iucunda et delectabilis, ut habetur 2. Ethicorum : ergo actio fortitudinis non debet esse molesta.

RESPONSIO

Actio fortitudinis est vel:

Interna respectu habitus, et sic quia est laudabilis iucunda habetur.
Externa respectu periculi aut mortis, et sic res tristis appellatur.

OPPOSITIO Facilius est hostem apertum vincere quam dissimulantem amicum: ergo facilius est patentem dolorem vincere quam latentem voluptatem superare.
RESPONSIO Verum est, si animum fortis et habitum virtutis spectes. Attamen si teneram mollemque naturam consideres, longe difficilius est dolorem sustinere quam voluptatem supprimere. Natura enim abhorret dolorem, voluptatem sequitur.

5. AN FORTITUDO POTIUS IN FERENDO QUAM IN SENTIENDO PERSPICIATUR?

In ferendo magis perspicitur, ut hic ait Aristoteles:

Quia a ferendo pericula fortes appellantur.
Quia iustiores laudes recte ferenti quam percutienti attribuuntur.

OPPOSITIO Uti viribus est melius quam possidere: sed ferire hostem est uti viribus, ferre autem est nihil aliud quam possidere: ergo ferire est melius quam ferre et sustinere.
RESPONSIO Assumptio istius rationis est falsa. Nam ferre non est solum pati aut possidere, sed etiam vires tam animi quam corporis opportune ac sapienter exercere.
OPPOSITIO Plus laudis animose aggrediende attribuitur quam sustinenti hostem: ergo est melius aggredi quam sustinere. Argumentum tenet a pari, quia plus laudis dans liberaliter quam accipiens meretur.
RESPONSIO Vulgo et populariter id fit, non iuste et sapienter: iudicio enim sapientis non plus fortiter aggredienti quam laudabiliter hostem expectanti laudis attribuitur.

6. AN MORS POTIUS FORTI QUAM FUGA SIT ELIGENDA?

Ex fuga fortis aut sequitur:

Ruina:

Reipublicae.
Religionis.
Honestatis, et in tali causa potius mors est expectanda quam fuga; sic enim mortem fugiendo scelus committitur.

Salus:

Civitatis.
Exercitus.
Suaeque vitae, et in tali causa laudatur fuga, quippe stultum et turpe esset mors si plus commodi ex eius vita quam morte respublica sit habitura.

OPPOSITIO Mori ipsam huius vitae foelicitatem tollit: ergo mors nunquam est forti eligenda.
RESPONSIO Mori existentiam et actum, non essentiam et habitum foelicitatis tollit, imo sic mori est optimus actus beatae vitae ac foelicitatis.
OPPOSITIO Nulla virtus tendit ad perniciem naturae (est enim naturae perfectio et conservatrix): ergo fortitudo non flecteret hominem ad mortem in qua dissolutio naturae cernitur.

RESPONSIO

Naturae in homine duae sunt partes:

Corpus, cuius perfectio est situs et ornatus partium, qui morte corrumpitur.
Animus, cuius perfectio est ipsa virtus, quae honesta morte magis perficitur.

7. OPPOSITIO Si mors sit viro forti expetenda, est quodem expetenda aut propter bonum proprium aut propter bonum alienum: sed neutrum horum fieri debet: ergo mors non est viro forti expetenda. Maior constat a sufficienti divisione. Minor ratione probatur: primum propter bonum suum non debet mori, quia (ut ait philosophus in textu) omnia bona simul cum morte amittuntur, secundum non propter bonum alienum, quia sua morte aliis maius bonum quam id quod perdit non potest procurare. Hoc confirmatur exemplis sanctissimorum, qui etsi vitam aeternum post mortem expectarunt, discrimina tamen huius vitae saepissime per fugam evaserunt.
RESPONSIO Fateor omnia bona istius mortalis vitae lethali mortis ictu terminari. Est tamen potius optandum forti insigni virtutis actione vitam claudere quam diutius eadem uti cum dedecore. Ad alteram partem argumenti respondeo ex fortis morte maius bonum quam si viveret aliis procurari. Hinc enim magis floret respublica, hinc multi Caesares, id est multi fortes, unius Achillis tumulo procreantur. Plus enim movit unum exemplum quam verborum millia. Ad postremam partem dico quod sancti patres conati id fuerunt, ut pensum istius vitae quam longissime traherent; id autem non fecerunt ut diutius viverent, sed ut diutius viventes civitati Dei, hoc est ecclesiae, magis proficerent. Fugiat ergo fortis si aliquid reipublicae inde contingat boni. Hoc unum audiat,

Optima mors salve, pessima vita vale.

