Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.    

ACTUS II, SCAENA i
THEODORUS, BANACAR

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

THE. Filius (quod bene vertat ) ad portum abiit alacris,
In navem impositum vidi, et procedere eam abhinc
Longiuscule. Res in urbe meas postilla plusculas
Confeci ex sententia. Nunc liquido adeo animo
Domum redeo. Banacar, nosti uti te ego hic vagum, inopem acceperim, 590
Rerum exortem omnium, et, quod maximum, fecerim
Ex impio Mahumetano Christianus ut fores.
BAN. Here, non vitam modo debere tibi me, sed animam quoque fateor.
Proin perstabo sedulo tuum imperium exequi.
THE. I nunc intro igitur, tibi mandata ut geras. [Exit Banacar.] 595
Operas qui velit utibiles, usque exerceat
Opere: corpus item et animum corrumpit otium. [Exit.]

e hic addit scenam aliter ignotam

  

ACTUS II, SCAENA ii
TRICO, ANTONIUS 

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

TRI. Mane dum circumspecto. Nemo est. Egredere inquam, nemo homo est.
ANT. “Phrygia agmina circumspexi.”
TRI. Quid ais, here? Non Trico magnus sum ego? 600 
ANT. Trico mirificissimus.
TRI. Patrem ire ad portum procul ut videbam limis,
Sectari ego vos clanculum, quasi sine cauda canis.
Ut abierat ille, in scapham me proruo protinus,
Remis velisque properans. Accessi navem. 605 
Matrem huc cum familia fingo simul recens
Advenisse, ideoque patrem revocare te,
Ne frustra abeas. Ita in scapha nos
Revecti denuo huc. Navis Londinum versus volat:
At quid nunc vicinis pater? “Londinum iam filius 610 
Iam Antonius navigat, dii vertant bene.
Servus meus Trico, optimus Trico, opus facit
Ad villam.” Hic villa erit hodie,
Theodore. ANT. Optime usque adhuc processit ratio.
At quomodo nunc? Qua causa redii? Potiar Rosabella? 615
TRI. Id etiam, ut spero, efficiet Trico.
ANT. Utinam.
TRI. Vidistin’ me modo alloqui?
ANT. Nempe libellionem istum circumforaneum —  
TRI. — qui urbem circitans — 620
ANT. — libellos clamans venditat.
TRI. Ipsissimum: nomen ei Cupes. At, quod haud putaram, nebulo
maior est quam ego sum.
ANT. At Torcol nebulo magnus est.  
TRI. Nebuloni opponitur sesquinebulo, quales ego et Cupes sumus. 625
Paululum pecuniae illi prae manu dederis, mira faciet.
ANT. Eccos decem aureos, quos pro itinere parcus dedit pater. Haud
amplius habeo.
TRI. Sat est. Cedo mihi.
His ego Cupem subornavero, ut — Rem tibi narrabo postea. 630
Nunc mihi adeundum est quoque ad vestiarium, ut pro ludo locet
Ornamenta, fallaciam hanc quo ornemus splendide.
Hinc tu ad amicum in angiportum proximum: ibi abdas te,
Ne videat pater. Tempori accedam ego. Me ride nisi efficiam.
ANT. Ain’? Si istoc lepide effeceris — 635
TRI. I modo.
ANT. Ne vivam nisi tibi —
TRI. Etiamne abis?
ANT. Eo, mi Trico. [Exit Antonius.]
TRI. Cupes se operam daturum promisit mihi hodie: omnem rem ei 640
narravi modo. Venit ecce cum librorum sportula. 

