Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque fabulae lineas. Tessera viridis — translatio.
ACTUS IV, SCENA i ![]()
HASTINGUS HEROSRegina in aedibus squalens sacris sedet. 656
Duris propinqui comprimuntur vinculis,
Tutorque declaratus Angliae modo
Suffragiis Glocestrius nostris fuit.
Magnum sigillum Eborum praesuli demitur.660
Hunc voce multum Claudianus vulnerat,
Quod prodidit levi sigillum foeminae.
Foelix beabit cuncta sors. Hostes iacent
Et Pontefracti iam manent tristem necem.
Properate, fata, mox graves poenas luant. 665
Sed quid cesso sacrum senatum visere?
![]()
SCENA ii ![]()
RICHARDUS DUX GLOCESTRIAE, HENRICUS DUX BUCKINGHAMIAE, CARDINALIS, EPISCOPUS ELIENSIS, STANLEIUS, HASTINGUS, HOWARDUS, [LOVELLUS,] BARONESGLOC. Illustris o procerum cohors quos Anglia
Gens nobilis peperit, nihil tandem movet
Tam triste reginae scelus? Tantam pati
Infamiam generosa mens adhuc potest?
Malicia tam diu latebit foeminae? 670
En natum asylo inimica captivum tenet
Ut querelo rebellis agitet murmure
Proceres Britanniae atque duris vulneret
Verbis, tumultu turbam concitat, quasi fides
Incerta tutorum sit, anxius quibus 675
Senatus Eborum ducis curam dedit.
Nec parvulum <puerum> hostis amotus procul
Solum tuetur, aut bene notatus cibus.
Trahunt magis moderata puerum ludicra.
Aetas suis aequata deliciis placet.680
Nunquam seni colludit immixtus puer,
Fratrisque ludo frater instabit magis.
Solere parvis magna saepe crescere
Quis nescit? Ingens regis esset dedecus
Nostramque damnet non levis fidem labes,685
Dum fama Gallis profuga obgannit, sacras
Quod fugit ad aras principis frater metu.
Citius nihil volare maledicto potest,
Opinio firmata nec statim perit.
Ergo viri mittantur assensu sacro690
Quorum dubia nunquam fides regi fuit,
Matri minus suspecta, cognita patriae,
Ut filium sacro solutum carcere
Fratri suo restituat. At tuam fidem
Tantum negotium requirit, cardinis695
Honore praestans archipraesul inclyte,
Praestare si tua non gravetur sanctitas.
Hoc regis ingens flagitat solacium,
Salusque fratris, certa patriae quies.
Sin detinet regina natum pertinax, 700
Nec matris infoelix amor morem gerit,
Suprema regis iussa luctantem premant.
Malicia constabit, odium, protervia.
Quae mentis est opinio vestrae, lubens
Audio. Fovente namque spiritum Deo 705
Nunquam meos urgebo sensus pertinax,
Sed facile flectet sanior sententia.
BUCK. Quem solitudo principis non commovet,
Procerumqe deflectens honos, aut patriae
Salus diu iactata? Dum claustris sacris 710
Natum premit vesana mater, dedecus
Ingens puer seiunctus affert principi,
Nec tutum erit in asylo fratri parvulo.
Vulgus probris futile lacessit improbis,
Quasi nulla regis cura magnates tenet. 715
Non solum prolis mater ortum vindicat
(Suisque tantum stulta deliciis putat
Nasci): vocat regni decus. Patriam statim
Curare dulcis matris oblitum iubet.
Quod melius haec suadere cardinis pater 720
Antistes excellens potest, assentior.
Sin pavida amoris mater ignorat modum,
Vi filium sibi iubebit eripi.
HAST. Quorsum haereret matris ulnis parvulus?![]()
Fratri triumphum regis aut cur invidet? 725
Sin filii tremebunda periculum tremit,
At his paternum saepiet frequens genus,
Hic a sacro iussus senatu tutor est,
Regemque curabunt amantes subditi.
Tum mutuum fratrum vocat solacium. 730
Proterva mater si recusat mittere,
Cardineus illum praesul ereptum avehat.
CARD. Ut aula fratris oblectet fratrem simul,
Aut gratus Angliae meus prosit labor,
Meis recuso aequale viribus nihil. 735
Natum sacra sin mater aede continet
Solusque fratrem rex suum non impetrat,
Promissa templo iura nunquam rumpere
Tamen decet, sanxisse quae divum Petrum
Primum ferunt, mox prisca firmavit fides,740
Et longus ordo principum pepigit. Bonis
Multis sacra pepercisse pacata constitit,
Nec ullus Ister audet Alanis feris
Praevens fugam violare, nec rigens nive
Tellus perenni Hyrcana, vel sparsa Scythia. 745
Nemo sacrilegus diis datam rumpit fidem.