Et iterum,

Vivere servire est, libera vita mori.

AN LICEAT FORTI HOSTEM FALLERE?

Fallere contingit duobus modus, aut:

Cum violatione fidei, et sic non licet. Est enim viri fortis potius ad tormenta redire cum Regulo quam fidem fallere cum ignominia.

Cum stratagemate, et sic licet:

Quia natura iubet ut se defendat.
Quia patria iubet ut hostem pellat.
Quia lex belli iubet ut fortis insidias adversus hostem iniustum struat.

8. OPPOSITIO Insidiae non sunt sine fraude: at fraus non est sine vitio: ergo hostem insidiis fallere et adoriri veri forti non licebit.
RESPONSIO In bello vim vi repellere docuit natura, vim arte etiam aliquamdo vincere docet experientia. Sunt ergo insidiae in quibus intenditur turpitudo, et hae sunt malae. Sunt quoque insidiae in quibus intenditur vitae et patriae conservatio, et hae sunt bonae, quae recte stratagemata appellantur. Insidiae enim tum proprie dicuntur cum iniuste, stratagemata vero tum solum cum iuste contra immanitatem hostis fiant.

Caput x

An recte definiatur temperantia?
An solum in voluptatibus gustus et tactus versetur?
An eius species recte assignentur?

T in defensione civitatis satis non est hostem a muro pellere, si intra moenia et tecta proditores maneant, ita in institututione hominis satis non est vim fortitudinis scire qua hostem externum vincere, si vim temperantiae ignoras qua hostem internum superare queas. Recte ergo philosophus proxime post fortitudinem nos temperantiam docet, ut sic illa urbem ab hostibus, ita hac mentem a malis affectibus tueamur. Est enim temperantia virtus qua nihil vel affectus reprimendos potentius, vel ad mores hominum confirmandos aptius, vel ad divinum numen placandum efficacius fingi aut dici potest. Voluptatis enim nervos conscindit, flammas furentis appetitus supprimit, totam hanc vitam castam et honestam reddit. Hinc quaedam conclusiones apud Aristotelem in hoc capite traduntur, quarum prima est quod temperantia sit mediocritas inter voluptatem et stuporem naturae; secunda, quod versetur non circa animi sed circa corporis voluptatis; tertia, qod non in omnibus corporis voluptatibus ponatur, sed solum in illis quae gustum et tactum movent; quarta, quod maxime in deliciis tactus moderandis occupetur; postrema, quod his positis intemperantia prae caeteris animi vitiis sit maxime fugienda.
2. Ab istis conclusionibus quae quas in fronte vides eruuntur quaestiones, quas etiam breviter perstringendas puto. Prima est an recte definiatur temperantia. Recte Seneca “est (inquit) temperantia habena voluptatis”; recte Boetius, “est (inquit) temperantia nihil aliud quam casta humanae vitae moderatrix et magistra”; recte Aristoteles “est (inquit) temperantia virtus animi inter voluptatem et stuporem naturae posita, quae linguam et manum, id est gustum et tactum in suis obiectis moderatur.” Gustum et tactum dico, non quod alii sensus suis obiectis non delectentur (ut aures fabulis, ut oculi picturis), sed quod per se in illis solum, in his per accidens versetur temperantia. Proprie enim tum temperantes dicimur cum gustum et tactum recte moderamur. Caeterum nescio quantum virus in reliquos sensus a gustu et tactu spargit voluptas. Est enim compta sed fallax, et venusta sed insidiosa meretrix, quippe voce, vultu et veste fallit. Voce aurem, vultu oculum, veste fragrante odoratum capit. Istis (ut ait Plato philosophus) libidinosi in memoriam suarum cupiditatum redeunt et revocantur. Quare non solum linguae et manibus sed etiam oculis aliisque sensibus fraenos temperantiae iniiciendos censeo, ut velo castitatis oculi contecti non videant Helenam, ut cera Ulyssis aures obstructae non audiant Sirenes.
3. Claudite oculos, auresque vestras obturate, iuvines, claudite senes, nudam Dianam fugite. Si hoc non moveat, nudam Bersabam nudamque Susannam fugite. Nam oculus in his vulneravit animum. Quid dicam? Mores profecto nostrorum temporum sunt nimis dissoluti. Quot enim ubique Veneris depinguntur idola? Quot eidem meretriculae palatia? Quot passim de Thaide proponuntur spectacula? Quae omnia per oculos auresque quasi per fenestras hominum animos inficiunt ut veluti aspidis aculeo icti in somno voluptatis sine sensu pereant. Sed quid ago? Ad species temperantiae explicandas venio. Sunt autem quinque (ut aiunt interpretes), nimirum abstinentia, sobrietas, pudicitia, castitas et alma virginitas. Abstinentia circa cibum, sobrietas circa vinum, pudicitia circa osculum et amplexum, castitas circa ipsam venerem, virginitas circa intacti pudoris institutum versatur. Hae omnes et singulae temperantiae comites epulones, bibulos, impudicos, luxuriosos Hippocratis tenuem diaetam et salutarem docent. Quam si didicerint, nunquam cum Philoxeno gruis collum sibi dari optabunt ut maiore deliciarum voluptate in suis epulis capiantur.

