Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio


AD EXCELLENTISSIMIMUM PRINCIPEM IOANNEM PRIMUM NORTHUMBRIAE DUCE, POLYDORI VERGILII IN DIALOGOS SUOS DE IUREIURANDO ET PERIURIO AC DE VERITATE ET MENDACIO PROEMIUM blue

IDEM Cicero, libro Officiorum primo, blue appellatam credit, quia fiat quod dictum est, quae ob id fundamentum iustitiae dicitur, hoc est, dictorum factorum, conventorumque constantia et veritas. Si vero non fiat quod dictum est, tum fidei nomen moritur, ac inde odia, simulatates, inimicitiae, lites, dissidia, et bella nascuntur inter mortales, quibus propterea iam inde ab initio curae fuit de ea ipsa fide retinenda sustenandaque adminiculis ut ne decideret, inventis pactis, promissis, sponsionibus, praedibus,vadibus, actioniobus atque iudiciis, quibus testes interveniunt. Sed quoniam nihil est quod hominum mentes magis in officio retineat quam deorum metus, ad extremum inductum est iurisiurandum, quod fidem arctius omni inculo obstringeret, obligaret, obfirmaret, quia numen divinum interponeretur. Ex quo hanc religionem optimus quisque semper veritus est, sic, ut complures omni tempore maluerint vita deserere quam ius suum iurandum negligere, ut periuri nequaquam haberentur, ex quorum numero de nonnullis suo loco ipse memini. Verum cum nemo homo seu doli mali sive commodi causa, aut usu vel consuetudine, aliquando non iuret, et qui iuratus est facile possit incurrere in periurium, scelus omnino post genus hominum natum valde nefarium, cuius vindex est solus Deus et poena duplex, divina scilicet exitium, humana dedecus, idcirco tale periculum universos mortales tangere debet. Etenim e manu divina ultrice num est quisquam omnium qui fugere queat? Quare putavi gratum me atque utile facturum, si librum unum De Iureiurando et Periurio scriberem. Cui equidem operi exquisite iam perfecto, alium dialogorum ordine librum De Veritate et Mendacio apposite connecti par esse duxi, quod inter se in argumento atque materia maxime consentiunt, ita ut primum locum iusiurandum, quod est affirmatio religiosa, iure obtineret, secundo deinde loco ipse De Veritate et Mendacio dialogus sequeretur. Nam iusiurandum conservatio haud parva est veritatis, quae si inclusa aut abdita in occulto latuerit, per illud solum, id est per testes iuratos, proditur in apertumque venit, et periurium cum mendacio plane congruit. Alterum enim fidem, alterum veritatem violat. Ex quo vel lector ipse plus voluptatis plusque fructus de summa utriusque rei in unum congesta facile capere poterit. Hoc igitur opusculum fidei ac veritatis colendae refertum tibi, optime princeps, dedicavi, quia tu ut vir praeclaro ingenio, summa prudentia, multa etiam rerum exercitatione et usu, primas tenes in regio consilio, ubi ex aequo et bono iure omnia geruntur, quae ex fide veritateque pariter manare potissimum scire licet. Hinc factum, ut opus istuc nostrum nonnihil cura elaboratum, tuo nomine cum militari gloria tum animi tui virtute permagno, foras emittere minus dubitaverim, quo tandem aliquando aliis quoque eius legendi copia fieret, qui ratione et modo, quemadmodum ipse sedulo facis, cuncta angere volunt, atque tibi observantia mea, qua te summe colo, nunquam. deesset. Vale. Londino, anno a Christo nato MDLIII mense Martio.

bar

POLYDORI VERGILII URBINATIS DE IUREIURANDO ET PERIURIO LIBER

CRIPSI librum antea in disputatione et dialogo De Veritate atque Mendacio, et quoniam ad verum exquirendum maxime valet iusiurandum, id quod ex testibus plane constat, qui non nisi iurati dantur in causas quae in foro aguntur, ac nihil fere interest inter periurium et mendacium, qui enim mentitur, is facile peierat: idcirco operaeprecium esse duxi si unum etiam librum De Iureiurando et Periurio texerem non minus luculente. Ad me talia cogitantem forte salutandi causa adiverunt duo ex amicis meis, ingenio pariter atque doctrina florentes, Matthaeus et Theseus, quos cum ratio nominum, tum morum similitudo facit ut mirifice diligam, charosque habeam. Nanque mihi olim fuit Ioannes Matthaeus frater omnium bonarum artium studiis eruditus, qui dum Patavii philosphiam publice docebat, ante aetatis maturitatem a vita discessit. Theseum vero avunculum habui, virum iuris et iustitiae contultissimum. Hi autem amici nostri, more suo, perquam familiariter rogarunt si quid pangerem. Respondi esse me scripturum dialogum De Iureurando et Periurio. Tum ambo, omnibus vel naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum paratissimi, aiunt, “Volumus nos de hisce rebus coram te, si ita iusseris, libenter disputare.” Ego vero, collaudata utriusque egregia animi alacritate, iussi Theseum, qui alterum aetate antiebant, sermonem ordiri. Is itaque in certamen honestum protunus descendens, inquit, “Illud in primis explicabo, quid sit de quo inter nos discerptandum est, ne oratio nostra soliivaga ieiunaque videatur. Est autem iusiurandum religiosa affirmato, cum asservatione fidei datae, interposito divino numine, ut teste Deo id factum intelligas. Periurium vero, ipsius iurisiurandi violatae fidei crimen. Hoc est, non facere quod ex animi tui sententia iuraveris (aliter enim iurare non debes) in quo fides iusiurandumque negligitur. Aut est falso et animo fallendi iurare, quod plenissima est impietatis et fraudis.”
spacer 2. Tum Matthaeus inquit, “Non inscite quidem nostrae futurae disputationis argumentum declarasti. Sed peto, a quo in mores nostros inductus est modus iste iurandi?” “Seu ab eis,” ille ait, quibus sane nil esset credibile, nisi quod ipsi factum vidissent, adeo exiguam aliis fidem haberent, et alienam licet magnam sua parva metirentur, sive ab illis quo promissis tutius standum putarent si ea vinculis alicuius sacramenti obstricta forent. Ita Iacob iam inde ab initio iusiurandum a Ioseph filio, quem iusserat corpus suum inferre in sepulchrum maiorum, sibi dandum curavit, et ille dedit, ut non dubitaret pater rem ab se mandatam negligenter gestum iri, historia teste Geneseos capite 48. blue At Caius iurisconsultus de ea quoque re libro Digestorum XII ita scribit: blue Maximum remedium expediendarum litium un usum venit iurisiurandi religio, qua vel ex pactione ipsorum litigatorum, vel ex authoritate iudicis deciduntur controversae.” Caeterum iuro honestum est admodum verbum a iure natum, quod qui iurat, perinde ac ius iubet, promittat sancte se servaturam. Et videtur Deus iurandi autor, ut est Psal. 109, blue iuravit dominus et non poenitebit eum. Quoniam sic nos ad intelligentiam et cognitionem divinitatis magis habendam capiendamque tribuimus Deo ipsi personam humanam, corpus, atque singulorum membrorum usum. Item Geneseos libro capite 22, blue Per memetipsum iuravi, dicit dominus. Nam per quempiam maiorem se iurare non potuit cum Abraham benedixit, affirmans eius genus mirabiliter adaucta iri. Erant porro permulti ac varii iurandi modi. Apud enim Hebraeos is erat. Vivit dominus en veritate et iudicio et iustitia. Auctor Hieremias capite 4. blue Hos quippe, veluti perhibet divus Hieronymus, blue comites habere debet iusiurandum, quibus si careat, periurium est. Apud alios vero alia fuit adiurandi forma. Romanorum si quisquam iuraturus erat, silicem lapidem manu tenebat, aiens, Si sciens fallo, tum me Diespater salva urbe arceque, bonis eiiciat, ut ego hunc lapidem. Deierabant vel in primis per Fidem, quod iusiurandum tanti putabatur momenti ut magistratus, teste Dionysio Halicarnasseo, blue plurima quae in disceptationem hominum venissent, diiudicarent. Item per Iovem. Cicero in Academecis quaestionibus, blue Iurare per Iovem deosque penates me ardere studio veri reperiendi, et ea sentire quae dicerem. Per res vel charas. Laodamia ad Protesilaum virum sum apud Ovidium ita deierat: blue

Per reditus corpusque tuum, mea lumin, iuro,
spacerPerque pares animi coniugii faces.

spacer 3. Fuere et aliquot aliae voces iurantium quas veteres usurpabant cum quid asseverare contenderent, ut illud Plautinum in Amphitryone ubi Blepharo inquit, blue Dispeream, si aut intus adhuc fui aut si hunc miserim Vel, Ne sim salvus, ne vivam, ne valieam, ut Cicero ad Atticum: blue Ne sim salvus si aliter scribo ac sentio. Idem ad eundem, Quid poteris, inquies, pro iis dicere. Ne vivam, si scio. His nos quoque loquendi modis vice cuiusdam iurisiurandi aliquid attestari connitimur. Apud nos ita apostolus epistola priore ad Timotheum, blue Obtestor in conspectu Dei et domini Iesu Christi et electorum angelorum ut haec serves. Et ad Corinthios epistola prima, capite 15, Quotidie morior, per vestram gloriationem. Idem ad Galatas, Ecce coram Deo, non mentior, atque ad Romanos, Testis enim mihi est Deus, quem colo spiritu meo. Atqui moris est ut iusiurandum per evangelium iuretur, quem Iustianus imperator introduxit, Polydoro nostro libro De Inventoribus Rerum quarto attestante, blue quod quemadmodum nullam ob causam evangelium nostrae religionis fundamentum violari debet, sic et verum sacramentum haud aliquo pacto contemni. Est itidem solennis deierandi modus pontificibus, regibus et magistratibus praescriptus, qui simulac primum creati sunt, statim iurent se rite, caste, iura et leges ordinis, regni civitatis, item instituta maiorum, consuetudinemque conservaturos, atque officium suum quam diligentissime facturos, quia nempe est eorum qui aliis praesint, illorum quibus praesint commodis utilitatique servire. Quid quod caeteri omnes regibus conceptis verbis iusiurandum dant, in eorumque ac reliquorumque minorum principum verba populi administrique adiurant?”
