Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.
STUARTA TRAGOEDIA ![]()
SIVE
CAEDES MARIAE SERENISSIMAE SCOTIAE REGINAE
in Anglia perpetrata
Exhibita ludis Remigialibus a iuventute gymnasii Marcianensis
HENRICI OCTAVI UMBRA
ELIZABETA
DUDELAEUS comes Lecestriae
BUCCARTIUS palatinus
BEALIUS a secretis
CHORUS ANGLORUM
SCHERUSBERICUS, KENTUS, ERBYUS &c.
comites quibus caedes commissa
AMIAS, DRURIUS praefecti arcis Fodringaiae
BORUMGUS haeresiarcha
STUARTA regina Scogtorum
MELVINUS oeconomus Stuartae
MEDICUS
CHORUS CAPTIVORUM ex quo seorsim
interloquuntuer puellae duae
ACTUS PRIMUS, <SCENA i>
![]()
HENRICUS OCTAVUSQuis ex profundo manium cogit specu
Adire superos meque transcribit malo
Ingentiori? Iamne decretum est utras
Timere, genitor, debeam partes magis
Utraeve peius oderint nostrum caput?5
Illic Bolena est, ista Titheraeae loca,
Quae video, neptis et simul natae lares.
Augusta patrum tecta Londinae domus,
Unde augurato regna mos maioribus
Fuit auspicari. Curiae hic surgit locus,10
Illic meum tribunal, hic miscens avo
Viroque patrem et filiam nepti torus.
Liceat reverti, nonne ferales lacus
Innare praestat, alter Henricus quibus,
Homicida Duffi Vortiger, Constantii![]()
15
Donualdus haeret: quisquis et saeculum prius,
Quisquis potitum fratris Heroden toris
Et impudicum potuit Ammonem sequi?![]()
Sed ille nostri portio incesti quota est
Et filiabus mixtus a vino senex20
Et avi gener patrisque rivalis sui,
Frater suorum liberum et fratrum parens
Parsque thalami marita materni, Oedipus,
Si conferantur, quotquot infaustus reos
Subigit fateri crimina umbrarum arbiter,25
Ubi sempiternis Phosphorus poenis praeest,
Supereminebo cuncta, qui veris pater
Adulterinam partubus natam gravans
Aragonidi repudia pensavi meae.![]()
Nefandus, incestificus, exsecrabilis!30
Nec ipsa frustra versa natura est retro
Fidesque prisca et prima relligio mihi:
Elizabeta matre germana sata est,
Quae prima foveat dogma cognatum sibi,
Qualisque secum est nata, tueatur fidem35
Per flagra et ignes et crucem et ferrum et rotas.
Quam digna sceptro, sive flagitiis calet
Libidinosa sive genitorem sequens
Ecclesiae audit Anglicae solum caput
Supplicia sive varia disponit bonis.40
Nec vinculis damnare net leto pavet
Mundi magistros: ante Norfolcum, statim![]()
Longo Stuartam carcere oppressam et malis.
Sic ergo nata, sic suum vincat genus
Meque innocentem faciat et inausa audeat.45
Sic, sic parentem superet haud unquam manus
Tanto notatum sanguine, et Morum licet
Obnuntiantem facibus et Roffae patrem,
Licet Bolenam sive Titheraeam parens
Idem ac maritus publice dederim neci.50
Age, o propaga clara, genitorem incipe
Probare factis, gloriam ac laudes meas
Superare et aliquid facere, propter quod pater
Nolim superstes esse. Sic facies, scio,
Et sic es orta, scelere defungi levi55
Et usitato tanta nobilitas nequit,
Per quam meorum facinorum exempla appetis:
Non ut sequaris, sed nefas maius patres,
Regina, populos quae domas Britannicos,
Domitura Scotiam sponte iam similem tibi,60
Si perduelles et tuos et hospites
Exenterare, guttura elisa angere,
Torrere flamma et coquere truncatos palam
Fervente pergis latice membratim pios.
Nam cur ab altis principum cervicibus![]()
65
Vacat securis? Unde tu dextram abstines?
