Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque fabulae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS II, SCENA i
DUX BUCKINGHAMIAE, EPISCOPUS ELIENSIS, <BRAUS>

BUCK. Venerande praesul Eliensis insulae,
Depone maestitiam, prius liber, licet
Nunc aedibus captivus haereas meis. 3075
Nam te meae cum crederet fidei ferox
Princeps, parum promitto severum fore.
Parem tibi potius amicum possides.
Iam pristinae vitae status reminiscere,
Et non quis es, sed quis fuisti, cogita. 3080
ELI. O me beatum (pace quod dicam tua)
Carcere quod isto liberum me sentiam.
Sed fata quid non graviter incusem mea
Quod mentis indicium benevolae defuit?
Virtus sed animi rebus afflictis tui 3085
Solamen est, quae non potentis respicit
Tam copiam quam quae voluntas indigi.
BUCK. Gratum est voluntatis tuae indicium mihi,
Adversa quamvis singula videntur tibi.
Cum sic amice me colis, indignum tamen, 3090
Conabor ut quae voce iactentur mea
Haec vera tandem expertus affirmes fore.
Nec fata damnes dura, quin potius probes,
Tantum nec aestimes malum, te liberum
Non esse, quantum est gaudium vita frui, 3095
Duras tyrannus regni habenas dum tenet.
Quin capite quod non plecteris, lucrum puta.
Vitam dedit, dum non adimit audax furor.
Quot caedibus cruentat insanas manus?
Quot destinavit ad necem mentis furor? 3100
Dicere nequeo, nec verba sufficiunt mihi.
Dolor tacere iussit. O nullo scelus
Credibile in aevo, quodque posteritas neget!
Patruus nepotes patris heu regno expulit.
Tantum expulit regno? Necem miseris dedit. 3105
Frenos dolor vix patitur, ulcisci cupit.
ELI. Praeclara suades, inclytum ducum genus.
Hoc patribus percrebuit olim pristinis
Imperia scelere parta solvuntur statim.
Tanto medelam vulneri nisi feceris 3110
Quaeret lues secreta regni vulnera.
Perdere tyrannum laus vel hostem aequalis est.
BUCK. At sceptra tutus ut regat potius velim
(Cuius furor paucis nocebit forsitan) 3115
Quam sede dimoveri pulsum regia.
Nec talis est ut in suos sic saeviat.
Stimulo coegit ira, quae nescit modum.
Cuius tamen regno scio prudens caput
Consulere, pax florebit aequa civibus. 3120
Laudandus ergo, cura quem regni tenet,
Et cui suorum civium cara est salus.
ELI. Superbus eructat animus nec continet
Sese. Secretam miscet iram laudibus.
Sic regis illi cautus odium concita 3125
Ut se tamen sequi puteris nunc magis.
Stultum est diu occultare, quod prodas statim.
Nullam mihi fidem dabis certo scio,
Diversa modo iuvare si vellem tibi.
Testor Deum, si non fuissent irrita 3130
Vota mea et (Edwardo quod obtigit duci)
Stetisset Henrico stabile regni decus,
Henrice, partes non reliquissem tuas.
Sed cum sero tulere fatorum vices
Sceptraque regi dederunt Edwardo, magis 3135
Quae volueram Henrico remansisse integra,
Non sic furore percitus miser fui
Ut mortui patronus illudar pius.
Calcare victorem quis audet invidus?
Post ego sequens victoris arbitrium sagax 3140
In gratiam receptus illico fui.
Vivoque nunquam tibi fefelli tum fidem,
Edwarde, liberis precebar et tuis
Decora regni sceptra: “longas Angliae
Tractent habenas regis orti stemmate.” 3145
At quae Deus contexuit, retexere
Non est meum. Sed qui fuit regni modo
Protector, et nunc regio fulget throno —
Cohibebo me. Quin sacra praesulem vocant
Senem magis, non studia regni. Iam meis 3150
Doctus malis satis. At preces decent modo.
BUCK. De rege fatus obmutescit. Audio
Lubens, sagax de rege quidnam cogitat.
Quin perge pater, egressa verba ne premas
Animique tutus vota persequere tui. 3155
Hinc non modo periculi nihil, sed gratius
Votis tuis mox commodum eveniet tibi.