spacer 4. “Ego,” inquit Matthaeus, “non intelligo quid sit conceptis verbis et in verba iurare.” Ad ea ocyus dicto Theseus repondet, “Non intelligis? Faciam ut in nulla verseris huius rei ignoratione. Fuit enim mos, vel atque adeo ius aequum, sicut ex Pandectis iuris civilis, titulo de iureiurando, blue cognosci licet, ut cum inter aliquos controversia esse, unus deferret, hoc est, offerret alteri iusiurandum, promittens se staturum eius dicto; qui idem ex arbitio adiurantis dictaret verba, quibus ille iurando uteretur. Et quoniam deierantem oportebat verba concipere, id est, mente comprehendere animoque imbibere quo foret expressurus, hinc natum, ut quis diceretur iurare conceptis verbis, cum ex pacto eiuscemodi iusiurandum daret. Solet etiam nunc praefectus iudexve magistratusve qui ad iusiurandum quempiam adigit, formulam quandam iurandi eodem modo componere verbis aptis et convenientibus, ac iuraturus verba ipsa formulae concipere, in eaque adiurare, spondens se observaturum omnia quae conceptis verbis ab alio dictatis, ab seque expressis, promissa essent. Verbi grati, Romanus miles, ut est apud Vegetium De Re Militari, blue consueverat ex forma verborum usitata se militiae sacramento obligare, deierans strenue facturum quae imperator praecipisset, qui sic et conceptis verbus et in verba iurando similiter iusiurandum dabat, atque nunc milites nostri faciunt. Quem quidem iurandi ritum Romani in foedere et induciis faciundis servabant, quos nostri principes civitatumque senatus plane imitantur. Quin idem retinetur vel ab omnium ordinum hominibus qui in collegium aliquod cooptantur. Sed magistratus in foro et in curia de his rebus optimos colunt, praesertum cum duodecimvirtos ad ius adigunt iurandum. Sunt etenim apud nostros Anglos duodecimviri quo suo terribili iudicio de vita et morte iudicant, causasque ferme omnes fori terminant, et quia homines sunt ut plurimum tam iuris quam rei controversae ignari, idcirco cum causa ad eorum iudicium deducta est, tum advocati utriusque partis coram iudice tanti iudicii rectore rationes suas exponunt. Quo facto, iudex breviter ipsis duodecimviris ea quae a procuratoribus negotii gerendi ad defensionem causae proposita fuere recitat, declaratque, ac eos amonet ut iusiurandi bene memores de re iustum iudicium faciant.
spacer 5. At iam ad pervulgatos iurandi modos veniamus, in quibus saepenumero nulla religio, nullus divini numinis metus, nulla fides inest, quod iis alii adiurantes fallendi studio, perquam astute, alii vero nihil considerate loquentes perquam stulte utantur. Adiurant autem per Deum, per Iesum, per Christum, et corpus ac sanguinem, per vulnera, singulaque eius membra, per spiritum sanctum, per missam, quam vocamus atque eucharistiam, per crucem, fidemque, per sanctam Mariam nostramque dominam, ac divos sigillatim omnes seu per suam ipsorum animam, per sacra templa, per coelum et terram, perque solem ac lunam. Idem in sermone quotidiano pariter faciunt, senes atque iuvenes, foeminae vel pueri, qui parentum moribus imbuti plerunque ad eorum consuetudinem deducuntur. Et similiter quicquid ad manus est, per idipsum inaniter iurant, per domum, ignem, lumen, panem, vinum, poculum, salem, resque alias, vel pudendas, prout regionis est abusio in sermocinando, sic, ut nullum videatur sibi facere verbum affirmative, nisi illud iureiurando corroboretur. Regionis autem est abusus multus, cum apud alios, per pedem Dei, et impudenter per ungues eius iuratur. Tum alibi pius populus, si oportuisset, solitus olim fuerat deierare per cultum Dei. Nunc vero, nescio quo daemone malo perversitatis autore, non pudet vulgo iurare obscoene per culum Dei. Ita fit saepe cum in templis per tale quid erroris legitur paraclytus blue penultuma brevi, id est, infamis, loco paracletus, qui Latine advocatus et consolator vocitatur. Quam sane vitiosam ac corruptam consuetudinem si episcopi illorum locorum pura atque incorrupta consuetudine prisca emendendam curarent, non equidem alienum foret eorum officio et dignitate. Sed ne plura.”
spacer 6. “Satis,” Matthaeus inquit, “de primis variisque modis iurandi, et abunde doctuisti. Sed iam ad rem aggredientes ad prima revertamus. Dixisiti initium deierandi a Deo esse factum, teste propheta David, qui ait, Iuravit dominus. Hoc Christus apud Matthaeum evangelistam capite blue maxime omnium vetat, ubi ita praecipit discipulis, At ego dico vobis, ne iuretis omnino. Ex quo Hieronymus, blue interpretans eum Hieremiae locum, cap. 4 quem tu modo citati, ita scribit, Et quomodo evangelium iurare nos prohibet? Item in commentariis suo in Matthaeum eo ipso capite 5, Evangelica autem, inquit, veritas non recipit iusiurandum. Quae, malum, est ista discrepantia, cum Christus apud Ioannem, capite 10, aiat, blue Ego et pater unum sumus ac Deus pater et iuret et de iureiurando dando mandet, velut est Exodo capite 22, blue Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc videris, iusiurandum erit in mdeoi quod noon extenderit manum ad rem proximi sui, suscipietque dominus iusiurandum, et ille reddere non cogetur. Ergo filius Christus sancient quicquam de iureiurando contra quam Deus pater constituerit? Hic ego, quomodo convenientia ulla esse possit, haud scio: a te proinde desidero huius tantae distantiae causam et rationem, quae mihi maior esse videtur quam ut queat a me sensu cogitationeve comprehendi.”
spacer 7. Tum Theseus, “Vocas porro,” inquit, ”in disceptationem pe perdifficilem et obscuram, sitne vetitum necne a Christo iurari. Quare, si opus fuerit, mihi, spero, dabis patronos aut advocatos causae duos, quos praeter caeteros opto, Ambrosium et Augustinum, theologorum nostrorum facile principes.” “Iam video te,” ille inquit, “cum copiis tum ducibus instructum, armatum, paratum acriter ad manus venturum. Age quamprimum, putatoque signum iamiam aeditum esse.”“Meo,” ait Theseus, ”Marte, ut dicitur, faciam, post opera utar advocatorum. Itque cum Christus dixisset, at ego dico vobis ne iuretis omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia subsellium est pedum illius, neque per Hierosolyma, quoniam civitas est magni regis, neque per caput tuum iurabis, propterea quod non potes unum pilum album aut nigrum facere, sed erit sermo vester, est est, non non, per hoc monuisse fertur discipulos ut si quid affirmarent, si quid negarent, sermo eorum semper esset verus et purus, nihilque ex ore exiret quod dissentiret ab animo, ac ad istud indicandum red satis esse duas voces, est, non, vel non et etiam, ut prorsum necesse minime foret deierare, cum inde saepius nasci consuesceret periurium, quo nihil omnium scelerum est perniciosius, tetriusque, atque magis nefarium, quod omni tempore fit maleficii alicuius maioris initium. Ac ita Christus non vult te iurare, sicut divus Ambrosius sentit, blue ut ne peieres, quoniam si inter nos mente simus syncera, fide et amore, haud dubie nullus iusiurando locus relinquetur, et qui non iurat, is peierare non potest. Verum servator non utique iusiurandum prohibet, quando, attestante divo Augustino, epist. 9 ad Hilarium, iurare verum non est peccatum. At dixit, Ne iuretis omnino, porro quod ad haec iungitur, “ex malo proficiscitur.“ Hoc addidisse Christum Ambrosius autumat quod non solum loqueretur cum suis discipulis, verumetiam cum turba, cuius fides cito infirmaretur. Quid autem mali illud, quaeve turbae infirmitas sit, luculenter , lib. I De Sermone Domini in Monte demonstrat. blue Ita ergo, inquit, intelligitur praecepisse dominus, ne iuretis, ut ne quisquam sicut bonum appetat iusiurandum et consuetudine iurandi, ad periurium delabatur. Quapropter qui scit non in bonis, sed in necessariis iusiurand¨¨ hbend¨¨, refrenat se quantum potest, ut non utatur eo nisi necessitate coactus, cum videat pigros esse homines ad credendum id quod eis utile est credere, nisi iureiurando illud firmetur. Ad hoc pernitet, sit sermo vester est est, nn non. Hoc bonum est et appetendum, Quod autem amplius est, a malo est: id est, si iurare cogeris, scias illudvenire de necessitate infirmitatis eorum quibus aliquid persuadere studes. Quae infirmatis, noc est, non credere, malum est, unde nos quotidie liberari deprecamur cum dicimus libera nos a malo, Itaque non dixit, Quod autem amplus est malum est, sex a malo est illius, cuius infirmitate iurare cogeris. tu vero non male facis qui bene uteris iureiurando. Quid si non bonum, tamen ad persuadendum est valde necessarium. Haec ille.
spacer 8.Atqui nec Hieronymus dissimile sentit, qui in suis in Mathaeum commentariis ita re cum Augustino cohaerens admonet, blue Denique considera quod hic servator non per Deum iurare prohibuerit, sed per coelum et terram et Hierosolyma, pet per caput tuum &c. Nanque Moses, Deuteronomio, cap. 6, istud instituit, Dominum Deum tuum timebis et illi soli servies, ac per nomen illius iurabis Plane iam habes, ni fallor, tuae multiplicis quaestionis convenientiam.” Tum Matthaeus, “Optime,” ait, “ut nihil possit supra. Sed iniectus est mihi scrupulus et dubitatio (ita semper aliud ex alio occurrit) cur non liceret per coelum et terram adiurare.” “Hanc tibi,” Theseus inquit, ”haesitationem radicitus excutiam. Non licet omnino. Sed forte dices quare? Christus quia prohibiuit ita iurari, sicut modo audisti.” Tum ille, “Quamobrem illud vetuit?” “Non sine causa,” Theseus ait. “Etenim Iudaei non putabant se debere reddere domino iusiurandum per talia inferiora datum, quod Augustinus libro eodem De Sermone Domini in Monte scienter testatur. blue Quocirca Christus ipse apud Matthaeum capite quinto haud obscure ex Levitico eos hoc admonet, blue ut ne errent: Non peierabis, sed persolves domino ea quae iuraveris. Quin et idipsum Paulus intellexit, blue scilicet iusiurandum Deo deberi, epistola priore ad Corinthos, cum dixit, Quotidie morior propter vestram gloriationem. Et illud, ut Deo se debere demonstrat, addit, Qua habeo in Christo Iesu domino nostro.” Matthaeo istud iurisurandi genus nonihil admirationis fecit, qui subito respondit, “Nego, inquam, apostolum deierasse sic fando.”
