220 ** Welcome to the CAL FTP Site ** 4.01 Transitional//EN">
Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.
LIBER ALTER ![]()
Caput i An virtutes insint nobis a natura?
ROSEQUITUR nunc Aristoteles institum suum in explicatione virtutis, quae est anima et splendor beatae vitae. Frustra enim tot verbis contenditur de fine, si de medio acquirendi finis non disputetur. Nam ut vanum est longo intervallo speratam
intueri palmam si nullo utaris modo quo apprehendas, ita stultum est in fluctibus huius vitae intueri finem si nullo utaris medio quo acquiras: motu corporis palma, et motu virtutis beatitudo capitur. Quare sapienter quidem philosophus ut de foelicitate (ultimo fine) in primo, ita de virtute (optimo medio) in 2. libro Ethicorum disputat. Sicut enim proposito fine ad bonum accendimur, ita exposito medio in via dirigimur. His iam praelibatis de ordine intelligendum est primum generatim, tum speciatim praecepta virtutis tradi: generatim nimirum de ortu et interitu, de excessu et defectu, de subiecto, obiecto, natura, fine.
2. De ortu movetur haec quaestio, utrum virtutes nobis insint a natura, ut olim Stoici dixerunt. Industria acquiri ait, natura inesse negat, quippe etsi natura sit satis efficax in suis effectis procreandis, hoc tamen ultra vim et sortem naturae ponitur, ut virtutem in suo utero conceptam pariat. Nam ut fructus in radice plantae latitans non omnino funditur si non accedat influentia solis, ita virtus in potentia naturae pullulascens in lucem non editur si non accesserit industria mentis. Procreatrices enim causae virtutum sunt motus, usus, actio. Hoc probat philosophus primum ab usu naturae, 2. a potentia, 3. ab authoritate, 4. ab exemplo, prostremo autem a causa et modo. Ab usu naturae, quia omnia quae insunt a natura aliter ac sunt assuescere non possunt: at virtutes saepe mutantur: ergo a natura non insunt. Assumptio huius syllogismi probatur exemplo lapidis, quem si millies sursum emittas sursum tamen volare nunquam docebis. Vetus est illud, “naturam expellas furca licet, usque recurrit.”
A potentia, quia insitorum a natura primum potentias activas (ut aiunt) habemus: sed tales potentias virtutum non habemus: ergo virtutes non insunt a natura. Minor probatur exemplo sensus, qui est potentia tam efficax et perfecta ut statim sentiendi actum et officium prodat. Videntes enim, gustantes, audientes nascimur. Ab authoritate probat, quoniam si natura nobis essent virtutes insitae, frustra legumlatores tantum studii in eo ponerent ut cives suos ad virtutis exercitium assuescerent et provocarent. Ab exemplo, quia nemo artifex, nemo doctus, nemo fortis, nemo iustus nascitur. A causa et modo bene agendi, quae est consuetudo: nam consuetudo et acquirendi virtutis et acquisitae conservandae principium dicitur. Consueto enim est altera natura, si bona sit studiosos, si mala sceleratos efficit.
Concludam ergo cum Aristotele non parvi sed magnopere adeoque ad summum referre utrum sic an secus iam inde a puero assuescamus.
Res insunt a natura duobus modis, videlicet: |
|
Virtutes non insunt nobis complete a natura: |
|
3. OPPOSITIO Aristoteles in textu docet virtutes neque contra naturam neque praeter naturam inesse: ergo verisimile est illas inesse a natura.
RESPONSIO Dicendum est quaedam semina et igniculos virtutum inesse nobis a natura, sed ita ut habitum et actionem accrescere non possint sine usu. Praeterea concedendum est inesse virtutes a natura, ut a natura inesse opponitur ei quod vel praeter vel contra naturam inesse dicitur. Non enim insunt contra naturam, quippe naturam maxime conservant.
OPPOSITIO Quae nobis a natura tributa sunt, eorum primum facultates accipimus, deinde officiis muneribusque fungimur: sed virtutum potentias sic habemus, et deinde illarum officiis et muneribus fungimur: ergo virtutes insunt a natura. Totum argumentum ex verbis textus petitur.
RESPONSIO
Potentiae sunt vel: |
|
OPPOSITIO Quicquid inchoat natura, illud ipsum perficit, teste philosopho 2. Physico: sed natura inchoat virtutes: ergo perficit.
RESPONSIO Quicquid inchoat natura, illud ipsum perficit si non ultra vim et sortem naturae, ut sunt virtutes.
4. OPPOSITIO Nihil dat causam alicuius quid etiam medium acquirendi eiusdem non tribuit: sed natura dat causam virtutis, nempe potentiam et appetitum: ergo medium acquirendae virtutis tribuit. Maior est in primo De Anima. Minor hoc loco docetur.
RESPONSIO De causis proximis non remotis intelligitur philosophus, at potentia est causa remota virtutis, non proxima. Nam proxima est actio, usus et consuetudo. Alii intelligunt hunc locum in causis eiusdem generis.
OPPOSITIO Quaelibet potentia animae naturaliter versatur circa obiectum proprium et naturale: sed proprium et naturale obiectum voluntatis est bonum seu virtus, ut habetur in 3. Ethicorum : ergo voluntas naturaliter circa virtutem versatur, et ex consequenti naturaliter acquiri potest virtus.
RESPONSIO
Obiectum voluntatis duplex est, nempe: |
|
OPPOSITIO Veritas inest naturaliter intellectui: ergo virtus inest naturaliter voluntati. Antecedens probatur, quia teste Aristotele,
multis credimus a natura sine probatione, ut omne totum est maius sua parte, et iterum si demas aequalia aequali relinquitur aequale. Argumentum tenet quia eodem modo se habent virtutes intellectus et moris, si modum acquirendi spectes. Nam et hae et illae exercitationis indigent ac temporis.
RESPONSIO Ut intellectus est rasa tabula respectu veri, ita voluntas est quasi cera respectu boni. Sed attende quod duplex sit verum: naturale scilicet et morale. Illi creditur sine ratione, hoc vero non acquiritur sine usu et actione. De illo in primo, de hoc in secundo loco agitur.
![]()
Caput ij ![]()
An excessu et defectu labefactetur virtus?
RITUM est sermone quod praevisa iacula minus feriant. Ratio est, quia mala cognita facilius evitantur. Hinc est quod postquam principia quibus acquiritur virtus Aristoteles explicuerit nunc mala quibus corrumpitur demonstrare contendat. Frustra enim ab illo praescribitur via si quae in via nocent non praemonstrentur mala. Mala autem haec duo sunt: nimium et parum, quae vulgo excessus et defectus appellantur. Haec duo sunt quasi angues latentes sub herba, haec nobis tanquam Syrenes insidiantur in via, haec sunt quae arcem virtutis oppugnant semper, expugant saepe. Ab his ergo summopere cavendum est. Nam etsi frontem vultumque Veneris, caudam tamen ictumque scorpionis habent. Recte ergo ille, “in medio tutissimus ibis.”
Nam ut lineae ad centrum, ita actiones nostrae ad medium referri debent, a quo si vel latum unguem (ut aiunt)
deflexeris, necesse est in periculum istorum malorum incidas. Hinc enim nimium, illinc parum invadit: nulla fit ergo in via digressio quin magnum sit periculum ne sequatur confusio.