Temperantiae nomen capitur vel:

Latius, pro moderatione omnium actionum humanarum quae cum voluptate copulantur, et sic in obiectis omnium sensuum versari dicitur.
Strictius, pro moderatione voluptatum in obiectis gustus et tactus, et sic hoc loco proprie definitur.

In temperantia considerari solent sex:

Natura, quae est vel:

Communis, et sic in omnibus omnium virtutum actionibus cernitur.
Propria, et sic in obiectis gustus et tactus solum versatur.

Oppositum, quod est vel:

Intemperantia seu libido in excessu.
Stupiditas naturae et consuetudinis in defectu.

Obiectum, quod est aut:

Proprium et per se, ut voluptas gustus et tactus.
Commune et per accidens, ut turpiloquium quod per auditum, Veneris idolum quod per aspectum animum inficit et inescat.

Partes, ut:

Verecundia, per quam turpia fugimus.
Honestas, per quam decorum observamus.

Species:

Ut supra.

Officium, quod est:

Conflictari cum voluptate et dolore.
Abstinentiam in cibo potuque exercere.
Stimulos concupiscentiae in deliciis Veneris refraenare.

4. OPPOSITIO Omnis virtus est habitus animi rationis participis: sed temperantia non est habitus animi rationis participis: ergo non est virtus. Maior constat in definitione virtutis. Minor est in principio huius capitis, ubi docet philosophus quod fortitudo et temperantia simul tractari debeant, qui sunt earum partium animi quae sunt rationis expertes.
RESPONSIO Quamvis sunt duae partes appetitus, nempe irascibilis quam fortitudo, concupiscibilis, quam temperantia regit, non tamen sequitur quod hae virtutes in iis partibus animi sedeant quae sunt penitus rationis expertes. Intelligitur ergo hic locus de officio harum virtutum, non de subiecto. Officium enim est irascibiliem et concupiscibilem appitetum imperio rationis subiicere et edomare. Subiectum, si requiras, voluntatem constituo.
OPPOSITIO Temperantia est virtus animi: ergo voluptates animi refraenaret. Quo concesso, sequitur id esse absurdum in textu, quod versetur solum circa corporis voluptates, non animi.
RESPONSIO Circa corporis voluptates solum, id est primario et per se versari dicitur.
OPPOSITIO Voluptates animi saepe immaniores sunt quam voluptates corporis: ergo in illis moderandis potius per se quam in voluptatibus corporis versaretur temperantia. Ratio est quia virtus circa difficilius versaretur.
RESPONSIO Ratio non sequitur, quia libido ista animi ex infecta radice, id est ex concupiscentia corporis nascitur. Per accidens autem attingit animum.
OPPOSITIO Oculi nonnunquam lascivi et intemperantes dicuntur, similiter et aures, quia animum suorum obiectorum lenociniiis fallunt et inficiunt: ergo in voluptatibus gustus et tactus solum non inhaeret temperantia.
RESPONSIO Idola (ut dixi modo) cupidinis non probo, pallatia Veneris non dilaudo. Nam quamvis penicillum pictoris et scriptori placet, venenum tamen (quamvis dulce) nocet. Sed ad argumentum respondeo in aliorum sensuum obiectis casu et fortuito, in obiectis vero gustu et tactus per se et vi sua versari temperantiam.
