Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.
Humana nimium principis nostrae manus
660
Tollat Stuartam rebus Anglorum gravem,
Aut cuncta pereunt quodque praesagit mihi
Mens tacita dudum, concidit patriae status,
Meliusque restituta religio retro
Pessumque dabitur si, quod avertat Deus,665
Bello superbos Gallia auxilio semel
Guisios et urbes hucce dotales agat
Opesque pariter conferat princeps Hiber
Scotusque nondum matribus oblitus puer,
Quem comprehensum vinculis una fuit670
Par continere, Utrumque cessisset tibi,
Titheraea, sceptrum, graditur interea potens
Heresque regni duplicis. At melius tamen,
Timor, ominare; melius incertas vices
Incerte loquere. De rea excedat metus,675
Quamquam decebat obrutam merito malo
Poenas dedisse numini infenso graves.
<ACTUS III, SCENA ii>
AMIAS, DRURIUSAM. Virtus dolusve feminae perdet caput,
Quae sat malorum machinatrix facinorum
Fuit in ruinam nuper et cladem Angliae680
Nostrique ritus atque regalis domus.
Promisit illud opera Giffordi recens,
Perspecta regni quem dedit rebus fides
Sive Anglicano sive Celtarum solo.
DRU. Effare quinam.
AM.Tecta profugorum colit.
685
At at cavendum ne quis arcana occupet.
DRU. Prosequere. Locus hic arbitros nullos habet.
AM. Curas ibidem fictus exposuit suas
Et ceterorum, quotquot illius notae
Restant in Anglis atque servitio Scotam690
Longo teneri pro fide et regno dolent.
Hanc posse forsan, si quis auxilium daret,
Tuto expediri. Quin peregrinos ait
Isthuc Britannos callidus secum pares
Adicere curas idque consilium datis695
Communicari litteris, quas cum dolo
Elicuit idem sive Morgani hospitis![]()
Pagetiique sive Glasconis manu.
Huc cum tabellis ad Babintonum redit.
DRU. Et post tabellas inde prolatas quid est?700
AM. Ipsas, priusquam quo datae fuerant eunt,
Nos providemus.
DRU.Et quod ob visas malum?
AM. Vel ipsa simili fine vel victus dolo
Scripsit clientum cuique, et exceptam catus
Lectamque descriptamque rursum epistulam705
Illuc remitto, quo peregrinas scii
Paulo ante missas exsulantum litteras.
Quodcumque respondetur hinc, illinc super,
Examinandum nactus exposui meis,
Communicatum Valsigano et ceteris,710
Quorum interest damnare iudicio ream.
Exspecto finem. Quam precor speciem queas
Scelerum priorem fingere? Aut qui iam neget
Stuarta motos in suae exitium Scotos
Anglosque dominae? Non potest in eis enim715
Nil esse scriptis, iure quod carpi queat.
Nonne aliqua dabitur ratio maturae necis,
Cum deprehendi principes fingent nefas?
Qui, ne clientes amplius similes herae
Quid moliantur, in nemus ductos mihi720
Regione varia didideruntsingulos.
DRU. Si perseverat Parisiis Giffordius,
Quo deinde reditus nomine assiduos tegit?
AM. Quo nempe solitus: clam piis operam dare.
DRU. Suspecta reducis crebrius fuerit salus.725
AM. Sed tamquam in aliquo deprehensus crimine
Patria feretur exsul ad speciem eici.
Isthuc tabellis inde suggestis reus.
Nec eum movebit exsili sententia,
Nec si quid aliud ultra fingetur palam.730
DRU. Non illa forti forsan officiet viro?
AM. Immo iuvabit quam prius multo magis:
Hoc omne posthac schemate inceptum teget.
<ACTUS III, SCENA iii>
![]()
DRURIUS, BEALIUS, BUCCARTIUSDRU. At qui, Beali, frueris ingenio ducis
Propiore semper cuique nascentes licet735
Cognosse curas atque sensus abditos
Dominae, quid adfers? Quo Fodringaeam venis?
BE. Dux religionis et gubernatrix novae,
Quam laeta solam gens Britannorum tremit
Et quidquid ambit fertili oceanus salo,740
Scherusbericum petere cum reliquis iubet.
DRU. At quid super statuere de capta parat?
BE. Abolere propere pessimam ferro luem.
BUC. Sententiam senatus in Mariam tulit,
Latam probavit Anglici columen throni,745
Et approbata publicis valvis stet
Et lecta populis voce concitis tubae
Et nuntianda est mortis interius reae.
<ACTUS III, SCENA iv>
![]()
STUARTA, AMIAS, BUCCARTIUS![]()
STU. Tu me, deum supreme, sollicitam domus
Carae et meorum patere crudeles adhuc750
Habitare terras atque litus impium?