2. Aperte agam: haec duo (de quibus ago) vitia sunt, quorum alterum nimium, quod est in excessu, alterum parum, quod est in defectu, dicitur. Istorum impetu omnes omnium virtutum nervi convelluntur, omnisque splendor tollitur. Sed ipsum audi philosophum. “Quemadmodum (inquit) exercitationes et profusae et remissae nimium labefactant vires, et ut esculenta et poculenta, si modum transeant vel infra modum adhibeantur, labefactant corporis valetudinem, ita vitia animi in excessu et defectu posita perniciem virtutibus ac interitum minitantur.” Adhibentur exempla timoris et audaciae, quae tollunt fortitudinem, luxus et stuporis, quae tollunt temperantiam. Si rationem quaeras cur hoc fiat, respondeo, sicut ordo et pulchritudo naturae concidit, si errante natura monstrum producatur, ita decus et praestantia virtutis tollitur si (errante homine) vitium perpetretur. Nam ut monstrum corporis sit aliquando excessu, ut in gibboso, aliquando defectu, ut in monoculo, ita monstrum animi, quod est vitium, excessu et defectu constituitur. Linea ergo recta tenenda est, id est, aurea virtutis regula, quam si in hanc vel in illam partem deflexeris vitam recte instituere non videris. Hinc enim fumi suffocant, illinc flammae consumunt omnia. Vis ergo recte vivere? Est virtus placidis abstinuisse bonis. Vis ab illis perpetuo, ut decet, abstinere? Sit ratio mentis, sit virtus moderatrix morum.
Excessus et defectus sunt duplices: |
|
3. OPPOSITIO Affectus aliquando confirmant virtutem, ut misericordia mansuetudinem, ut fortitudinem ira: ergo affectus in hac quaestione non sunt intelligendi.
RESPONSIO
Affectus duplices: |
|
ALIA DISTINCTIO EXCESSUS ET DEFECTUS
Excessus et defectus corrumpunt virtutem propter: |
|
4. OPPOSITIO Si omnis declinatio a medio sit virtutis corruptio, tum qui parum declinant a medio iuste reprehenderetur: sed qui parum declinat a medio non iuste reprehenditur: ergo omnis declinatio a medio non est virtutis corruptio. Maior est philosophi in hoc capite, ubi probat omnem declinationem a medio esse in vitio. Minor quoque est Aristotelis in nono capite huius libri, in quo verba haec sunt, “qui paulum aliquid decorum egreditur, non est in vitio.”
RESPONSIO Declinatio a medio fit multis modis, aut per infirmitatem, aut per affectum, aut per ignorantiam, aut per malitiam. Infirmi naturae lapsu, perturbati affectionis impetu, ignorantes errore animi, malitiosi furore quodam fascinati peccant. Illi venia meliores, hi poena deteriores fiunt. Docet ergo philosophus omnem a medio declinationem non esse culpandam, non quod omnis non sit in vitio, sed quia non apparet si sit parva, aut quia spes remanet si non sit malitiosa.
OPPOSITIO Qui iniusta agunt non sunt iniusti: ergo excessus et defectus non corrumpunt virtutem. Antecedens est Aristotelis in 4. capite huius libri. Probatur etiam per locum in quinto libro, capite 6., qui locus saepe cum magna acerbitate urgetur adversus Aristotelem. Verba loci haec sunt: “Qui non animi iudicio vel ratione, verum animi perturbatione ducatur ad contrectandum mulerium, sciens quam contrectet, facit ille quidem iniuriam, sed tamen nondum est iniustus, queamadmodum nec fur qui furatus est, nec adulter qui adulteratus est.”
5. RESPONSIO Prima specie haec loca vix digna philosopho esse videntur. Nam in iis Aristoteles iniustitiam, furtum, adulterium non esse indigna flagitia videtur defendere. Hinc aliquot parum attente animadvertentes propositum philosophi suo more clamitant, “o tempora, in quibus Aristoteles monstrum hominis pro oraculo Apollinis haberetur! Is enim est qui contra potentiam Dei materiam primam, qui contra fundamentum fidei aeternitatem mundi docet, is est qui contra salutem animi adulterium, furtum, iniustitiam non esse peccata asserit.”
Incalescis nimis in re tam frigida, quicunque es, imo toto erras coelo. Non contra potentiam, fidem, salutem disputat. Non contra potentiam, nam actu infinitam Deo concedat, non contra fidem, nam illam ignoravit, et proinde contumaci et obstinato animo cognitam non contempsit. Non denique contra salutem, nam ista quae tu obiicis non affirmat, quippe etsi dicit adulterium, furtum, aliaque id genus multa non esse vitia ex parte affectus (qui neque bonos neque malos denimimant), detestanda tamen scelera esse demonstrat ex parte habitus et consuetudinis: detestanda dico, quia in illis peccantes quadruplici poena coercendos voluit, una propter ignorantiam crassam, altera propter affectuum beluinum, 3. propter scelus commissum, 4. propter iniuriam allatam civi. Tam abest ergo ut haec dicat non esse flagitia ut omnium ducat esse flagitiosissima.
![]()
Caput iij ![]()
An virtus circa voluptatem et dolorem versetur?
An difficilius sit resistere voluptati iam irae?
UBIECTO, principio, medio virtutis cognitis, ordo iam postulat ut de communi obiecto pauca adiiciantur. Subiectum voluntas est in qua continetur, principium actio est qua acquiritur, medium ratio est qua conservatur, commune denique obiectum affectus est in quo moderando vis tota virtutis ponitur. Affectum dico, nam etsi propria et externa sint obiecta cuiusque virtutis, ut pecunia respectu liberalitatis, mors respectu fortitudinis, tamen communia et interna obiecta sunt ipsi affectus, quos hic per voluptatem et dolorem proculdubio intellexit philosophus.
2. Quaestio ergo est an virtus versetur circa voluptatem et dolorem. Quod si uno verbo interpretari velis, est an virtus circa omnes affectus versetur. Nam per voluptatem omnem dulcem et delectablem, per dolorem omnem tristem et iniucundum intellexit affectum. Quod ipse plane insinuat cum doceat id omne affectum esse quod aut voluptas aut dolor sequitur. In his ergo vel maxime occupari virtutem docet Aristoteles, quia nihil acrius mentem hominis invadit quam dolor, nihil periculosius quam voluptas. Nam quemadmodum interni hostes, veluti ex equo Troiano prosilientes, plus obsunt civitati quam externi, ita voluptas et dolor, qui in intimis quasi animi recessibus latebrisque insidiose habitant, maius semper creant homini periculum, maiusque virtutis naufragium minitantur. Sensim dolor serpit, sed occidit; furtim voluptas repit, sed omnem virtutis amorem tollit. Sapienter Horatius:
Vis recte vivere? Quis non?
Si virtus hoc una potest dare, fortis omissis
Hoc age deliciis.
Voluptatum enim blanditiis deliniti ad turpia, dolorum facibus incensi ad facinorosa rapimur. Ut ergo qui defendunt civitatem non solum muniunt et occludunt portas ne hostes externi irruant, sed etiam diligenter cavent ne interni proditores noceant, ita qui virtutis studio capiuntur non solum oculos, aures, reliquosque sensus (qui sunt quasi ianuae mentis) prudenter munire, sed etiam omnes arcanos recessus animi caute ac sapienter tueri debent. Sunt enim foris deliciae quae corrupunt, sunt intus insidiae quae configunt virtutem.
3. Vis apertius agam? Hoc ergo volo, ut virtus non solum in externis sensibus sed etiam in internis affectibus moderandis versetur in illis, ne quasi per portas ingrediantur mala, in his ne taedis quasi accensis sequantur incendia. Nam ut flamma fumum, ita vitium voluptatem sequitur. Hoc ago accuratius, hoc vehementius urgeo, ut iuvenes legentes haec praecepta citius eicas et venenum fugiant, solamque virtutem (quae est omnium affectuum optima moderatrix) contemplentur. Argumenta quae sunt apud philosophum de hac causa ducuntur a signo, ab exemplo, a testimonio, ab effectu, et a difficili. A signo, quia per voluptatem et dolorem, id est per affectum, quales sunt omnes habitus, cognoscuntur. Ab exemplo temperantis qui moderate, incontinentis qui immoderate ac ferociter voluptate utitur. A testimonio Platonis, qui suasit ut laetemur illis quibus laetari oporet, ut doleamus illis quibus dolere decet. Ab effectu, quia a vitiosis affectibus vitiosi habitus oriuntur. A difficili, quia virtus semper versatur in difficillimus: sed affectus moderari est difficillimum: ergo versatur in affectibus. Hoc ultimum a comparatione voluptatis atque irae acute et sapienter probat. Nam hi affectus sunt rationi admodum infesti et periculosi, sed si utrumque inter se comparas in ira est taeda, in voluptate est cicuta animi: nam ira incendit bilem, at voluptas occidit mentem. Quare longe difficilius est voluptati quam irae obsistere. Est enim ira aperta, est voluptas insidiosa, dolor nos cogit irasci, at consenescere in deliciis natura suadet; non manet ira, quia est molesta, at altas radices agit voluptas, quia est innata. Concludo igitur magnanimum esse qui irae faces, beatum esse qui voluptatis flammas potest extinguere.