spacer 9. Hic Theseus inquit, “Quod negas et tergiversaris, hoc acris est disputators, sed vero minime adhaerescis, quippe ille etiam sic ad Galatas iuratus est: blue Ecce coram Deo non mentior, quod ego ante in iurandi modis posuit. Verum si mihi certe veridico super re tam parva fidem non tribuis, Augustini tesimonio iudicioque stes licebit. blue Is nempe ita locum Pauli ad Galatas interpretatur: Ecce coram Deo non mentior. Apostolus iurat utique. Et quid sanctius hoc iureiurando? Sed non est contra praeceptum iusiurandum, quod a malo est, non iurantis, sed non credentis, qui sibi iusiurandum datum iri volens alterum iurare cogit. Nam hinc intelligitur ita dominum prohibuisse a iurando ut quantum in ipso est quisque non iuret. Apostolus sane noverat praeceptum domini et deieravit tamen. Non ideo audiendi sunt qui hoc iusiurandum esse non putant. Quid enim dicent de illo Quotidie morior propter gloriam vestram, quam habeo in Christo domino nostro? Quantum ergo in ipso est non iurat apostulus. Non enim appetit iusiurandum cupiditate aut delectatione iurandi amplius quam est est, non non, et eo a malo est, sed infirmitatis aut indcredulitatis eorum quo non aliter moventur ad fidem habendam. ”
spacer 10. Hic Matthaeus: “Cur non dixit Christus malum est? Nam videtur ille haudquaquam recte facere qui alterius causa iurat quod Christus vetuit.”“Rem mihi actam, sicut dicitur,” Theseus inquit, “videris agere. “Antea enim, authore Augustino, probatum est licere necessario iurare non falsum, sed verum, quod facere neque peccatum, uti superius est dictum, nec malum existimatur, nisi quod nascatur ex infirmitate naturae, quam Christus malum appellat. Cuiusmodi est illud testimonium, quod datur in causam paricidii, quia quanquam a parricidio, quod malum est, proficiscitur, haud tamen malum dicitur, cum in re dubia liceat iureiurando uti, nec proibitum sit illud in tali causa requirere, teste Augustino epistola 154 ad Publicolam, blue qui ait, Quamvis dictum sit “ne iuretis,” nunquam tamen in scripturis sanctis legi meminerim, ne ab alio iusiurandum accipiamus. Haec ille. Istud ipsum paulo ante ego ocuilis tuis proposuit factum esse a Iacob, qui iusiurandum a jfilio Ioseph depoposcerat.” “Perapposite quidem certe omnia explicasti,” Matthaeus inquit. “Verum adhuc restat res non praetereunda omnino, cur Moses aut David Deum iurantem fecerit, id quod tu a principio nostri sermonis tetigisti, cum vix mihi persuadere queam ut credam Deum velle deierare, quod ei qui omnia potest, quasi quis non credendum suspicetur.”
spacer 11. “Πρόβλημα porro permagnum est,” ait Theseus, “ponere quaestionem de Dei dictis factisve. Quare, cum mihi ad talia enodanda non suppetat ingenium, malim Ambrosium doctorem longe scientissimum, instictu divino saepe multa tractantem, quam me audias. Is nanque in extremo primo libro quems scripsit De Cain et Abel, blue hoc pacto de re ipsa disserit. Neque enim ideo Deus iurat quod fide credentis indigeat aut testimoniis destitutus suffragium sacramenti requirat, sicunt homines, qui fidem nobis asciscimus sacramento, et ideo iuramus, ut nos alii credant vera dixisse. Deus autem cum loquitur fidelis est, cuius sermo sacramentum est. Non enim propter sacramentum fidelis omnipotens Deus, sed propter Deum etiam fidele sacramentum est. Qua ratione igitur Moses iurantem Deum inducit? Quia non usu quodam mortalium claudimur, velut cochleae, quae nisi intra testae operculum sint spirare non possunt, nec aere liberum capere aut sustinere: sic nos nisi intra quaedam humanae consuetudinis latibula terrena versemur, et per talia exempla non capimus perfectam Dei potentiae cognitionem. Unde quia illud verius solemus credere quod iureiurando firmatur, ne nostra claudicet fides, iurare describitur Deus. Hactenus Ambrosius.” “Quae mihi non mediocriter dubia erat, plana hercule ea fecisti,“ Matthaeus inquit. “Sed ipse definitionis argumenti propositi valde cupidus, eodem reverti, quaeso te, ne pigrere. Postquam enim demonstrasti licitum esse iurare, si ita facere necesse habeas, tandem aliquando edoce quo nobis adiurandi modo et quatenus utendum sit.”
spacer 12. Hic ille: “Pergam,” ait. “Iam satis liquet per Deum esse iurandum, quoniam quanto per quod adiuratur est sanctius, tanto iusiurandum firmius habetur, cum nempe nil aliud sit iurare nisi eius divinam confiteri potentiam, quem fidei tuae praesidem vindicemque testere. Quocirca per res inferiores iurare, Christus penitus, si recorderis quae supra conclusimus, prohibuit. Vide igitur, priusquam iure te iurando obliges, si recte velis iurare, uti nihil sit tibi sanctius et antiquius quam ut certum scias quod es adiuraturus, partim quia iurare tam scientiae indicium est et specimen, quam conscientiae testimonium, partim vero, quo tuum iusiurandum dignum sit Deo quem iurando interponis. Proinde vulgus saepe contemptu religionis ad iurandum paratissimum longe secus faxit quam debet, quia inscienter ac nihil praemeditatum iurat. Rerum quoque venalium illi venditores, qui suis semper commodis inserviunt, temere iurant egregieque peierant. Atque ut ii in magna culpa sunt, quod animo fallendi adiurent, ita illi qui non animadvertunt quid veri quidve falsi stolide iurent, simul peccant. Nam mentiuntur et omne mendacium, ut divus ait Augustinus, blue peccatum est.”“Quid tum?” Matthaeus inquit. “De peccato turba ipsa viderit, cui ego magis iniuratae quam iuratae credendum censeo, cum eius testimonio nihil fidei tribui conveniat. De his satis. Verum quid sentis, si per Iovem iuratus fuerim?” “Peccasti,” sine cunctatione dicit Theseus, ut apud Augustinum in epistola eadem ad Publicolam est, blue ubi sic scribit: Qui per deos falsos iurat peccat. Si vero servaverit quod iuraverat, non reprehendetur. Sed si eo pacto iuravit et fidem violavit bis peccasse dicitur, quia iuravit per quos deos non debuit, et contra datam fidem fecit.”
spacer
13. Tum Matthaeus: “Meum ergo per Iovem iusiurandum mihi relinquendum est, cum sine crimine dari nequiverit.” “Tibi prorsus,” Theseus inquit, “at non item alteri, cui illud dedisti, qui si tua usus fuerit fide ad rem iustam, et gaudebat pacto tecum facto, et tuae culpae, quod per vanum daemonem perperam iurasti minime particeps erit. Ex quo colligimus minus scilicet esse malum per deum falsum vere iurare quam per Deum verum fallaciter. ” “Utrumque tamen,” Matthaeus ait, “malum est.“ “Haud dubie,” ille inquit. “Nam hoc per istiusmodi Dei mandatum, non assumes nomen domini Dei tui in vanum, fieri non licet. Illud vero vetat praeceptum aliud divinum, Non habebis deos alienos coram me. Quapropter id nefas summe fugiendum curavit Iosue, qui capite 23 blue suos commonefecerat ut posteaquem pervenissent ad externas gentes, ne per nomen deorum earum red adiurarent.” “Sit,” ait Matthaeus, “huius iam loci finis. Enimvero nihil mihi longius est quam ut disputando illuc perveniamus ubi liceat, ad summam, ne agamus de singulis, in fundamento nostrae quaestionis iacto consistere. Itaque de te discitabor an iurisiurandi fides servanda sit semper necne.” “In his quae a me quaeris,” tum Thesus dicit, “Ciceronis distinctio facilis et expedita forte tibi satisfaciet, qui libro Officiorum III sic discernit: blue Quod enim ita iuratum est ut mens deierantis conciperet fieri oportere, id observandum est. Quod aliter, id si non fecerit, nullum periurium est. Non enim falsum iurare peierare est, sed quod ex animi tui sententia iuraveris, sicut verbis conciptur, more nostro, id non facere pereiurium est. Scite enim Euripides, blue

Iuravi lingua, mentem iniuratam gero.

spacer 14. “O sententiam praeclaram ac maiorem in modum poetico furore dignam!“ Matthaeus inquit. “Ecquid enim mutis animalibus magis conveniens dici potest quam ut hominum verba in re gravi nihil omnino ponderis habeant, sed illud tantummmodo detur menti quae suis motibus continuis errabunda maxime est?” “Apage sis nunc,” Theseus ait. “Proposui tibi poeticum hoc somnium et dixi, ‘Forte tibi satisfaciet.’ Nunc, cognito tuo sensu, de re, si Deo placet, ipse disputabo. Rationi, aequitati, honestati consentaneum neutiquam est, ut aliud prudens, sciens dieres, aliud vero sentias, cogites, facturusque sis, perinde quasi arctius atque solebat somnus animum tuum complexus fuerit cum iurasti. Vix profecto, uti verum dicam, apud Sauromatas blue tale quid effutiendum esset, ut falsum iurare non sit peierare, ac non servandum nisi quod ex animi sententia iuraveris, quod proprium est fallacis hominis et alterum decipientis, veluti in Euripidis carmine patet. Quapropter in hoc non stabimus, neque tenebimus huiusmodi priscorum instiutum, quod si repudiandum non foret, plane sequeretur ut per illud periurissimus quisque multa excusando latebra nullo negocio quaereret suo periurio, quid Christus factum noluit, qui iussit nos sine fraude loqui. Sic enim potuisset apostolus Petrus suum dissolvere periurium, qui, sicut in evangelio est, iureierando negarat esse se Christi discipulum, quod contra voluntatem, subito timore victus, fecerat. Nanque ilico doluit hoc in se admisisse delectum. Potuisset eadem quoque ratione Herodes iusiurandum suum nefandum excusare, seque eo liberatum esse praedicare quod magis ebrius quam sobrius incaute adiurasset, qui ut audivit peti caput Ioannis Baptistae, prophetae ex omni memoria aetatum innocentissimi sanctissimique, tristitia et dolore vehementer affectus est. Quamquam potius ita dissimulavit voluptatem quam ex tanto facinore crudeliter conficiendo percepturus erat.
spacer 15. “Caeterum ad tuam quaestionem de iurisiurandi fide servanda explicandam iam properemus. Quod iuratus promisisisti, sanctissime observare debes, et ex argumento supra posito id valde perspicuum est. Si enim per Iovem iures, recole ipse tecum, quaeso, quod ante disputatum est, tu peccas. Si vero facias quod promittis, non es reprehendendus. Ex qua re fit ut te oporteat praestare quod receperis ac promiseris. Si ergo per Iovem iuratus fidem servare non prohiberis, eo magis promisso quod alicui per Deum verum feceris, quasi voto quodam teneri te putato, quemadmodum est apud Matthaeo ex Levitico: blue Non peierabis, sed persolves domino ea quae iuraveris. Sed ad ius eatur iam bellcum, quo iubetur, ut Cicero eodem libro Officiorum III docet, blue est fides iurisiurandi saepe hosti servanda, et id quidem cum res geritur cum iusto et legitimo hoste. Legitimus autem hostis habetur cui bellum iustis de causis modoque legitimo indicitur, movetur, fitque. Quare legere licet apud Livium blue M. Attilium Regulum consulem Romanum captum in Aphricae, et iuratum missum ad senatum, et quia captivi Poeni redditi non fuissent, maluisse redire Carthaginem, ubi supplico mactatus est, quam iusuirandi fidem fragere, ac captivos aliquot Romanos itidem iuratos post Cannensem pugnam eiusdem rei causa ad senatum missos, et re non impetrata, ad Annibalem revertisse, Pacta vero promissaque, ut plurimum iureiurando obstricta, firmata, roborata stant, servandaque maxime sunt, quae nec vi nec dolo malo facta sint, nec quae quis coactus metu fecerit. Ex quo lex est, acta omnia dolo, vi, seu metu irrita sunto, ut in iure civili extat, libro Codicis secundo blue de pactis ac de his quae vi metusve causa. Sun porro alia promissa quae tam est sapientissimorum initio non facere quam stultissimorum ac calamitosissmorum postremo servare, et in iis illud in primis, per quod Iepthe Galladites princeps blue devoverat Deo se immolaturum eum qui primus intra limen eius domus ipsi obviam fieret.
