Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque fabulae lineas. Tessera viridis — translatio.
ACTUS V ![]()
HOSPES, CIVISHOSP. Domesticum narras malum, taetrum, grave.
Immensa regni moles, invidiae capax, 2650
Quantis cietur fluctibus? Victum licet,
Potuisse vinci non sibi credit tamen.
Graves procellas concitat regni fames,
Dum caeca quassavit libido principis.
Quot urbium proiecta sunt cadavera?2655
Qualis maris salsi secantem gurgitem
Puppim benignam turbo concussit gravis
Et volvit horrens concitum flatu fretum,
Dum latera scindit, et graves geminat minas,
Talis premit vehemens statum mutatio. 2660
Affare (quaeso) cur frequens huc convolat
Populus. Notatque proximos oculis locos,
Theatra stupidus spectat usque splendida,
Et stragulis sternuntur omnia fulgidis,
Regale splendet atque solium principis. 2665
CIV. Hospes fidelis mihi, corona cingitur
Rex Angliae Richardus. Assensu pari
Cuiusvis haeres approbatur ordinis.
HOSP. Hoc sparsit olim rumor ambiguus.
CIV.Locus
Hic maximis datur comitiis. Imminet 2670
Hora.
HOSP.Bona dum pius creatur rex, mala
Si nequior. Tex si bonus sit, civium
salus. Si malus sit, civitatis pestis est.
CIV. Qui regio natus superbo stemmate,
Duos nepotes principes tutor suam 2675
Suscepit in fidem patruus, en Angliae
Rex ipse conventu creatur maximo.
HOSP. Ubi reguli duo? Nefas regere patruum
Hi dum supersunt.
CIV.Hoc facit regni sitis.
In arce regni carceris caeci luem 2680
Patiuntur.
HOSP.O scelus!
CIV.Sed principis tamen.
HOSP. Magis hoc nefandum.
CIV.Propter imperium simul.
HOSP. Pietas decet regem, nec impio licet
Parare regnum pretio.
CIV.Semper tamen
Imperia constant pretio bene quolibet.2685
HOSP. Nunquam diu male parta succedunt.
CIV.Satis
Semel est regere.
HOSP.Statim labi duplex malum
Felicitas brevis, labor regni gravis.
CIV. Prout lubet, regendo minuitur labor.
HOSP. Crescit magis odium.
CIV.Hoc metu restinguitur. 2690
HOSP. Potius fide.
CIV.Quin deme tantos spiritus.
Lacerare dictis principem diris grave est,
Statimque suspectos sibi mori iubet.
Iam parce dictis. Tempori decet obsequi.
Nuper nimis blande salutat obvios. 2695
Abiicere se cogit mali mens conscia,
Regemque vultus paene servilem docet.
Hinc liberavit cardinalem vinculis
Et Stanleium emisit solutum carcere.
Huius timebat filium Lancastriae,2700
Ne saeva patris vindicaret vincula.
At Eliensem praesulem clausum domi
Retinere Buckinghamium iussit ducem.
Sed regis adventum sonat clangor tubae.
Comites, ducesque, marchiones, praesides, 2705
Praeire torquibus micantes cernimus.After they have thus declared what everything signifieth, let the singers sing etc, being placed on the toppe of some of the houses. In the mean season let such ceremonyes be used for the coronation as the Chronicle declareth. And after let them departe in this order following.
The Shewe of the Coronation ![]()
![]()
Trumpetts and heraldes.
Singing men
Priestes in surplices and graye amesies or silke hoodes
Bishops in rochets and chymers
The Cardinal.
Noblemen Lords, Earles, Dukes.
Gilt spurres carried by the Earle of Huntingdon.
St. Edwardes staffe carried by the Earle of Bedforde.
The pointles sworde naked by the Earle of Northumberlande bare headed.
The greate mace by the Lord Stanley.
Two swordes together naked by the Earle of Kent and the Lord Lovell.
The great scepter by the Duke of Suffolke.
The ball with the crosse the Earle of Lincoln.
The sword of estate with a rich scabeard by the Earle of Surray.
Three together that is the king of heraldes in the middest, on the left hand the Mayor of London with a mace, on the right hand the gentleman usher.
The Kinges crown the Duke of Norfolk.
The King under a canopy betwixt two Bishoppes.
The Duke of Buckingham with a white staffe bearing up the Kinges trayne.
Lordes and gentlemen before the Queene.
The Queenes scepter.
The white dove with a white rodde.
The Queen with a circlet of on her head under a canopy with four belles hanging on it and the lady Margaretbearinge her trayne.
A troupe of Ladies.
Knights, Esquires, gentlemen, tipstaffes.
Northern soldiers well armed.HOSP. Effare, civis, nitida quid calcaria
Aurata signant, quae comes manu gerit.
CIV. Sunt bellicae virtutis haec insignia.
HOSP. Baculum quid?
CIV.Edwardi fuit regis pii,
2710
Id illius nunc <in> memoria perferunt.
HOSP. Sed absque cuspide gladius, quem fert caput
Nudus, quid indicat?
CIV.Clementiam.
HOSP.Aureas
Clavus quid?
CIV.Officium comestabilis Angliae
Equitum magister publico hunc coetu gerit. 2715|
HOSP. Enses quid a dextris feruntur principis
CIV. Sunt arma iustitiae. scelus cleri simul
Laicique puniunt salubri vulnere.
HOSP. Nudi duo feruntur enses cuspide 2720
Nullo.
CIV.[ . . . . . . . . . . . . . . . . ]
HOSP. Quidnam loquuntur sceptra?
CIV.Pacem.
HOSP.Quid globus,
Cuius super crux elevatur verticem?
CIV. Monarchiam.
HOSP.Ecce alius vagina conditum
Et arte summa fulgidum gladium gerit 2725
Itemque magnum.
CIV.Summa dignitatis est
Honore summo spatha.
HOSP.Sed dic quis locum
Splendore medium maximo radiis quasi
Nitidis micans, rubroque tinctus murice
Tenet.
CIV.Iste fetialis est sui ordinis
2730
HOSP. Virgula <servus> quid alba prae se fert ducis?
CIV. Hanc summus Angliae archicamerinus gerit.
HOSP. Quid alba reginae columba denotat?
CIV. Notat avis innocentiam nihil nocens. 2735During the solemnity of the Coronation lett this songe followinge be sunge with instruments.
Festum diem colamus assensu pari
Quo principis caput corona cingitur.
Decora regni possidet
Regis propago nobilis.
Illustre principis caput 2740
Fulva corona cingitur.
Nunc voce laeti consona.
Cantum canamus principem.
Regnum premebat dedecus.
Libido regis polluit. 2745
Perge ad Primum Actum Actionis Tertiae