5. OPPOSITIO Thaidis fama nocuit Demostheni etsi nunquam viderit. Memoria amplexus novas flammas excitat etsi externa obiecta gustus et tactus desunt. Phantasia denique in somno aliquando faces libidinis incendit etsi gustus et tactus obdormierint: ergo interni etiam sensus, ut voluntas, memoria, phantasia, pestifero habitu libidinis inficiuntur. Quo dato, sequitur quod opus sit temperantia non minus in his internis quam in illis externis sensibus moderandis.
RESPONSIO Appetitus, memoria, phantasia, aliique interni sensus ictu quidem concupiscentiae vulnerantur, at (ut antea ostendimus) per ipsum corpus, quod primum in potentias animae transfundit venenum. Quare etsi consopitis externis sensibus phantasia aliquando ad turpitudinem nos in somno alliciat, turpis tamen et voluptuosa actio suam originem ab ipsis sensibus primum infectis hausit.
OPPOSITIO Stupor naturae tantus in nullo est quin aliquando telum aestumque cupidinis sentiat: ergo male definitur temperantia medium inter excessum voluptati e stuporem naturae.
RESPONSIO Nullos homines istis temporibus in smaragdos, id est in castitatis lapides commutatos scio. Paucos admodum sponte factos eunuchos audio. Non ergo quid sit sed quid possit esse hoc loco quaeritur. Potest quidem fieri ut aliquis in usu, modo, ordine voluptatis deficiat, et hic in stupore peccare dicitur. Stupor enim hoc loco non privatio sed defectio legitimae volutatis definitur.

6. DUBIUM CAPITIS
UTRUM BELLUAE VOLUPTATIBUS ALIORUM SENSUUM A GUSTU ET TACTU DELECTENTUR?

Obiectis sensuum moventur belluae, vel:

Interne, per:

Memoriam sensitivam, ut canis viso domino.
Communem sensum seu phantasiam, ut ovis visa matre.
Instinctum sagacis naturae, ut aranea visa praeda.

Externe, vel:

Per se, in:

Gustu, ad nutritionem.
Tactu, ad generationem et conservationem speciei et naturae.

Per accidens, in:

Auditu: sic aves et ursi capiuntur harmonia.
Aspectu: sic simiae suos catulos, sic pavones suas plumas delectabiliter aspiciunt.
Olfactu: sic canes, porci, pisces odoribus capti ad cadavera longissime pertrahuntur.

7. OPPOSITIO Canis leporis odore non delectatur, sed pastu, leo voce bovis non capitur, sed esu, et sic in omni genere brutorum animantium: ergo vana et inutilis est ista distinctio. Antecedens est Aristotelis in hoc capite.

RESPONSIO

Aliquod percipitur sensibus bifariam:

Distincte et per se, et sic solus homo de obiectis sensuum perfecte iudicat.
Confuse et per accidens, et sic etiam belluae obiectis aliorum sensuum a gustu et tactu demulcentur.

OPPOSITIO Cantus cygni ante mortem non est causa cibi quem non capit, aut coitus quem abhorret: ergo est aliqua sensibilis delectatio in eo per se et non per accidens, ut docetur in textu.
RESPONSIO Cantu suo cygnus per se non delectatur, sed sic agere naturae instinctu cogitur. Ut enim natura Phoenicem docuit in extrema senectute seipsam urere, ita hanc avem senio confectam docuit dulciter ante suam mortem canere.