Nondum capitibus illa magnorum venit
Metuenda regum? Vince genitorem et meos
Esse pietatem per tuos ausus iube.
Quamquam profecto criminum quotquot facis,70
Quis me vel unum potius auctorem neget?
Etenim meorum nil habes scelerum tibi,
At est meum, quodcumque designas mea.
Plus hic malorum video, quae feci nocens,
Quam per nigrantes Ditis inferni domos.75
<ACTUS I, SCENA ii>
![]()
ELIZABETA, DUDELAEUSELIZ. O nox et umbrae visaque insomni horrida
Silentiumque publicum! O mundi quies,
Alterna Phoebe! O patria, cui tot barbarae
Gentes dederunt spolia, cui felix diu
Arthurus equitum nobilem instituit manum!80
O insularum domina, regnatrix maris,
Cuius per omne littus innumerae Tethyn
Onerant carinae, cuique det Delos manum
Et Creta centum nobilis quondam urbibus,
Licet illa Phoebo melius, haec altrix Iovi!85
Quis te invidet, mea terra? Quis te aufert mihi,
Hereditas paterna, tot serie patrum
Missa in nepotes capita sacrorum et fori,
Quorum institutis utraque firmavi meis?
Quin me quies communis et placidus sopor![]()
90
Solvit paventem et consciam ingentis mali?
Cur dulce munus noctis et somnum fugis,
Mens inquieta, nec metu ponis modum?
Illa, illa, terror noster et regni lues,
Secuta ritus usque diversos, nihil,95
Nihilne fovit consili contra decus
Nostrum Stuarta? Nonne Norfolci petit
Conubia furtim et exteros nostris duces
Inimicat oris litteris communibus
Ad transfugarum principes, qui cum solo100
Odere patrio patriam semper fidem?
Eane ergo pestis usque se fastu mihi
Dabit timendam? Stemmate antiquo Angliae
Adhuc superbit nomen adfectans herae
In subditis (pro nimius et durans tumor!)105
Nostris? Et instituta, quae Henricus pater
Divinitus correxit, inimica abrogat
Et saepe coniunx coniugem leto madens
Et scelere semper sceleribus quaerens iter?
Ego lenta, iners, enervis et, quod maximum110
Probrum in supremis rebus imperio reor,
Inulta post tot scelera, post tantos metus
Iras inanes gemitibus pressis ago
Teneoque vinclis undevicenos ream
Annos, perire morte quam volui tamen.115
Illa ego utriusque Phoebi, utriusque et poli
Elizabetae nomine implevi plagas?
Potui imperato protinus leto meis
Delere terris, tempore in primo statim
Delere potui patria extorrem, exsulem,120
Inopem. Peperci, vivit. O lentus dolor!
O ira deses! Nec meorum civium
Nec optimatum deinde vindictam preces
A me impetrabunt? Scelere convicta a suis
Impune fuerit? Pro quod ignavos premit125
Numen dolores? Pro nimis fuco malae
Pietatis occulta odia! Quem timui hactenus?
Guisios? Et illud Gallia indignum caput?
Et praepotentem gentis Hesperiae ducem?
Nullos moror. Quin potius, ah potius scient130
Ruptum esse foedus in meae exitium insulae,
Quam varius ambit inviam Nereus freto.
Quid segnis autem plura consilia expetis?
Quid inerme tardas anime? Sic meritum est meum,
Ut sero pereat illa quae potuit cito.135
Te petiit, et vix frena concedis tibi
Et te remittis? Pereat. Hoc tandem, hoc age.
Nam si securi subditam audiero semel
Animam exspuisse taetram, in aeternos ego
Mea sceptra rebor deinde firmari dies.140
DUD. Quin sponte procerum potius et sine te perit,
Patriae parente? Ne qua manet illius
Severitatis un tuum nomen nota
Apud dynastas exteros, sed sit palam
Per iudicandi culpa consuetum ordinem,145
Ut has et urbes exacerbet exteras
Et ducibus innotescat orbis amplius.
ELIZ. Illosne verear, cum nec agnoscam deos?
DUD. Et ipse parci iussit in somnis Deus.