At regulo fratrem dabit matris sinus,
Nec filii invidet parens solacio.
Sin fratris aula fratre perpetuo vacat,
Et filium mater sacro carcere tenet, 750
Nihil meus damnabitur castus labor,
Solusque matris impediet caecus amor.
BUCK. Quin matris impediet magis protervia.
Audebo vitam pignori deponere,
Nullam timoris vel sibi causam putet755
Vel filio. Nemo lubens cum foemina
Pugnabit. Optarem propinquis muliebrem
Sexum simul. Perturbent Angliam minus,
Quibus odium peperit scelus tantum suum,
Non quod genus suo trahunt de sanguine. 760
Sin chara nec regina nobis, aut sui
Essent propinqui, regis at fratrem tamen
Odisse quid iuvat genus cui nobile
Iunxit propinquos? At nisi invisus sibi
Honor esset, et minetur infamem notam765
Nobis, suum nunquam negaret filium.
Suspecta enim nunquam fides procerum fuit.
Suum sibi proceres relinquent filium,
Sibi si loco mater decore manserit.
Nunc ergo nobis filium si deneget,770
Quorum fides sibi satis sit cognita,
Immanis haec erit protervia foeminae,
Non frigidae mentis pavor. Sin adhuc timet
Infausta mater, quae timere umbram potest,
Tanto magis cavere matris amor iubet775
Suspecta ne furtum sacrum, natum suum,
Ad exteros regina mittat. Millies
Promissa templo iura praestat frangere
Tantum senatus dedecus quam perferat
Aliique nostrum luderent pulchrum caput, 780
Spectare qui fratrem cadentem principis
Possimus. Ergo filium matri suum
Templo solutum vi decebit eripi,
Ne iure simus exteris ludibrio.
Nec ego fidem lubens asyli laederem,785
Cui robur aetas longa tribuit plurimum;
Nec primus olim privilegium suum
Templis dedissem, arisve nunc paciscerer
Si pertinax in debitores creditor
Saeviat et vincla illis minetur horridus, 790
Adversa quos fortuna damnavit sibi,
Oppressit aere aut prodigum alieno mare.
Ut corpus ereptum ara tueatur, pium
Sane. Impiis at civibus vel furibus
Quos nullus unquam continere metus potest795
Sicariisque parcere, annon impium?
Sin pacta asylo iura tantum protegunt
Iniqua quos fortuna vexat, furibus
Cur sacra, cur sicariis, cur civibus
Nequam patent? Abundat heu malis sacrum. 800
Numquid Deus patronus impiis erit?
Num iura Petrus ista pepegit furibus?
Aliena prodigos rapere pius locus
Monet sibique rapta furto credere.
Senserit onusta spoliis uxor virum805
Ludens maritum furta templo condidit.
Erumpit hinc caedi frequens sicarius,
Tutumque patrato locum sceleri putat.
Ergo benigna sacra demi furibus
Nec ius asyli violat, et gratum Deo 810
Sanctumque erit. Quod pontifex mitis nimis
Princepsve pactus est misericors nescio
Quis (non satis prudens tamen), quod laederent
Nunquam superstitione ducti posteri —
Sed sua sacris promissa servemus. Nihil![]()
815
Ducem tamen tuentur inclusum sacra.
Iniusta damna ius vetat, natura, lex.
Nec principem moramur aut episcopum,
Contraque vim quisque locus tutus satis.
Indulta sacra legis impediant minas 820
Si dura veniam suaserit necessitas.
At quae premit tristis ducem necessitas?
Regi fidelem regium probat genus,
Persuadet insontem mali aetas nescia,
Cur impetret dux innocens sacram fidem? 825
Alius sacrum infanti lavacrum postulat,
At pacta sacris iura quisque impetrat.
Imploret ipse mentis impulsu suae.
Quid innocens poscat puer? Quid meruit?
Matura nunquam ferret aetas carcerem. 830
Horreret aras ilico iratus puer.
Aliena si praedatus huc quis advolat,
Corpus tuentur sacra, sed cedet bonis.
EPISC. ELI. Haec pontifex transferre vel princeps nequit.