Consultor eris in rebus incertis mihi,
Quod cogitabam a rege cum precibus meis
Impetro tuam domi meae custodiam. 3160
Alterius esset forte carcer tibi magis
Molestus. Hic te liberum potius puta.
ELI. Factis parem habeo gratiam, dux inclyte,
At non placet tractare gesta principum.
Hic saepe blanda tecta fronte fraus latet. 3165
Quae dicta sunt bene, saepe torquent non bene.
Curamque fabula suadet Aesopi Phrygis.
Legem tulit princeps feris talem leo.
Passim necis poenam minatur horridus
Cornuta silvas bellua nisi deserant. 3170
Tantum tumens vesana fronte bestia,
Iussus tremens regis, parat misera fugam.
Forte properanti vulpes occurrit sibi
Causamque mirabundus exquirit fugae.
“Silvam fugio. Leonis,” inquit “horreo 3175
Mandata.” Ridet vulpes, affatur feram.
“Falso times, demens. Nihil de te leo.
Tantum tumet frons, tibi gerit cornu nihil”
Satis,” inquit “hoc” inermis “et novi” fera.
“Sin esse cornu dixerit frendens leo, 3180
Quid tum? Perempta, pulchra sane disputo.”
Subridet, “omnia sorte foelici cadent!”
BUCK. Nihil time, leo nil nocebit rugiens
Aperve dente vulnus infliget tibi.
Nil audiet eorum princeps, quae tu mihi 3185
Narras secretus.
ELI. Hercle aures si suas
Hic sermo pulset, ipse nec sumat male,
Nil tum timerem. forsitan grates daret.
Sin mala (quod auguror) potius affectio
Interpres esset, veritas nec penditur, 3190
Utrique verba grande conflarent malum.
BUCK. Hoc quicquid est audire mens avida cupit.
Culpam lubens praestabo quamlibet. Haud time.
Tantum meis morem geras votis, pater.
ELI. Nihil hercle dico, sceptra quando possidet 3195
Protector, haec quo iure princeps vindicat.
Precarer (at supplex tamen) quod patriae
Salus requirit, cuius ille fraena iam
Moderatur, et pars ego fidelis extiti.
Dotes ad illas adderet clemens Deus 3200
(His licet abundet, laude nec nostra indiget)
Quod in tuo numen benignum fusius
Sparserit honore. Dotibus vigeret magis
Regnique habenas tractaret melius sui.
Cohibebo me. Haec tacere me decet magis. 3205
BUCK. Miror quid haeret, Voce quid media stupet.
Quin serio cum patre tremulo colloquar.
Venerande pater, animum quid incertum tenes?
Seseque vox egressa continet statim
Dum fundis interrupta, concludens nihil 3210
Et crebro spiras. Qua regem fide colas
Neque scio, neque tuus amor in nos quis fuit.
Nostras quod ornas praeco virtutes, licet
In me reperio laudibus dignum nihil,
Id me magis nunc mentis incertum tenet, 3215
Sed tuam odio mentem fervere suspicor,
Vel amore ductus ista caeco concipis.
Vel obstat ut non audeas vanus timor,
Vel impedit pudor senem parum decens.
Effare. Honorem pignero dubio tibi. 3220
Tuti recessus, surdus audiam.
ELI. Quid est?
Promissa cernis. Dux nimis fastu tumet.
Avidus honores haurit, odit principem.
Secretus huic aperire mentem quid times?
Aut regis exitum paras vel, dum faces 3225
Accendis irarum duci, tuam fugam.
Captivus ex quo regis arbitrio tuus
Fueram (liceat hac voce pace uti tua)
Quamquam molesti carceris sentio nihil
Libris levabam pectus attonitum malis. 3230
Sententiam didici revolvens optimam,
Quod nemo liber nascitur solum sibi
Victurus, at partem parentes vindicant,
Partem propinqui, maxime sed patria
Debet parens communis allicere pium. 3235
Dum mente volvo, debitum patriae iuvat
Praestare cuius heu statum dum cogito
Quantum micabat summa regum gloria,
Tantum tyrannus nunc iugo premit gravi.