ACTUS II, SCAENA iii
CUPES, TRICO

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

CUP. Libelli, belli belli, lepidi novi libelli, belli, libelli!
TRI. Heus libelli belli.
CUP. O Trico, mox tibi operam do. Ita vivam ut pessimi sunt libelli.  
TRI. Quid ais? 645
CUP. Haud ullum queo vendere: mane paululum obsecro.
TRI. Ocyus.
CUP. Libelli belli: Anguilla Aequivicationis, sive de arte strenue
mentiendi, cum privilegio, per reverendum in diabolo patrem  
Andraeam Beelzebab Iohannem Cydonium. Quis emit? Quis? Hem vide. 650
Quis emit Beelzebub?
TRI. Nemo hercle, nemo.
CUP. Vili vendam, a trois sols, a deux sols, a un sol, a un liard, a un
gran diable.  
TRI. Haben’ tu Fustem Daemonum? 655
CUP. Fustis Daemonum? Fustis? Istiusmodi liber est, sed prohibitus.
Quid eo faceres?
TRI. Eo Fuste Daemonium Andraeum Beelzebub, daemonorum daemona,
caederem.
CUP. Tut, non laederes. 660  
TRI. Quid ni?
CUP. Os ferreum habet. Libelli belli, belli. De Modo Tenendi Anquillam
Aequivocationis Per Caudam.
TRI. Recte: per collum potius.
CUP. Pellio, Pellio, versipellis Pellio, de modo vertendi pellem, 665 
per ipsum Pellionem.
TRI. Ne tu nomines obsecro Pellionem, ne sicut Plauti olim
nostram vitiet fabulam: pessimus author Pellio, cor odio sauciat.
CUP. Nullus sum.
TRI. Pellem eius utinam haberem infertam stramento. 670 
CUP. St, tace, stramenta sanctos faciunt. Vin’ Apologiam Pro Garnetto ?
En lepidum stramen!
TRI. Cupes, posse et nos sanctos esse spes est.
CUP. Quaenam, Trico?
TRI. Quod sumus scelestissimi. 675 
CUP. Libelli belli, Sancti Garnetti, Sancti Iacobi Clementis, Sancti
Ravilaci ex bibliotheca Vaticana, Schioppius, vespillo Schioppius.
TRI. Hercules tuam fidem!
CUP. Parasitus Schioppius, De Arte Parasitandi, liber manuscriptus.
TRI. Videam. Phi, ut scripta olent hominis commictilis! Scribit lotio? 680 
CUP. Quis emit? Quis? Perii.
TRI. O iam satis est: legisti omnia venena.
CUP. In malam crucem omnes libros perditissimos.
“Quid feci ego? Quidve sum loquutus?
Cur me tot malis perderent libellis?” 685
TRI. Caveas dehinc ab istiusmodi. O putidos scriptores,
incendarios, munditurbonidas, plebipistillos, nobiliperdonidas, regicidas,
Papaepalponidas!
CUP. Immo apage omnes. Sunt Annales Volusi: mais quoy vanno
via manniconia. Habeo tamen aliquot quantivis pretii. Prologus Caballinus, 690 
sive Metamorphosis Messe Davy de Dromedariis; item eiusdem 
Milleloquium ad Caenam; Hostiludium de Messe Davy cum Archy de
Archivis; eiusdem Peregrinationes Syncoriaticae.
TRI. Et liber et ille, “ibit ab excusso missus ad astra sago.”
CUP. Meos etiam eccillos libros? Cupes de Arte Bibendi, auctus, 695 