spacer 16. “Sed qius diceret, istud votum est, non iusiurandum, quod tractatur a nobis. Imo idem fere censeri potest, quando ut in iureiurando fidei datae ratio verbo inest, ita eadem in voto consensu animi tenus subest. Ac sic voti per quod Deo aliquid promittitur sponsione, teste Cicerone libro De Legibus II, blue pariter obligamur ipsi Deo atque iurisiurandi affirmatione tenemur. Ex quo qui fidem in alterutro violat, impius iudicatur et rite periurus. Ergo progrediamur licet. Is itaque cum post huiuscemodi factum votum, devictis filiis Ammon, domum victoriam laetus reportaret, omnium prima filia quam unicam habebat parenti coongratulandi studio obviam prodiit. Qua visa, Deus immortalis, qui horror repente Iepthe ipsum perfudit! Quale miser pater ex voto impendere fatum natae significavit! Puella tamen virili praedita animo non curavit a patre vita deprecandam, sed solum sibi duorum mensium spatium dandum ad deflendam cum suis aequalibus puellis viriginitatem per crudelem mortem intempestive amittendam. Quibus consum diebus, virgo protinus immolatur, sicut scriptum est libro Iudicum capite 11. Ac plus pietatis gravitatisque in filia fuit quam in parente: is enim contra atque paterna charitas posceret primum natam <devovit>, secundum quam nihil ei in vita gratius ac iuciundius erat, morti nullo eius merito addixit, deinde novum et impium sacrificationis morem induxit, illa vero religiois causa constanter supplicium pertulit.”
spacer 17. Tum Matthaeus: “Mihi profecto non probatur quod de voto Iepthe sentis. Nam haud stulte illud ab eo nuncupatum reor, utpote cui eam mentem sanctus dedisset spiritus, quo ille ante perfusus fuerat, atque ita divino numine auctus et vovit, et gloriosam victoram consecutus est, ut in eodem libri loco est quem modo citasti.” “Facinus similiter inscitiae plenum ac immanitatis inauditiae” Theseus inquit, “Deo tu assignas? Bona tua venia dixerim hallucinaris. Deus enim a principio humanas hostias in sacrificiis abhorruerat, quippe qui cum omne animal quod primo nasceretur sibi sacrum mactatumque voluisset, solum hominem exceperat, ac pretio redimendum statuerat, sicuti in Exodo capite 13 scribitur. blue Atque ita Iepthe peccavit. Peccavit autem quoniam promiserat voveratque Deo id quod Deus ipse sibi solvi minime iubet. Tale igitur promissum potius non faciendum quam tam detestabile scelus addmitendum fuit, cum praesertim non servandorum nonnunquam aut semper promissorum exempla haud parum multa habeamus ab eo ipso Deo, qui vel suam aliquando ad clementiam mitigat sententiam. Nanque cum Isaac tanquam victima ad sacrificium praeberetur, ad punctum temporis pro eo arietem qui immolaretur divinitus praesto esse Deus voluit. Item populum Israelitem propter infidelitatem eius primo plectendum, deinde a Mose rogatus conservandum statuit. Illud in Geneseos libro, capite 22, est hoc vero in Numeris, capite 14.”
spacer 18. Hic Matthaeus: “Equidem, Theseu,” inquit, “ultro citroque muiltis verbis habitis pene nobis consumtus est iste dies, idcirco accelerandum est, ut ne tempore exclusi sermonem inchoatam relinquere cogamur. Totam, si meministi, disputationem nostram in duas divisimus partes, in iurisiurandi scilicet religionem et periurii impietatem fraudemque. Primam tu peritus oppido definiendi magister partem copiose admodum ac sententiose disputasti. Altera restat, cui enucleandae, quaeso, demus, si placet, reliquum diei tempus, ut quod ab initio excutiendum suscepimus planum tandem faciamus, et quia frangere fidem perfidiosum et nefarium est, id quod audacter ac impudenter faciunt periuri, perfidi, malitiosi, et improbi homines. ideo in hos scire cupio cui datum sit imperium animadvertendi, et quod genus poenae constitutum olim a lege.”
spacer 19. Tum ille: “Morem tibi geram postquam mihi summo cum studio instas et urges. Solus periurii vindex est Deus, nec lex aliter definit, ut libro Codicis quarto blue scriptum est. Iurisiurandi contempta religio satis ultorem habet. Poena vero lege secunda ibidem ponitur non alia, nisi qua Deus ipse constituerit.” “Quamobrem,” Matthaeus inquit, ”lex ipsa humana, quae iubet quaecunque facienda sunt et prohibet contraria, quod eius erat proprium, maleficium vindicandum non curavit?” “Censeo illud consulto esse factum,” Theseus ait, “propter sceleris immanitatem. Nanque quemadmodum veteres voluerunt summam inesse religionem in iureiurando, quod fidem omni vinculo arctius stringeret, ita istud violare in loco turpitudinis posuere semper, sic, ut mallent amittere vitam quam fidem eo pacto datam fallere, quod M. Attilium Regulum Romanum consulem compluresque alios meminimus animo magno fortiter fecisse. Cum utaque visum sit tam scelestum esse facinus contemnere iusiurandum, idcirco legislatores poenam tanto crimine dignam ab se constitui posse deserantes causam detulerunt ad Deum, quod ille iuste, sed acerbe puniat, quo metus ad omnes, poena ad paucos perveniat. Ipse autem periuria hominum ignominiis, damnis, exiliis, verberibus, et morte mulctat, ac denique eos maleficos periuros suppliciis afficit aeternis. Sed has periurii poenas paulo post in duas, divinam et humanam, divisas commodius tractabimus.”
spacer 20. “Hoc nimirum est,” ait Matthaeus, quamobrem permulti minus peierare vereantur. Nam ubi poena praesens non est, ibi quoque nullus ferme peccandi respectus habetur. Quapropter apud nostros etiam Italos tritum sermone proverbium circunfertur, Si non alia esset poena, nisi peccatum. Hoc illi in ore est qui ulciscendi studio ardet, quasi dicat se formidine poenae manum abstinere. Ita nempe perspicuum est, hominum vulgus ut plurimum poenae magis quam peccati metuens esse. Atque certe quidem sic est: quotus enim quisque reperiretur qui impunitatem habiturus furtum non faceret?” “Quorsum,” Theseus inquit, “isthaec? Videris mihi omnino suspicari aut nullam periurio poena deberi aut Deum non repente vindicando connivere in hominum red delictis. Num istuc opinare?” Tum ille, “Quid in mea sit opinione, non tam scio quam illud certo propemodum scio, poenam quae scelus et flagitium vel nunquam vel tarde sequatur, pro nihilo quasi haberi.” “Dic mihi, Matthaee,” ait Theseus, “vidistine unquam periuria multa non suove tempore punita?” “Haud vidi,” respondet Matthaeus, ”sed partim audivi, partim legi contigisse interdum hoc sive illud. Legi autem in primo Regum libro, blue quemadmodum Dvid a Saul rege sibi timens in solitudinem discesserit eodemque loci egens petiverit commeatum a Nabal viro divite, et ille negaverit illiberaliter iuvare amicum opibus suis, atque ea re David commotus iuraverit se hominem ingratum, rusticanum et agrestem primo quoque die interfecturum. Qui cum pergeret ire ad destinatum facinus obeundum, ecce tibi, obviam ei confestim fuit Abigail uxor ipsius Nabal, mulier tam formosissima quam prudentissima. Haec enim cum rescivisset virum de David male esse meritum, copiam cibariorum secum ferens ilil ad pedes iacuit, summisseque supplicavit ut sibi, viro, familiaeque parceret. David precibus optimae foeminae placatus, ob occisione faciunda animum revocavit. Hic inquiet aliquis, ‘Ergo periurus fuit David, qui quod iureiurando se facturum dixisset non perfecerit, qui tamen poenam nullam suo dignam peccato suscepit.’”
spacer 22. “Assentior prorsum,” Theseus ait, “sed Deus, in cuius est manu, ut antea dictum est, maleficia eiusmodi puniri, liberavit hominem a culpa ut ne secus aliquid commiteret ac divinum iuberet praeceptum, non occidas. Quod summum utique beneficium David recte novit, Deoque acceptum retulit, qui ita Abigail affatus est, blue Laudatus sit dominus Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Laudatum eloquium tuum, ac tu laudanda semper, quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulsciscerer me manu mea. Alioqui vivit dominus Deus Israel. Atqui tibi plurimum gratulor ingenii tui perspicacitatem, idque gaudeo quod tu illud David iusiurandum admodum abstrusum ex capite 25 eiusdem Regum libri eruisti, quod tale est. Cum enim in iis locis desertis pecuaria Nabal praesidio David valde munita essent, et ille in eum ipsum ingratus redidisset malum pro pro , tum Dvid ulciscendi cupidus iuravit, Haec faciat Deus inimicis David, et haec addat, si reliquero de omnibus quae ad ipsum pertinent usque mane. Is modus per execrationem iurandi est, ut quid, verba gratia, dicat ne vivam, si obliviscar iniuriarum. De quo mox plura. Sed vulgaris loquendi usus ius hoc iurandum infirmat et tollit, ut unus scilicet iuret et alter quod iuratum sit complere debeat, id quod inquum est et fieret hic, si inimici David versarentur in periculo propter periurium ipsius David. Quem igitur de tertiis personis tanquam de se locutum oportebat dicere, Haec faciat Deus mihi si reliquero &c. Atque ita locus exponendus videtur.”