Regni ruinam sceptra promittunt sua. 3240
Sed magna miseris non deest spes civibus,
Dum corpus aspicio tuum, pulchrum decus,
Ingens acumen, vimque dicendi parem,
Summas opes, raramque virtutem ducis,
Prae caeteris cui chara patriae salus. 3245
Patriae labanti gratulor, cui contigit
Heros mederi qui malis tantis potest,
Qui regni habenas tractet aequali manu
Quas nunc tyrannus occupat Glocestrius.
(Namque illud illi nomen antiquum novum 3250
Parum placet, quod iure sceptra non tenet).
Nec invideo regnum, pios si non honor
Mores simul mutasset effraenos ducis,
Novamque mentem nomen acciperet novum.
O gravia passum nobile imperium Angliae 3255
Graviora passurum, tyrannus si imperet!
Immania usque scelera <sed> quid persequar?
Agnosco qualem stravit ad regnum viam.
En optimatum caede foedavit manus
Obstare votis quos putabat improbis. 3260
O sacra regnandi sitis, quo animos trahis
Mortalium? Scelestus at pergit furor,
Quantumque libuit audet. Haud sceleris modum
Ponit. Patravit maius et fide scelus.
Aetasque credet ulla matrem filius 3265
Quod damnet infamis probri solus suam?
Impius inurit criminis falsi notam
Fratresque geminos spurios falso vocat
Necnon nepotes impia notat labe,
Stirpemque fratris damnat ambiguam sui. 3270
Hoc est familiae nobile tueri decus?
Sed cur queror? Num sceleris hic finis fuit?
Gradus mali fuit. Hactenus non stat nefas.
Iam regna fratris possidens minus timet
Audere maiora. Miser heu implet manus 3275
Funere suorum patruus, insontes necans.
Erumpat ergo vis corusca fulminis.
An parcet aliis, qui suos mactat ferox?
Sperare quis meliora nunc demens potest?
Maiora monstra triste praesagit nefas. 3280
Nunc ergo moneat temporum tandem status.
Per numen aeternum, per Anglorum decus,
Titulis superbum si genus charum tibi,
Succurre miseris, rumpe fatorum moras.
Capesse regnum, sede pulsum deprime 3285
Tyrannum, ademptum vindica regni decus.
Nec iusta dubium causa terreat nimis.
Defende cives. Chara sit patriae salus.
Comes laboris haud deesse iam potest.
Plebs tota defectum rebellis murmurat. 3290
Magis subibunt barbari Turcae iugum
Quam rex suo impius cruore luderet.
Quanto magis nunc te crearent principem,
In quo genus refulget excelsum. Meis
Quiesce votis, Angliae oblatum thronum 3295
Nec respuas, prodesse multis dum potes.
Nec te labor deterreat, si quem putas
Inesse. Sed sit arduum: minime tamen
Pro pace patriae deserendum publica.
Quod si recusas pertinax, nec te sinas 3300
Vinci precibus, adiura per verum Deum,
Per maximi ducis fidem, sancto simul
Quondam per astrictam fidem Georgio.
Insignis ascitus ordinis Garterii
Quando fuisti primum, ut in nostrum caput 3305
Sermonis huius culpa grassetur nihil.
Hoc publicis precibus imploro civium.
Sin alterius aptanda sceptra dexterae
Quaeris, throno Lancastriae pulsum genus
Reddas paterno, aut filiam Edwardi patris 3310
Thoro superbo nobilis iungas viri.
Sic impium tyrannus exitium feret
Et cladibus defessa gens ponet modum.
Habes meam de rebus his sententiam.
Cur sic tacet? Miror. Metuo multum mihi. 3315
Suspirium ducit. Fidemne decipit?
BUCK. Video timore distrahi pectus, pater.
Doloris ansam doleo quod tacens dedi.
Tu macte sis virtute, non fallam fidem.
O magne caeli rector et mundi arbiter, 3320
Quantum tibi devincta gens est Anglia!
Qui fluctuantem saepius regni statum,
Clemens Deus, manu benigna protegis,
Iam statue tandem gravibus aerumnis modum.
Clementer animis spiritum inspira, pater, 3325
Ut principem quaeramus auspiciis tuis
Qui iusta tractet sceptra regali manu
Statimque rebus collocet lassis opem.
