Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.
LIBER DECIMUS ![]()
Caput i An nihil latius pateat in humana vita quam voluptas?
An falsa et periculosa sit oratio veritatis si vita non respondeat?
ENATUS philosophorum in hoc uno consentiunt, quod sit unum in moribus summum bonum cuius intuitu mens humana, ut coelum motu, perficeretur. Hoc bonum in primo libro quasi signum currentibus stadium istius vitae sapienter propositum fuit, ut omni sudore omnique periculo alacriter suscepto virtutus tandem palma, id est vera beatudine perfruemur. Maior enim virtus est in fine alliciendi hominem quam in magnete attrahendi ferrum. Hoc fine proposito subiectum et medium discutiuntur. Subiectum homo est, medium virtus. Summa ergo omnium ethicoricum in his tribus consistit, nempe in obiecto, quod est foelicitas; in subiecto, quod est capax foelicitatis; in medio, quo haec demum foelicitas comparatur. In obiecto considerantur duo: actio de qua in primo, contemplatio de qua in hoc libro agitur. In subiecto praecipue spectantur tres animae potentiae: appetitus, qui affectibus; voluntas, quae virtutibus moris; et intellectus, qui virtutibus mentis subiicitur. In medio explicantur ordine singulae virtutes cum illarum oppositis et extremis, ut illis utendo, haec fugiendo foelicitatem de qua nunc agimus perfectius contemplemur. Hinc foelicis memoriae patres ordinem tractandi sacra oracula meo iudicio didicerunt, qui primum de Deo, qui est obiectum sacrae philosophiae, tum de subiecto, nempe homine lapso, postremo de medio, id est de gratia in Christo disputant, ut in sententiarum magistro
et Thoma miraculis certe eius aetatis in qua scripserunt constat.
2. Sed quorsum est haec digressio? Certe si sit digressio, huc tendit, ut intelligas uno verbo et res et rerum ordinem quae in his libris Ethicorum pertractantur. Sed quaeris quid agat philosophus in hoc postremo libro? Definit tandem nobilissimam illam beatitudinem quae in sola contemplatione rerum divinarum lucet. Caeterum antequam
ad illum scopum disputationis venit fructuosa quaedam de voluptate praecepta tradit, de qua agendum esse accuratius in primo hoc capite quatuor rationibus concludit philosophus: primum, quia est coniunctissima naturae humanae; secundo, quia vis maxima in ea est ad virtutem, si honestis rebus laeteri instruamur; tertio, quia latissime per omnes vitae diffunditur, nam quae sunt iucunda sequuntur omnes, molesta fugiunt; postremo, quia de re nulla inter philosophos maior aut vehementior est contentio, quippe aliqui crediderunt esse summum bonum, aliqui vero esse summum malum, aliqui iterum nec bonum nec malum, postremo aliqui diverso respectu et bonum et malum esse defendunt. Inter istas opiniones secunda hoc loco ab Aristotele reprehenditur. Nam si doceas voluptatem esse summum malum, vivendum est (inquit) sine voluptate ne vita sermoni non respondeat. Quis enim mortalium est qui voluptatem non sequitur? Hoc certe si fiat, id est si facta tua dictis non respondeant, rapis imperitam multitudinem ad scelus, cuius ingenium exemplo vitae potius quam sermone commovetur. Oratio tamen si vera sit, ut ait philosophus, non solum ad intelligendum, verum etiam ad vivendum plurimum valet. Vera autem tum quidem videtur multitudini cum id facias quod docueris.
3. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS ![]()
|
Nihil latius patet in humana vita quam voluptas, quia est: |
|
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
|
Falsum et periculosum dicitur aliquid duobus modis, vel: |
|
4. OPPOSITIO CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM ![]()
OPPOSITIO Multa, ut oratio, sensus, affectus aeque late paetent in vita humana: ergo voluptas, quae saepe dolore tollitur, latissime non patet.
RESPONSIO Latissime patere dicitur non quod non aliquando minuatur, sed quod inter affectus naturales ea una est quam ipsa maxime natura sequitur.
OPPOSITIO CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM
OPPOSITO Verum et falsum a rebus quae sunt in oratione dependent, ut docet philosophus in ante pradicamentis: ergo non a vita, ut hoc loco docetur.
RESPONSIO Patet solutio huius argumenti in distinctione, si diligentius expendatur.
![]()
Caput ij ![]()
An summum bonum per additionem alterius boni fiat melius.
UDOXUS, vir quidem praestanti et singulari temperantia, voluptatem summum bonum (ut hic ait Aristoteles) constituit, suamque opinionem quatuor syllogismis sic confirmavit. Quicquid omnia appetunt idipsum est summum bonum: sed omnia voluptatem appetunt: ergo voluptas est summum bonum. Praeterea id summum bonum est in quo omnia quiescunt: sed omnia quiescunt in voluptate: ergo illa est summum bonum. Adhuc quicquid opponitur dolori, quod est summum malum, idipsum est summum bonum: sed voluptas opponitur dolori, quod est summum malum: ergo voluptas est summum bonum. Postremo quicquid perfectum bonum et excellentius reddit per sui additionem, idipsum est summum bonum: sed voluptas perfectum bonum excellentius reddit per sui additionem: ergo est summum bonum. Hic introducit Aristoteles Platonem vires istarum ratiocinationum enervantem. Sed quoniam copiosius de iisdem in septimo libro disputaverim, lectorum diutius in hac quaestione non morabor.
2. Unum tamen in hoc textu quod Eudoxus asserit et Plato negat, nimirium summum bonum per additionem alterius boni melius fieri. Eudoxus ut probet voluptatem suam esse summum bonum hanc intrivit sententiam, quod quicquid faciat tale illud ipsum est magis tale; Sed voluptas in omni gradu facit bonum: ergo voluptas est magis bonum. Haec ratio per Platonem invertitur ab exemplo, quia prudentia est magis exptetenda quam voluptas, etiamsi cum prudentia illa quidem sit copulata. Videas hic Aristotelem ludentem cum umbra praeceptoris suis, nam potius quam Platoni cederet hoc loco Eudoxi sententiam et paradoxum aliqua ex parte defendit. Siquidem dicit accessione alterius boni summum excellentius fieri, probabiliusque Eudoxum in sua assertione quam Platonem in negatione posse defendi.
|
Melius fit bonum duobus modis, aut: |
|
3. OPPOSITIO In primo, secundo, tertio et septimo libro multa egit philosophus de voluptate: ergo otiosa videtur nunc alia de illa institui disputatio.
RESPONSIO In primo probat Aristoteles quod non sit foelicitas activa, quia est communis cum belluis. In secundo probat quod sit commune obiectum virtutum, in cuius moderatione versantur omnes virtutes. In tertio materiam temperantiae esse ostendit. In septimo ad continentiam et incontinentiam comparat. In hoc deniquie ad contemplationem mentis necessariam esse concludit. Non est ergo otiosa eiusdem in tot libris tractatio, cum in singulis locis tractationis habetur distinctio.