Obiectum virtutis est duplex: |
|
Versatur virtus circa affectus aut: |
|
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
Difficilius est resistere voluptati quam irae, quia voluptas est: |
|
4. OPPOSITIO Voluptates et dolores non sunt obiecta virtutis, ergo in illis ut in obiectis non versatur virtus. Antecedens patet, quia non coincidunt efficientes causae et effectus: sed vera obiecta virtutis sunt efficientes causae voluptatis et doloris: ergo non sunt obiecta. Assumptio probatur, quia praesente pecunia gaudet liberalis, deficiente dolet.
RESPONSIO Dicendum est eodem respectu et modo non esse obiecta. Nam affectus interna, cibus et pecunia externa dicuntur, et quamvis affectus saepe occasione externarum rerum (quae sensus externos pulsant) oriantur, non tamen inde sequitur non esse obiecta, cum causae et effectus diverso respectu frequenter eidem obiiciantur, ut animal et homo substantiae.
OPPOSITIO Voluptas et dolor sunt obiecta temperantiae (3. libro Ethicorum capite 10): ergo non sunt obiecta virtutis in genere.
RESPONSIO
Dolor et voluptas capiuntur bifariam: |
|
5. OPPOSITIO Si virtutes morum versentur in perturbationibus, tum in toto quod ex animo et corpore constat sitae sunt: sed hoc est absurdum: ergo et illud. Maior est Aristotelis in 10. libro capite 8. Minor patet, quia virtus est in solo animo.
RESPONSIO Dicit illic esse virtutes morum in toto composito, non quod illi inhaereant, sed quia affectus corporis et rationem mentis dirigant et moderentur.
OPPOSITIO Voluptas neque est affectus neque vitium: ergo non versatur virtus circa illam ut circa affectum. Antecedens probatur ex 7. Physicorum et 7. Ethicorum capite 11, ubi voluptas motum esse definitur.
RESPONSIO Voluptas illic motus dicitur, quia est causa movendi: saepe enim affectus per nomen causae appellatur. Vel respondendum est quod voluptas sit quidam motus appetitus quo perfunditur, et hoc nihil aliud est quam affectus.
OPPOSITIO Virtus versatur circa difficillima, ut in hoc capite probatur: sed voluptas et dolor non sunt difficillima: ergo circa voluptatem et dolorem non versatur. Minor probatur tertio libro Ethicorum capite 9, ubi docet philosophus difficilius esse res molestas periculumque plenas ferre quam ab his quae voluptatem adferunt abstinere.
RESPONSIO In eo loco fortitudo res acerba dicitur, non quod actio eiusdem non sit iucunda, sed quod mors (quae est eiusdem obiectum) sit respectu naturae admodum molesta. Hinc emergit responsum, nimirum quod per difficilius eo loci acerbius intelligatur: est enim acerbius respectu naturae horrentis mortem, res molestas periculorumque plenas ferre, quam ab his quae voluptatem afferunt abstinere. Difficilius est tamen voluptati adblandiendi quam periculo irruenti resistere.
6. OPPOSITIO Difficilius est regere eas passiones quae nullum habent medium quam eas quae habent: sed malevolentia, impudentia, adulterium, furtum, homicidium, teste philosopho libro 2. capite 6, non habent medium, voluptas autem habet: ergo si virtus versetur circa difficiliora, potius circa ista quam circa voluptatem versaretur. Quod voluptas habet medium constat, quia moderate illa uti licet, ut probat Aristoteles, at istis moderate uti nemo potest.
RESPONSIO In his considerari debent duo, actus hominis et motus voluptatis: in actu est semper immane scelus, in motu vero semper non est, si in consensum animi et actum non prorumpat. Hinc quamvis quoad actum aut consensum medium non habent, in motu tamen pulsuque habent. Non tamen ex his recte concluditur quod minus difficile sit voluptati quam istis resistere, cum istis resistendi difficultas ex ipsa voluptate oriatur. Praeterea non dicitur esse omnium difficillimum voluptati resistere quia habet medium, sed quia in visceribus naturae dulcissimum semper sparsit et enutrivit venenum.
OPPOSITIO In ira usus rationis tollitur, at in voluptate non tollitur: ergo difficilius est irae quam voluptati resistere. Maior in 3. Ethicorum probatur,minor in 7., ubi docetur quod incontinens saepe videat meliora.
RESPONSIO Usus rationis in neutro inest. Nam quamvis incontinens meliora videt ex parte intellectus, bonum tamen non omnino videt ex parte appetitus. Fatetur tamen Aristoteles usum inesse si inaturam nominis, sed negat inesse si vim actumque rationis spectes. Sum ergo voluptas et diutius et periculosius hanc vim actumque rationis obtundat quam ira, magis arduum esse voluptati resistere quam iram extinguere et moderari putavit.
![]()
Caput iiij ![]()
An qui iusta agit semper sit iustus?
An ad omnem actionem virtutis requirantur voluptas, scientia et constantia?
EMOTIS a via periculis et insidiis, nimirum vitiis et affectibus, ordo nunc progrediendi in hoc itinere nobis praescribitur, qui ordo in duobus maxime consistit, nempe in scientia studiosae actionis et in observatione trium circumstantiarum quae laudabilem eandem actionem reddunt. Actio de qua hic disseritur est veluti laboriosa in hoc Oceano ad portum virtutis navigatio. Tres circumstantiae sunt, scientia prudentis, qui tenendo clavum viam praescribit, voluntas et constantia agentis, qui sequendo nutum prudentiae portum acquirit. Primum ergo requiritur ut non solum agas iustum, sed iuste, quod sane tum feceris si, quod in 2. libro requiritur, sponte, scienter et constanter agas. Ut per voluptatem et dolorem in postremo capite omnem affectum, ita per iustum et iuste hic omnem virtutem intelligit philosophus. Nam ut illorum affectuum nomine alii omnes affectus illic insinuantur, quia sunt primarii, ita hic nomine iustitiae omnes reliquae virtutes intelliguntur, quia illarum princeps et regina dicitur. Non est ergo temperans semper qui temperata, non fortis qui fortia, non iustus quia iusta, sed is demum temperans qui caste, is fortis qui animose, iustus is est qui iuste et studiose agit. Nam ut in artibus, sic in virtutibus se res habet. Fieri enim potest ut quis quid praestet quorum quae grammatici arte continentur, et fortuito et alterius praescripto. Suggerentibus enim aliis Latina et Graeca vocabula saepe ab imperito et psittaco proferuntur, Latine tamen et Graece isti non loquuntur. Ita sane probabile est Neronem omnium iniustissimum aut suasu amici, aut impulsu hostis, aut affectu animi, aut cupiditate nominis iustum aliquod factum egisse. Iustus hinc tamen haberi non debet, quia iuste, id est studioso animo, hoc ipsum non egerit, quippe non solum factum sed animum, non solum speciem sed rem ipsam, non solum externam actionem sed internum agendi habitu, non solum opus quod fit sed etiam modum quo fieri debet finemque considerare oportet.