Reverende sedis praesul Eliensium
Specimen dedisti mentis erga me tuae 3330
Clarum satis amoremque testor patriae.
Par culpa nostri, quare nil time dolos.
De rege mentis sensum prorsus eloquar,
Vires cur illi adiutor adiunxi meas.
Retinere postquam non potest fati colos 3335
Edwardus eius nominis quartus, mori
Sed fata cogunt, liberis parum suis
Fui benevolus, ille quod meritis parum
Dignum referret praemium generis mei
Titulos nec altos aestimavit invidus. 3340
Ergo minus orbos tum colebam liberos
Patris inimici. Vulgo iactatur vetus
Dictum. Facile regnum labi cuius tenet
Rex puer habenas. Coepta tum comes tua,
Richarde, foveo. Iudicabam tum virum 3345
Fuisse clementem, atque nunc video ferum.
Hac fraude plurimum allicit mentes pias
Ut publico protector assensu Angliae
Renunciatus esset, et regis simul
Accensa sic honore mens fuit novo, 3350
Ut, cum secundum possidet regni locum,
Tantum placare sceptra coepissent statim.
Regni decora poscit ad tempus sibi,
Teneros nepos dum complet annos debilis.
Dubitare postquam nos videt, regni fidem 3355
Nec fallimus, spurios nepotes tum probat
Patruus scelestus. Credimus tandem sibi
Statimque nostri frena regni tradimus.
Damnavit haeredem ducis Clarentiae:
Crimen paternum iura perdidit sui 3360
Regni. Thronum, Richarde, sic paras tibi.
Ruisque tandem quo furor traxit tuus.
Regnare liceat ut lubet. Iam neminem
Aequum est metuere, nullus est hostis ferox.
Obstare coeptis nemo iam potest tuis. 3365
At quis minister funeris tanti fuit?
Tu, tu tyrannus natus ad patriae luem,
Tu prole matrem saevus orbaris sua,
Nec abstines a caede cognita miser.
Teneros nepotes patruus iniustus necas. 3370
Quorum necis cum fama penetrasset meas
Aures, trementes horror occupat vagus
Artus, venas deserat hiantes intimus
Cruor, soluta membra diffluunt metu.
Nobis salubre pollicemur inscii 3375
Incerta cum sit propriae domus salus?
Mihi damnat iniustum frequens iniuria.
Oblata frustra iure posco praedia
Summique nomen vindico comestabuli.
Graviter repulsam laesus ingratam tuli. 3380
Nunquid dabit nova, qui suum nunquam dedit?
At si dedisset, non tamen grates daret.
Ope namque nostra imperii possidet decus.
Agnosco culpam. Quin mea carens ope
Nunquam feroci sceptra gestasset manu 3385
Fratris. Redundat in meum crimen caput.
<Ego> namque patriae vulnus inflixi meae.
Hoc expiabo si medelam fecero.
Medebor ergo, sicque decrevi prius
Iustam querelam durus ubi tum respuit. 3390
Non amplius me contineo, dicam ordine
Quodcunque mente absconditum tacita latet.
Cum regis animum scelere plenum cernerem
In odium amor mutatur, ulcisci paro.
Quem sum perpessus eius aspectum tamen
3395
Tuli moleste, ferre nec vultum queo.
Aulam relinquo regiam, domum peto.
Dum coepi iter, meae facile tum dexterae
Erepta posse sceptra transferri puto,
Regnare postquam populus iratus iubet. 3400
Quo mihi placebam lubrico titulo diu
Haeres et proximus domus Lancastriae
Mihi falso videor ambiens regni thronum.
Haec cogitanti subito me rogat obvia
Richmondiae comitissa, reditum filio 3405
Precarer exsuli, si rex mite adnuat.
Tum regis Edwardi relictae filiae
Natum suum despondet ad castos thoros.
Dotem nihil moratur. Una dos erit
Regis favor, nec amplius mater petit. 3410
Hinc nostra pereunt regna cum plane mihi
Inciderat animo filio primum suo
Matrique ius patere regni. Somnium
Thronus fuit, regnumque frustra vindico.