OPPOSITIO Si addas prudentiae in Socrate sapientiam, bonum illud prudentia essentialiter fit melius: ergo accsssione alterius boni bonum melius fiat.
RESPONSIO Haec ratio non concludit propositum. Nam quaeritur an summum bonum additione melius fiat. Quod negatur ideo quia est summum, cui ad existentiam multa, ad essentiam vero nulla addi possunt ut fiat melius.
![]()
Caput iij ![]()
Utrum voluptas sit motus?
An dolor sit indigentia eius quod est secundum naturam?
An voluptas sit expletio eiusdem?
An voluptas obscoena sit delectabilis per se?
An voluptates specie differant?
IRARIS fortasse, et non iniuria, cum videas ex uno eodemque caput tot quaestiones moveri. Scrupulus autem hic nullus erit si ex singulis pene conclusionibus unam eximi studiosius attenderis. Simul quidem omnes proposui, quia simul tractantur. Paucissimus, ut vides, explicui, quia refutatione, quam apud philosophum aliquando suspicor, non demonstratione, quam semper in illo admiror, discutiuntur. Refellit hic divinum Platonem, cui, etiamsi magister fuit, togam philosophi excellentis invidet. Prima conclusio huius capitis est quod voluptas non sit idcirco mala quia qualitas non est, ut quidam dixerunt, quippe tum sane actiones virtutum essent malae cum inter qualitates non numerantur. Secunda est quod ideo voluptas non sit prava quia intentionem capit ac remissionem: tum enim virtues ipsae essent malae quae intenduntur et remittuntur. Tertia est quod voluptas non sit motus, quia neque velocitas neque tarditas, quae sunt propriae affectiones motus, voluptati competunt. Quarta est quod neque dolor sit defectio nec voluptas sit expletio eius quod est secundam naturam. Ratio est quia ambo sunt affectus naturae convenientes quamvis voluptas magis quam dolor eidem conveniat. Quinta est quod obscoenae voluptates non sint per se et vi sua iucundae et delectabiles. Nam ut aegrotis amara dulcia et lippis alba nigra apparent, ita quae sunt vere delectabilia hominibus depravatis et corruptis maxime tristia, quae vero sunt obscoena maxime iucunda esse videntur. Postremum est quod voluptates inter se et voluptatum obiecta specie differant: alia enim est voluptas temperantis, alia liberalis, alia cuiusque prout quisque rerum studio ac desidero trahitur, iuxta illud,
Naturae sequitur semina quisque suae.
Harum omnium quaestionum distinctiones sigillatim ne expectes, nam satis ante in 7. libro discuntiuntur haec omnia.
2. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS ![]()
|
Voluptas consideratur vel: |
|
OPPOSITIO CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Omnis affectus est motus animi: sed voluptas est affectus: ergo est motus.
RESPONSIO Omnis affectus est motus fuse sumptus, non stricte, ut hic <et> in tertio Physicorum sumitur, ubi actus entis in potentia definitur.
3. OPPOSITIO CONTRA SECUNDAM ET TERTIAM ![]()
OPPOSITIO Deficiente eo quod naturae est accommodatum dolemus, praesente autem eo gaudemus: ergo dolor est defectio vel indigentia eius quod est secundum naturam, voluptas vero eiusdem expletio et abundantia.
RESPONSIO Non cohaeret ratio. Nam quamvis dolor indigentiam delectabilis, voluptas copiam eiusdem sequitur, non tamen recte concluditur quod sint ipsa indigentia vel expletio, sed potius affectus animi sequentes ista.
OPPOSITIO CONTRA QUARTAM
OPPOSITIO Voluptas obscoena expetitur a multis: ergo est delectabilis. Nam triste et acerbum nemo expetit.
RESPONSIO
|
Aliquod est delectabile vel: |
|
![]()
Caput iiij ![]()
An voluptas mentis sit perfectissima?
An voluptas actionem impediat vel perficiat?
DIPSUM in fronte huius capitis agit philosophus quod in calce alterius egerat. Proberat enim voluptatem non esse motum, idque ab affectione multiplicique exemplo motus. Ab affectione, quia omnis motus sit in tempore, quod in voluptate non contingit; a multiplici exemplo motus, nempe visionis, structurae atque ambulationis, in quibus successio partium est, quae in voluptate non cernitur. Sed ut hic ipse ait, multo subtilius in libris Physicorum quam hoc loco de motu agitur.
2. Omissa igitur omni cum aliis philosophis contentione gradatim ad sublimiora festinandum nunc est. Quaestio ergo hic non inutilis movetur an voluptas mentis sit omnium perfectissima. Verbo respondetur esse. Probatur vero a divinitate, ut ita loquar, subiecti; ab excellentia finis; a perpetuitate simplicis, purae et immixtae actionis in qua pulcherrima haec voluptas continetur. Subiectum est mens ipsa divinitus data, virtutibus exculta, aeternae rerum divinarum contemplationi, ut ita dicam, consecrata. Finis est supra quam dici potest delectabilis illa primae causae veraeque foelicitatis contemplatio. Actio est non corporis sed mentis, eademque non fluens sed constans, non transiens sed immanens, non ad tempus sed aeterna et immortalis. O quanta et quam incredibilis est vere contemplantium voluptas, qui relicto hoc gyro fluentis et refluentis fortunae se totos in studio tam divinae beatitudinis abdiderunt! Sed heu nimis multi sunt hodie qui etsi alas mentis habeant, cum domesticis corpulentis et saginatis avibus semper deorsum cadunt, somniantes quidem plus voluptatis percipi in sensu quam in mente, plus in aureo fortunae stercore quam in splendido virtutis studio, plus denique in Veneris palaestra quam in verae foelicitatis arce et palatio.
Sed caecutientes toto coelo errrant: nam (ut hic docet philosophus) illa voluptas est perfectissima quae ad pulcherrimum obiectum animi refertur: sed mentis probe affectae talis est voluptas: ergo mentis voluptas est perfectissima.
3. Altera quaestio quae agitata est ab hac nunc discussa quodammodo dependet, scilicet an voluptas perficiat actionem. Si enim voluptas sit quasi pulsus in omni actione humana eademque comes et (ut ait philosophus) aliquo modo finis, necesse est ut actionem perficiat. Nam pulsus est ut movet, comes ut ut conservet, finis denique est ut allicit et comsummat actionem. Voluptatis enim causa aguntur omnia. Sed caute intelligi hic debet philosophus, cum voluptatem aliquo modo finem esse concludat. Non, inquit, voluptas perficit actionem ut habitus, sed ut quidam finis. Adde id quod in textu sequitur, nam ut externa pulchritudo, quae est quodammodo finis, actionem naturae, ita delectatio actionem humanam perficit, quasi diceret voluptas est bonum concomitans foelicitatem: voluptas est finis non per se et vi sua sed aliquo modo, quia in actione beati hominis aliqua ex parte intenditur, ipsumque foelicem perpetuo ut lux solem concomitatur. Alii respondent voluptatem finem quidem esse, non autem animi sed naturae.
4. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS ![]()
|
Mens consideratur vel ut est: |
|
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
|
Voluptas dicitur perficere actionem, quia ut: |
|
5. OPPOSITIO Perfectior est ea voluptas quae in perfectiore subiecto et medio ponitur: sed voluptas voluntatis in perfectiore subiecto et medio ponitur quam voluptas mentis: ergo voluptas voluntatis est perfectior voluptate mentis, et proinde voluptas mentis non est perfectissima. Minor probatur, quia voluptas voluntatis habet ipsam voluntatem pro subiecto et charitatem pro medio in relatione ad summum bonum.
RESPONSIO Negamus voluntatem esse perfectius subiectum mente, aut charitatem perfectius medium sapientia in relatione ad foelicitatem contempativam de qua hic agitur, quippe mens quid sit faciendum in hoc bono acquirendo praescribit eamque secundum normam rectae rationis dirigit.
OPPOSITIONES CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Illud quod impedit prudentiam omnium actionem moderatricem actionem non perficit: sed voluptas impedit prudentiam, ut probatur in 6. Ethicorum : ergo actionem non perficit.
RESPONSIO Nihil movet haec ratio. Nam Aristoteles illic de mala, hic de studiosa voluptate disputat.
OPPOSITIO Actio studiosa est perfectior voluptate: ergo voluptas eam non perficit. Nam sic prefectius ab imperfectiore perficeretur.
RESPONSIO Non est absurdum ut perfectius ab imperfectiore perficiatur fortuito et extrinsecus. Nam sic accidentia perficiunt substantiam.
![]()
Caput v ![]()
An voluptas unius virtutis aut potentiae voluptatem alterius tollat vel impediat?
An voluptates illae solum verae habeantur quae actionem studiosi et beati perficiunt?
OLUPUTATES hic distinguit philosophus in bonas, malas et medias: bonae sunt quae virtutem, malae quae pravitatem naturae, mediae quae necessitatem ortus et nutritionis spectant. Has specie inter se pro diversitate rerum et actionum quibus insunt differre in principio huius capitis demonstrat. Sed quoniam saepe de hoc voluptatum discrimine diximus, quaestiones eas solum discutiemus quae nunc proponuntur. Prima est an voluptas unius potentiae voluptatem alterius tollat aut diminuat. Ut probat Aristoteles voluptates specie differre, quia obiecta, actiones et potentiae quibus insunt specie distinguuntur, hoc addit quod voluptates aliquando inter se adeo pugnent ut una alteram saepe excellat: verbi causa, qui tibiarum cantu tenentur non possunt verba quae interim fiunt advertere, maxime cum tibicinem modulantem audiant, quippe maiorem voluptatem ex numeris capiunt quam ex praesenti actione.
Voluptas igitur quam parit tibiarum numerus eam labefactat voluptatem quae in oratione versatur. Similiter nimiae voluptates corporis omnem delectationem virtutis tollunt. Non minus ergo voluptas voluptatem aliquando quam dolor delectationem concutit. Hoc tamen tum proprie fit (quod est animadvertendum) cum potentia in qua concitatur voluptas sit admodum et vehementer intenta in rem ex quam voluptatem concipit, quae sic infixa impedit quo minus homo ad aliud (quamvis sit illum quidem delectabile et iucundum) se omnino vertat et inclinet.
2. Alteram quaestionem in tertio capite huius libri attigimus, nempe an voluptates illa solum verae habeantur quae actionem studiosi et beati perficiunt. Certum est malorum illecebras esse insidiosas et fallaces quasi meretriculas quarum frontae gratae et serenae sunt, mentes autem plenae veneno. Nihil ergo <est> simpliciter et absolute iucundum, nihil per se delectabile praeter solam virtutem eiusdemque constantem actionem. Quare concludit philosophus hominum perditorum voluptates esse tanquam laqueos et aculeos quibus semel capti intus et in conscientia miserrime torquentur. Sic tamen est corrupta et depravata natura hominum ut cum cane vomitum potius quam salutarem cibum, cum panthere stercus humanum potius quam dulce alimentum, id est, vanas delicias corporis potius quam veras divitias mentis exoptemus.
|
Voluptas unius potentiae diminuit aut tollit voluptatem alterius, propter: |
|
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS IN TERTIO CAPITE HUIUS LIBRI POST TERTIUM ARGUMENTUM REPERITUR
OPPOSITIO Voluptas unius potentiae non est contraria voluptati alterius: ergo una alteram non corrumpit.
RESPONSIO
|
Corrumpitur aliquid vel ex: |
|
OPPOSITIO Voluptas visus saepe auget voluptatem tactus, ut patet in libidinosis. Voluptas auditus auget voluptatem intellectus, ut patet in bonarum literarum studiosis: ergo falsum est quod voluptas unius potentiae voluptatem tollat alterius.
RESPONSIO
|
Delectatio sive voluptas diversarum potentiarum est vel: |
|
5. <DUBIA CAPITIS> ![]()
AN ACTIO IUCUNDA, CONCUPISCENTIA ET DELECTATIO REIPSA DIFFERANT?
|
Definitione differunt: nam: |
|
AN REI DILECTIO ET DELECTATIO NATURA DIFFERANT?
|
Voluptas seu delectatio natura differt a dilectione, quia: |
|
OPPOSITIO CONTRA POSTREMUM DUBIUM
OPPOSITIO Omnis complacentia est dilectio: sed omnis delectatio est complacentia: ergo omnis delectatio est dilectio, et proinde dilectio et delectato re non differunt.
RESPONSIO Omnis complacentia proprie non est dilectio, neque omnis delectatio per se est complacentia. Sic tamen saepe dicuntur, non quia ita sunt, sed quia haec duo, nempe dilectio et delectatio, complacentiam et beneplacitum naturae concomitantur. Siquidem concupiscentiam primum illum naturae pulsum complacentia, complacentiam dilectio, dilectionem delectatio, delectationem actio seu operatio sequitur.
![]()
Caput vj ![]()
An in habitu, affectu aut ludo consistat foelicitas?
An foelicitas humana potius in actione voluntatis quam in actione intellectus constet?