2. Qui ergo a dapibus et delitiis abstinent non statim temperantes, qui in hostium civitates irrunt non statim fortes, qui multa largiuntur non statim magnifici et liberales sunt appellandi. Est enim ut in dictis ita in factis hominum magna saepe fraus et dissimulatio. Recte ergo ad omnem actionem opusque virtutis haec tria requirit philosophus, nimirum voluntatem ut sponte, scientiam ut circumspecte, constantiam ut perseveranter et studiose agas. A voluntate enim principium, a scientia modum, a constantia fructum bene agendi et vivendi petimus. Si ergo volentes bene, scientes recte, perseverantes fructuose agere conemur, haud dubium est quin navis in portum optatae foelicitatis tandem pervehatur. Sed plerique, inquit Aristoteles, cum haec non faciunt, se tamen et probos fore et praeclare se philosophaturos sperant. At fallax et inanis est istorum hominum spes et cogitatio. Nam ut illi non sanantur qui medicos libenter audiunt ac diligenter attendunt si nihil eorum quae praescripta sunt faciunt, ita hi studiosi et beati non fiunt quamvis percipiant multa, si ea quae praecepta sunt re, vita et opere non sequantur.
Iustum capitur vel: |
|
Ad omnem actionem virtutis requiritur tria: |
|
3. OPPOSITIO Iustitia, iustum et iuste sunt coniugata: ergo qui agit iustum erit iustus. Argumentum tenet a loco 2. Topicorum, ubi docetur cui unum coniugatorum inest, inesse et alterum.
RESPONSIO Iustitia, iustum et iuste sunt coniugata si formaliter pro habitu virtutis, non autem si naturaliter pro subiecto, materia aut facto aequitatis sumantur. Est enim iustum aliquid quoad materiam quoad non est iustum, ut aiunt, quoad personam. Factum enim est iustum, si tyrannus reddat depositum, at tyrannus inde non est iustus, quia volens, sciens, constansque non egerit.
OPPOSITIO Iusta agentes iusti, et modesta modesti, fortia fortes efficimur (2. Ethicorum caput 1): ergo qui iustum agit potest esse iustus.
RESPONSIO Non negamus quin iusta agentes sint iusti, si sponte, scienter et constanter agant. Sed hoc est quod hoc loco urget philosophus: posse aliquem coactum aut alio commodo agere id quod est iustum, interem ipse sit iniustus. Nam voluntate recte facta definita sunt, ut habet Aristoteles 5. Ethicorum capite 8, non ex affectu, impulsu aut praetextu virtutis.
OPPOSITIO Hoc alienum absurdumque est, eum qui facit iniustum nolle iniustum fieri (liber 3, caput 8): ergo a contrario absurdum est ut is qui agit iustum non efficiatur iustus.
RESPONSIO Hoc argumentum contrariis recte teneret si par essete contrariorum comparatio. Nam ut absurdum est illum non iustum effici qui iustum sponte et scienter agit, ita alienum a ratione est ut is non sit iustus qui iustum sponte et scienter agit. Verum cum hoc loco similis non sit utriusque aut rerum aut locorum proportio, argumentum non cohaeret.
4. OPPOSITIO Si voluntas requiratur ad omnem actionem virtutis, tum voluntas a virtute moveretur: sed voluntas non movetur: ergo ad omnem actionem virtutis non requiritur. Maior constat, nam, teste philosopho in 3. De Animae, intellectus non percipit sine phantasmate, ita voluntas non agit sine obiecto. Minor probatur, quia voluntas non est mobilis, sed movens et libera potentia animae (liber 3 Ethicorum caput 4 et liber 3. De Anima).
RESPONSIO
Voluntas consideratur bifariam: |
|
OPPOSITIO Parum aut nihil valet scientia, inquit philosophus in textu, ad virtutem: ergo non necessario requiritur scientia.
RESPONSIO
Scientia est duplex: |
|
5. OPPOSITIO Scientia circumstantiarum est prudentia, ut patet ex definitione virtutis, qui clauditur cum hac particula (prout prudentem
praescripserit): sed quilibet studiosus non est prudens: ergo scientia circumstantiarum non requiritur. Minor patet, quia rudes et ignari sunt saepe virtute praediti, qui tamen prudentes esse nequeunt.
RESPONSIO
Prudentia est duplex: |
|
![]()
Caput v ![]()
An tria sola principia actionis humanae sint in animo, nimirum potentia, passio et habitus?
An habitus sit virtutis genus?
IRTUTIS acquisitionem nunc consequitur cognitio, quae longe facilior inferiorque est ipsa actione. Saepe enim diximus finem ethicae virtutis in actione non in cognitione consistere. Verum quoniam frustra de re agitur si quid sit non intelligatur, enitendum est ut definitione aliqua illustretur virtus. Aliter enim ut fuco rationis vim rerum ignorantibus, ita umbra virtutis nobis essentiam eiusdem nescientibus facile imponetur. Hoc vero ut fiat accuratius, primum genus huius definitionis, tum formam discutit. Genus habitum esse concludit. Nam cum tria tantum sint humanae actionis in animo principia et seminaria, scilicet potentia, passio et habitus, ex his solum habitum genus virtutis esse demonstrat. In potentia enim est sola naturae aptitudo, in passione dispositio, in habitu vero quies et perfectio. Potentia enim nos movet, passio disponit, habitus virtutis perficit. Praeterea potentia et affectus naturae partum sequuntur, at virtus (ut antea probatum est) industria acquiritur. Ergo nec potentia nec affectus appellari potest. Huc adde quod neque potentia neque affectu boni aut mali simus, at virtus nos bonos et studiosos nominat. Relinquitur ergo virtutem per habitum recte definiri. Est enim habitus qualitas quaedam multis actionibus acquisita. Postremo ab enumeratione passionum hoc ipsum probatur, inter quas nulla ut genus de virtute dicitur.
2. Opportune hic offertur occasio ut paucis numerum naturamque passionum definiam. Passionum ergo aliae sunt primariae, ut voluptas (cui opponitur dolor), spes (cui opponitur metus ac desperatio). Aliae sunt quoque minus primariae, quae sunt aut leniores (ut amor, indignatio, ira, misericordia, verecundia) aut acriores (ut odium, furor, excandescentia, invidia, sub qua et malitia continetur). Voluptas est delectabilis motus et quasi diffusio appetitus propter bonum praesens, praeteritum, aut speratum, quo animus tum perfunditur et demulcetur. Dolor est tristis motus et quasi contractio animi propter malum praeteritum, praesens, aut futurum. Spes, quae alio nomine desiderium dicitur, est passio qua movetur appetitus ad expetendum bonum vehementer, et ad patienter expectandum diu. Metus est motus animi quo homo solicitus est de malo futuro. Desperatio est abiectae mentis horribilis et formidolosa consternatio. Amor est motus animi in id quod putatur bonum fluens et propendens. Ira est appetitus vindictae. Indignatio est detestato sceleris. Misericordia est compasso mali. Verecundia est metus turpitudinis. Invidia est aegritudo animi indigne ferentis alienum bonum. Odium est inveterata invidia. Furor est fomes excandescentiae. Excandescentia est furoris incendium &c.
3. Omitto hic longiorem istorum affectuum tractationem, quia decretum est in commentariis partitionum illos limatius iterum definere. Perorantis enim est excitare affectus, philosophantis vero illos pro viribus moderari. Ad utrumque ergo pertinet illos cognoscere. Satis tamen iam est ad praesens negotium ac institutum docuisse per illos virtutem non definiri. Concludo igitur cum Aristotele quod si nec perturbationes sint virtutes nec facultates, solum habitum ex his tribus relinqui, qui generis locum in hac definitione virtutis occupet. Verum cum habitus sit infusus aut acquisitus, et hic iterum vel cognitionis in mente vel electionis in voluntate, illorum neuter, sed hic solum virtutis genus constituitur. Morum enim virtus nec infunditur nec in intellectu collocatur.
In actione virtutis tria spectantur: |
|
Rationes quibus probatur virtus non esse affectus sunt quatuor: |
|
Rationes quibus probatur virtus non esse potentia sunt duae: |
|
Omnes affectus ponuntur in appetitu vel: |
|
4. OPPOSITIO Species et intentiones sunt principia agendi in animo: ergo haec tria sola non sunt. Antecedens probatur, quia ex specie obiecta rei movetur homo saepissime ad agendum, et ex intentione etiam finis. Hinc finis, ut beatitudo, principium agendi ab Aristotele dicitur.