Contemno primum vota comitissae pia 3415
Mens altius dum cogitat matris preces.
Tum spiritu impulsam sacro matrem bonum
Sensisse regno huic Angliae immensum puto.
Infensa si domus thoros iungit pios,
Quae sceptra iure dubia vindicat suo, 3420
Aeterna fieret civibus tranquillitas,
Solidamque pacis alliget certae fidem.
Haeresque dubiae certus esset Angliae.
ELI. O certa patriae spes, salus, solacium.
Respicere coepit mitis afflictos Deus. 3425
O sancta lecti iura legitimi Angliae
Tibi gratulor. Laetare, solamen venit.
Nunc tanta quibus arcana tuto pandimus?
BUCK. Matris prius mentem decet cognoscere.
ELI. Iam nostra votis coepta succedent satis. 3430
Servus fidelis ecce comitissae venit
Et nos, licet lentus, iuvat miseros Deus.
Brai, potentis serve comitissae tuae
Dominae, salutis gratus esto nuncius.
Iactata pacis appulit portum ratis. 3435
Mox natus haeres sceptra gestabit manu
Si iureiurando suam astringet fidem,
Quod face velit sibi iugali iungere
Quae nata maior regis Edwardi fuit.
Nati ergo faustos mater ambiat thronos, 3440
Ut sede pellatur sua rex impius.
BRAUS Tam laeta dominae nuncius feram lubens
Quamcumque vobis atque praestabo fidem.
BUCK. De rege tandem memet ulciscar probe.
De sede male parta triumphabit parum. 3445
Nunc saevus infensum inveniet aper sibi
Fortem leonem, qui unguibus tantum valet
Quantum ille dente. Iam scelere cumula scelus,
Crudelis imple caede funestas manus.
Adhuc inique iura detineas mihi. 3450
Dominare tumidus, spiritus altos gere.
Sequitur superbos ultor a tergo Deus.
Reddes coactus sponte quae negas mihi.
Nuper superbus Eboraci fastu tumens,
Cinctus corona, vestibus claris nitens, 3455
Spectanda praebet ora stupidis civibus.
Diadema pariter cinxit uxoris caput
Celebratque plebs honore divino levis.
Portendit excelsus ruinam spiritus.
ELI. Tu, tu tyrannum morte mulctabis ferox. 3460
Si liber essem, vinculis nudus tuis
Meaque saeptus insula tota satis,
Nihil furentis horream regis minas.
Nunc liceat ergo pace discedam tua.
BUCK. Dispersa perdit turba vires debilis, 3465
Unita fortius minatur hostibus.
Morare paulum, milites dum colligo.
Defendet armatus tuam miles viam.

ACTUS II, SCENA ii
LODOVICUS MEDICUS

Comitissa mater laeta Braii nuncia
Postquam sui nati de nuptiis acceperat, 3470
Ut regis Edwardi priori filiae
Si sacra lecti iura sponderet comes
Richmondius, speraret amissum thronum,
Adire reginam iubet celeri gradu,
Tentare mentem sponte quasi pulsum mea, 3475
Ut qui peritus arte medicorum fui
Foedera medelis sacra miscerem meis
Lectumque promissum comitis Richmondii.
Nunc ergo, Lodovice, iussus exsequi
Decet fidelis. Vince matrem ne thoros 3480
Comiti negaret coniugales filiae.

ACTUS II, SCENA iii
EPISCOPUS ELIENSIS (fugiens.)

Deserere nolens cogor hospitium ducis.
Turbata magnum consilia cogunt metum.
Nunc ergo consulam mihi celeri fuga.
Quam nunc manus miser hostium saevas tremo! 3485
Sed cautus incedam, insulam petam meam.
Sulcabo salsa nave mox et aequora,
Hospesque tutus bella spectabo procul.
Te, te, potens mundi arbiter, supplex precor
Ab hoste servum protegas saevo tuum! 3490

ACTUS II, SCENA iv
LODOVICUS, REGINA

LOD. Regina servans coniugis casta fide
Lectum iugalem, siste misera lacrymas.
Adesse spero iam malis finem tuis.