NACHARSIS Scythicus ille philosophus, cuius laudabilis hic mentio facta est, olim dixisse fertur vitam humanam tres uvas habere: primam voluptatis, secundam ebrietatis, tertiam moeroris et luctus. Primam ad pueritiam, in qua fomites vitiorum nutriuntur, secundam ad mediam aetatem, in qua faces libidinis ardent ac inflammantur, tertiam ad senectutem, in qua sero plurunque adhibentur remedia, retulit. Qui enim ad sepulchrum bene vivendi studium differunt rarissime illi quidem salutis asylum inveniunt. Hic Anacharsis non in uva voluptatis, id est, puerilibus ludis et iocis, non in uva ebrietatis, id est, voluptatibus corporis, non in uva moeroris, id est, luctuosis spectaculis et tragoediis istius vitae consistere beatitudinem humanam voluit. Nam sicut edendum ut vivas, non vivendum ut edas, ita inquit ludendum est ut virtuti studeas, non studendum est ut in delitiis et amaenitate per totum vitae spacium aetatem ducas.
2. Huius opinionem hic probat Aristoteles. Nam neque in otioso habitu, neque in levi et voluptuoso animi affectu, neque in iucundo histrionum theatro et gestu foelicitatem ponendam esse censet. Non habitu, quia multi habentes habitum dormiunt, nec non in somnio horribiles umbras, id est, miserias huius vitae sentiunt, quod beatis non contingit. Non in affectu, quia nullus affectus propter se expetitur. Sed foelicitas, quae est virtutis actio, in se versa et reflexa vi sua expetitur. Non denique in histrionico et iocoso theatro, nam etsi principes (qui ludis et nundinationibus deliciarum capiuntur) multis videantur beati, tamen quia plus nocent ista quam prosunt, quia semper fluunt non constant, quia solum voluptatem redolent et non virtutem sapiunt, stultum esset in eis foelicitatem collocare. Nam dic mihi, sodes (inquit philosophus), quam puerile et ridiculum est multum studii curaeque in seriis rebus ponere, multumque laborem sustinere ut ludas tandem et in otio vivas? Quare licet quies et cessatio summis viris Atlantis onere pene confectis sit aliquando necessaria, beata tamen vita, ut est in calce huius capitis, non in otio et ludo sed in sola virtute consistit: in virtute inquam, quae in divinissima parte animi, id est in mente, reponitur. Haec autem est, si contemplativam foelicitatem de qua nunc agitur consideres, ipsa omnium virtutum augustissima, nempe sapientia, in cuius arce beatitudo lucet. Sed quoniam in prima exordia veluti retexere causas primaque praecepta, ut ante satis discussa, hic solum repetere videtur Aristoteles, ad alia quae sequuntur iam properabit oratio.
3. DISTINCTIO ET EXPLICATIO PRIMAE QUAESTIONIS IN PRIMO LIBRO SATIS PATET ![]()
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
|
Foelicitas contemplativa in intellectu solo reponitur, propter: |
|
OPPOSITIONES CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Foelicitas contemplativa non est actio: ergo videtur esse habitus, et proinde fallitur Aristoteles, qui habitum esse negat.
RESPONSIO Non est actio voluntatis transiens et externa, sed est actio intellectus immanens et interna.
OPPOSITIO Infans novit foelicitatem non esse reponendam in ludis: ergo hic ludit et nugatur Aristoteles.
RESPONSIO Infans non novit, imo multi in rebus levioribus summum bonum posuerunt.
OPPOSITIO Videtur hic Aristoteles theatrum histrionum contemnere quod olim laudavit: ergo parum sibi constat.
RESPONSIO Non contemnit sed in illorum theatro habitare foelicitatem negat.
OPPOSITIO CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Bonum est obiectum voluntatis: sed foelicitas est summum bonum: ergo est obiectum voluntatis. Quo concesso, sequitur quod non sit in intellectu, ut hic concluditur.
RESPONSIO Foelicitas hoc loco ut summum verum in contemplatione intellectus consideratur.
![]()
Caput vij ![]()
An mens sit subiectum contemplativae foelicitatis?
An beatissima sit vita quae mente sola et sapientia regitur?
I solum haec una tractatiuncula esset apud Aristotelem in qua quodammodo religiose de sapientiae immortalitate et excellentia intellectus disserit, satis esset meo iudicio ad minuendam et omnino terendam illorum opinionem qui aeternitatem mentis ex Aristotele probari non posse somniant. Nam hic mentem quinquies rem divinam appellat. Hic aeternae, simplicis ac divinae beatitudinis eam subiectum esse confirmat. Hic immortales et sapientes nos eam reddere, vitamque beatissimam secundum eam nos vivere acute demonstrat. Hic et in calce octavi capitis in ea nos Deo similimos, in ea recte affectos nos Deo charissimos diserte docet. Quid, estne res divina et tamen cadit? Estne subiectum simplicis, aeternae ac divinae beatitudinis et tamen concidat? Estne sic in ea similitudo et dilectio Dei ut prorsus in nihilum aut pulverem commutetur? Nihil hic ex libro De Mundo, nihil ex primo De Coelo, nihil ex tertio De Animo, nihil ex Metaphysicorum libris postremis adfero. Taedium esset si adducerem, ulcus esset si attingerem.
2. Sed quorsum haec? Certe ut intelligas (studiose lector) sic agi hoc loco de theorica foelicitate, ut recte quid sit non scias, si mentem, quae est eiusdem sedes et subiectum, divinam et immortalem esse non praescias. Conclusiones, ut sunt apud Aristotelem, de hac re distincte et ordine recitabo. Prima est quod foelicitas contemplativa sit actio interna eius partis quae caeteris animi partibus et potentiis imperat, quaeque scientiam rerum honestarum ac divinarum comprehendit. Sed mens, qui divinitus homini conceditur, est certe haec pars animi. Ergo foelicitas contemplativa in hac parte reponitur.
3. Secunda conclusio est quod foelicitas verissima sit haec de qua agitur speculativa. Hanc conclusionem sex rationibus confirmat in textu philosophus. Prima est a dignitate subiecti. Secunda est a perpetuitate actionis. Tertia ab adiuncta foelicitate. Quarta ab essentia eiusdem. Quinta a proprietate. Postrema ab effectu seu consequenti. A dignitate subiecti hoc modo: intellectus est omnium quae nobis insunt divinissimum: sed contemplatio est propria actio intellectus: ergo foelicitas tin intellectu posita debet esse contemplatio. A perpetuiate actionis sic: actio in qua consistit vera beatitudo debet esse perpetua: sed contemplatio mentis est solum perpetua: ergo contemplatio mentis est solum completa beatitudo. Ab adiuncto ad hanc formam: simplici ac verae foelicitati adiungi debet simplex et perpetua delectatio, eademque secundum perfectissimam virtutem: sed haec solum in contemplatione et sapientia (quae, ut hic ait, admirabiles delectationes parit) reperitur: ergo verissima foelicitas in sola contemplatione consistit. Ab essentia beatitudinis talis ducitur syllogismus: ea verissima habenda est beatitudo quae satis ampla in se est et (ut loquuntur veteres) maxime per se sufficiens: sed ea quae in mente sapientis reperitur est satis ampla in se maximeque sufficiens: ergo ea quae in mente sapientis reperitur est verissima habenda beatitudo. A proprietate hoc ratio petitur: nihil expeti debet in vera foelicitate praeter ipsam foelicitatem: sed nihil in vera contemplatione praeter ipsam contemplationem expetitur: ergo vera contemplatio est foelicitas. Postremo ab effectu haec ratiocinatio formatur: in quiete et tranquillitate maxime consistit foelicitas: sed contemplatio inter omnia opera humana est maxime quieta et tranquilla: ergo in ea absoluta consistit foelicitatis.