RESPONSIO
Omnes affectus ponuntur in appetitu vel: |
|
OPPOSITIO Sensus, appetitus, intellectus tria principia agendi dicitur in 2. capite 6. libri Ethicorum : ergo sunt plura.
RESPONSIO Sensus, appetitus, intellectus illic agendi principia statuuntur alio quidem sensu quam hic potentia, habitus et affectus: illic enim de institutione animi quoad vitae usum, hic de actione quoad virtutis fructum. Ut ergo illic sunt tria principia quae verum, ita hic etiam sunt tria quae bonum respiciunt. Tria illic sunt sensus (unde mechanici et operatio), appetititus (unde politici et actio), intellectus (unde theorici et contemplatio dicuntur). Hic vero est potentia quae inchoat, affectus qui acuit, habitus qui animum in studiose agendo perficit.
OPPOSITIO Mediocriter irasci est virtus (caput 5 libri 2.): sed mediociter irasci est affectio: ergo virtus est affectus. Minor probatur hoc syllogismo: mediocriter irascentes alteramur: sed secundum nullum habitum alteramur (7. Physicorum caput 8): ergo mediocris ira vel mediocriter irasci non est habitus.
RESPONSIO Mediocriter irasci non simpliciter virtutem illic esse declarat philosophus, sed mediocriter irascentes bene affectos esse ostendit, quod non negamus. Sunt enim affectus moderatione virtutis saepe laudabiles, ut verecundia in iuvene, misericordia in iudice.
5. OPPOSITIO Medium est eiusdem generis cum extremis: sed virtus moralis est medium inter passiones: ergo virtus moralis est passio. Maior est philosophi. Minor probatur, quia fortitudo est medium inter timorem et audaciam, temperantia inter libidinem et stuporem naturae.
RESPONSIO Virtus secundum essentiam non est medium inter passiones, sed secundum effectum id est, quia in affectibus medium rationis praescribit et efficit.
OPPOSITIO Virtus aliqua una actione acquiritur: ergo non est habitus. Antecedens probatur, quia scientia alicuius rei quae est virtus una demonstratione acquiritur.
RESPONSIO Quamvis una demonstratione aliquando unius rei scientia percipitur, non tamen proprie scientia illa virtus mentis dicitur nisi multis demonstrationibus acquiratur. Nam ut habitus ex multis dispositionibus, ita scienta ex multis demonstrationibus (ut ait Aristoteles) constat.
![]()
Caput vj ![]()
![]()
An virtus sit medium potius geometricum quam arithmeticum?
Et an recte definitur?
T res tum perfici dicitur cum ex materia et forma constituitur, ita definitio rei tum recte absolvitur cum ex genere et differentia componitur. Genus enim materiam in qua est confusio, differentia formam in qua est distinctio imitatur. Genere ergo virtutis invento, differentia seu forma investiganda erit, de qua apud quosdam interpretes spinosa est disceptatio. Nam alii in actione laudabile, alii in delectatione animi eam esse voluerunt. Sed recisa omni de lana caprina contentione tenendum est in medio virtutem consistere, in medio inquam rationis quam dirigit, in medio affectionis quam supprimit, in medio vitiositatis quam tollit et extinguit. Est enim norma rationis, affectionis habena, vitioram fuga. Hinc proprium munus et officium est virtutis eum in quo insit perficere. Nam ut virtus oculi ipsum oculum probe suo munere defungi efficit, et virtus equi equum generosum ad currendum stadium, ad vehendem equitem, ad expectandum hostum aptum reddit et idoneum, ita profecto virtus animi hominem ad bene beateque vivendum docilem, adeoque ad omne praeclarum facinus aggrediendum alacrem et paratum facit. Consuetudine enim non solum facilis, sed supra quam dici aut fingi potest delectabilis virtutum actio motusque redditur.
2. Intelligendum autem hic est non solum in medio virtutem consistere, sed ipsum etiam medium ab Aristotele definiri. In medio est ut respicit obiecta, medium vero est ut respicit extrema. Unde poeta,
Est virtus medium vitiorum utrumque redactum.
Caeterum cum medium sit duplex, aut rei, quod arithmeticum, aut quoad nos, quod geometricum appellatur, quaestio est an hoc vel illud virtus moralis nominetur. Rei medium definitur, teste Aristotele, quod aeque abest ab utraque extremitate, idque apud omnes unum idemque valet et efficit ut sex inter decem et duo, quae aeque superant ac superantur. Medium vero quoad nos est, quod nec transit modum in excessu, nec deserit in defectu, nec denique unum idemque valet apud omnes, et sub hoc medio virtus morum comprehenditur: hoc enim in proportione rei mutabilis et moderatione rationis consistit. Verbi causa, nimium est alicui decem libras ciborum comedere, duas vero parum. Quid ergo sumere praescribis? Hoc sane Milone parum, Tironi nimium.
Quid ergo nunc facies? Certe si recte feceris circumstantias ponderare oportet, ut victum praescribens medium naturae habitum non evertas. Ut ergo sagax natura aliis plus pituitae, alii plus sanguinis, aliis plus melancholiae, aliis plus bilis tribuit, cum tamen in omnibus medium iustitiam et aequitatem servet, ita prudens, iustus, fortis, omnisque virtutis studiosus medium non in pondere ad rei aequalitatem, sed in iustitia ad rationis dignitatem in omnibus considerat ac veluti demetitur.
3. Verum ne male hic philosophum de medio bene disserentem intelligas, cavendum est ne virtutem in essentia sua mutabilem esse existimes. Nam quamvis est medium, ut ait, quod mutari potest, non tamen in habitu et essentia, sed in modo et existentia illum mutari decet. Habitus enim idem et immutabilis manet, acquirendi vero et agendi modus secundum eundem habitum saepe mutatur. Exempli causa, alius est iustus qui poenam infligit, alius est iustus qui dignitatem tribuit: in utroque est idem agendi habitus, sed in utroque non est idem agendi modus. Magnificus est qui regi purpuram aut diadema offert, magnificus quoque est qui in magna caritate rerum pauperibus annonam parat. Constat ergo virtutem iam medium esse, idque tam rei quam rationis: rei si habitum, rationis vero et quoad nos, si modum spectes. Rationes in textu quibus philosophus medium virtutem esse confirmat quatuor sunt: 1. a comparatione virtutis in oculo et virtutis in equo ducitur; 2. a proportione rei et rationis; 3. ab exemplo omnium artium quae medium veluti scopum intuentur; 4. a testimonio Pythagoreorum qui malum infinitum, sed unum bonum quasi centrum posuerunt, a quo ut facile est discedere, quia multis modis peccatur, ita admodum difficile est idem attingere, quia virtus in punctum quasi contrahitur. Ut ergo scientis est invenire centrum, ita sapientis est tenere medium.
4. Restat iam tandem ut definiatur virtus. Est ergo virtus habitus bonus, animi iudicio et electione susceptus, in mediocritate constans, ratione sic rectus, ut prudens praesciperit. Quam definitionem sic intepretare, est habitus non infusus sed acquisitus, non malus sed bonus, non corporis sed mentis, non temeritate sed iudicio et consilio susceptus, non in excessu aut defectu sed in medio tam vitiorum quam affectuum positus, non perturbatione sed ratione rectus, non ut quispiam sibi, sed ut prudens omnibus agendi modos ac circumstantias praescripserit.
Medium est vel: |
|
In definitione virtutis praecipue spectanda sunt: |
![]() |
5. OPPOSITIO Virtus indagatrix medii dicitur in hoc textu: ergo non est ipsum medium. Argumentum tenet, quia (ut ait Boetius) sic se habet indagatio medii et ipsum medium ut instrumentum et opus. Sed instrumentum non est opus: ergo si virtus sit indagitrix medii, non erit ipsum medium.