ALIUD DUBIUM CAPITIS
AN TEMPERANTIA ET NATURA ALIQUA EX PARTE OPPONANTUR?

OPPOSITIO Licet secundum naturam concupiscere nec non explere voluptatem: sed temperantia haec prohibet; ergo temperantia et natura aliqua ex parte opponuntur.
RESPONSIO Natura duplex est, animalis et humana. Insitum est quidem utrique concupiscere coniunctionis et procreationis causa, sed ita insitum est ut belluae instinctu suae constitutionis, homines vero habitum rationis sequerentur. Dedit ergo natura appetitum non ut voluptati ad libidinem, sed ut necessitati conservandae speciei cum modo et ordine subservias. Hunc ergo modum et ordinem solum praescribit temperantia naturae ipsius optima conservatrix.

Caput xj

An cupiditas naturalis sit vitium?
Quid cupiditas? Quid intemperantia et stupor?
An intemperantia magis repugnet temperantiae quam stupiditas?
An omnis cupiditas sit cum dolore coniuncta?

OMES libidinis omnisque intemperantiae in nobis est ardens quaedam naturae cupiditas, quad vulgo concupiscentia dicitur. Haec tanquam lepra appetitum inficit et quasi Hydra percussa semper maiora acquirit capita. At desperandum tamen non est. Nam istius praesens remedium est inclytissima virtus temperantia. Caeterum ne in capitibus istius malae bestae excindendis minus caute et prudenter laboremus, post definitam temperantiam ipsam cupiditatem hoc loco dividit et definit philosophus. Sic enim loquitur: “cupiditatum aliae communes sunt et naturales, aliae propriae et adscitiae, ut cibi cupiditas naturalis est; omnes enim cum vacui sunt cibum aut potum appetunt, et ut ait Homerus cubile optat adolescens. Hac proposita divisione, quatuor sequuntur conclusiones: prima, quod perpauci admodum in communi et naturali cupiditate peccent; 2. quod propriis cupiditatibus ferantur homines in multorum facinorum praecipitia; 3. quod cupiditates hominum non sint sine turpi dolore animi; postrema quod vix aut nunquam reperiantur illi qui in defectu voluptatis delinquunt.
2 . Hinc primum quaeritur an naturalis cupiditas sit vitium. In naturali cupiditate considerantur radix, actus, et consensus: in radice potentia, in actu habitus, in consensu animi affectus cernitur. In radice est quidam pulsus motusque naturae, idemque aut simplex aut corruptus: simplex, ut cum esurias appetere cibum, et hoc modo cupiditas non est peccatum; corruptus, ut in concupiscendo transire modum, et sic (ut ait philosophus) est flagitium. Hic pulsus enim est ut motus cordis, quem nemo mortalium in hac vita reprimiat. Si addas actum cave, nam cito ardescit. Si addas consensum fuge, nam aliter magnum nascetur incendium. Est enim cupiditas fomes et fumus peccati: fomes quo accendimur, fumus quo suffocamur. Vis scire praeclarum sobolem istius seminis? Audi. Ab hoc tanquam a sordida lacuna fluunt fornicatio, adulterium, stuprum, nocturna pollutio, incestus, et immane illud scelus contra naturam.
3. Si cupias scire quam pulchrae sint istae filiae, attende. Fornicatio est vaga et profusa soluti cum soluta intemperantia. Adulterium est individuae societatis ac matrimonii violatio. Stuprum est virginis turpis et libidinosa corruptio. Incestus est affinis et cognati sanguis contaminatio. Nocturno pollutio est per corruptam phantasiam dormientis ad turpitudinem provocatio. Peccatum contra naturam (quia est horrendum) sub velo silentii ac verecundiae dissimulandum censeo. Cupiditas est quaedam naturalis ad peccandum in humano appetitu proclivitas et propensio. Intemperantia est, ut ait philosophus in textu, vitiosa voluptatum exuperantia. Stupor est voluntaria et nimia licitae voluptatis fuga et suppressio. In excessu tetrius et frequentius, in defectu autem levius ac rarius peccare nos docet Aristoteles. Pauci enim sunt qui scintillulas naturae in flammas cupiditatis non convertunt. Est tamen omnis cupiditas cum dolore coniuncta et copulata. Sitis enim voluptatis febrim mentis parit, quae semel accensa in corde ac per omnes regiones corporis dispersa gelidis Dianae fontibus facile non extinguitur.