recognitus, et ab infinitis mendis repurgatus cum adiectione et commentario. 
Cupes de Cupediis.
TRI. Tam pauper amas cupedias?
CUP. Odi istos parasitos bubulos: mihi cum est pecunia, nihil nisi
electilia et scitamenta edo. 700 
TRI. Cupes,
“Ne cupias mullum, cum sit tibi gobio tantum
In loculis.”
CUP. Discupiam tamen.
TRI. Quid ita? Non es cupedinarius? 705
CUP. Olim fui: sum mille-artifex. Parisiis eram adolescens histrio.
TRI. Beasti: nam plures personae tibi sunt agendae hodie.
CUP. Venetiis serviebam pistori dulciario. Illic, Trico, scriblitas,
placentas, crustulas, et omnia scitula faciebamus pemmata.
TRI. Probus tum sublingio. 710 
CUP. Toulousae, quod volebam maxime, servus oenopolae fio:
pitissabam modice, tantum tres congios indies. Ita herus decoxit. Post
ego aufugi in Hollandiam: illic circumgestabam pulchre tunicatam simiam.
Romae dux etiam caeco.
TRI. Ergo ille praestitit tibi caecam obedientiam. 715 
CUP. Romae? Quidni? Illic qui maxime obediens, caecus maxime.
TRI. Quid in Anglia?
CUP. O la bonne biere d’Angleterre. Ibi ruri primulum castrabam sues.
Post Londini in causidicorum hospitiis subpromus eram.
TRI. Nunquamne in Hispania? 720 
CUP. Minime vero.
TRI. Quid ita?
CUP. Tres uvas passas coenare nequeo, Trico.
TRI. Bene est. At meministi quid tibi dudum dixerim?
CUP. Probe me facturum spondeo. Mutatis nempe ornamentis, ut 725
Torcol quendam simulem.
TRI. At torto collo.
CUP. Mimum vide.
TRI. Placet.
CUP. Dein ut causidici ementiar servum. 730
TRI. Quin si ipsus advenerit Ignoramus, memento cornu.
CUP. Memini: ha he, illorum me nemo novit.
TRI. Atqui ornatus eris ignorabilis magis. Verum uxorem instruas
etiam, Rosabellam quae agat supposititiam. Scio versuta est.
CUP. Vel maxime. Allicere autem ut possim vereor: morosa adeo 735 
iurgat semper; etiam, Trico, me verberat.
TRI. Num Furia?
CUP. Immo, Trico. Una omnes Furiae.
TRI. Tales mihi tres uxores si forent; duas Cacodaemoni darem
ea lege — 740 
CUP. Quanam, Trico?
TRI. Ut abriperet tertiam.
CUP. Habeat.
TRI. Quin ego et tibi et illi dedero quod allexerit ambos. Octo ecce aureos.
CUP. Tinnit. Da mihi et ducam Danaen. 745 
TRI. Oro te, Cupes, per lactes tuas — CUP. Religiose orasti.
TRI. Hoc ut cures.
CUP. Curabitur.
TRI. Eo nunc quo tibi et uxori ornamenta feram. Hic vide tu sis usque in 750
insidiis: ex re nata, si sit opus, machinare subito.
CUP. Fiet: at hic apud me caenabimus una; sumam hodie hoc.
TRI. Benigne ais; bene tibi sit.
CUP. Vale. Evocabo iam uxorem, ut expugnem auro. Nam absque hoc
foret, nihil agerem. Iurgabit scio, ut solet: ita semper murmurat quasi murem 755 
mandens felis. Polla, Polla uxor. Heus Polla, Polla!   