RESPONSIO Ut gladius potest esse et instrumentum militis et opus artificis, ita virtus potest esse medium et indagatrix medii. Nam ut opponitur extremis, sic est medium; ut vero effectus, actiones et obiecta intuetur, sic est indagatrix medium. Exempli causa, affectus irasci iubet, negat fortasse ratio, intercedit virtus quae modum ac medium tenere docet. Ut ergo nos instruit, sic est indagatrix medii, ut vero nos perficit, ita ipsum medium haberi debet.
OPPOSITIO In textu virtus extremitas dicitur: ergo non est medium.
RESPONSIO
Extremitas est vel in: |
|
OPPOSITIO Medium rei et medium rationis definitione differunt: ergo si virtus sit medium rationis, non erit omnino medium rei.
RESPONSIO Eodem respectu negatur quod sit medium rei et rationis. Nam in essentia medium rei, in modo, actu et existentia medium rationis dicitur.
6. OPPOSITIO Unum extremorum magis accedit ad virtutem in essentia quam alterum, ut docet philosophus: ergo si essentiam spectes non est medium rei.
RESPONSIO Nulla est vitiorum cum virtute participatio in essentia, in existentia tamen est quaedam similitudo. Exempli causa, non magis dicenda est profusa largitio rerum liberalitas in essentia quam parsimonia, si tamen existentiam et actum consideres, prodigus liberali est similior, qua dat nemo largius.
OPPOSITIO Virtus non est habitus electivus: ergo male definitur. Antecedens probatur hoc modo: si esset electivus, tum pueris et servis conveniret, nam in illis est electio: sed illis, ut docet philosophus, non convenit: ergo non est habitus electivus.
RESPONSIO
Electio est duplex: |
|
OPPOSITIO Potentiae definitio convenit virtuti: ergo virtus et potentia non sunt disparata. Antecedens probatur, quia potentia definitur principium actionis in aliquo, et sic est virtus, exempli causa, fortitudo est principium aggrediendi formidolosa.
RESPONSIO
Principium agendi est duplex, vel: |
|
7. OPPOSITIO Virtus intellectualis non est in medio: ergo nec virtus moralis. Argumentum sequitur, quia non est ratio cur magis haec quam illa in medio consisteret, cum haec sit aeque medium rationis ac illa voluntatis. Antecedens probatur, quia virtus intellectualis versatur circa verum: sed verum et falsum dicitur de contradicentibus in quibus non est omnino medium: ergo virtus intellectualis non est in medio.
RESPONSIO Etsi inter verum et falsum non sit medium, tamen inter duo falsa ipsum verum medii rationem tenet. Verbi gratia, si quis dicat Musarum studioso alumno trium horarum spatium ad somnum sufficere, falsum hoc est in defectu; si vero affirmet spatium novem horarum requiri, falsum est in excessu. Medium iam est ipsa veritas quae a prudente praescributur.
![]()
Caput vij ![]()
An recte dividatur virtus moralis?
An virtutes omnes ac quidam affectus in medio consistant?
An singulae virtutes specie differant?
EFINITIONEM divisio virtutis sequitur, ut quae in genere proponuntur in specie intelligantur omnia. Tum enim res accurate tractantur, cum non solum demonstratione menti, sed inductione veluti sensibus obiiciuntur, quippe ratiocinationes doctos, at inductiones et exempla imperitos rerum urgent. Non ergo satis est fontes digito (ut aiunt) leviter demonstrasse, nisi ex iisdem rivuli, id est, singulae virtutes ad usum fructumque degustantium suo ipsarum ordine propinentur. Quare ut generatim omnes, ita nunc divisim singulas in medio extremorum ac quasi in gyro rationis consistere graphice depingit. Attendendum hic est illam Senecae et Ciceronis partitionem, qua virtutem in quatuor primarias deduxerint, a nobis hoc loco non reprehendi. Est enim laudatissima, quippe in fortitudine ut in columna civitatis, in temperantia ut in habena morum, in prudentia ut in regula rationis, in iustitia denique ut in trutina aequitatis omnes ac singulae virtutes connectuntur. Defatigant nos ergo Burleus, Buridanus et alii prisci interpretes, qui hanc illorum divisionem mancam, mutilatam, nec omnino conspirantem cum ista Aristotelis docere conantur. Heroicas has quatuor ubique esse fatetur Aristoteles, et quorsum, quaeso, nisi ad easdem ut ad cardines reliquae quasi nexibus societatis inter se vinctae revocentur?
2. Est tamen hoc loco alia virtutum comparatio, alia ergo requiritur etiam distinctio. Nam hic numerum non naturam, inductionem non demonstrationem, exempla in omnibus, non praecepta in singulis, cupit proponere. Nemini hic nimium videri debet quod inter virtutes affectus quidam ab Aristotele enumerentur. Sunt enim illorum alii tumultuantes, ut odium, furor, alii mites moderati, ut paternus amor et verecunda. Illi ab omni ratione et medio longe discedunt, hi vero speciem quandam virtutis induunt. Longum hic esset istorum omnium habitus, vires, media atque extrema, quae in textu explicantur, verbosius percensere. Lumen soli (ut aiunt) adderem, si dilucidius quam ab ipso Aristotele explicantur haec ipsa delineare contenderem. Verum ne cursim ac perfunctorie multa transire videar, numerum virtutum summatim depingentium puta. Omnis ergo virtus respicit gubernationem corporis aut mentis: corporis vel ad vires vel ad sensus. Vires corporis exercentur vel in mediocribus periculis, unde fortitudo, vel in magnis et acerbitate plenis, unde animi magnitudo oritur. Similiter in sensibus corporis versatur virtus, idque aut in omnibus, unde continentia, aut in duobus solum, nempe gustu et tactu, unde temperantia ducitur. Mentem porro respicit virtus tam ad appetitus moderationem quam ad directionem rationis. Moderatio appetitus cernitur in pecuniis, honoribus, animique affectibus: appetitum in pecuniis liberalitis et magnificentia, in honoribus modestia, in affectibus mansuetudo temperat. Directio denique rationis est aut in sermone, unde affabilitas, aut in factis, unde comitas, aut in negociis, unde aequitas, aut in dictis factisque, unde simplex illa temporis filia veritas constituitur.
3. His iam ordine enumeratis, opportune et fructuose dubitatur an singulae virtutes natura ac specie differant. Credo equidem non defferre. Nam ut earum aliquae sunt dispares, naturaeque vi inter se disiunctae, ita aliae sunt in communione essentiae affines admodum et cognatae: aliter quo tenderent quaedam sententiae in hoc ipso capite apud Aristotelem plane non video. In hoc loco sic ait, “sunt etiam et aliae virtutes finitimae omnino, sed tamen inter se aliquid different.” In alio vero sic, “Quam rationem liberalitatem ad magnificentiam habere docuimus, parvis differentem, eandem habet ad magnitudinem animi, quae in magnis honoribus versatur, modestia quae in parvo honore cernitur. Et iterum inter magnificum et liberalem hoc solum interest, quod ille in magnis, hic in parvis cernitur.” Hactenus Aristoteles, ex cuius verbis concludo aliquas esse virtutes omnino finitimas, adeoque liberalitatem et magnificentiam non re sed ratione tantum secundum magis et minus inter se differre. Nam qui differunt, cum idem subiectum, nempe voluntatem, idemque obiectum, nempe pecuniam, eadem extra, nempe prodigalitatem et avaritiam habeant? Idem sane existimo de modestia, si cum magnanimitate in honore, de temperantia, si cum continentia in voluptate, de mansuetudine, sum comitate in affectu animi conferatur. Quemadmodum ergo unus idemque homo, nunc magistratus in summa dignitate, nunc privatus in mediocritate possit consistere, ita una eademque virtus aliquando magis splendescit, ut magnificentia, aliquando minus, ut liberalitas, quae tamen decorum laudemque in suo gradu habet.
4. OPPOSITIO Aliae sunt heroicae et cardinales virtutes praeter illas quatuor quae recensentur: ergo minus apte dividitur virtus in illas quatuor. Antecedens patet, nam magnificentia, magnanimitas et continentia ab Aristotele dicuntur heroicae in textu.