Cupiditatum aliae sunt:

Communes, versatae in rebus omnibus quae appetuntur, ut in cibo, potu, venere et honore &c.
Propriae, positiae in circumstantiis rerum quae appetuntur, ut in hoc cibo, hoc potu, hoc venere, hoc honore. In utroquem membro huius divisionis peccatur, si concupiscentiam naturaliter moventum actus et consensus vel cum defectu vel cum excessu sequantur.

ALIA DISTINCTIO EIUSDEM QUAESTIONIS

Cupiditatum alia est:

Naturalis seu insita, quae est in:

Appetitu coniunctionis et procreationis ad affectum.
Impetu declinationis ad peccatum.

Moralis seu acquisita, alia est vel:

In non repugnando voluptati cum alliciat.
In indulgendo eidem cum incendat, et istis modis per actum et consensum animi cupiditas (aliter peccati fomes) ipsum peccatum redditur.

4. OPPOSITIO Nemo peccat in his quae nobis a natura insunt: sed cupiditates insunt nobis a natura: ergo nemo in illis peccat. Maior probatur, quia virtus et vitium non insunt a natura.

RESPONSIO

Cupiditates considerantur vel:

Secundum essentiam, et sic insunt nobis a natura fomitesque vitiorum dicuntur.
Secundum exuperantiam, et sic non sunt a natura, sed ipsa vitia appellantur.

OPPOSITIO Si repletus et distentus Baccho plus vini appetat, hoc facit quidem naturaliter: sed ita appetere est vitium: ergo naturalis cupiditas est peccatum.
RESPONSIO Ista cupiditas non est communis et naturalis, sed propria et voluntaria, secundum quam (ut ait philosophus) plus mille modis offendimus.
OPPOSITIO Stupor multum prodest ad acquisitionem virtutis cum sit fuga voluptatum: ergo non est vitium.
RESPONSIO Stupor est fuga voluptatum, sed sine ordine et ratione.
OPPOSITIO Stupor vel ex mala complexione vel ex aegritudine nascitur: ergo non est vitium. Omne enim vitium est voluntarium.
RESPONSIO Non solum complexio et aegritudo, sed etiam nonnunquam mala consuetudo eundem parit.

5. OPPOSITIONES CONTRA TERTIAM QUAESTIONEM

Cupiditas est aut naturalis aut propria: ergo nulla est cum dolore coniuncta. Ratio tenet, quia natura in naturali, et voluptas in propria dolorem fugiunt.

RESPONSIO

Cupiditas consideratur vel:

Per se, et sic est delectabilis.
Per accidens, et sic res tristis et molesta dicitur; cum enim concupiscens aut diutius aucupetur voluptatem, aut non assequatur cum velit, mordacissimum dolorem et animi cruciatum sentit.

OPPOSITIO Nocturnae pollutiones non sunt voluntariae: ergo non sunt peccata. Antecedens patet, quia contingunt in dormientibus.

RESPONSIO

Causa istarum est duplex, vel:

Natura, et sic non sunt peccata: non est enim culpanda natura si expellat venenum.
Mala praecedens consuetudo, et sic sunt peccata, quippe voluntas corrupta ex motu naturae suum praebet consensum.

Caput xij

An optima remedia intemperantiae sint abstinentia et castigatio?
An intemperantia sit magis voluntaria quam timor qui opponitur fortitudini?