Ut pacta templo iura creditoribus 835
Erepta servent debitorum corpora
Acerba quos latere forsan sors iubet,
Divina lex persuasit. Indulgent simul
Decreta pontificum sacram miseris fugam.
Aliena cedant aera creditoribus840
Tantum, labore rursus ut crescat suo,
Curaque damnum reparet assidua prius
Carcere solutus debitor excussis bonis.
In nuda quis saeviret atrox tergora?
BUCK. Probabitur haec sane mihi sententia.845
Uxor virum linquens ad aras si fugit,
Non pace Petri haec eripi templo Petri
Potest? Puer lascivus exosus scholam
Haeret sacris, hunc paedagogus num sinet?
At is tremit virgam, timebat hic nihil. 850
Indulta novi sacra viris, pueris nihil.
Sit ara consciis patrona dum lubet.
Huic sacra denegantur pacta, debile
Quod nescit ingenium petere, nec integra
Merere vita patitur, aut tutus malis 855
Princeps egere potuit. Haud laedit sacra
Is quisque ut prodesse possit, eximet.
STAN. Quod expedit regi, Britannis, Angliae,
Ut fratris aula frater una luderet,
Haerere posthac mens dubia nunquam potest. 860
Mulcere mentem matris opto mollius.
Hunc forte sano ducta consilio dabit.
Sin filium proterva mater detinet,
Sacrisque deneget parere iussibus,
Suo ducem fratri satelles liberet, 865
Ludoque puerum armata restituet manus.
HOW. Concessa matri filii incunabula
Aetasque fluxit ludicra deliciis suis.
Nunc chara reliquos poscit annos patria.
Questus graves matris nihi moror equidem. 870
Si filium negat solutum carcere
Sacro, fratri illum liberabunt milites.
GLOC. Uno senatus ore matri nuncium
Te poscit, antistes, sacrum iussum expedi.
Te praesuli comitem, dux Buckinghamiae 875
Iungas, et Howarde <heros> praestans stemmate.
Amoris at si mater haud ponit modum
Natumque nobis surripere demens studet,
Mox eximent robusti asylo milites
Frustraque prolem planget ereptum sibi 880
Infausta mater, filio et petulans nimis.After they bee come down from the seates.
Nunc te negotium grave, antistes, vocat.
Responsa matris proximi morabimur.
![]()
SCENA iii ![]()
ELIZABETHA REGINA, CARDINALIS, HOWARDUS HEROSCARD. Mater potens, illustre reginae caput,
Nunc ore quamvis verba dicantur meo, 885
Non esse credas nostra. Decrevit frequens
Procerum senatus, et Glocestrius simul
Protector ut, suadente natura licet
Haereret uno matris amplexu puer
Aetasque prima cum parente promptius 890
Versetur, haud sinit tamen regni decus.
Maculas honorem filii demens tui.
Denique suis turbata sedibus pax ruit
Britanniae falso dum metu pavida sedes
Squalens asylo, si tenetur carcere 895
Conclusus una frater alter principis,
Dulci sui fratris carens solacio,
Odium fratrum plebs suspicatur illico,
Sacras ad aedes quod fugit metu puer.
Ergo tuum reddas solutum carcere 900
Natum, tuos e vinculis sic liberas
Et principi magnum creas solacium
Et gestiet secura nobilium cohors.
REG. Summo galeri honore praecellens pater,
Quod fratris in domo simul fratrem decet 905
Manere non repugno, quamvis tutius
Uterque dulci matris haereret sinu,
Quorum tenera adhuc <non> timere aetas iubet.
Et cum minus tuetur aetas iunior,
Tum morbus hunc premebat infestus diu 910
Curamque matris grande periculum vocat.
Tanto magis minatur aegroto tabes
Recidiva, nec vulnus secundum fortiter
Natura prius oppressa fert, vel se satis
Potest tueri. Quam frequens operam dabit 915
Matrona scio, quae filium curat meum
Sedulo. Mihi tamen meum decet magis
Natum relinqui, cum melius illum scio
Nutrire, cuius semper ulnis parvulus
Haesit, nec illum mollius quisquam potest 920
Fovere, quam quae ventre mater sustulit.
CARD. Negare demens nemo, regina, (ah) potest
Quin filius melius tuae relinquitur
Custodiae. Nunc matris amplexu puer
Ut vivat, heroum inclyta optaret cohors 925
Simul, decoro si maneres in loco
Utrique. Sin matura vitam consecras
Sacris tuam, et posthac pie studet preci
Devota mens, at fratris aula colludat
Frater, puero templo solutus nec sacro 930
Carcere pium matris suae furtum haereat.