spacer 23. “Bene est,” inquit Mattaeus, ego meas agam partes. Audivi vero de concionatoribus saepenumero nostris Deum consuescere pro sua clementia, benignitate, gratia, multum differre poenam et castigationem facinorosorum, quo eis interea spatium detur ad poenitendum, quanquam quota talium homum pars hoc faxit? Ac illud constare ex oraculo Ezechielis prophetae, quod est capite 33, blue Nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a vita sua et vivat.” “Ain’,” Theseus inquit, “supplicium a Deo multum differri quod sumi debet de viris maleficis? Imo nimis cito malum venit ad quem venit, quia tardatae poenae laetitia cum summis doloribus compensatur ab ipso Deo. Et hoc manifestum est: nam Deus simulac Adam de peccato vehementer obiurgarat et acerbe castigarat, longo post temporis intervallo non passurus hominum malitiam, quae paulatim irrepsisset, diutius in terris dominari, totum humanum genus, ut est in Genesi praeter Noe et familiam eius delevit, deinde expectans in aliud tempus Iudaeos, qui peccando nullum fere diem impietate ac periuriis vacuum praeteriri sinerent, acriter puniendos statuit.
spacer 24. “Atqui ne altius repetatur, initium animadversionis et castigationis divinae, Sedechia rege Iudae factum, commemorabo. Is etenim, veluti Iosephus libro Antiquitatum decimo blue aperte tradit, post captum Ioachim neptem eius ex fratre et Babylonem ductum, sufficitur a Babylonio prinicipe Nabuchodonosor rex verbo, at re custos tantum provinciae, quippe qui in verba Babylonii regis deieravit se conservaturum ei provinciam ipsam, ac nunquam cum Aegyptiis contracturum amicitiam. Verum post annos aloquot, imperium istiusmodi precarium abhorrens, se cum Aegyptio rege foedere coniuxit. Qua re cognita, Babylonius arma repente sumit, ad iniuriamque mature ulciscendam contendit, cum Aegyptius sine ulla mora amico venit auxilio, quem Babylonius in itinere consecutus facile profligavit, ac totus mox in Sedechiam delendum incubuit. Interim erat Hieremias propheta, qui maxime omnium admoneret Sedechiam hortareturque ad deditionem faciendam, ac affirmaret futurum ut eo demum pacto et sibi et patriae consuleret. Sed ille mortis instar putans ad eum quem paulo ante offendisset manus tendere, eo minus diligenter quam par erat animum ad consilium divinum attendit. Qui demum cum ab hoste undique acriter premeretur, se fugae turpiter mandavit, in qua una cum filiis comprehensus ad Nabuchodonosor ducitur, quem rex ita affatus dicitur: “Te hominem multo ingratissimum atque periurissiimum magnus Deus tuus voluit sub meum cadere imperium.” Ac his dictis iussit primo eius filios coram occidi, secundo deinde loco misero regi oculos fodi, qui sic Babylonem ductus est, sicut Hieremias futurum praedixerat, et eam iam caecus non vidit, velut Ezechiel vaticinatus fuerat. Quae sane vaticinatio verbis discrepans, sententiis congruens, causa fuit quominus Sedechias aiudierit prophetas etsi vera praedicentes. At Hierosolymorum urbs simul est hostiliter vastata. Hinc scias licet aeque Deo semper summe cordi esse constantiam promissi, atque praecipue displicere neglectam iuriusiurandi religionem, qui Sedechiae facinus acerbissime punitum voluit, sicut Ezechiel fore nuntiaverat, blue capite 17, qui ita minitatus est: Qui dissolvit pactum nunquid effugiet? Hunc locum divus Hieronymus interpretans rei mysterium aperit: Ex quo inquit discimus etiam inter hostes servandam fidem et non considerandum cui, sed per quem iuraveris. Multo enim fidelior inventus est ille qui propter nomen Dei tibi credidit et deceptum est, quam tu, qui per occasionem divinae maiestatis hosti tuo, imo iam amico es molitus insidias.
spacer 25. “Intellexin’ iam Deum neque tarde ulcisci, neque inultum periurium aliquod relingere? Quocirca illud neutiquam est spernendum salutis documentum, per apostolum ad Hebraeos blue communiter omnibus datum: Horrendum est incidere in manus Dei viventis, siquidem solus ille est periurii ultor. Retine memoria hoc, quod ante ostendimus. Conquassas caput, veluti tergiversans? Non terrent te, uti video, exempla dexterae Dei ultricis antiqua, ergo hisce supersedeamus, ac ad nova veniamus, quoniam gravioria omnino sunt ea quae videmus quam quae audimus. Quot equidem memoria nostra homines summi, medii, infimi, turpi periurio inquinati, male a Deo affecti sunt? Sed ut domus ruentis multo minor editur fragor quam turris, nec tam longe auditur, ita casus privati homins quamquam gravis et miserabilis, non perinde commove mortalium animos atque publici viri fortunarum ruina, quae non perparvam aliquando labem facit. Proinde exempli gratia aliquot principes viros commemorabo qui periurii gravissimas poenas morte dependerunt, ut brevitatis studio reges nonnullos tacitos praeteream quos, te puero, vixisse novimus, qui periurio semper secum perniciem apportante, non intacti, rerum pariter suarum ac principatus naufragium fecerunt. Itaque fortunam primum accipito Caesaris Borgiae, periurii solertis architecti, qui initio cardinalis locuples, deinde ea dignitate abiecta dux Valentinus dominationem sibi in Italia vi et armis comparavit, tum importune cum vicinis amicis quotidie nova foedera icere, eademque icta fidei ratione nulla prorsus habita, frangere. Quod cum ne illi quodem pati possent, qui ei maxime necessarii erant, capitalem hominem plures in dies singulos relinquebant, et ante omnes Ursina factio. Valentinus autem simulationis aeque ut dissimulatiis artificio belle eruditus, exin amice appellando aliquos Ursinos sibi reconciliavit, renovatoque foedere atque iuereiurando sancito duxit secum Senogalliam ad oppidum pervetus in Umbria, ubi Paulum Ursinum, Vitelium, Leporotum et ducem Gravinae, viros cum nobilissios tum fortissimos, perfidiose necavit, exemplo post homines natos teterrimo. At non ita multo post Valentinus odio hominum iusto atque periurio urgente, demum novo pulsus dominatu ad suos Hispanos confugit. Sed eodem neque loci tutus fuit, qui in custodiam continuo datur, quod alias Ferdinandum Hispaniae regem offendisset, eiusque vita offerebatur poenae, cum se ex eo periculo quod supra caput erat, eripuit, in Navarramque contulit, ubi in bello quod inter finitimos gerebatur ad extremum occisus est.
spacer 26. Tale dein fatum fuit Lud0vico Sfortiae duci Mediolanensium viro tam nobilissimo quam spectatissimo, qui in id casu quodam caeco et rerum humanarum volubilitate incidit. Is etenim, duce Ioanne Galeatio ex fratre nepote, adolescente non satis ad gubernandum apto, curam rerum Mediolanensium suscepit, iuratusque fuit se omnia facturum quae maxime ex republicae in remque nepotis foret. Ludovicus ita regnabat, cum nepos dux mortem obiit, tum ille dux fit, quamvis nepos filium superstitem moriens reliquisset. Huic haud longo post tempore Ludovicus XII Gallorum rex bellum fecit, quod affirmaret haereditatem Mediolanensium veterum ducum sibi iure quam optimo venire, et postremo ducem militum proditione captum in Galliam secum duxit. Ita Ludovicus captivus post decem et eo amplius annos, cum in ea miseria vixerat, e vita excessit. Tertium referam hominem in amplissimo dignitatis gradu locatum, qui in Anglia id quoque temporis periurium suum cruenta morte luit. Is fuit Ricardus Glostriae dux, qui Eboraci erat (urbs est Eboracum ad septentrionem, distat a Londino millia passum CLXXX), cum de morte Edouardi fratris Angliae regis factus est certior. Qua re audita, actutum nobilium conventum egit, iussitque singulos conceptis verbis deierare se fideles fore obtemperaturosque Edoardo principi ex fratre nepoti, ad quem regni hereditas pertinebat, et ipse omnium primus isiurandum illud iuravit. Quibus actis rebus, Ricardus celeriter Londinum revertit ac tanquam iniuratus, sicut in Anglica est Historia, blue se regem fecit. Sed non diu est honore gavisus, conflata enim publico concilio conspiratione, bienno post in bello interficitur. Hosce vitae cruciatus ac miserabiles exitus eorum qui peierassent, de quibus ad exemplum terroris nunc memini, cuncti generatim mortale sibi formidandos intelligant, quia, si in viridi ligno, quid in arido fiet? veluti est in allegoria evangelica proverbiali.”blue
spacer 27. “Mihi non constat de ea ipsa allegoria,” Matthaeus ait. Tum ille protinus, “Ego tibi a nostro Polydoro, qui paroemiam hanc in libro suo sacrorum iposuit, mutuatus explanabo. Cum enim Christus male tractaretur a Iydaeis, increpans et de malis patriae futuris admonens mulieres Hierosolymitanas eius vicem dolentes, se ligno fructifero, Iudaeos vero arido comparavit, ut extat apud Lucam capite 23, blue atque dixit, Quia si in humido igno haec faciunt, in arido quid fiet? Hoc est, si Iudaei me instar virentis arboris, bonos inter eos fructus ferentem, nefas non habent supplicio afficere, quid illi velut aridae arbores valdeque inutiles patientur incendii? Ita Christus praedixit fore ut brevi tempore Hierosolyma a Romanis everterentur. Si igitur, ut ad rem veniam, potentes principes castigationem non effugiunt ubi peierarent, ecquid fiet privatis hominis qui falso et animo fallendi iurant? Et haec prima divina periurii poena, quam exitium vocat lex, quae a me tibi statim recitabitur.
spacer 28. “Caeterum alterum paenae genus reperio apud Cicero De Legibus libro II, blue et lex talis est: periurii poena divina exitium, humana dedecus esto. De hoc dedecore, quae est altera periurii poena, hoc loco disserendum est. Sed ut res propositae suo ordine explicentur, consequens est uti principum periurium, quod ante tractum est, maxime omnium exemplorum valeat ad deterrendum eorum milites populosque quo ne in illud temere incurrant, quod utique multo diligentius declinandum curabunt si non ignoraverunt quam laudabile sit stare in fide data, quamque detestabile non stare. Miles itaque quo suo se imperatori militiae sacramento obligaverit, si defecerit repente fit periurus, atque turpi nota maculatus si comprehendatur, ad exitium quod ex poena divina debetur, raptim vocatur; sin vero ex periculo vitae evaserit, secutusque fuerit alium ducem hostem, tum humanam subibit poenam, hoc est dedecus. Nam transfuga dicetur, quo nihil est foedius, quia ei non amplius credetur. Idem continget et cuivis ex populo qui non servaverit fidem suo datam regi, gubernatori, rectorique reipublicae, qui omnibus ignominiis appetitus proditor vocabitur. Vide quantam perniciem afferat mortalibus periurium. Contra miles et civis et populus si erga principem suum faciat, quod boni ac fidelis viri est, iam certum scire potest ire se itinere recto, cum oporteat, ut apostolus ad Romanos ait, blue esse subditos, id est, subiectos alicuius imperio atque in officio manere. Propterea ita ille iubet, Reddite omnibus quod debetis, videlicet cui tributum, tributum, cui vectigal, vectigal, cui timorem, timorem, cui honorem, honorem. Atqui sermo se iam conferat ad alios qui periuriis si forte sint notati, magno paritur sonitu ac afflictu: ex summo demum loco rapiuntur ad imum, ubi ardore flammae conflagrent.”