UONIAM nihil prodest detegere plagam si non adhibeas medicinam, convenit ut hanc intemperantiae satis prolixam narrationem consilium philosophi medicinae loco sequeretur. Concludit ergo hunc librum Aristoteles consilio potius quam praecepto, dehortando magis ab hoc monstro scelerum quam novum aliquod thema aut argumentum demonstrando. Sunt tamen istius capitis quatuor argumenta, quorum primum est quod intemperantia cum voluptate coniuncta sit magis voluntaria quam timor animi quem dolor sequitur; alterum quod intemperantia sit ob foedam voluptatem sui quasi pedissequam; 3. quod in pueritia et flore aetatis hoc vitium concupiscentiae incalescat maxime; postremum, quod optima remedia istius sceleris sint duo, abstinentia et castigatio. Utinam profecto hoc breve consilium (sicuti decet) ab omnibus perciperetur. Tum sane gulosi suam crapulam, ebriosi suam insaniam, libidinosi suam infamiam fugerent, imo abhorrerent.
2. O tempora in quibus nunc vivimus! Quod gula, qot venter, quod turpis libido perdidit? Gulose, quid quaeris? Cibum. Ebriose, quid sitis? Vinum. Libidinose, quid petis? Venerem.
O curas hominum! o quantum est in rebus inane?
Gulae comes putredo est, ebrietatis oblivio est, veneris ignomina, molliuscule tamen et delicate vivimus. Sed quid ago? Melius est aversa facie pudenda istorum temporum contegere, quam dicendo multa multorum animos nimium exulcerare. Vis epulare? Licet, sed utere abstinentia. Vis vinum bibere? Placet, sed sobrietatem adhibe. Vis mulierem tangere? Id tibi non negatur, si adsint castitas et pudicitia. Caeterum absque his fraenis haec agere non licebit, quippe venter cibo vinoque aestuans cito spumat libinem: est enim periculosa res gula, nam tollit vitam. Est luxuriosa res vinum, nam tollit ingenium. Recte Propertius,
Vino forma perit, vino corrumpitur aetas,
Vino saepe suum nescit amica virum.
Sapienter Ovidius,
Nox et amor vinumque nihil moderabile suadent.
Istorum nunc tandem quaeris remedium? Age ergo, audi poetam,
Ocia si tollas, periere Cupidinis arcus,
Contemptaeque iacent et sine luce faces.
3. Audi philosophum. Castigatione quadam adhibita, contrahi debet id omne in nobis quod rerum turpium ac libidinosarum cupiditate rapitur nimiumque exultat ac luxuriat. Summa omnium est, si sit animus propensior in libidinem, adhibe ieiunium. Si sit praeceps et effrenis, adhibe consilium. Si sit praecipitantior, adhibe flagellum. Consilium enim labentes, lapsos ieiunium, insanos et furentes flagellum sanat. Est quidem hoc corpus insolens et superbum naturae mancipium quod laxis habenis aliquando furit, retractis tamen nonnunquam obediens rationi et virtuti redditur. Hieronymus pius ille pater multis ieiuniis maceratus dormiens olim in eremo delicias Romae vidit. O Christe, quid nos exquisitis ferculis saginati, mero distenti, lasciva musica perfusi, in eburneis lecticis securi et consopiti agimus? Sed hic finem impono, studiose lector, modo memineris teipsum consilio et abstinentia vincere. Quod si feceris, audi sapientem Senecam. “Bis vincit qui se vincit.” Quod si non feceris, audi iterum, “Bis interimitur qui suis armis perit.”

Remedia intemperantiae sunt aut:

Divina, vel:

Fides, quae vitae sanctitatem inchoat.
Oratio, quae veniam pro lapsu naturae impetrat.
Abstinentia, quae corporis petulantiam reprimit.
Gratia, quae inceptam vitae integritatem perfict.

Humana, quae sunt aut:

Interna, ut:

Sobrietas.
Castitas.
Pudicitia.


Externa ut:

Consilum,
Ieiunium,
Castigatio, quae:

Superbam et insolentem naturam rationis imperio subigunt.
Voluptatis aculeos retundunt.
Concupiscentiae taedas flammasque extinguunt.

4. DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS

Intemperantia est magis voluntaria quam stupor, propter:

Proclivitatem naturae, unde motus,
Innatam cupiditatem, unde affectus,
Obiectorum varietatem, unde habitus intemperantiae nascitur.