4. Assumptio huius syllogismi a similibus et exemplis in textu probatur. Nam sicut negotia suscipimus ut in otio, et bella gerimus ut in pace vivamus, ita operam navamus difficili praxi politicae virtutis ut in portu et quiete theoricae foelicitatis triumphemus. Hinc infert philosphus politicam vitam laboriosam semperque in motu quasi anhelantem esse. Quod si verum sit (ut est verissimum), sequitur id quod in postremo loco tractatur, eam vitam esse beatissimam quae sola mente et sapientia regitur. Haec autem vita, ut hic ait Aristoteles, melior est quam ut attribuere eam sibi homo debeat. Eam enim agit non quia homo est, sed quia in eo divinum quiddam inclusum est (mentem intelligit), quod quanto praestat ei quod concretum est (puta corpus) tanto eiusdem actio ei quae a voluntate proficiscitur antecellit. Quis haec legit et non fatetur Aristotelem animi immortalitatem sapuisse? Sed addat quae sequuntur. Sic enim loquitur: ut ergo divinum quiddam mens est, sic vita ei congruens divina est. Omnes ergo demus quoad poterimus niti ad immortalem gloriam, omniaque perficere ut vitam ex eo, id est formato intellectu, degamus, quo nihil est in nobis praestantius. Indignum enim est si quis non suam sed alienam vitam agat, quasi diceret, vita hominis ea maxime dicenda est quae est secundum formam hominis, quae mens est: ergo is solum vivere videtur qui secundum mentem vivit. O utinam efficaciter audirent haec praecepta ab ethnico scripta nostrorum temporum epulones qui ad communem sensum, ad appetitum et voluntatem suas vitas dirigunt! Suas dixi? Certe alienas dico. Nam una vita propria est quae sola mente et sapientia regitur. Quametsi in hoc brevi curriculo perfecte non assequimur, ad eam tamen, ut hic suadet philosophus, dies noctesque contenderemus ut per eam homines cum simus non humana sed divina, non caduca sed aeterna contemplemur.
5. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS IN SUPPOSITIONE SATIS DILUCIDE PROSPICITUR ![]()
DISTINCITO SECUNDAE QUAESTIONIS
|
Vita mentis beatissima est, quia: |
|
OPPOSITIO Voluntas est nobilior intellectu: ergo foelicitas, quae est nobilissimum obiectum, in voluntate non in intellectu reponeretur. Antecedens probatur, quia voluntatem reginam omnium potentiarum in animo definit Aristoteles.
RESPONSIO
|
Foelicitas consideratur vel: |
|
|
OPPOSITIO Foelicitas activa a contemplativa secundum essentiam non differt: ergo in diversis subiectis reponi non debent. Antecedens probatur, quia utraque ex bonis animi consistit quoad essentiam.
RESPONSIO Ut voluntas, intellectus et memoria tres animi potentiae secundum essentiam unam animam, ita hae duae foelicitates secundum naturam unam foelicitatem constituunt, et ut illae potentiae distinctae sunt actione et officio, ita hae duae beatitudines disiunctae sunt ratione et subjecto. Hoc autem fit cum secundum diversa considerentur.
6. OPPOSITIO CONTRA SECUNDAM ![]()
OPPOSITIO Hortatur nos Aristoteles in fine huius capitis ut divina et immortalia semper contemplemur: sed hoc fieri non potest dum sumus homines: ergo ad impossible nos movet, quod est absurdum.
RESPONSIO Horatur, non quod putet immortalitatem esse in hac vita, sed ut tendentes ad sepulchrum exornemus eam partem animi quae edacem temporis aut corruptionis dentem non sentiet. Est enim mens (ut ait tertio Physicorum) ingenita, aeterna et separabilis.
DUBIUM A TERTIA RATIONE SECUNDAE CONCLUSIONIS DECERPTUM
UTRUM DELECTATIO MENTIS SIT PERFECTISSIMA MAXIMEQUE SECUNDUM NATURAM HOMINIS?
|
Delectatio mentis est aut: |
|
7. OPPOSITIO Id magis naturae consentaneum habetur quod pluribus secundum naturam convenit: sed pluribus convenit voluptas corporis quam mentis: ergo voluptas corporis magis secundum naturam esse videtur quam voluptas mentis, quod tamen a philosopho in textu negatur.
RESPONSIO Quamvis pluribus convenit voluptas corporis quam mentis eademque videtur esse suavior, illis tamen hoc solum contingit qui voluptates mentis non gustarunt. Ut ergo omnes a natura scire desiderant, sciunt tamen pauci quia difficultatem sciendi fugiunt, ita omnes expetunt delectabilem vitam mentis, perpauci tamen consequuntur, quia laboriosam contemplandi rationem in tenera aetate non didicerunt. At vero qui nectar et ambrosiam voluptatum in vera mentis contemplatione semel perceperunt tanti rapiuntur affectu in bonum ut semper cum aquilis in altum volantes apertis oculis bonorum solem videant. Quanta autem sit et quam incredibilis haec delectatio mentis mente si possis cogita.
![]()
Caput viij ![]()
An vita contemplativa sit melior activa?
An rerum affluentia impediat vere beatos?
An Deus moraliter agat?
An res humanas curet?
An studiosis et beatis delectetur?
IMIS sollicitus es de tuis rebus, Crasse:
quid animi te excrucias? Cur nimium te maceras, si minus prospere succedant omnia? Vitam miseram profecto vivis. Nam audi, Croesi, divitiae beatum non faciunt. Si credas philosopho, hanc unam sententiam disce. Non in rerum omnium affluentia sufficientia posita est vel iudicium vel actio. Possunt enim ii qui terra marique non imperant res magnas et dignitate plenas gerere. Nam cui adsunt modicae et moderatae opes, is potest ea efficere et praestare omnia quae virtuti congruunt, siquidem privati homines nihilo minus ac multo etiam magis virtutem colunt quam hi qui in magistratu vivunt. Hactenus Aristoteles. Ex his videas quo tendit vir sapiens, eo nimirum ut te doceat vitam beatissimam nugis et tricis fortunae contemptis vivere. Hanc vitam in simplici et aeterna contemplatione Dei ponens cum politica hoc loco comparat, eandemque infinitis gradibus perfectionis anteponit.