 

ACT II, SCAENA iv
POLLA, CUPES

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice)
 

POL. Polla? Polla? Quid vociferare adeo? Numnam ebrius?
CUP. Essem utinam, mea Polla: vini guttulam non bibi hodie.
POL. Quid hic, gurges, otiosus restitas? Ecquid librorum vendidisti hodie?
Ecquid lucelli patet, ganeo? 760 
CUP. Nihil prorsus.
POL. Nihil prorsus? Ego te —
CUP. In malam crucem scriptores istiusmodi; ita libri sunt nequissimi.
POL. Immo tu nequissimus, qui nunc libros, nunc vestes meas oppignoras
oenopolis. 765 
CUP. Equidem sic soleo; quin, mea Phillis, ea propter poenas dedi tibi.
POL. Et dabis, etiam dabis; domi ego esuriens pensum facio, cum tu
ridibundus in vinariis madefacis pantices, vinibibule. Quod si posthac
in oenopolium pedem —
CUP. Non pedem in oenopolium? 770 
POL. Dixi.
CUP. Sine mora age, occidito. Quin porrige frontem, mea Tulliola: quid
vini bibis, meum corculum? Dic mihi, anaticula.
POL. Aufer blanditias. Nisi mihi redimantur vestes meae —
CUP. Mi ocelle auraee, redimentur auro. En vide! 775 
POL. Unde id auri nactus es, mi vir?
CUP. Iam “mi vir”! Aurum, quid potes! Vin’ tibi dimidium?
POL. Cupio, anime mi.
CUP. “Anime mi”; o dissimulatricem! Uxor, dabitur hinc tibi, si paululum
quid feceris. 780 
POL. Quid est?
CUP. Nihil nisi parumper te des utendam amico foras.
POL. O flagitium hominis, etiam te sciente uxorem dari usurariam!
CUP. Non recte intelligis.
POL. Quid si nunc faciam ex Cupe sis Cornelius? 785
CUP. Fecero aequo ex Polla sis tu Cornelia.
POL. Responde, utrum esse malis Publius Cornelius, an Cornelius
Tacitus?
CUP. O Cornelius Tacitus. Sed rogaverit nemo te tam deforme
stuprum; ne dubites. Ha he. 790 
POL. Deforme? Irrides, aquariole?
CUP. Pulchra uxor, perverse rem intellegis.
POL. Quid est igitur?
CUP. Potin’ ornatu alio aliam simulare foeminam?
POL. Possum. 795 
CUP. Atque ut tradere alicui qui Pecus est?
POL. Vel maxime.
CUP. Pudorem haud exterserit, ne metue.
POL. Quemquamne ego hominem ut metuam, quae tot viros toties
verberaverim? 800 
CUP. Me, scio, saepius.
POL. Mihi des aurum; effectum reddam optime, mi Cupes.
CUP. En duos aureos: postquam effeceris alteros tantos dedero.
POL. Convenit; absente me modo ne scorta, quod soles, in aedes
obducas interim. 805 
CUP. Ah suspicax, totas noctes tecum dormio.
POL. Dormis equidem; mallem vigiles. Sin ego tua quae accubas
scorta deprendero aliquando, per mare, caelum, terras, inferos —
CUP. Ne deiera.
POL. Capillis illas in viam protrahens ita lamberabo, ne tollant 810
pedes postea.
CUP. Nunquam invenies.
POL. Ea lege opera tibi dabitur.
CUP. Eamus intro, mea Phillis: ibi te monebo magis. 

 

ACTUS II, SCAENA v
ANTONIUS, TRICO, PYROPUS, CUPES

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice)
 