Iacobus olim sic et Albanus pari![]()
Indigna passus dux Alexander iugo:
Nec servitutis in Scotos durae modus?
Quae lux Britannos adferet quales erant755
Tenente magnae frena Canuto insulae,
Quicum illa primo numinis magni dea
Iustitia caelo missa cum sancta fide
Communiter regebat humanum genus?
Quis regias vidisset in vinclis nurus?760
Nunc illa terras fugit et mores feros
Hominum et frequenti sanguine undantem Angliam
Astraea virgo. Subiit ex illo fames
Insana habendi, spreta religio patrum,
Et orbe nostro maximum exortum est malum:765
Luxuria, pestis blanda, cui robur dedit
Cumulumque longum tempus atque error duplex.
Et aucta vitia per tot aestates in hanc
Unam redundant. Vicit impietas bonos,
Turpique Venere virgo dominatur nova:770
Virgo illa nempe sulphureo pede,
Cuius nec orbis totus adfuso satis
Poterit vagantes sistere oceano faces.
BUC. Examinatas hinc et inde litteras
Visasque patribus atque concilio virum775
Clarissimorum, quas ferebat Celticis
Limitibus explorator, ut passim nihil
Citra periclum regii capitis foret,
Et sole crimen clarius medio patens
Et quotquot accepere furtim nuntia.780
Tuique summam audisse iudicii potes
Sententiamque principis necnon patrum:
Quam per Britannos imperant edi palam
Populos, ut omnes leniant de te metum,
Quam pertimebant et sibi et nobis gravem.785
Nunc ut, priusquam morte dimittas diem,
Fateare noxas, aequius poenam feras,
Speres amicum numen, indulget duos
Regina mystas, qui tibi auxilium adferant.
STU. Quae norma vitae, quaeve religio viris?790
BUC. Nostra ex priorum faece nata purior.
STU. Si quo Tonantem scelere, quod factum pudet
Pigetque, laesi sive communem malo
Fortasse Christi regis offendi gregem,
Novi satis superque. Nil istis eget795
Res haec ministris, hora nec praesens monet
Audire tales.
BUC.Colere divinos negas
Evangelistas?
STU.Itane divinos vocas
Scelerum ministros? Agnito vero tamen
Hostes nefandos, patrii exitium soli.800
O me beatam, si sacerdotem mei
Aliquem institui dabitis! Accipiam libens
Et per parentis filium summi rogo
Ut sacra moriens mystica extremum hauriam.
AM. Frustra superbos martyris titulos aves805
Nomenque divae.
STU.Cur eam laudem invides?
An quam male exercetis in corpus, foris
Animae est potestas? Siccine erga me patris
Praecipere studium spe bona aetherei vetes?
Illa, illa spero. Qui Deus pro me suum810
Fudit cruorem, fudier pro se meum
Ecclesiaeque veteribus magnae sacris
Caelo videbit. Hoc decus nullis ego
Mutem coronis neque si in antiquo mihi
Honore cedat tota sub leges humus.815
Ego enim esse quicquam regna nisi falso rear
Splendore plenum nomen et inani comam
Auro revinctam? Casus haec rapiet brevis.
Hic obsoleta quicquid attritis fero
Aetate membris hactenus, penset, precor,820
Si non iniqua voce caelestes voco,
Quascumque merui pro meis poenas malis.
BUC. Huc usque nexis fraudibus nostram neci
Dominam laboras avida regnorum dare,
Quod non Sabrina flumine undanti scelus,825
Non copiosus amnis Antonae abluat.
STU. Seu mente mecum sive consiliis meo
Seu iussu in eius fata tentatum nihil,
Nec sum malum molita quantumvis leve
Huc usque rerum, sed nec auderi tuli830
Nec patiar, et mens firma non unquam pati est.
BUC. Tua aut tuorum scripta testantur satis,
Et deprehensas ad manus epistulas
Morgani habemus et Babintoni et tuas
Pagetiique, queis alebatur scelus.835
STU. Ita me in sinistra sorte caelestes ament
Et ille, sub quo tale patrari nihil
Impune possit, arbiter fandi memor,
Memor nefand, nulla me ullius doli
Arguere potis est dextra. Nil movi quidem840
Unquam in salutem et nomen agnatae soror.
Si quid mei scripsere, captivam diu
Quo servitute solverent ad pristina
Me iura libertatis, id clam me fuit.
Rursum testor omne quod sanctum est, ego845
Verique poenas criminis divos rogo,
Si me patrarunt conscia quicquam mei.
Sed enim profecto quo loco reges forent,
Qui cogerentur luere famulorum dolos?