Prudenter ulnis matris eripitur puer,
Nec usque matris garriet petulans sinu
Infans, ut aleret saeva regem Wallia
Et barbaros luceret inter filius 935
Nuper fuit contenta maiestas tua.
REG. Contenta nunquam. Cura non eadem tamen
Tenebat utriusque matrem filii.
Iussit nihil timere regis tum salus.
Huic membra multo lassa morbo desident 940
Et vix labantes tollunt artus corporis.
Quae tanta nati cura patruum tenet?
Si filium immatura fata absorbeant
Et fila chara avidae sorores amputent,
Suspecta mors ducem tamen Glocestrium 945
Reum arguet, nec fraudis effugiet notam.
An laedi honorem regis aut suum putat,
Hoc si loco morabitur tutissimo?
Suspecta nulli umquam fuit asyli fides.
Hic incolere cum matre filium sinant. 950
Latere templo tuta decrevi magis
Quam cum meis diri timere carceris
Poenas, asylo quos latere nunc malim
Quam vinculis dedisse vestris dexteram.
HOW. O aliquid ergo hos patrasse nosti conscia?955
REG. Patrasse nec quicquam scio, nec vincula
Quorsum premant. Sed non levis timor fuit,
Ut qui colorem non morantur carceris
Hi mortis omnem neglegant causam simul.
CARD. Movetur ira. De suis posthac nihil.960
Parcet tuis agitata causa iudici,
Nec tibi minatur aliquis heroum metus.
REG. Immo timere quid vetat manus pias
Cum vita non tuetur innocens meos?
An hostibus regina chara sum magis, 965
Tristis malorum causa quae fui meis?
Matrive parcet iuncta regi clara stirps?
Meos propinquos non minus laudat genus
Cum frater hic sit regis ille avunculus?
Quin filius mecum morabitur simul 970
Meus, nisi aliud sollertior persuaserit.
Nam suspicor procerum magis tristem fidem
Quod absque causa filium avide flagitant.
CARD. Hoc suspicantur matris at sinum magis,
Ne forte gelidus corde perstringens metus975
Ad exteros relegare cogat filium.
Si patruo negare filium iuvet,
Manus tibi violenta posthac exprimet,
Seroque iustis pulsa viribus dabis.
Non hunc asylo pacta iura muniunt, 980
Quae nec didicit imbellis aetas poscere,
Et vita nil timere iussit integra.
Laedi fi dem promissam asylo non putant,
Si filium sacris solutum liberent,
Sacramque vim minantur invitae tibi.985
Est talis amor erga nepotem patrui
Ut principis turpem fugam tremesceret.
REG. Amore sic teneri nepotis patruus![]()
Ardebat amens, nil ut horreret magis
Quam ne suas pusillus evadat manus990
Nepos? Fugam suadere matrem filio
Putat, tabes cui longa discessum negat?
Aut quis tueri filium locus magis
Potest asylo, atrox quod nunquam Caucasus
Aut immainis violavit olim Thracia? 995
At sacra mereri innocens nescit puer.
Nunc ergo frusra parvulus templum petit.
Praeclara tutor consulit. Charum caput,
Furem tuentur sacra nequaquam pium,
At parvulus non indiget puer sacris 1000
Cuius timere vita prohibet integra,
Metuque vacuum iussit esse nescia
Aetas mali? Faxit Deus tandem, precor ,
Ut corde pellat iure conceptum metum.
Haerere templo turpiter natum putat 1005
Protector (at protector horum sit, precor,
Nec in suos crudelis hostis saeviat)
An frater una fratris ut ludat domo?
Lusisse morbus iam vetat tristis diu
Pestisque languens. An deesse parvulo 1010
Possunt, quibuscum prima gestit ludere
Aetas, pares honore nisi dentur modo,
Regum superbo iunctus atque sanguine,
Quorum minus concors ea esse aetas solet?
Falso sibi promittit illustris cohors1015
Fratrum duorum mutuum solacium.
Ludit sui secura iuris aemula
Natura dum fraterna fingeret odia.
Pueris lites magis placent domesticae
Suumque vulnus sentiunt statim fratrum 1020
Turbata pectora, atque se minus pati
Possunt. Magis lusore quovis gestiet
Quam frate cognato puer, quorum cito
Admissa sordescit voluptas, nec diu
Domesticae placere deliciae queunt. 1025
At sacra non poscebat inscius puer?
Quis ista nuncius secreta prodidit?