ANT. Techna quam dixti placet. 815 
TRI. Statim aderit Pyropus vestiarius.
ANT. At pro ornamentis quid pignoris illi dabitur?
TRI. Bene mones.
ANT. Pecuniam meam omnem tibi dedi.
TRI. Numquid tibi gemmae aut annuli? 820 
ANT. Nihil.
TRI. Quin habet Trico annulum, here.
ANT. Subaeratum fortassis.
TRI. Sed optime deauratum tamen, cui lepidus insertus est carbunculus.
ANT. Adulterinus? 825 
TRI. Scilicet vitrum fuco tinctum; at tam affabre, ut cuivis imponat
facile.
ANT. Cedo, Trico.
TRI. Huic indas digito, maximi prae te feras facere: forsitan accipiet.
St, tace, ipsus adest. Salve, Pyrope. 830 
PYR. Tu quoque. Hem puer, ostende ornamenta a Monsieur.
ANT. Cito, nam mihi negotium est.
PYR. Heus ocyus, ocyus. Da mihi, iners. Ecce, nemo est tota Burdegala,
qui vel plura tibi vel meliora praebeat. En vide.
TRI. Hoc te ornatu orna itinerario. 835 
PYR. En artificium!
TRI. Cupi dabuntur haec; Pollae illa; quin et ista volumus.
PYR. Attuli quae dixti velle omnia.
ANT. Age, age, ocyus, mercedem indica.
TRI. Nempe ut haec loces in hodiernum diem. 840
PYR. Vin’ dicam semel sane?
ANT. Quid, malum, morare?
PYR. Semel ut dicam vin’? Vin’ dicam semel?
ANT. Enecas.
PYR. Revera, profecto, duos aureos uno verbo dederis. 845 
ANT. Duos?
PYR. Nummus abesse non potest sane.
TRI. Probe dicit, here.
PYR. Immo sane.
TRI. Iube dari sane. 850 
ANT. Dabo.
PYR. Octoginta aureis tanti aestimo haec.
TRI. Bene dicit sane.
PYR. Pignus mihi tantidem oportet dari.
TRI. Nihil opus sane, quippe qui sit ex primoribus urbis. 855 
ANT. Quid dubitas?
PYR. Nihil. Verum artis nostrae leges pignus postulant quidem.
ANT. Annulum habeo nimii pretii.
TRI. Illumne dicis carbunculum?
ANT. Ipsum. 860 
TRI. Pluris nimium est trecentis aureis.
PYR. Istud in pignus dato.
ANT. Tanti pretii? Salvum quis mihi praestiterit postea?
PYR. Habeo hic officinam sane.
TRI. Habet sane. 865 
ANT. Tu mihi non credis nobili, quid ego tibi?
PYR. Quid dicam nescio: redde mea mihi.
TRI. Here, hunc ei credas, vir probus est sane, iamdiu est cum
noverim.
PYR. Tu me nosti sane. 870 
TRI. Novi sane.
ANT. Tua fide dedero.
PYR. Ut scintillat sane!
TRI. Scintillat sane, “flammasque imitante pyropo” sane.
PYR. Vale. 875 
TRI. At puer tuus haec ferat in angiportum proximum.
PYR. Quonam?
TRI. Ad Anchoram.
PYR. Fiet sane.
TRI. Vale sane, mi stupor. 880 
ANT. Succedent, spero, reliqua. Quid si nunc Ignoramus venerit?
TRI. Aliqua hinc absterrebimus. Tu modo vide, perpetim prope excubes.
ANT. Evigilabo, Trico.
TRI. Ego item et Cupes hic usque insidiabimur.
ANT. At quid si in patrem incidam? 885 
TRI. Eum etiam qua fallas mox praecipiam. Iam abi et orna te.
ANT. Abeo.
TRI. Quin si quid secus accederit, aequo feras animo; suam namque
habet Fortuna rationem.
ANT. Ne male ominare: iuverit, videbis, sed recipe te ad me 890 
quamprimum. Nam sine te caecus sine duce videor.
TRI. Iam ego apud te ero. Heus Cupes, sumite haec et ornate vos
illico.
CUP. Cura aliud.
TRI. At quemnam video? Musaeum summum amicum et familiarem 895 
meum. Daturum sese operam dixit mihi. Ex illo, ut antehac, electabo aliquid. 

 