RESPONSIO Etsi aliae quaedam heroicae et cardinales dicuntur a philosopho, reducuntur tamen ad has quatuor, ut magnanimitas ad fortitudinem, continentia ad temperantiam.
OPPOSITIO Absurdum est maiora bona ad minora reduci, ergo male respondetur magnanimatem ad fortitudinem, et continentiam ad temperantiam revocari.
RESPONSIO In primaria divisione virtutis fortitudo, temperantia, iustitia, prudentia fusius sumuntur pro reliquarum quodammodo causis, et sic alias virtutes sibi connexas habent, in suis vero locis strictus tractatur a philosopho.
OPPOSITIO Aliae sunt virtutes quam hoc loco enumerantur: ergo divisio non est laudabilis. Antecedens probatur, quia castitas vitae, humilitas,
patientia, aequitas, et an actionibus honestis perseverantia sunt virtutes.
RESPONSIO Castitas ad temperantiam, humilitas ad modestiam, patientia ad mansuetudinem, perseverantia ad fortitudinem, aequitas ad iustitiam revocatur.
5. OPPOSITIO Si affectus consisterent in medio rationis, tum a ratione hominem non avocarent: sed omnes affectus sunt motus animi avocantes hominem a recta ratione: ergo in medio rationis non consistunt.
RESPONSIO Leniores affectus, ut misericordia, verecundia &c. in sapientem cadunt, neque omnino a gyro rectae rationis nos deducunt. Intelligitur ergo illa definitio affectus de perturbationibus ineffraenatis quae impetu quodam arcem rationis invadunt et expugnant.
OPPOSITIO Leniores affectus sequuntur naturam appetitus, qui est vi sua rationis expers: ergo et leniores affectus movent nos ab usu rationis. Nam aliter neque in appetitu ut in subiectio residerent, neque eiusdem vim, motum ac naturam sequerentur.
RESPONSIO
Appetitus duobus modis consideratur, vel: |
|
![]()
An extrema extremis agis quam mediis opponantur?
![]()
An unum extremorum magis opponatur medio quam alterum?
ATIS de definitione ac divisione virtutis iam disputatum est, nunc de affectione in qua cum extremis comparatur est disserendum. Contingit enim virtuti, ut utrique extremorum repugnet ac opponatur, sed ita ut huic magis, illo vero minus. Unde eliciuntur hae quaestiones, an extrema extremis magis quam mediis opponentur, et an unum extremorum magis quam alterum virtuti repugnet? Per extrema vitia opposita, per media virtutes in medio vitiorum constitutas intelligit philosophus: media extremis opponi probat a similitudine et ab exemplo. A similitudine hoc modo: quemadmodum si id quod aequale est cum re minore comparetur maius est, sin cum maiore minus, ita medii habitus, id est, virtutes, sic cum eis quae a medio absunt comparentur superare, si cum eis quae medium transeunt deficere videntur. Exempla fortis, temperantis et liberalis in textu proponuntur: si enim fortem cum ignavo compares, audax, si vero cum audaci, ignavus habetur. Par ac similis sit comparatio temperantis respectu libidinosi et stupidi, liberalis respectu prodigi et avari. Liquido enim constat medium cum extremis, id est virtutem cum vitiis, bonum cum malis utrimque concertare. Sequitur ut maiorem extremorum inter se pugnam et repugnantiam esse demonstremus.
2. Intonant et tumultantur hic quidem in Arisotelem textentes veluti aranearum telas vix ullis rationis fibris cohaerentes. “Quid,” inquiunt, “sibi vult philosophus cum docet maiorem esse vitiorem inter se discordiam quam virtutum ac vitiorum? Nonne magis discertant illa quae genere et specie differunt quam quae conveniunt?” At virtus et vitium genere boni et mali differunt, vitia autem ita non distinguuntur, ergo ista de acriore pugna extremorum inter se nervos viresque non habet quaestio. Attendendum est quod duplex sit repugnantia, absoluta respectu boni et mali, et sic medium et extremum magis distant comparata, respectu excessus et defectus, et sic duo extrema magis inter se colluctantur. Quod probatur in textu, et quia extrema magis a se invicem distant quam a medio, et quia maior est cognatio ac similitudo unius extremorum ad medium quam extremorum si ad se invicem conferantur. Longius enim abest prodigalitas ab avaratia quam a liberalitate. Propius accidit audacia ad fortitudinem quam metus, quo veluti fulmine perculsus homo omne periculum fugit, omnemque strepitum et umbram pertimescit.
3. His positis, in postremo loco docetur quod nunc defectio, nunc exuperantia in extremis magis virtuti opponantur. Gloriam enim fortis magis obscurat timor, qui est in defectu, gloriam mitis et mansueti magis obscurat furor, qui est in excessu. Sed observandum est attente et diligenter quod duobis modis contingat ista repugnandi secundum maius et minus in extermis vicissitudo, nimirum vel respectu rei vel respectu nostri: respectu rei in similitudine et veluti imitatione virtutis, sic audax forti, sic prodigus liberali assimilatur; respectu nostri in inclinatione ac propensione mentis humanae mala consuetudine corruptae, quae magis aut minus hoc vel illo scelere perfunditur et commovetur. Id ergo vitium magis repugnat virtuti respectu nostri, ad quod vel natura vel consuetudine propensiores sumus.
In repugantia extremorum et mediorum duo spectantur: |
|
Unum extremorum est vicinius medio quam alterum, vel: |
|
4. OPPOSITIO Virtus in textu dicitur medium et aequale respectu extremorum: ergo non magis ab uno quam ab altero distat.
RESPONSIO Virtus est medium et aequale respectu nostri, ut ante probatum fuit, non respectu rei. Medium rei semper aequaliter, at medium quoad nos non semper pari et eodem modo ab extremis distat.
OPPOSITIO Illa sunt minus contraria inter quae est facilior transmutatio:
sed facilior est transmutatio inter vitia quam inter vitia et virtutes: ergo vitia inter se sunt minus contraria. Minor probatur authoritate in 9. capite, ubi dicit difficillimum esse medium, id est virtutem, invenire. Quod si verum sit, lapsus ab uno vitio in aliud non est tam difficilis quam a vitio ad virtutem progressus.
RESPONSIO Difficillimum illic demonstratur studiosum esse, non quod sit facilior reductio unius extremorum ad medium quam ad oppositum, sed quod infinita mala naturae, fortunae, animae nos (prima urgentes vestigia ad virtutis arcem) impediant. Voluptates enim nobiscum natae intus, opes, divitiae, honores foris, omnes denique affectus ac perturbationes nobis quo minuis salutemus virtutem insidiantur. Est ergo difficilimum studiosum esse, non tamen sequitur quin sit maior extremi cum extremo quam extremi cum medio oppositio, quia ad uno ad alterum nulla fieri potest nisi per medium progressio.
5. OPPOSITIO Inclinatio et propensio naturae frequentius ad audaciam et prodigalitatem nos flectit quam ad timorem et avaritiam: sed nec audacia magis fortitudini, nec prodigalitas magis liberalitati opponitur: ergo ex inclinatione et propensione naturae maior non oritur oppositio. Minor in textu patet.
RESPONSIO Hoc argumentum sententiam Aristotelis optime interpretatur, nempe quod non absolute oppositionis sed potius difficilis reductionis ratio consideretur. Nam si res ipsae ut sunt proponantur, avaritia proculdubio magis: si vero inclinatio personae et mala consuetudo ponderentur, nonnunquam rerum profusio et prodigalitas liberalitati magis repugnant. Ratio est quia difficilime ab illic ad quae natura propensi sumus avocamur.
OPPOSITIO Unum uni tantum opponitur, ut docet philosophus in Topicis : ergo extremum medio et extremo non opponitur.
RESPONSIO Intelligitur illud axioma quod unum uni opponatur solum sub ratione extremi. Sed medium cum extremo comparatum rationem extremi habet.
![]()
Caput viiij ![]()
An sit difficillimum esse studiosum?
An omnis declinatio a medio sit vituperanda?