Tu quaere, quaerat Claudianus, audiet.
At non rogasse finge, sive parvulum
Hoc posse sane ardere asylum linquere1030
Manebit invitus tamen, templum mihi
Si posco solum, bona tuebitur simul.
Nemo caballum sacrilege eripit sacris,
Templo puer latere securus nequit?
Quin filium matri pupillum detulit1035
Britannia lex. Possessa si nulla bona
Accepta referat, iura sui matris sinu
Mandent pupillum. Quae suos vires sacris
Inimicae tutrici pupillos auferent?
Cum matre victus fugeret hostiles manus1040
Edwardus inimicis suis linquens miser
Extorta manibus sceptra, ad aras mox sacras
Fugi gravida, rex ortus in lucem ibi fuit,
Primosque natales sacros nactus puer.
Fuit timor non parvus hostibus patris, 1045
Dubiamque fecit pacis incertae fidem.
Utrique asylum praebuit tutam sedem,
Donec patris natum reversi amplexibus
Templum relinquens laeta traderem. Fides
Tam certa regiae sit utinam <nunc> suae! 1050
Quae sit timoris causa nec quisquam roget.
Mecum sacris manebit aedibus puer.
Quicumque pacta iura asylo rumperet,
Precor, sacra fruatur impius fuga,
Nec invideo duris opem hostibus sacram. 1055
CARD. Quid agimus? Ira caecam mentem vellicat
Et pergit interdum ferox Glocestrium.
Nec flectitur prece. Pectus iratum levi.
Pugnare verbis non iuvat. Iussus sacros
Summi senatus defero, quibus times1060
Parere frustra. Grande suspicionis est
Tormentum. Torquetur suo errore acriter
Decepta. Si, regina, charum patruo
Mandas nepotem, et caeteris quos Anglia
Proceres suos gens nobilis iactat diu, 1065
Charam mihi vitam tibi pro filio
Nunquam timebo pignori deponere.
Sin filium nobis tuum mater negas,
Rursus tibi persuasor haud posthac ero,
Et filium coacta deferes tamen. 1070
Tremiscit. Anceps cogitat. Num vicimus?
REG. Concussit artus nostros horridus timor,![]()
Torpetque vinctus frigido sanguis metu.
Quid agimus? Animum distrahit dubius pavor.
Hinc natus urget, fortis illinc patruus. 1075
Testor Deum verum atque quicquid possident
Caeli beatum coniugis manes mihi,
Non aliud, Edwarde, in meo nato mihi
Iam quaero quam <ut> tua sceptra regali potens
Gestaret aula, iura Britannis daret, 1080
Regisque laetum vivat aeternum genus.
Quid fluctuaris? Ergo prodis filium?
Et sponte quaesitum neci mater dabis?
Annon tuorum iniusta terrent vincula?
Sin cogitet protector Anglorum decus, 1085
En possidet natum priorem principis.
Contentus illo sit. Suum matri sinat
Solacium, non poscit istum patria.
Is quaerit unum, utrumque mater postulo.
Unum dari rogo, duos cui debuit. 1090
At huius horrescis nihil, demens, minas?
Procerumque vim tantam feres? Natum tamen
Amittis, et tuo perire vulnere
Vides tuos. Properare, cardinis pater,
Matris querelas, nec moras parvas facit. 1095
Statim vicinam vim minatur patruus,
Promissa asylo iura nec prolem tegunt.
Nunquam fugae miles viam celeri dabit.
Armatus omnes hostis occupat locos.
Aut quae capit fidelis amotum sedes? 1100
Obscura cardinalis haud fides fuit
Semperque sancti auctoritas erat patris.
Huic filium manda tuum — quin eripi
Sinu videre filium mater potes
Patrisque funus ultimum regis domus? 1105
Horrenda fulminet ferox Glocestrius
Potius. Feram, patiar, maneat natus modo!
Erras. Utrosque perdos et natos simul,
Tuosque, ferre nec Glocestrensem potes.![]()
CARD. Dum caeca vires ira colligit, in tuam![]()
1110
Praeceps ruinam armatur infoelix amor.
Cur patruo charum nepotum denegas,
Cui cura maior Angliae committitur?
Immerito nos inertiae damnas, simul
Et esse stultos arguis, quando nihil 1115
Horum timemus quale tu demens times.
Cum nos tamen Glocestrio iunxit duci
Assidua regni cura, nec magis fuit
Perspecta cuiquam vita Richardi ducis.