ELIZ. Quodcumque mentis agitat infestus timor,150
Id per quietem sensus arcanus refert.
DUD. Quod Christianus paret Oceanus tibi,
Donum Tonantis esse (ne oblitam tui
Dedoceat animos insolens mites honor,
Sed abstinere caedibus statuas feris,155
Dare tempus irae, parcere adflictis) putant.
ELIZ. Nempe, illa sum quae scelera committi vetem
Et contineri sanguine a caro velim,
Iuris magistra, cuius est virtus prior
Consulere patriae, subdito tutam dare160
Orbi quietem, saeculo pacem meo.
DUD. Ducis tueri liberos, vitam, bona.
ELIZ. Exstinguere hostem principum laus est minor?
Servare Mariam, quam mihi inimica scio,
Claro tumentem genere, quae clementia est?165
Una iubendum voce suspectam mori.
DUD. Superesse malim sic ut a cauta satis
Nil ultra possit esse metuendum tuis.
ELIZ. Sufficere cura potuit haec regno prius.
Nunc ut secundis rebus excessit modum,170
Fessis quietem pariter haud ullam capit.
Exsilia ne fregere Morganum procul
Pagetiumque, pertinax quorum furor
Iuvat ministros sceleris in caedem meam.
Absentium cum maneat etiam ingens favor175
In urbe nostra, qui fovet spes exulum,
Invisa coniux pereat. Havartum sibi
Carum sequatur. Quidquid excelsum est, cadat,
Et antequam se firmet et vires novet.
Petatur ipsa, ne quiescentem petat,180
Et pereat, ut non perdat. In medio datur![]()
Res occupanti.
DUD.Fama populorum duces
Quandoque terret.
ELIZ.Maximum nobis bonum est,
Quod facta dominae populus assuevit meus
Quam ferre tam laudare. Quin meritae necis185
Mergenda fuerat illa iusto funere,
Si Christiani vota placuisset gregis
Audire, quem non Anglicanorum modo,
Sed et fovet regnata Gallorum plaga
Germaniaeque et Flandriae. Nescis enim190
Britanniam venisse Cavanium, preces
Qui postulantum supplici poenam ultimi
Offerret olim?
DUD.![]()
Nihil in agnatum genus
Et in propinquos temere constitui decet.
ELIZ. Parcam propinquae, et ipsa non parsit viro?195
Patriam propinquis nonne praeferri decet?
DUD. Nefas malis nocere cognatis puta.
ELIZ. Fas est in illa quidquid est alibi nefas.
Quid enim reliquit crimine intactum, aut ubi
Sceleri pepercit? Coniugem morte abstulit200
Regnumque furto et specimen antiquum imperi
Usurpat atque fraude corrumpit meos,
Et patiar esse per meum damnum viam,
Qua Scotica labes avida regnorum ruat?
DUD. Ergo monarchae nilne Gallorum dabis,205
Legatus unde bis, ter acceptus fuit?
Glorem sinet perire?
ELIZ.![]()
Num cupiat, vide,
Et Belliverus forte colludat simul.
Qui regna vero nostra, qui vitam viri
Maiore communemque procurant fidem210
Studio et salutem, quos sacra specie rego
Patriae parens et generis humani arbitra
Et pacis auctor, ut brevi monstrum auferam
Peius tumente Nerei fluctu rogant.
Et haec colonos terra commendat suos,215
Et palpitante corde flagitii metu
Aliquod senatus prospicit sancti timor,
Quod quam minae iam propius accedat malum,
Quamdiu Stuarta, mulier infandi ingeni
Capaxque scelerum, noxiam vitam trahit220
Et hostis hominum et caelitum lucem videt
Odioque nostri flagrat et recipit malis
Vires, ut ausit orbis imperio sacri
Dudum imminere, fraudibus geminet scelus
Longamque seriem facinorum, caedes, dolos,225
Regnandi amorem, sanguinis diram sitim.
DUD. Nunc in nocentem qualibet laxa manum,
Nunc spes nefandas amputa, quovis modo
Sceptrum appetents per gradus scelerum omnium.
Nil ultra revoco.