ACTUS II, SCAENA vi
MUSAEUS, TRICO

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

MUS. Cervices fregissent utinam parentes mihi, potius quam hero
tam stulto dedissent Ignoramo. Ita quicquid vel dico, vel facio, inclamat
semper foris. “Quam inconcinne geris te! Scholasticos vidi gestus: nec
equitare, nec vel equum fraeno induere, nec ruptum scis sarcire cingulum. 900
Ubi iam sunt syllogismi quos crepas, asine academice?”
TRI. O Musaee, ut vales?
MUS. Recte, Trico, nisi male mihi esset a malo hero. O si pro meritis
accipias depexum bene!
TRI. Quid est? 905 
MUS. Suo me obtundit stultiloquio.
TRI. Annon eloquens et accuratus is?
MUS. Sunt alii, nihil minus ille; ita perverse omnia disserit. Pileo pedes,
caput calceis induit.
TRI. Ridiculum caput!  
MUS. Trico, narrabo tibi aenigma; tu coniice. 910
TRI. Narra.
MUS. Quid illud est, quod iure vivit et iniuria;
Quod magni-pusillanimum; quod ambidexter et bifrons;
Quod multa dicit et nihil; quod ioca serio, serio ioco;
Quod Anglice, Saxonice, Gallice, et Latine loquitur,   915
Neque tamen Anglice, neque Saxonice, neque Gallice, neque Latine loquitur;
Quod leges scribit ne sient captiones; quod captiones
Scriptitat ne sient leges; quod finitum facit
Infinitum; verum non verum, non verum verum facit?
TRI. Quod verum non verum facit? Est ille Beelzebub Cydonius. 920
MUS. Est et non est.  
TRI. Quod lingua ignota loqui amat, est homo pontificius.
MUS. Simile quid, non illud tamen.
TRI. O lapidem me! Iam habeo.
MUS. Quid iam? 925
TRI. Herus tuus Ignoramus est.  
MUS. Oedipus es.
TRI. Huic monstro quis genitor?
MUS. Pater Francus Soloecophones; mater Barbara Latina.
TRI. Ubique gentium natus? 930
MUS. In magna Puritania.  
TRI. Qua urbe?
MUS. Sive Aurelia, sive Argentina.
TRI. Quo cibo victitat?
MUS. Communi iure. 935
TRI. Non doctus? Septem scit liberales artes.  
MUS. Septem? Literas novit omnes,
TRI. Dii boni, omnes!
MUS. Siquidem viginti quatuor sunt omnes.
TRI. Homo perpaucorum hominum. 940
MUS. Certe pauci sunt istiusmodi. Attamen
Quilibet ordo stultos et prudentes, bonos et malos habet,
Neque in bona segete nullum est spicum nequam, neque in mala
Non aliquod bonum. Paucorum igitur gratia et totos ordines
Et multorum studia incessere (quod non nemo facit) stultum ego 945
Et inhumanum semper esse censui. Possem, si opus,
Infinitos celebrare huius ordinis viros, ingenio  
Pietate, doctrina praestantes, adeo vix ut invenias pares,
Qui ius patrium (quo nihil
sanctius, nihil aequius),
Et explicarunt docte, et sincere dicunt. Hos merito 950
Ut aequum est suspicimus. Nam a nobis et pro nobis sunt. Scientiae
Nisi Ignoramus hostis nemo est. Ignoramus igitur
Illiusque similes qui ecclesiam et academias pessundatas
Cupiunt — TRI. Valeant. 955
MUS. Immo eant in Morboniam.
TRI. Succensebunt tibi.
MUS. Nisi Ignoramus, alius nemo. Quid autem ille sentiat, non
sentiat, nihili facio.  
TRI. Vel talem autem in scaenam prodire nefas. 960
MUS. “Totus mundus exercet histrionem.”
TRI. Musaee, iam philosophatum est satis. Dic iam, herus tuus Ignoramus quid agit?
MUS. Ipsus iam ad Torcol veniet illico: pecuniam numeravit modo.  
TRI. Perii.
MUS. Quin veni ea propter ut te certiorem facerem. 965
TRI. Malum, quid non citius? Abi quantum potes ad Cupem: iube meminerit cornu.
MUS. Quid est?  
TRI. Abi tu! Novit is; atque uti continuo renuntiet ad Antonium. Stent
in insidiis ambo.
MUS. Propero. Nae malum huic dari summopere cupio. 970
TRI. Nisi ille statim huc, occisa est haec res. Vah mihi, adest!