spacer 29. “Hactenus te tanquam equum currentem stadium, “Matthaeus inquit, “nulla ausus sum quaestiuncula retardare. Sed nunc ex labore sudantem paulisper refrigerabo, veritus ne more tuo digressionem aliquam extra propositum non interponas. Cedo mihi, amabo te, tempestive, ecqui sunt quos ais tam alte detrudi, si peierarint?” Tum Theseus, “Episcopi nostri, ut longum ne faciam, qui talem in civitate locum obtinent ut eam verbo et re hortari ad recte vivendum cesare nunquam debeant, neque pati rem divinam obsolescere, fasque ullo violari pacto. Hos ergo qui in sacras leges iurati sunt, tanta illa poena periurii prorsum sequetur, si quando per eorum incuriam, cupiditatem, superbiam, metum, ac intemperantiam, peius cum religione agatur. Sunt et reliqui sacerdotes periculorum poenae huius, si qua in parte iureiurando teneantur, non expertes, quod ab officio recesserint. At monachos per vota quae faciunt participes etiam fieri in periurio aiunt, deierant enim singuli se caste victuros, nihil prorpium possessuros, ac suis praepositis fore dicto audientes, quod, quia homines sunt et non omnes uno more vivunt, promissum haud facile observatu putatur. Castitas etenim, quae est trium votorum caput, inter otio affluentes non solet valde ultum florescere. Item quibus nil ad usum cultumque vitae deest, ii possidere mihil iure dici nequeunt. Et demum qui seipsos in libertatem vendicant, videntur minime velle aliis obedientes esse, quod faciunt monachi illi qui se in dies eximunt de potestate episcoporum Christi, totius gregis pastorum rectorumque, ut domi suae cum imperio sint. Si igitur sponsio, id est promissio alicuius voti qua monachus obligatur Deo, minus servatur, ille nonne peccat? Nonne simul peierat?
spacer 30. Quid propterea huic fiet? Similiter qui praepositi sunt collegiis discipulorum literis ac bonis artibus vacantium, solent iurare se accuratissime operam daturos ut instiuta collegiorum suorum et decreta fundatorum rite custodiantur. Faciunt idem discipuli, qui in eas sanctas atque doctas societates discendi causa veniunt. Qui is iusiurandum neglexerint (quia quid sib ius, quid fas, quod ratio velit, optime scire debent, cum talia studeant) gravius multo et delinquent et punientur, id quod Christus apud Lucam blue fieri oportere parabola non inconcinna demonstrat. Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non fecit secundum voluntatem eius plagis vapulabit multis: qui vero non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Atque hoc, quoniam quod quisque admiserit non tam ex crimine quam ex persona quae peccarit est ponderandum. Sed maxime omnium in periculo versantur magistratus, hoc est qui in potestate aliqua sunt constituta, ut est consul, praetor, et qui civitatibus et provinciis praesunt, aut qui ius ducunt, id est iudicia exercent, iurisdictionem habent, quos etiam iudices et episcoporum vicarios vocant, quorum omnium fidei iura commisa sunt. Hi ne transversum quidem, ut aiunt, digitum ab officio discedere possunt quin foedi periurii nota et infamia aspergantur, neque ullam peccato consentaneam latebram habent propterea quod, ut primum facti sunt magistratus, ita ferme iurant se videlicet ius sancte dicturos ac iustitiam, leges, consuetudines, mores et instituta quae loco leges sunt servaturos. Si aliqui istorum igitur prece seu pretio, si metu dolove, si gratia vel simultate deducti tantulum de via recta declinaverunt, protinus periuri erunt poenisque obligati, de quibus suptra dictum est satis.”
spacer 31. “Gratius arrideret omnibus bonis,” Matthaeus ait, “si diceres magistratus teneri iisdem poenis quibus ipsi noxios homines coercent ac puniunt. Nanque magistratus dici non potest innocens cuius culpa alter litigatorum causam malam obtineat, alter bona cadat.” “At nescis,”Theseus inquit, “quid poenae nostro iure civili constitutum sit in magistratum iniquum?” Tum ille, “Nescio plane.” “Dicam ego tibi,” Theseus inquit, “prout in libro primo Codicis ipsius iuris scriptum leges, blue si lubet. Primum omnium scito praetores magistratusque alios complures annuos esse, ac neminem hominem fieri praetorem eius civitatis in qua natus sit, ut ne consanguineorum vel amicorum suorum causa a recta conscientia avocetur. Deinde confecta iurisdictione, ei non licere urbe excedere ante quadragesimum duen quo praesto sit ad respondendum querelis de iniuriis, si quae habeantur de ipso. Qui si forte alicuius criminis convictus fuerit, mulctabitur, eaque mulctatio tanto ei dedecori erut ut magistratum deinceps ullum perraro sit assecuturus. Quae periurii poena, sicut declaravimus, humana est haud parva. Atque hoc est quamobrem praetores minus saepe committant, ut postea facti ratione, reddere cogantur. Istud minuendi honoris periculum et inurendae infamiae genus neutiquam Anglicos magistratus tangit, non quod sanctiores aliis sint, sed quia multi eorum praesertim maiores iudices, perpetui sunt et gestae potestatis rationem nullam reddunt, iure patrio ita permittente. Nam Angli suum ius municipale habent et retinent, cum aliae nostri Christiani orbis nationes civile usurpent.”
spacer 32. “Tanto peius ergo,” inquit Matthaeus, “res se habet publica quando qui tractant iura populorum nunquam ad calculos revocantur. Quippe cum viri cuiusque sapientissimi maximi sit ita vivere ut sibi rationem semper reddendam arbitratur ut sic rectius vivat, eo magis hoc republicae gubernatori tenendum est qui non uni solum alterive civi officium suum praestare debet, sed iuxta universis ac in omne tempus paratus esse ad docendum quomodo de re communi meritus sit. Qui igitur alit er facit, iam dubium non est quin ille minime dignus sit cui aliqua reipublicae cura deferatur, cum ut plurimum leges, sine quibus nulla potest stare diu civitas, ex negligentia rectoris facile conculcentur, dissolvantur, perrumpantur, atque praeterea iudices ipsi, si qui sunt, qui non sint valde boni, nihil poenarum metuentes, illis ad quaestum saepenumero faciendum utantur.”
spacer 33. “Verissime dicis,” Theseus ait. “Nam per magistratus iniquos leges potissimum perfringuntur labefactanturque. Sed quia fando dixi Anglicos magistratus, in primis maiores, esse perpetuos, tu inde suspicari videris eos haud punitum iri si forte peccarint, ac ob id ipsum peius cum rebus publicis agi. Non est ita, uti mox demonstrabo. At neque affirmaverim illos etiam non aberrare aliquando a regula. Etenim sunt praefecti conventuum, id est comitatuum, quos vice comites vocant, quarum officium praecipue est maiorum magistratuum mandata exequi, aliaque curare quae sunt iuri necessaria atque convenientia. Sed eorum nemo nisi iuratus suam obtinet provinciam, et id non plus annum. Cum ergo vicecomes tale quid mandati contra aliquem a iudicibus acceperit, si amici gratia teneatur, si ab so sit pretio corruptus, tribus duntaxat verbis rem peragit: rescribit enim ad ipsos iudices, non est inventus, quamvis in ore atque oculis eius versetur quotidie reus. Unde actio trimestris alterius partis ruit, quoniam tertio quoque mense apud Anglos forum agitur, et id quidem in dies haud permultos. Ac vicecomes ille tam bellum responsum dat iudicibus, non tamen impune: sunt enim severissimae sanctiones Anglicanarum legum quae eiusmodi criminis poenam constituant. Est alia secta iudicum numero duodecim, de quibus ante meminimus, quorum iudicii depravatio interdum facit ut quis malam causam nullo negotio obtineat, alius vero bonam cito amittat, quod duodecimviri, etsi iurati, aut favore amicorum aut pecunia ab officio deducti, rei iudicandae veritatem non animadvertunt, non attendunt. Quod longe secus faciunt quam Gulielmus primus rex Angliae, homo Normannus, constituerat, qui eius iudicii author fuit veluti est in Anglica Historia libro IX. Ita nihil diu apud mortales integrum manet. Hi demum iudices si aliquando, quod raro accidit, in crimine periurii deprehensi ac convicti et damnati iudicio optimorum virorum fuerint, magno probro turpique ignominia publice afficiuntur. Nam equis insidentes et coronati mitris chartaceis, in quibus est inscriptum PERIURUS, per totam urbem vel forum circunducuntur. Ac isto denique modo duodecimviratus maiestas suorum tantummodo iudicium periurio nunnunquam comminuitur dedecoraturque. Hinc iam intelligas licet iustitiam dominari etiam in Anglicos iudices.
spacer 34. “Atqui de magistratibus aliquid plus dicam. Vetus est cum salutare tum scitum apostoli Pauli ad Romanos verbum, Quid igitur doces alium teipsum non doces? blue Sane sic magistratus alios vinculis et verberibus coercet cogitque recte vivere, cui eo nimirum turpe est, si ipse non laudabiliter vitam agat, non aequabiiter ius populo dicat, non denique amabiliter rem gerat publicam, qui propterea cum personam iudicis suscipit, amici debet deponere, quo castius iustitiam colat, observet, ac continenter in suo facilius retineat foro, quandoquidem eius illius iustitiae est fundamentum ut ne cui noceatur, communi utilitati serviatur, atque ius unicuique tribuatur, pro tempore, pro statu, pro dignitate cuiusque.”
spacer 35. ”Perorasti egregie, ita me Deus amet,” Matthaeus inquit, ”Sed qui ista eiusmodi fieri possint non equidem video, si iustitia ipsa retineatur et habitet in foro, ubi plena corruptelarum rapinarumque sunt omnia, ubi tot mercenaii testes, qui prius animo peierunt quam lingua adiurent ac quicquam testentur, ut qui ad obsequendum parati, more Graecorum, mutuum, quemadmodum in proverbio est, blue testimonium inter se quoque dent, nullum ad veritatem respectum habentes; tot subdoli et rapaces causidici; tot procuratores alieni engotii vicarii et gerentes, qui tantum lucris inhiantes litigatoribus pro certo polliceantur futurum ut tam bonarum quam malarum causarum victores pariter evadant; tot rabulae dolis instructi; tot maale causae quas qui habent nil eis potius est quam ut donis iudices corrumpere conentur. Hinc illae innumerabiles pecuniae; ex hoc patrimonia lauta et copiosa iudicum, advocatorum, procuratorumque liberi haereditate accipiunt et, quia male parta sunt, saepius conviciis comedunt, ludis dissipant, vitiis aliis dilapidant sic ut haec periurii poenae pars una sit quae ad ipsos filios, qui nihil meruerunt, per hunc modum perveniat. Possem hoc loco permultos tales haeredes, exempli gratia, speciatim commemorare, qui alii alibi quondam fuerint amplissimae pecuniae ex rapinis in foro collectae domini, et postea vitam in egestate vixerunt, minime omnium dignati quibus cum aliter actum foret.”