ELIZ.Quae viro vitam abstulit,
Conspirat ut cruore foedentur meo230
Patrii penates, post nefas tantum tibi
Quae spes salutis esse, quae possit mihi?
Igitur moneto perfidam tandem mori.
<ACTUS I, SCENA iii>
ELIZABETA, BEALIUS, DUDELAEUSELIZ Et tu suprema perfer emensus viam
Ad Sarsbericum iussa. Tollatur rea235
Pronuntiata iudicum sententia
Meaque, quam post publicis vulgo locis
Edi per urbes Angliae cunctas volo.
BEAL. Perago imperata.
ELIZ.![]()
Cui superstitio vetus
Incessit una, contumax vesania240
Et animus ingens, animus immodicae spei,
Ne sit superstes.
DUD.![]()
![]()
Si foret matri comes
Heres in aula caede Mortoni madens
Et ceterorum, qui bonam his operam dabant,
Pretio illa tali regna constarent bene.245
ELIZ. Plutona testor, testor ultrices deas
Et quisquis illic anguibus nectit comam,
Nihil reliqui inausum et huc usque omnia
Experior intus, funere ut merito caput
Utrumque perdam, filium, agnatum licet,250
Matrem, sororem. Fecit impietas genus
Nil aestimari. Nemo sat tuto favet
Unquam propinquis, peius et tecti nocent.
Deus esto testis, si quis haec audit deus,
Et quidquid usquam consciae mentis bene est,255
Testis fides arcana et exstinctus pudor:
Sic me necandam, Maria ni sic occidat.
Sed ipse malim, si quis est, caelo tonans
Meme igne Tullo comparem in cineres terat
Reddatque nihilo, quae decus Britanniae260
Et insularum lumina imperiis ago
Aequalis astris, sola nobilium potens
Late virorum domina, quam cesset magis
Iram expiare, quae diu meruit, meam,
Iram in nocentes saepe patientem nimis,265
Dum nec cruor Catholicus accensas faces
Extinguit in nos nec nece horrifica rubet
Quaecumque tellus asseclas papae tulit.
Exsultat illa saeculi nostri bonis
Corrupta turba nec capit clementiam270
Ingrata nostram nec potest pacem pati,
Sed inquieta fertur in praeceps levi
Hinc temeritate, rapitur hinc audacia.
Admissa quamvis morte puniri parum est,
Graviora quamvis postulat sontum scelus,275
Duros dolori spiritus reddant meo
Iramque nostram sanguine extinguant placet
Et, ut ipsa cuius omnia exsuperat furor,
Malis domentur nec meum in solium audeant
Attollere oculos atque per poenae metum280
Parere nutu principis discant suae.
Publica per magnas agitare licentius urbes
Sacra decet, resonare cavis tinnitibus aera,
Inflammare pyras. Pueri passim atque puellae
Innuptae nuptaeque, senes iuvenesque, recentem285
Laetitiam ostentate simul. Date signa faventum
His animorum omnes, gaudete, extollite flammas
![]()
![]()
Ignesque solemnis rogi
![]()
![]()
Incendiumque laetius
![]()
![]()
Et aestuum volumina
290
![]()
![]()
Caelo favillas efferant
Et circum thiasis felicia carmina dicat
Longus amatarum nuruum cum matribus ordo.
Nunc est canendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus, nunc ducis additus
295
Astris sonandus Helisabes honor.
Tympana campanis et bucina crebra per aedes
Londinas miscento sonos. Pax altera nata est.
Longas o utinam praestet amicior
Herois choreas urbibus Angliae!
300
Tutum verna pecus prata perambulat,
Vestit rura Ceres et bona Faustitas,
Et pacata secant aequora navitae.
Quis Gallum paveat, quis mala Belgiae
Et Germania quos hostica protulit
305
Fetus incolumi principe? Quis ferae
Regem curet Hiberiae?
Expectat mulier Scoticae damnata securim.
Vidi ego iudicium valvis et in acta referri.
Nec metuemus enim posthac, nec sceptra Britanni310
Occupet imperii neu religionis avitae
Fundamenta ruat papales amplius aras
Devenerata focis. Vivet vetus Albio nomen!