REG. Tam stulta nunquam mentis aut inops fui1120
Vos esse stultos ut rear cunctos, fidem
Vestramque suspicione laederem mea.
Acumen ego desidero simul et fidem,
Quorum alterum si desit, in nostrum caput
Ruet luemque patriae magnam paret. 1125
Nil sacra naturae moratur foedera
Regni cupido insana. Nobilis furit
Ambitio fratrum caede, nec maculam timet.
Veterum parum mentita persuasit fides:
Romana fraterno madebant sanguine1130
Moenia. Suo sin reges fratri pacere
Verentur, an frustra nepos patruum timet?
Si regii diversa fratres incolant,![]()
Utrique erit salus. Servemus alterum,
Utrumque servabis. Duos defendere 1135
Unius in vita potes, nec tutum erit
Aedibus iisdem vivere ambobus simul.
Merces <suas> non ponit una singula
Mercator in navi, procella quem frequens
Iubet timere, nec minari turbines 1140
Rabidi solent frustra. Licet mihi consciae
Recti loco servare sancto filium
Me posse sperem, dura quamvis intonet
Crudelis horrendumque patruus fulminet,
En filium vestris tamen manibus. Simul 1145
Vobis in illo mando fratrem, quos pie
Servare vos decebit. A vobis ego
Tum mater illum denuo repetam, caro
Quando omnis ante summi iudicis thronum
Posthac simul clangente sistetur tuba 1150
Tremebunda. Scio quam vestra splendescet fides,
Spatiosa quam sit dexterae potentia,
Testata tot rebus simul prudentia,
Nihil ut meis deesse tutandis queat.
Suspecta sin vobis potestas vestra erit, 1155
Illum mihi vos per deos relinquite,
Per regis Edwardi thori castam fidem.
Quantoque me nimis timere dicitus
Tanti timere vos minus decet parum.
O dulcis pignus, alterum regni decus,![]()
1160
Spes vani matris, cui patris laudes ego
Demens precabor frustra, avi longos dies,
Patronus adsit tot procellis arbiter
Mundi Deus, tutoque portu collocet
Impulsa vela. Maestae matris accipe 1165
Infixa labris oscula infoelix tuis.
Is novit unus rerum habenas qui tenet
Quando altera dies lucebit, tuis denuo
Cum nostra labris imprimentur oscula.
Iam quod timebis id genus dedit tuum. 1170
Si vulnus haud sentis miser, matris tuae
Imitare luctus. Sin negat lacrymas tibi
Generosus animus, at suos planctus tamen
Concede matri. Flere novimus prius.
En, sume fletus matris a misero patris 1175
†Quicquid† relictum funere. An quicquid potest
Flebilius esse regis Edwardi nece?
At alter Edwardus tamen erat, qui potens
Superba regni sceptra gestaret patris.
Hic †finxit ora† natus Edwardi minor1180
Dicendus at magis meo ex utero meus.
Tum turma sustulit meorum nobilis,
Nec morte fatum fregit una singulos.
Nunc dira fratrem carceris custodia
Avulsit. Ipsum possidet regem fides 1185
Metuenda Richardi. Reliquias en patris
Solas. In hoc fuit una spes lapsae domus
In quo simul nunc auferentur omnia.
Quis te manet, fili, exitus tristis? Quibus
Heu fluctibus vita innocens exponitur? 1190
Si dura parvum fata quaerunt, utimum
Domus tuae funus, petam mater simul
Viventis oculos ut mea claudam manu,
Et matris in sinu puer pereas. Vale,
Fili, vale. Matris vale solacium. 1195
Qualis remota matre crudelis leo
Praedam minorem morsibus vastis premens
Raptavit ore, talis e sinu meo
Crudelis avulsit nepotem patruus.
HOW. En candidas profusa lacrymis genas![]()
1200
Variis tenellos filii artus implicat
Amplexibus, suprema spargens oscula,
Nec plura singultus sinit miseram loqui.
Haesitque medio rupta gutture egredi
Vox iussa, nec reperit viam. Infoelix amor,1205
Quid matris adeo chara vexas pectora?
Post terga discedens reliquit filium.
CARD. Noli timere, nobilis princeps. Simul
Cum fratre colludes tuo. Regis domum
Nil suspicare matris orbatus sinu. 1210
DUX GLOCESTRIAE ![]()
O chara proles regis Edwardi, implico
Corpus tuum meis lubens amplexibus.
En oscula tuis chara labris imprimo.
Tibi beatum crescat aeternum decus!
Perge ad Actum V Primae Actionis