spacer 36. “Dubitas tu de mansione iustitiae?” Theseus ait. “Non illa enim domesticis se tenet finibus, quippe domina et regina virtutum ubi audit uspiam forum fidei et veritatis dignum se agi, illuc quamprimum advolat, ibique inter bene moratos ac iustos magistratus, iudices aequos probosque, patronos fideles, causidicos diligentes, et procuratores integros praesidet, manet, moratur, eorumque animos regit dirigitque ad certam rationis normam, ut cuiusque officium sanctum sit, nec illud queat ab avaritia violari. E contrario corruptelarum forum non petit, non frequentat, non colit, de quo fides ius fasque sublatum sit a periuris et falsis magistratibus, advocatis atque procuratoribus.
spacer 37. “Aliud ex alio me, sicut vides, aliquando de via flectit, sed iam domum repedemus. Supra demonstratum est ex iure civili duplicem esse periurii poenam, scilicet divinam, quae affert exitium quod Deus dat periuris male de religione meritis, et humanam, quae dedecus. Eiuscemodi poena remansit in iis quos non puduit publice peierare. Sic libro 12 Digestorum blue legimus eum qui per genium principis deierasset pecuniam se soluturum, et postea noluisset solvere, iussu ipsius principis primo fustibus caesum, talique titulo Graece scripto dedecoratum ΠΡΟΠΕΤΩΣ ΜΗ ΟΜΝΥΕ, id est, proterviter ne iures, deinde missum factum fuisse. Idem vel nunc moris est: etenim falsi et periuri testes, et qui publicas scripturas adulterant et testamenta supponunt, quos notarios dicunt, alio alibi probro afficiuntur. Porro aut mitris papyraceis redimiti, per oppida, per fora verberantur, aut stigmatiae seu stigmatici fiunt, vel eis aliqua amputatur particula linguae, ad ignominiam sempiternam, ut quae fallaciter locuta fuerit deinde ne quid explicate fari queat, sive altera inciditur auris ad palum prius aliquandiu clavo affixa.”
spacer 38. “Probe enimverio factum,” Matthaeus ait, ”ac nihil minus probandum foret, si eius infamiae nota aliqua inurereur nonnullis mercatoribus, opificibus, rerum venalium, praesertim iumentorum, venditoribus palam periuris, quo magis attente discerent suo periculo non mentiri.” “Nimis profecto acerbitatis tua castigatio haberet,” inquit Theseus, “si puiblicus vitiorum animadversor esses. Solet omino hoc hominum genus iurare frequenter, sed inconsulte sine ulla fallendi, sicut opinor, animi sententia. Ex quo tantum infamis poenae non utique iis debetur qui temere aliquid effutientes mentiuntur, quanquam vereor ne divinam potius poenam non subeant quae multis eorum exitio est, cum alii saepenumero foris facultatum naufragium, alii domi rei familiaris damnum faciant, alii calamitatem accipiant, alii in morbo sint, alii in maerore perpetuo, ex eo quod Deo, qui piorum et impiorum rationem habet, non lateat, quo quisque animo iuratus fuerit, qui idcirco putare debent suo se merito plecti, prout multos illorum facere credo.“ “Tua, mi Theseu, bona venia dixerim,” ait Matthaeus, “falleris non paulum is credas istos homines arbitrari se in ea incidere mala propter periurium, quippe qui a consuetudine iampridem impetrarunt ut sibi liceret et falsissime mentiri et malitiosissime peierare, ac id quidem impune. Tantum abest ut consuetum peierandi modum perhorrescant ut ne quidem loquendo notent. Proinde cunctos generatim una putato dignos esse poena, cum peierare, veluti tu ab initio nostri sermonis argute acuteque demonstrasi, sit vel fidem iusque iurandum fallere, negligere, relinquere, vel falso et animo fallendi iurare. Ergo oportet eos qui iurant aut servare et liberare fidem aut sine fraude iurare, si periuri esse nolint. Quota mercatorum, artificum, rerumque variarum venditorum pars non peierat emolumenti gratia iurando?”
spacer 39. “Bona fortasse,” Theseus inquit. “Sed, ut concludamus de singulorum peccatis in consuetudine sermocinandi, tu scias velim esse mercatores innumerabiles viros perquam probos, et opifices integros, quorum opera comparanatur arteque efficiuntur multa quae maxime ad usus vitae humanae necessarios expetuntur. Sed utilitas facit ut in foro, in macello, nil medium sit: venditor enim rem suam venalem valde laudat, emptor contra spernit, quo is minoris emat, ille vero pluris vendat. Hinc nascitur utrinque iusiurandum, non fallendi, existimo, quia ita fit ut merces aequo veneat, sed compendii causa. Ac ita mercator negotia sua sine periurio gerere potest, ut artifex sua opera elaborata vendere. Veruntamen istuc facere nolunt complures iumentorum, et praesertim equorum, venditores, homines praeter caeteros versuti et fallaces. Est autem equus animal cum nobile tum vitae humanae valde necessarium, sed propter labores intolerabiles, in quibus se frangere cogitur, raro est corporis vaaletudine integra. Cum igitur isti veteratores equum aliquem morbosum sint vendituri, quamvis antea vitia eius medicamentis occultanda curaverint, non expectant tamen ut ab emptore interrogentur num sanus sit, sed aperte peierant, affirmantes iumentum omni vitio, quid sciant, vacare, atque sic emptorem dolose circumveniunt, quos summo iure non celare emptorem de vitiis equi, item si celaverint, praestare damnum emptori oportet, quia, teste Cicerone libro Officiorum III, blue iure civili sancitum est ut rebus huiusmodi quamplurimis contrahendis vitia dicerentur et reticentiae poenaa simul constituta. Atque ita cautem est ut nequid omnino quod vend tor norit emptor ignoret. At lex admodum aequa si ubique gentium rite observaretur, tam emptori quam venditori bono esset, quod ille non deciperetur et hic non cogeretur pendere periurii tandem aliquando poenas.”
spacer
spacer 40. “Tu vero copiose quidem, sed tamen non explicasti,” Matthaeus inquit, “cunctas quorumdam artificum fraudes, plane mendaciorum ac periuriorum voragines gurgitesque. Videmus enim in mercatu, in emporio, omne propemodum mercium genus corruptum, quod consuetudo nimiam opificibus illis dederit licentiam adulterandi aurum argentum, stanuum et alia metalla, item pannum laneum, lineum, sericum, pondera, mensuras, frumentum, vinum, id quod caupones aliquot fraudulenter faciunt, languidius vel fugiens vinum, quod Cicero vocat, blue id est, in vappam ut iam exhaustum, minusve vetus versum cum suavi aut asperum cum leni commiscentes. At si forte emptor perspexerit rem venalem non esse puram, non esse syncera neque veram, eoque minoris emere conetur, tum pro se quisque venditor suam ad occultandam fraudem multo paratissimus, quos non testatur deos, quae periuria non eructat, affirmando iureiurando nihil esse sua merce incorruptius? Praeterea, quod longe pessimum est, illud impune fit.”
spacer 41. “Credis hoc?” Theseus ait. “Non utique illi credunt qui constitutam poenam tandem aliquando perferunt. Sane apud Platonem, blue dialogo XI De Legumlatione, venditor pariter ac corruptor rerum eiusmodi venalium primum re sua privatur, deinde flagellis caeditur. Iure vero civili, velut libro IV Digestorum et XLVIII patet, blue qui dolo malo vendit, poenam dupli subire cogitur in insulamque relegatur. Sed quid hoc ad divinum periurii poenam? De ea satis ante dictum est.” Tum Matthaeus, “Verum ecquid inquies si (res haud multi sermonis est) aliquod maleficium legibus minime vindicatum quamvis intempestive interponam? Solent enim praefecti annonae frumentum publicum in horreis corruptum miscere cum recenti, et in macello vendere.” “Consuescunt omino,“ Theseus inquit, “praefecti ita facere, propterea quod vetitum non sit. Nam scire licet summam reipublicae utilitatis rationem semper haberi, id quod satis constat, sicut est in Codicis iuris civilis libro X lege, blue Omnia quae in horreis habentur &c.” Ad ea Matthaeus: “Si lex facta sit, nihil est prorsum quod contra dicatur. Tu autem, quia incipit advesperascere, perge ad caetera, ut tempore ne excludamur a disputando.” “Parum restat,” Theseus ait. “Conficiam spero ante solis occasum. De periuris iam nimis multa, nunc autem quid sit iis praemii constitutum audito. Lex est periuris hominibus credere non oportet. Hanc illi legem haudquaquam ignorantes, ne suis verbis fides penitus abrogetur post iusiurandum datum, ut callidi atque vafri, nihil antiquius habent quam ut actutum addant scelus sceleri, qui sibi pestem aliquam sub ea conditione exoptant ut si id quod iurati sunt verum non sit, illa sibi quamprimum accidat. Pro optime maxime Christe, quibus multi opprimerentur malis, si eis protinus eveniret pernicies quam simulate precantur? Quanquam tamen eam ipsam haud effugiunt, modis omnibus casuram suo tempore in caput peccantium.”
spacer 42. “Tum paulisper te,” Matthaeus inquit, “interpellando morabor, atque siscitabor unde mos iste sit ut quis plus fidei faciendae causa stulte sibi malum expetat.” “Auditum niihl habeo vetustius,” Theseus ait, “responso illo quod Rebecca dederat Iacob filio trepidanti eo quod gregie impositurus erat parenti Isaac. Historia in Genesis libro vulgatior est quam ut repetenda sit. Rebecca enim edocta divinitus, sicut capite eiusdem libro 27 legitur, futurum cognovit, quemadmodum Iacob minor natu filius primas tenerat. Quae ideo hortata est eum ut adiret ad patrem rogaretque sibi uti benediceret, quod praerogativae munus Esau, qui ante Iacob natus et in lucem editus fuerat, iure praebendum erat. Quod quia oportebat Iacob personam Esau suscipere et suam ipsius deponere, idcirco respondit matri, ‘Vereor ne pater putet se a me illusum, et ego loco benedictionis non assequar ab eo nisi maledictionem.’ Tum ad ea mater, ‘In me sit,’ ait, ‘ista maledictio.’ Nam scire te velim Isaac caecum fuisse, et Esau omne corpus densis pilis tectum habuisse, contra Iacob laeve, ex qua re parenti facile cognitus est, qui eius lacertum nudum cubito tenus manu prehendisse videtur, sed nihilominus benedixit. Post haec Rebecca, quoniam mysteriis imbuta divinis omnia de voluntate Dei fecerat, nihil maledictionis sensit, quiod a principio Deo decretum fuisset ut Iacob pluris esset quam Esau authoritate, potentia, et nomine. Hinc igitur morem manassse coniecierim ut postea nos non solum iusiurandi roborandi causa, sed etiam testandi affirmandique aliquid eiusmodi iurantium voces usuperaverimus, sicuti supra clare demonstratum est.