2. Punctis agam, et quae in oceanum orationis hinc flere et emanare possunt ad summa capita revocabo. Primum ergo praefert philosophus vitam theoricam et contemplativam quia ad divina per sapientiam solum contendit, politica vero ad humana per prudentiam fertur. Praeterea haec in mente resposita tantum excelsa, interna et divina obiecta tractat, illa autem in voluntate sita, humana, externa et mutationi subiecta discutit. Deinde haec de qua nunc agitur aeterna est, illa vero cum vita hac mortali concidit. Porro delectatio contemplationis omnem actionis vitaeque activae voluptatem superat. Adhuc in contemplativa pauciora quam in activa desiderantur. Magis enim haec vita est sufficiens suoque bonorum cumulo contenta. Adde quod vita theorica magis per se diligatur, nam ad hanc politica refertur. Insuper haec vita in maiore animi otio et quiete consistit, nam vita activa passionibus subiicitur. Non erras si huc adiicias quod vita contemplativa nos Deo similes et amicos faciat, vita autem practica homines hominibus tantum conciliat. Postremo vita contemplativa in homine est (ut habet Aristoteles in textu) ipsum exemplar vitae et actionis in Deo, qui in aeternum vivit. Non enim ut Endymion in monte Lydiae dormit, sed vigil et consul
ex alto coelo videt et curat omnia. Deus bone, quantum est hoc lumen naturae in philosopho, qui haec sapuit, quae multi lumine gratiae illustrati non intelligunt? Infinitum esset, si de singulis huius comparationis gradibus gradatim ac speciatem dicerem. De uno et altero tamen tua venia pauca subscribam. Docet enim Aristoteles in hac comparatione rerum externarum affluentiam aliqua ex parte impedire theorice beatos. Sed quid ita, quaeso? Certe quia a vera contemplatione mentem humanam distrahunt: qui enim solliciti sunt de iis quae sunt mundi potius centrum deorsum quam coelum sursum intuentur.
3. Alterum est quod proposuimus, an Deus moraliter agat. Hoc dubium ideo movetur quia Aristoteles in textu nec iustitiae, nec fortitudinis, nec magnificentiae officia Deo inesse affirmat, quod quidem verissimum est si habitus acquisitos istos intelligas. Sunt tamen haec omnia in summo gradu perfectionis et essentiae Deo attributa: in summo gradu perfectionis et essentiae dico quia secundum Aristotelem in Metaphysicis nihil in Deo est imperfectum, nihil commutabile, nihil non simplex, aeterum et essentiale. Item quaeritur an res humanas curet. Curare dicet philosophus quia diligit. Sed plura de hac re <in> quaestionibus metaphysicis
Deo adiutore dicemus, cum de providentia, quae est veluti singularis rerum omnium dilectio, ordo et cura, disputandum erit. Postremum dubium est an Deus studiosis et beatis delectetur. Audi quaeso de hac re ipsum loquentem Aristotelem. Ut (inquit) quisque rationem vitae actionisque ducem maxime sequitur et colit, estque optimo animo constitutus, ita est ille quidem Deo charissimus. Etenim si Deus res curet humanas (sicut curat profecto), illud quidem est consentaneum ut illis delectetur qui secundum mentem et sapientiam vivunt, quique recte facta sequuntur.
4. DISTINCITO PRIMAE QUAESTIONIS ![]()
|
Vita contemplativa est praestantior activa, propter: |
|
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
|
Affluentia rerum vere beatos impedit, quia: |
|
DISTINCTIO TERTIAE QUAESTIONIS
|
Virtutes considerantur vel: |
|
DISTINCTIO QUARTAE QUAESTIONIS
|
Deus curat res humanas, quia est erga hominem: |
|
|
DISTINCTIO QUINTAE QUAESTIONIS
|
Deus delectari beatis dicitur: |
|
5. OPPOSITIONES CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM ![]()
OPPOSITIO Illa vita est praestantior qua homo magis unitur Deo: sed per vitam activam homo magis unitur Deo: ergo vita activa est praestantior. Minor probatur, quia charitas est virtus voluntatis, non intellectus, qua Deo summo bono adhaeremus.
RESPONSIO Charitas seu amor voluntatis inservit sapientiae mentis: haec enim praescribit ut domina, illa ut ancilla sequitur.
OPPOSITIO Vita activa fertur in obiectum sub ratione melioris quam vita contemplativa: ergo est melior. Antecedens patet, quia fertur ad Deum sub ratione boni, haec vero fertur sub ratione veri: sed bonum est praestantius vero.
RESPONSIO Bonum et verum in Deo nullam rationem inaequalitatis habent, nam utrunque essentialiter Deo convenit. Vita tamen ea melior dicitur quae simplicior est, adeoque a commercio rerum caducarum liberior, qualis est haec quae in contemplatione ponitur.
OPPOSITIO Contemplatio sibi solum prodest: ergo eius vita non est praestantior.
RESPONSIO Non sibi solum prodest. Nam est charus Deo, ut ait Aristoteles. Plus ergo theorice vivens saepe reipublicae prodest quam poliltice in luce et corona hominum. Deus enim saepe unius pauperis oratione vincitur, cum mille cohortum manu non flectatur.
OPPOSITIO Vita activa est magis necessaria civitati, quae sine ea concidit: ergo est excellentior.
RESPONSIO Ratio non sequitur. Nam non de necessitate sed de dignitate hoc loco agitur. Philosophari, inquit philosophus in tertio Topicorum, est melius quam fortunae opibus abundare. Homini tamen inopia presso melius est ditari, si temporis necessitatem et non rei dignitatem expenderis.
6. OPPOSITIO CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM ![]()
OPPOSITIO Docet philosophus in textu vere beatos indigere bonis fortunae: ergo affluentia rerum vere beatos non impedit.
RESPONSIO Docet indigere rebus necessariis ad vitam, victum et cultum. Affluentiam tamen potius impedimento quam subsidio esse affirmat.
OPPOSITIO CONTRA ULTIMAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO Deus est in se omnisufficiens bonum: ergo absurde videtur Aristoteles in textu dicere quod sit consentaneum ut studiosis et beatis delectetur. Nam hoc est aliquantulum de eius divina maiestate detrahere.