 

ACTUS II, SCAENA vii
IGNORAMUS cum nummis, TRICO

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

IGN. Hic est legem pone: hic sunt sexcentae coronae, quas cum Torcol  
indentavi modo pro meo charo corde Rosabella.
TRI. Attulit. Disperii.
IGN. Si vivo, Rosabella, mea stella, dansabo veteras mensuras tecum. 975
TRI. Isti bene vigilant!
IGN. Haec est indentura et obligatio de Roderigo Torcol. Ibo nunc ad eum  
in propria persona.
TRI. Hui, ut morantur! Detinendus ille est mihi nugis interim. Salve,
domine. 980 
IGN. Sirrah, quis es tu, hah?
TRI. Rem totam contrivi litibus, pauper sum.
IGN. Oho, in forma pauperis; abi via, via.
TRI. Tuum expeto consilium, domine.
IGN. Consilium? Oh, legem pone. 985
TRI. Danda est offa Cerbero; quid agam? Nummos hic aliquot
subaeratos habeo; eos ei obtrudere certum est. Domine, pauper sum.  
IGN. Pauper nihil dicit.
TRI. Et habeo uxorem et sex liberos.
IGN. Cur maritasti tum? 990
TRI. Tamen quia homo in causis optime versatus es, audi quaeso causam
meam; et hoc quod superest, habe.
IGN. O bene est. Num iunxistis issue ?
TRI. Issue ? Quid, malum, dicam? Immo domine, issue, issue.  
IGN. Declara. 995
TRI. Pater meus Grunnio, filius Verris, Coglionem habuit avum.
IGN. Quondam avum.
TRI. Recte dicis, quondam avum. Sed quondam avunculus sororis
avitae meae quondam, qui erat consobrinus amitae patris mei quondam —  
IGN. Bene dictum quondam. Allons. 1000
TRI. Legavit mihi nigrum equum; verum est, erat illi curta suppelex,
nam — quid dissimilem? — caudam non habuit. Sed quid tum? Num ille ergo
urticam supponeret ei?
IGN. In taile speciale? Per fidem iure non potuit.  
TRI. Fecit tamen. Nam calcitrabat altum vibrans pedes. 1005
IGN. Cave hoc.
TRI. Et occidit damas et phasianos.
IGN. O damage faisant: erit hic demurra.
TRI. Et sane mentiebatur calendarium, nam grandinabat memini.  
IGN. Bona circumstantia, et pro te facit. 1010
TRI. O tardos; necdum? Quin non solum ei urticam subdidit, sed os
ei totum pipere replevit.
IGN. Replevin in isto casu non valet.
TRI. Sic opinabar: at ille cum candidi equi fecisset copiam —  
IGN. O, copitias etiam? Est in tertio Richardi primi, potes 1015
copitias toppare, loppare, et abscariare.
TRI. Non sinebat tamen; perdidi illo anno — bene est — tu quid
sentis iam? Testudines, peribimus.
IGN. Annon ille blacke chevail erat tuus chattel personal ?  
TRI. Chattel? Erat sane ille chattel, sed vereor de pipere. 1020
IGN. Revera ibi est punctum: nam hic est casus tuus. Si John a Noakes
infeoffat John a Stiles de Black-Acre, et John a Stiles capit Black-acre,
et White-acre, in ce cas tout est voyde, tout, tout.
TRI. Num dormiunt isti? At ille piper insufflans saltare fecit, etiam et piper pedere.  
IGN. Cum sufflo, salto et petto: est bona tenura, ne dubites. 1025
TRI. Sed timeo adhuc de pipere.
IGN. Ne dubites. Habe subpena pro eo tantum, et nisi reddat tibi
blacke chevail et white chevail, cum pinguibus costis et damagiis, dic quod  
Ignoramus non habet lex.
TRI. Habeo gratias. 1030
IGN. Vale, nam habeo rem facere.
TRI. At, domine, pro benignitate tua, tibi etiam dedero consilium quod
ex re tua erit. Si tu es Ignoramus, fugias hinc quantum potes.  
IGN. Hah, fugiam? Quare?
TRI. Amas Rosabellam hic in proximo. 1035
IGN. Quid tum?
TRI. Illam
etiam Antonius quidam deperit, qui me audiente castrare
Ignoramum velle se, si deprehenderit, iuravit serio.  
IGN. Est in ioco.
TRI. I
oco? Fuge inquam et cave tibi, nam multos secuit ille grassator perditissimus. 1040
IGN. Posuisti me in uno corporali timore: et quia sum in loco peregrino,
dubito plus. En vide, fabula est in lupus.  
TRI. Tandem venit.