RAECLARUS et insignis hic liber Ethicorum utili et salutari consilio clauditur, ut nempe ad virtutis portum navigantes fumum et flammam, Circem et Syrenem fugiamus. Vetula enim et venefica est Circe, quae homines in porcos et monstra transfert; insidiosa est Syren, quae dulciter cantando multos in perniciem allicit. Fumus et flamma vitia animi quibus fallimur, Circe et Syren affectus quibus fascinamur nobis ad vivum prae se ferunt. Hinc liquido patet omnium difficillimum esse virtutus arcem attingere et salutare. Quare ut scientis solum est in circulo invenire centrum, ita sapientis solum est in affectibus reperire medium, nedum servare. Quid ergo? An Medusae obiecto capite est deficiendum? Nullo modo: “dulcia non meruit qui non gustavit amara,”
laboris ac difficultatis aegritudinem spes optimae foelicitatis adimit. Nam ut extremis cruciatibus parturientes prolem editam ardentius amant, ita magnis laboribus emptae virtutes studiosos vehementius capiunt atque delectant.
2. Sed quae sint istae tot et tantae difficultates, quae tot et tantae in via virtutis tricae ac impedimenta fortasse quaeris. Attende et verbo audies. Imprimis tecum considera perversitatem naturae, quae semper veluti rebellis et contumax in studio ac contemplatione virtutis fuit. Hinc propone ob oculos saevos vel potius insanos fluctus multorum affectuum qui in pectore humano quasi tumultuantes omnem rationis vim retundere, omnes virtutis lumen extinguere conantur. huic adde perniciem Paridis ac Troianorum ipsam Helenam (voluptatem intelligo), quae Cupidinis arcu freta Herculeum a bello ad Omphaliam, Aristotelem a studio philosophiae ad Herpillam,
Martem a superorum sedibus ad Veneris amplexum compulit. Quid multis? Haec est quae serenitate meretriciae frontis summos, medios, infimos saepe deludit, et in praecipitia vitiorum atque infamiae trahit. Postremo, si placet, perpende ludibria fortunae et errata animae: illis infecti contabescimus, his conspurcati penitus insanimus. Lubrica enim sunt vestigia fortunae, infinita sunt flagitia animae, et haec et illa medium quaeerentibus sunt admodum infesta ac perniciosa. Sequitur ergo virtutem tot malis ac periculis obsitam maxima cum difficultate a nobis acquiri posse, et acquisitam possideri.
3. Caeterum ne in bivio quasi ancipites et haerentes nos relinquat philosophus, in calce huius postremi capitis rationem demonstrat qua usi facile poterimus istorum malorum metu et procellis liberari. Nam ut faciunt illi qui contorta ligna in rectum dirigunt, ita nos vel a natura ad aliquod vitium propensi, vel mala vivendi consuetudine corrupti, animos ad rectum, id est ad medium, debemus flectere et revocare. Hoc autem (ut docet) expeditius faciemus si inprimis voluptatis faces restinguere, tum si illud vitium quod est medio maxime repugnans fugere, postremo si animorum nostrorum impetum ad hoc vel illud scelus perpetrandum diligenter animadvertere et fortiter retardare conemur.
4. Ultimum quod in hoc libro agitur est praecedentium veluti epiphonema, nimirum quod omnis defectio a medio non sit reprehensione digna. Hoc dicit non quod minima non sit in vitio, sed quod parum decorum egredientes non tam aperte ac evagantes longius oculis hominum obversentur. Illi enim plerumque ex infirmitate, hi ex malitia peccant et offendunt: illi ergo ex candore animi ad veniam sunt recipiendi propter facti poenitentiam, hi nigro (ut aiunt) carbone notandi propter contumaciam.
Est enim labes animi in poenitentibus et infirmis naevus ac error, est in contumacibus et malitiosis scelus ac furor.
Difficultas assequendi virtutes cernitur vel in: |
|
Omnia leviuscula declinatio a medio non est semper culpanda: |
|
5. OPPOSITIO Studiosum esse est omnium maxime iucundum et delectabile, teste philosopho in hoc libro: ergo studiosum esse non est maxime difficile. Nam difficile molestiam, delectabile laetitiam parit.
RESPONSIO Studiosum esse non dicitur omnium difficillimum in possessione, ut aiunt, sed in acquisitione virtutis, cuius radix amara (ut ait Isocrates),
fructus vero dulcissimus. Praeterea respondeo omne difficile non esse molestum nisi per se consideretur: molestiam enim omnem difficultatis animus spe boni incitatus facile devorabit.
OPPOSITIO Res quaelibet facile (ut ait philosophus) fertur ad suum proprium obiectum: sed proprium obiectum voluntatis est verum bonum, ut probatur in 4. capite huius libri: ergo medium, quod est verum bonum, invenire non omnium difficillimum.
RESPONSIO Ut oculus laesus recte de suo obiecto non iudicat, ita animus mole istius corporis pressus ac impeditus facile quod verum quodque bonum est non discernit. Quare etsi obiectum voluntatis sit perfecte bonum, ut intellectus obiectum est perfecte verum, tamen uterque sic, ut supra probatur, vulnerari potest ut neuter recte suum officium faciat.
OPPOSITIO Conservatio naturae in virtute, corruptio in vitio cernitur: ergo in natura, quae conservationem non periciem sibi optat, non est ulla difficultas inveniendi medium.
RESPONSIO Fatendum est naturam magis in gremio virtus quam vitiositate conservari. Veruntamen dulci innatae voluptatis veneno infecta pronior ac magis praeceps ruit in malum quam in bonum. Istius enim blanditiis delinita et quasi obcaecata saepius ad Charybdum vitiorum quam ad asylum et portum virtutis rapitur.
6. OPPOSITIO Omne vitium est culpandum: sed omnis declinatio a medio est vitium: ergo omnis declinatio a medio est culpanda. Maior patet, minor probatur, quia omnis declinatio a medio est aut excessus aut defectus: sed omnes excessus aut defectus sunt vitia: ergo omnis declinatio a medio est vitium.
RESPONSIO Certum est omnem declinationem esse vitiosam, nec non vituperandam. Caeterum propter causas superius allatas si sit levior minusque conspecta reprehendenda non videtur.
OPPOSITIO Quemadmodum in morbis corporis obstandum et occurendum est principiis, ita vel maxime in morbis, id est, in vitiis animi: sed expeditius vitio obstare non licet quam primum veluti lapsum ac declinationem in vitium reprehendere: ergo omnis declinatio quamvis leviuscula est vituperanda. Maior est a minore ad maius, minor ratione probatur, quia mali potius metu quam suasu emendantur: sed declinantes a medio mali sunt (ut antea ostenditur): ergo metu potius reprehensionis quam suasu sapientis emendantur.
RESPONSIO Concedendum est minutulas declinationes animum non minus corrumpere multitudine quam atrocia scelera et flagitia sua mole et magnitudine. Nam ut muscae si multae sint bovem suffocant, et arenae numerosa navem submergunt, ita istae a medio disgressiunculae (quantulaecunque sint) si numero acccreverint, non minus scelestum et facinorosum reddunt quam quae conspectiora habentur. Verunenimvero si multoties isti casus lapsus ab arce virtutis non fiant, connivendum potius quam intonandum esse suadet philosophus. Immane enim est candente ferro uti, cum oleo placide vulnus sanare potest.
OPPOSITIO In postrema parte huius capitis expresse dicit philosophus nos consequi posse medium facillime: ergo non est difficillimum id ipsum invenire.
RESPONSIO Facillime nos consequi posse id quod rectum perfectumque sit fatemur, postquam ultro citroque animos nostros ab extremis medium versus laudabiliter defleximus. Tum enim dulcedine fructus illecti omne viae taedium facile superamus, quippe est in primo ingressu huius itineris labor, amor in progressu, in fine et portu honor. Labor difficultatem parit, de qua ante philosophus dixit, amor et honor viam facilem reddunt, de qua hic meo iudicio loquitur.
LAUS DEO
Perge ad Librum Tertium