RESPONSIO Cum dicit philosophus consentaneum esse ut Deus secundum mentem et sapientiam vivientes diligat, nullam Deo necessitatem imponit: nam illum in 7. Physcorum omnium agentium liberrimum appellat. Sed hoc vult, quod Deus, qui res humanas curat, eos maxim diligat qui simplici et pura mente eius numen maxime venerentur, non tamen coacte sed sponte, nec necessario, quia aliter non potest, sed voluntario, quia aliter non velit quin animi humani ad suum aeternum et incommutabile bonum pertrahentur.
![]()
Caput viiij ![]()
An in morali philosophia satis sit praecepta virtutis scire aut docere et non agere?
An educatio legibus praescribi debeat?
OSTREMUM hoc caput est in quo philosphus praecedentia concludit omnia viamque struit ad nova quae de rebus politicis inscribuntur praecepta. Hoc ideo agit, ni fallor, ut transiens ad alia humaniter valediceret suumque lectorem de sequentium ordine sapienter praemoneret. In prima parte capitis movetur haec quaestio, an in ethica disciplina satis sit virtutis praecepta scire. Quanquam in postremis duobus capitibus (quae omnium in Ethicis maxime Aristotelis divinum ingenium arguunt) vitam eam ad coelos extulit quae sola mente et sapientia regitu, hic tamen, ut in eodem a quo suscepta est, terminetur oratio, hanc vitam laudibus extollit, quae re id praestat quod voce profitetur. Nam quod medicina est in sinu, id est morum scientia sine virtutis usu. Omnes enim non vivunt qui spirant, sed, ut olim Galenus dixit vitam non esse vivere sed valere, ita nunc quidem docet philosophus vitam non esse hac luce frui, sed laude virtutis aliis praelucere, quippe vita sine virtute mors est et vivi hominis sepultura. Hoc probat Aristoteles primo a fine moralis scientia, secundo ab authoritate Theognidis, tertio a difficili, et quarto ab enumeratione. A fine moralis scientiae, qui non in cognitione positus est, sed potius in actione singulorum: non enim satis est habere cognitam virtutem quasi gladium in vagina aut fructum in semine, sed danda opera est ut ad exemplum aliorum in lucem prodeat. A testimonio Theognidis,
qui solitus est dicere parum aut nihil virium esse in verbis ad virtutem: nam loqui de virtute perniciosi possunt, qui tamen (ut lippi solem) virtutis vim et splendorem fugiunt. Hinc recte nos admonet Mantuanus:
De virtute loqui minimum est, virtutibus uti
![]()
Hic labor, hic opus est.
2. A difficili, quia multi sunt ita mancipati sceleribus ac perturbationibus suis ut sermone (sit idem efficacissimus) a facinorosa vita traduci non possint. Qui enim passionibus inserviunt plerumque verbis non credunt. Isti, ut inquit philosophus, si semel verecundiae fines sic transeant poena a turpitudine vitae flecti et deterreri debent: plerique enim (ut verbis textus utar) vi potius quam ratione, et poena magis quam honestate ad officium impelluntur, iuxta illud,
Oderunt peccare boni virtutis amore,
Oderunt peccare mali formidine poenae.
Ab enumeratione, quod neque oratio (sit illa melliflua), neque scientia (sit illa eximia), neque natura (sit illa divina) nos bonos faciat. Relinquitur ergo ut cum his adiutricibus causis alia coniungantur media, quae sunt (ut hic docet philosophus) consuetudo vitae, industria et studiosa educatio.
3. Sed de istis in primo libro satis. Quare ad alteram quaestionem festinabit oratio, quae est an educatio legibus praescribi debeat. In educatione iuventutis est spes et seminarium civitatis: nam ut neglecta radice sterilescrit planta, ita nulla adhibita educationis cura respublica diu florere non potest. Oculatius ergo rem nullam in civitate intueri debet magistratus quam educationem. Nam etsi parentes in id studii maxime incumbant ut virtutum imagines in suorum liberorum mentibus forment et insculpant, est tamen maior vis in publico edicto ac lege cogendi nos ad officium quam in praecepto patris alliciendi ad virtutem. Paternum enim imperium (ut ait philosophus) nec cogit nec vim aut necessitatem affert, siquidem natura hoc ipsum non patitur. Lex vero vim habet ad cogendum idoneam, suaque minaci voce improbos et contumaces aut cautius vivere aut suos antiquos mores deponere impellit. Quid si non fecerint, neque a perversa vita detorqueri ullo modo possint, ex corpore reipublicae omino exterminare illos iustissime praescribit. Praeterea lex publica non est invisa, quippe quae bonum aequumque decernit, at improbi quidam eos plerumque oderunt qui ipsorum ulcera levissimo, ut aiunt, digito attingunt. Consideratis ergo his circumstantiis, quod in honeste educatione sit fundamentum et seminarium reipublicae, quod parentes negligentius, mollius et effoeminatius suos filios instruant, quod multi callum facinorosae vitae contrahentes sanum consilium non audiant, quod in publicis edictis ac legibus sit vis cogendi malos sine invidia, vis resecandi sceleratos sine periculo, sequitur consentaneum esse quod educatio legibus praescribi debeat. Multum hic laudatur Lacedaemoniorum civitas in qua haec prima educationis ac disciplinae ratio curaque fuit.
4. Postremum quod in hoc capite agit philosophus est ut ostendat se proxime de rebus politicis scipturum. Hic magistratum, hic legem, hic experientiam requirit: magistratum ut regat; legem ut praescribat; experientiam ut moderetur omnia. Sed de his postea dicemus pluribus. Nunc autem hoc unum observari diligenter velim, quod eo potissimum omnia in his libris Ethicorum tendant praecepta ut id conemur quod hic praescribit philosophus, nempe vitam hanc nostram bene beateque traducere. Et certe (studiose lector) si vita haec nostra sit nihil aliud quam ad portum via, ut ait Plato, quam indefessus labor, ut ait Solon, quam brevis hora, ut dixit Thales, quam transiens umbra, ut dixit Cato,eam non in otio et vitiis consumere, sed studio virtutis exercere oportet. Data enim non est ut vivamus solum, nam vivere cuiusvis est, sed ut viventes bene tamen moriamur beati, quippe hoc unum disce, qui vixit bene non morietur male.
5. DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS ![]()
|
Virtutis praecepta scire in morali philosophia satis non est, quia: |
|
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
|
Educatio legibus praescribi debet, propter: |
|
OPPOSITIONES CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM
OPPOSITIO In praecedentibus capitibus docuit philosophus beatissimam vitam in mente et sapientia consistere: ergo male hic negat.
RESPONSIO In praecedentibus de beatitudine theorice, hic vero de politica agit.
OPPOSITIO Scire est melius, quia excellentius subiectum, nempe mentem, et excellentius obiectum, nempe Deum, habet: ergo scire est satis.
RESPONSIO Non negatur si vitam contemplativam solamque virtutem spectes, caeterum si vitam activam et necessitatem societatis humanae consideres, agere aliquo modo praefertur.