  

ACTUS II, SCAENA viii
ANTONIUS, CUPES, IGNORAMUS,
TRICO

Synopsis (Latine)
Synopsis (Anglice) 

ANT. Ubi maechus ille vetulus, qui sponsam meam — Nisi ego illum
quasi hircum castravero — 1045
TRI. Audin’?
IGN. Solet facere ut dicit?  
TRI. Solet equidem.
IGN. Est non compos mentis: habebo breve.
ANT. Conduxi qui castraret; statim aderit. 1050
IGN. Sum in uno magno timore, cliens. [Cupes intro cornu sonat ut castrator.]
CUP. Trin tran.  
TRI. Audio iam.
CUP. Trin tran.
TRI. Tremblo, cliens. Quid faciam? 1055
CUP. Trin tran.
TRI. Hic te abstrudas pone me, ne videant. Cito, cito, tam tecte quam potes,  
tecte.
CUP. Quid agimus? Parata sunt omnia, vide.
ANT. Heus tu, quendam vidistin’ hic nausidicum? 1060
IGN. Dic me abiisse ad Londinum.
TRI. Londinum is abiit.  
ANT. Modo fuisse hic aiebant.
IGN. Tum est domi, dic.
TRI. Tum est domi. 1065
ANT. Verum haud sic effugiet.
IGN. Cliens, i sidelinge ut si possem faciam escapium.  
TRI. Tecte, tecte.
CUP. Vide ut it, quid id est?
ANT. Hic latitat. Cur ausus hoc, nausidice? 1070
spacer IGN. Monstra tuum testatum est latitare.
ANT. At intestatus abieris. Eamus intro huc.  
CUP. Accedas ad curiam.
IGN. Iubeo vos custodire pacem in nomine regis.
ANT. Frustra bauberis. 1075
TRI. Patronus meus est, obsecro vos.
ANT. Nequiquam oras.  
IGN. Quid oro? Non vultis inspicere almanackum?
ANT. Quid ita?
IGN. Per fidem invenietis signum in Scorpione — 1080
TRI. Hercle rem plenam pericli.
IGN. Quid si moriar intra annum et diem? Cavete quid facitis.  
ANT. Nihil agis.
IGN. Non audita querela vultis me iudicare?
CUP. Immo iudicabere per pares tuos. 1085
TRI. Obtestor vos.
ANT. At redierit huc illico, si salvum amiserimus.  
IGN. Balliato me. Cliens, quaeso balliato.
TRI. Meo periculo non faciet.
IGN. Per deos, si unquam posthac, tollite Hispanicos companiones. 1090
TRI. Quin tu fugis iam?
CUP. Sequere, sequere, quo fugit?  
IGN. Sum salvus et sanus nunc; titillabo vos, monstrabo triccam de lege.
Quoniam iuravi, non ibo ipse, sed mittam clericum meum Dulman pro Rosabella.
CUP. Fugi, ha ha he. 1095
TRI. Ha ha he.
ANT. Ha ha he.  
TRI. Oh vos probe vigilastis modo.
CUP. Quin praesto aderam: prope hic auscultavi lepidos sermones
vestros. Nae risu dirupi fere. 1100
TRI. Servum iam meticulosus miserit. Abscede tu itaque, et te orna cum
uxor simul, uti illa Rosabella, tu Torcol sitis subdititii.  
CUP. Eo: rem factam habes.
TRI. Eamus, here. Fallaciae reliquum per vias narrabo tibi. Eundum est
iam mihi ad pictorem, eum ad te adduxero. 1105
ANT. Quid cum eo?
TRI. In mala is tibi appinget naevulum. Eamus. Praecipiam quid nunc  
facturus, si patri forte obviam accesseris. [Exeunt.]

Perge ad Actum III