Parumper aure verba facilis percipe
Vocata nostris precibus. Inveni modum 3495
Quo trux tyrannus debitas poenas luat
Tractentque rursus sceptra foelici manu
Tui nepotes, rege deiecto truci.
Procerum sibi plebisque concitat odium
Richardus, invisum eximere regnum student. 3500
Iam vulgus insano crebescit murmure
Quam ferre possunt gravius imponi iugum.
An sceptra speremus benigna principis?
Neci nepotes patruus infantes dedit.
Querela civium frequens pulsat Iovem. 3505
Amare nequeunt quem execrantur publice.
Servile collo populus excuteret iugum
Si notus haeres esset imperii sibi
Richmondiae (nunc exsul) Henricus comes.
Haeres familiae certus est Lancastriae. 3510
Huic filiae sociare si thalamos iubes,
De iure regni nullus haeres disputat.
REG. Quod pepulit aures nuncium laetum meas?
Quid audio? Num misera mens est credula?
Hoc facile credunt quod minus miseri volunt. 3515
Sed quod volunt fortuna contumax vetat.
Prona est rumori semper in peius fides.
Regnat tyrannus, exsul Henricus comes.
Est vulgus anceps, dubius et populi favor.
Quae filiae facilis patet meae via 3520
Ad sceptra?
LOD. Voto tremulus obstabit timor.
Confide causae. Civium pugnat salus.
Prudens familiae consulas mater tuae.
Caedis recentis immemor sobolis iaces?
Cur sic inultam te sinis? Stimulet dolor 3525
Caedis tuorum et coniugis chari probrum
REG. Spem pollicetur animus, invitam trahens.
Dotare thalamo filiam Elizabeth velim,
Sed spernet illam forsan Henrici parens.
Illam petas, scrutare num maneat vetus 3530
Domus simultas. Exsulis nati potest
Flecti malis, ut fieret ex misero potens.
LOD. Regina, pergam iussa.
REG.
Consilia. Laeta pergo non dubio gradu.

ACTUS II, SCENA v
DUX BUCKINGHAMIAE (ad milites.)

Ultrice dextra, milites, saevus cadat 3535
Communis hostis ille. Tum quisquis comes
Fuerit tyranni iaceat et poenae comes.
Quid ira possit durus exprimat dolor.
Utinam cruorem capitis invisi Deo
Libare possim! Nulla mactatur Iovi 3540
Opima magis, arasve tinxit victima
Quam rex iniquus, aut tyrannus impius.
Violenta nemo imperia continet diu.
Sperare tanto scelere quis demens potest
Regnum salubre vel fidem tutam diu? 3545
Vobis scelestae mentis exponam dolum.
Bellum parari dum videt, mox literas
Mittit benignas. Spondit agros, nil negat.
Sensi dolum, moram traho, veniam peto.
Aegre repulsam passus imperat statim 3550
Venire. Adhuc recuso, sed veniam tamen.
Veniam, Richarde, sed malo tandem tuo.
Et ultor adero inimicus, infensus tibi,
Miseris Britannis pacis author publicae.
Fugiens asylum Marchio Dorcestrius 3555
Vim militum magnam Eboraci colligit.
Ducem sequuntur Devonienses Courtneum
Viresque fratris adiuvat sacrum caput
Episcopi Exetrensis. Infesto agmine
Gilfordus impium tyrannum eques petit 3560
Frequensque Cantii caterva militum.
Mactetur hostis. Bella poscunt. Impias
Dirus suorum carnifex poenas luat.
Ergo tyrannum, patriae pestem suae,
Trucidate, cum sit grata civibus hostia, 3565
Praesidia cum sint tanta quae partes student
Nostras tueri et patriae vitam dare.
Omnesque dux feram lubens angustias
Ut hostis vester pereat, et ferox Nero.
Quid desidemus? Arma cur cessant pia? 3570
Cadendo vinci ut perfidos hostes putes
Stultum nimis votisque pulsando Iovem.
Vibrentur enses. Copias iungi decet.
Ad arma ruite. Vos ferox hostis manet.
Pugnate validi. Vir viro inferat manus. 3575
Tollantur alte signa, bellum tuba canat
Et excitetur classico miles truci.

Perge ad Tertium Actum Actionis Tertiae