6. OPPOSITIONES CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM ![]()
OPPOSITIO Natura facit bonos: ergo non opus est lege. Antecedens probatur, quia natura hoc docet, “quod fieri tibi non vis, alteri ne feceris.”
RESPONSIO Natura generatim et confuse docet. Lex vero scripta definite ac distincte quid agendum, quid fugiendum sit demonstrat.
OPPOSITIO Actio virtutis, ut docetur tertio Ethicorum , debet esse semper voluntaria: ergo nemo lege aut poena ad virtutis studium cogi et impelli debet, ut hic demonstratur.
RESPONSIO Acquisitiae virtutis actio semper est voluntaria, sed inchoatae vel contemptae virtutis actio aut consilio imprimi aut vi poenae insculpi debet. Nam ut pueri nunc leni praecepto, nunc duro flagello docti redduntur, ita perniciosi aut sapienti consilio, aut acri supplicio aliquando efficiuntur boni.
OPPOSITIO Id malum est cuius causa est mala: sed legis destinatae ad educationem causa est mala: ergo lex ipsa educationis est mala, et per consequens praescribi non debet. Minor patet, quia mali mores sunt causa legum 5. Ethicorum.
RESPONSIO Mali mores sunt causae legum non simpliciter et absolute. Propria enim causa est ordo et conservatio civitatis: hinc lex anima reipublicae et norma magistratus dicitur.
7. OPPOSITIO CONTRA ID QUOD IN POSTREMA PARTE SUPPOSITIONIS ADDITUR ![]()
OPPOSITIO Morales philosophi fuerunt ethnici et gentiles, lumine naturae solum illustrati: ergo illorum praecepta efficaciter ad bonos mores vitamque studiosam non valent. Argumentum probatur, quia ignorantes verum finem, media ad finem ignorarunt: sed ignorabant verum finem, nempe Deum: ergo media ad hunc finem nescierunt. Assumptio probatur, quia hic finis solo lumine naturae non apprehenditur.
RESPONSIO Ut solvatur hoc argumentum quod multos infantulos a cognitione et studio huius tam excellentis scientiae distrahit, animadvertendum imprimis est quid sit lumen naturae. Lumen naturae est (definiente Thoma) cognitio recta qua homo ex propria industria non sine generali Dei influentia dirigitur. Secundum hoc lumen primum didicerunt philosophi unum esse primum motorem, eundemque simplicem, infinitum, verum et incommutabilem, qui omnia ordine disposuit et per media ad proprios suos fines direxit. Hoc patet in octavo Physicorum et Metaphysicorum duodecimo. Huc addo quod sic illustrati id quoque vi rationis noverint huic aeterno et incommutabili bono summum honorem tribuendum esse. Hoc etiam constat in primo Ethicorum, ubi docet philosophus maiorem honorem Deo quam homini foelici deberi. Et quoque in praecedente capite huius libri, ubi secundum mentem et sapientiam viventes charissimos Deo esse demonstrat. Et denique in libro De Mundo, ubi Deum expansis manibus in coelos venerandum esse existimat. Ex his ergo concludo et naturaliter novisse antiquos philosophos Deum esse, et moraliter illorum nonnullos secundum rectam rationem vixisse, et proinde illos (licet ethnici fuerint) de virtutibus multa sapienter ad institutionem vitae humanae tradidisse. Incredibile ergo non est hunc nostrum Aristotelem omnium philosophorum principem morientem se enti entium commendasse.
8. Sed hic finem impono, obsecrans te (studiose lector, quoniam tui solius causa hoc opus suscepi) ut me per charitatem, qua fratrem diligis, in assiduis tuis precibus Christo commendes.
LAUS DEO
![]()
PERORATIO AD LECTOREM ![]()
OLLICITUS sum nuper (benigne lector) me de ethicis et politicis quaestionibus librum in lucem editurum, et sane iam, ut vides, partem officii mei pro viribus absolvi. Partem dico, quia politicas quaestiones, ut decreveram, amicorum consilio persuasus non attigerum.
Cum enim animadverterint ibi me vigiliantius et laboriosius in singula capita Ethicorum potius commentariolos scripsisse quam breviter ac perfunctorie quaestiunculas attigisse, ne precium gravius, aut volumen maius, aut denique ipsum opus confusius esse, oppido persuarunt ut politica ab ethicis, sicut Aristoteles olim fecit, distinguerem, utque illorum editionem in aliud differrem tempus. Rationem mutati consilii vides. Unum nunc superest, ut id etiam intelligas, quosnam authores in hisce meis lucubrationibus sequutus fuerim.
Horum nomina recensere non gravabor. In prima ergo classe Thomam, Eustratium et Boetium nomino. In secunda Fabrum, Buridanum et Borreum. In tertia Odonem, Burleum et suum Donatum. In postrema Iohannem de Celaia, Ioannem Scotum, ut unum satis amarum fortasse nomine, subtilem tamen ingenio, Gilbertum Crab. His ex recentioribus at neotericis Petrum Martyrim, Danaeum et Theodorum Zuingerum addi. Si mireris cur tot spinosos, barbaros et obscuros qui in primo nominantur loco perlegerim, respondeo ut olim Lucius Crassus de Ennio (quem semper manibus trivisse dicitur), me in istorum stercore aurum invenisse.
Nam ut ut sub aurea veste aliquando simiam, ita sub sordido pallio aliquando gemmam sapientiae videas. Mallem ergo virum carente voce quam vocem carentem arte. Non enim in verborum sono sed in rerum ipsarum sensis vera consistit sapientia. At sapientiam profecto tenuerunt isti. Quare ut laboriosi artifices non sunt contemnendi qui non in suum sed in totius republicae usum ex altissimis visceribus terrae aurum adhuc rudius, gemmasque luto fortasse obsias effoderunt, ita quidem isti literatissimi viri qui in studio exhaustis proculdubio viribus effossas nobis gemmas bonarum artium dederint, pro asinis et mancipiis naturae certissime non haberentur. Multi hodie cum audiunt nomen Thomae supercilia statem contrahunt et distorquent labia, sed si isti serio unam vel alteram quaestionem in illo sine praeiudicata sententia legerint, detracta palea purissimum granum, sublato scorio aurum splendidissimum forsan se invenisse dixerunt. Ex illo et aliis quos notavi, ut vides (studiose lector), summam omnium quaestionum in Ethicis contraxi, et ut gemmarius rudiore lima ne rubigo appareat perpolivi, omnes equidem nervos pro otio quod mihi datum fuit, non sine aliqua valetudinis iactura, contendi ut tibi prosim. Hoc unum a te solum atque iterum peto, ut sicut in hoc opere laborem me non effugisse senseris, ita tuam erga me charitatem languere non patiaris.
LAUDES DEO
Finis
![]()