OPPOSITIO Abstinentia seu ieiunium naturae vires frangit, spiritus diminuit, sanitatem tollit, totum denique hominem minus aptum ad praestandum virtutis officium reddit: sed virtus, quae est conservatrix naturae, haec prohibet: ergo abstinentia seu ieiunium non est optimum remedium intemperantiae.
RESPONSIO Quamodmodum servus contumax puniri debet, non ut dispereat, sed ut submissior fiat, ita corpus hoc nostrum sic macerare debemus, non ut cadat, sed ut rationi pareat et obsequatur.
OPPOSITIO Quod natura abhorret ut malum non est eiusdem salutare remedium: sed castigationem et flagellum natura abhorret ut malum: ergo non debet adhiberi ut remedium.
RESPONSIO Si lascivienti iumento plus oneris quam ferre valet imponatur, in itinere corruet. Sin minus, contra stimulum calcitrabit. Ita si ultra vires hoc corpus affligas, malum est. Si vero moderate ferias, salutare est.
OPPOSITIO Pharisaei haec fecerunt, et tamen hypocritae a Christo sunt appellati: ergo hoc praeceptum non videtur utile et fructuosum.
RESPONSIO Fecerunt quidem Pharisaei, sed dissimulanter. Fecerunt etiam Moyses, Elias, Iohannes praecursor et ipse Christus eadem vere et efficaciter. In Iohannis abstinentia tria imitatione digna mihi videntur, tenuis diaeta, vestis aspera, eremus solitaria. Non est ergo hoc praeceptum inutile, non est contra fidem. Paulus enim vas electionis castigavit corpus suum et in servitutem redegit ne forte cum aliis praedicaverit ipse reprobus inveniretur. Caeterum pondus hoc quod nobismet imponimus aequis prudentiae lancibus est trutinandum, ut ferentem neque gravitate opprimat neque levitate licentius insolescere et superbire sinat. Ut enim navis si supra modum onerantur subsidet, si infra modum, ad omnem flatum vacillat et periclitatur, ita corpus nimis afflicitum perit, minus vero quam decet, statim veluti inflata vesica seu bulla intumescit.

5. CONTRA ALIAM QUAESTIONEM OPPOSITIO

Voluntas est aeque principium omnium vitiorum et virtutum, ut habitur in 2. libro Ethicorum : ergo intemperantia non est magis voluntaria quam stupor, quia ex altera parte temperantiae opponitur.

RESPONSIO

Duo in vitiis et virtutibus spectantur:

Essentia, ut sunt habitus, et sic aeque voluntaria habentur omnia.
Circumstantia, ut sunt actus, et sic intemperantia est magis voluntaria quam stupor, quia illa voluptatem, hic vero dolorem concomitantem habet.

ALIA QUAEDAM DUBIA CAPITIS
AN DOLOR MAGIS LABEFACTET NATURAM QUAM VOLUPTAS?

OPPOSITIO Intemperantes et libidinosi sunt brevissimae vitae: ergo voluptas, quae est illorum comes, magis labefactat naturam quam dolor. Antecedens experientia probat.
RESPONSIO Voluptas in textu secundum naturam, non secundum exuperantiam intelligitur. Illa enim conservat, haec vero magis labefactat quam dolor.

AN VEHEMENTES VOLUPTATES INSANIRE FACIANT?

Vehementior voluptas insanire facit, quia:

Cerebrum humanum nimis exiccat.
Spiritum animalem nimis perturbat.
Variis intentionibus phantasiam vulnerat.
Immensos dolores in appetitu excitat.

OPPOSITIO Animus rationis compos est, ut ait Aristoteles libro 3. De Anima, cap. 5, ab omni perturbatione liber et immunis: ergo voluptate ita non vincitur ut insaniat.

RESPONSIO

Animus rationis compos consideratur bifariam, vel:

Absolute ut est spiritus, et sic est immortalis, liber, et immunis ab omni perturbatione et affectu.
Comparate ut est actus, et sic affectibus corporis aliquando vincitur, nec non saepe eorum impetu a sede rectae rationis dimovetur.

DEO GLORIA

Perge ad librum quartum