Nec aliquid ausos tale nec posse arbitor.850
Examinandi porro cieantur velim.
AM. Nocentium secreta tormentum extrahit.
BUC. Es passa dici domina nostratum hactenus
Et ambiisti, quod Lodovicus solet,
Quod sic te Alanus cum suis inscribere855
Eoque titulo vult frequentari suas
Pridem per urbes pontifex pro te preces.
STU. Quodcumque de me statuit Ausonius pater,
Indunt mihi quodcumque sacrati viri,
Renuere nomen muneris non est mei.860
Mea est statutis cura Cristigenum obsequi.
BUC. Nemo ambigit tentare te regni statum,
Studere dudum rebus occulte novis,
Praetendere et ius stemmaque et falsum genus,
Cuius profecto nomine Anglorum occupas865
Insigne regum. Quem tuum nostri ambitum
Merito caventes precibus instant et metu,
Ne differaris longius quin debita
Hinc anima fatis in leves abeat notos,
Anima imperandi cupida per fas et nefas.870
Poenae expetuntur ergo, ne Anglorum ruas
Patriam et penates.
STU.Egone? Quos regere expetam?
Patriam petendo perdam et ut fiat mea
Velim esse nullam?
BUC.Nostra post Christum basis,
Quia competitrix imperi requiem amoves875
Securitate praepedita gentium,
Monet coacta legibus nostris mori.
STU. Coacta regnis inhiat alienis simul?
BUC. Et causa prima, cur mage in vivis adhuc
Vel usque clausam te relinquendam negat.880
Ritus tui et diversa religio nocet
Nostrae superstes et statis patriae sacris.
STU. Quid criminaris? Hinc supra meritum efferor.
Nunc occubare nunc iuvat. Quando mihi
Mors cumque veniat, Christe, dum moriar tua,885
Optata veniet. Nullus hoc nobis honor
Servatur alius maior, et si quod soli
Gens Anglicana commodum exspectat meo
Deinde leto, sponte dimittam ac lubens
Animam tot annos carceris pretium dati890
Custodiaeque. Ceterum quamvis minus
Hauc laude digna, gaudeo dici ac fore
Semper vetustae fortis assertrix patrum
Fidei priorum. Nunc soror metuat licet
Minus minusque doleat. Admisi scelus,895
Fatebor. Obici crimen hoc solum potest.
Subdat securi colla districtae mea
Nec imperandi servet heredem loco,
Quam semper odit dogmatis mulier caput
Pridem novati. Sic in Abramiden Saul900
Davida demens saeviit motu truci,
Sed ille tecto fugit instantis minas
Potentioris. Nulla captivis patet
Nobis fenestra, nulla quae emittat Michol.
Te, rex paterque caelitum, testem invoco,905
Quem praeterire consili nostri potest
Nihil: subire praesto, quodcumque imperi
Deiecta mulier culmine alienum ad iugum
Exsulque potis est, millies decies neci
Adsum parata, si tot animabus feras910
Abolere pestes impiae haereseos genus
Atque revocare liceat antiquam fidem.
Quae super sedes habitanda captis
Restat? An nondum satis Anglicano
Orbe diversae male luctuosos915
Traximus annos,
Qualiter duri Pharaonis ora
Serviit magni genus Isaaci
Barbaris, eheu, dominis feroque
Subdita regi?
920
Nullus hic Moses Aaronque nullus,
Nulla Davidi bona liberatrix,
Nullus insontem Mariam Scotorum
Asserit aulae.
Hostium fidos numerus dolusque
925
Forsan oppressit nimius clientes?
Nec fides nostra magis ulla restat
Gente superstes?
Numen incassum fidei cietur,
Obtinet demens ubi regna vulgo930
Ambitus necnon amor ille nunquam
Plenus habendi.
Ergo fraus victrix hominum triumphat?
Aequior longe fuat ursus ursae
Quamque nos nobis minus usque tigres935
Tigribus obsint?
Hospiti damnum struit acer hospes,
Par inhumanum paribus dolorem,
Rara cognatos similesque iungit
Gratia fratres.
940
Quae fides regnis ubi tanta fraus est?
Regia Iobum vice quot secuti
Sorte mutata misere incubantem
Stramine rident?
Qui colunt reges populi beatos,
945
Deserunt idem solio cadentes,
Si qua regali quatit aura celsam
Fronte coronam.
Te quoque, o mundi caput Anglicani,
Qui modo incurvi proceres adorant,950
Spernerent, si quis diadema campo
Sterneret auster.
Qualis iniusta dominaris aula,
Principes quondam meliora talem
Iura viderunt gemino Stuartam955
Dicere regno.