spacergreen 43. “At vox alia temeraria ad extremum valde perniciosa fuit Iudaeis, quod continenter periurissimi fuissent, veluti Exodi capite 24 blue cognosci palam licet, ubi ita scriptum est, Mosi quoque dixit dominus, ascende ad me tu et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ix Israel, et adorabitis prucul, solusque Moses accedet, it illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum ergo. Venit ergo Moses et narravit plebi omnia verbo domini atque iudicia, responditque cuctus populus ua voce, ‘omnia verba domini quae locutus est observabimus.’ Atque haec mandata populus iureiurando, quemadmodum Ezechiel in extremo decimosexto capite blue testimonio est, se rite curaturum, acturum, ac effecturum promisit, qui tamen posthac omnis oblitus officii, ac ita periurio inquinatus, vocem ad ultimum de suo exitio infelicem misit. Sed faciamus evangelistam Ioannem luculenter blue rem enarrantem. Dixit Iudaeis Pilatus, ‘Quid igitur faciam Iesu, qui dicitur Christus?’ Dicunt ei omnes, crucifigatur. Videns Pilatus se nihil proficere, sed magis tumultum fieri, accept aqua lavit manus, coram populo dicens, Innocens ego sum a sanguine huius iusti, vos videretis Et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros. Hoc sane Dei oraculum fuisse puta, quia nihil fuit verius. Nanque Iudaei tantum scelus ex ea re in se conceperunt ut primo gens se re tota a Romanis, imperatore Tito Vespasiano, ano circiter post mortem ipsius Christi XLIII, extincta sit, deinde qui ex tanta clade superfuerant nusquam gentium sibi sedem ullam certam et stabilem collocare potuerint, sed miseri atque huc atque illuc commeantes velut profligati, despecti, abiecti etiam nunc habeantur, et demum caeteris mortalibus odio sint probrisque omnibus ac maledicts appetantur. Atque ita Deus in cuique fructum pariter impietatis ac iniquitatis quem meruisset suo tempore retribuit. Aliud oraculum ex ore periuro editum tibi ob oculos ponam ad exemplum.”
spacer 44. “Ain’ oraculum ex ore periuro,” inquit Matthaeus, “fundi? Suntne tales scelesti periuri homines Dei nuntii? Explica, quaeso, quod mihi non quadrat.” “Vacas nimium animo,” Theseus ait, “qui non magni sane momenti rem sermoni praevertis nostro. Tibi tamen non ego, sed Polydorus noster satisfaciet, auguro, qui libro De Prodigiis secundo, quod tu quaeris, non obscure enotat et exponit. blue Dico alium esse prophetam, qui intelligit quod praedicit, alium prophetam falsum qui fallitur quod non intelligat quid denuntiet. Talis fuit propheta Saul rex Iudaeorum, talis Caiaphas, talis Balaam. Haec ille. Ita Iudaei, homines improbi, illam funesam vocem, sicut ante est dictum, miserunt, quae divino afflatu eis repente in buccam venit, quo ipsi suam calamitatem pronuntiarent. Quid tamen illud portenderet non ante perceperunt quam ruina impendisset. Ita Goduinus comes Cantii, homo Anglus periurus, vates effatus est quod non solum ignoraverat, verumetiam ne putarat quidem. Etenim in Anglorum annalibus est blue quemadmodum illi post mortem Canuti tertii regis a cervicibus suis iugum Dacorum servile deiecissent, et Dacis ipsis partim caesis, partim ex insula pulsis, statim post senatus arcessivesset ad regnum obtinendum Alfredum Etheldredi regis filium, qui id temporis cum Eduardo fratre apud Gulielmum Normaniae ducem exulabat, ac Alfredus accepto nuntio de voluntate senatus propere domum revertisset, placuissetque patribus Anglicis ut Alfredo iam in Angliam appulso obviam iret Goduinus ipse comes. Hic autem homo factiosus iuxta atque insidiosus, fallax ambitiosusque, cum pro certo haberet Alfredum virum solertem sibi impedimento fore quominus inter caeteros nobiles authoritate excelleret, statuit eum e medio tollere. Itaque facta bene magna armatorum manu obviam processit, iuvenemque nil tale suspicantem in itinere cum toto fere comitatu interfecit, Londinumque reversus se miris modis senatui de facinore purgavit, simulque coepit hortari ut primo quoque die Eduardus Alfredi frater acceseretur atque rex crearetur. Id enim malebat quod Eduardus vir esset bonus et simplicis veritatis amicus, minimeque sagax, quem ducebat talem fore principem qui cum nullo negotio in gratia esse posset. Haud ita multo post Edouardus in patriam revocatur, qui omnibus optato venit, rexque factus est. Post haec ita usu venit ut rex aliquando pranderet, et iuxta eum Goduinus comes accumberet, cum Haraldus filius comitis adolescens et aetate et virtute longe florentissimus, qui poculum regis miscebat, Eduardo bibere dederit, ac altero pede forte offenso nihil propius sit factum quam ut caderet, atque auxilio alterius pedis se sustentaverit, vino ex scypho nequaquam effuso. Tum pater Goduinus, non extra iocum, ‘Nunc,’ inquit, ‘frater fratrem iuvit.’ Ea voce rex desiderio Alfredi sui fratris subito affectus ad comitem conversus ait, ‘Ita me frater fratrem omni tempore iuvisset si per te unum licuisset.’ At Goduino ex conscientia peccati repentinus nascitur timor, qui propterea peierando sese excusat ac inquit, ‘Si tui fratris, sanctissime rex, causa caedis fuerim, precor ut Dei nutu panis iste me suffocet.’ Quibus factis verbis, ille confidenter panem sumit atque ilico praeclusis faucibus morteque obita in terram cadit. O periurium, perquam magnum habes, cum Deus ob tuum crimen tantas de improviso a mortalibus expetat poenas! Goduinus iste alia olim maleficia admiserat, sicut iisdem in annalibus patet, solum tamen periurium ad interum hominem traxit. Quomodo cum anima eius actum credis, qui verum inficiando mortuus est?”
spacer 45. “Non satis quidem belle,” ait Matthaeus, ”cum ille fuerit unus ex numero eorum quibus Christus, teste Ioanne, dicit, blue In peccatis vestris moriemini qui apud inferos delictorum poenas daturi sunt, quod de illis in vita se poenitendo non purgassent.Quae istis de rebus narras maxime affirmo, quae, ut vere loquamur, te tangere possunt,” Theseus inquit, “tuteque illud diiudicabis si recte pericula vitae ponderare libuerit in quibus semper versare. Facere non possum quin in fine nostrae disputationis bene de te ex aliqua parte merear, si non aegre tuleris, quae mihi dicenda consitui, ut pater filium solet amanter monere, cui nihil vitio, nihil culpae datum iri cupit.” Tum ille: “Postquam ita es erga me affectus, aequi certe bonique faciam, quicquid quod in me sit corrigendum existimaveris.” “Desidero,” inquit Theseus, “ut rarius naviges, iamque desinas peregrinari, quia propter incertos casus, qui in mari frequentius quam in terra interveniunt, mors ad omne temporis punctum imminet, atque sic accidit ut multi nostrum longe imparatissimi hinc quotidie ad alteram repente vitam migrare cogantur, quorum in numero te esse nolim, qui idcirco, si sapias, eris domi tuiae diutius, ubi satis habes quod dies noctesque agas.” “Hactenus nulla alia de causa, ne vivam si mentior, nisi doctrinae percipiendae cupidus in alienis civitatibus peregrinatus sum,” Matthaeus inquit.
spacer 46. “Ergo domi doctrina utere,” ait Theseus. “Habes enim amplam familiam, uxorem, liberos, ancillas, famulos familiaresque administros complures bene pastos, bene vestitos, superbos strenue, ut hodie fit, iurantes, peierantes. Quid quod isti non videntur sibi in corona hominum praebere se homines fortes et dignos qui in magno domo sint, ac cuipiam principi viro serviant nisi nefarium aliquod assidue iusiurandum garriendo adiurent? Quid quod auditores non improbi, istiusmodi execrandas voces statim detestantur, quorum auris et animus ab auditione abhorret? Quid quod omnes boni tales peierantes effrenatos vitant, seque ab illis disiungunt, et cum viderent tanquam malum auspicium fugiunt atque horrent? Etenim persuasum habent hominibus his Dei aeque ut religionis contemptoribus, qui nihil ferme iniurati loqui queant, male demum venire semper. Quid quod mulieres, dico, non valde honestae, aetate praesertim hac culpae iam nimis plena, non usquequaque imperitae iurandi, peierandique sunt, quandoquidem illae suos sermunculos perinde iureiurando atque facetiis argute condiunt? Quod equidem longe multumque alienum existit a dignitate matrisfamilias, quae gravis, modesta, frugi esse debet. Nam matrona inverecunde iurans secus omnino facit atque muliebris est pudoris. Anne pedissequa tam facile bonos malosve mores quam mentiri et peierare ab hera sua discit? Ex quo prudentissimae atque optimae dominae permagni interest caste, pure, et vere loqui, cum certo sciat suas ancillulas semper ad imitandum esse perquam paratas. Nunquid pueri puellaeque minus multo verebuntur iusiurandum cum audierint parentes eo inaniter uti atque nomen Dei et religionis sermoncinando palam interponere in re saepe futili, levi vel turpi? Nonne ille ipsi pueri puellaeque, ut tenera fert aetas, ad ea omnia imitanda attente sese dociles dabunt? Iam tibi nominavi speciatim omnes ex quibus familia constet, et ostendi quanto singuli in periurio sint. Nunc autem tuum est providere ne illa videatur rectore carere, cuius incuria non parum multa saepe in ea peccantur.”
spacer 47. “Mihi profecto peccata ipsa, si qua sint,” Matthaeus inquit, “nota non sunt, neque illis conscius sum. Non tamen id nego aut tergiversor, quippe qui censeo bonam familiae partem magis pravitate animi quam gubernatoris regligentia errare, qui sedulo dat operam, illa ut omni vitio vacet. Si tibi aliter cognitum sit, edoce me, rogo, ut nil sit quod laborem.”“Praeter caeteras,” Theseus ait, “una tibi familiae pars curanda est, in qua filii sunt. Nam, ut vulgo dicitur, tunica propior est pallio. Ut enim tunica interior vestis propius hominem attingit quam pallium vestitus exterior, ita filius pluris ese debet patri quam familiarium quisquam. De filiis igitur instituendis, et in primis a iurando peierandoque cohibendis ac continendis aliquid commemorabo. Parentes itaque sapientes natos suos summa diligentia educant, eos scilicet erudiendo, obiurgando, corrigendo. Insipientes contra primi omnium teneros liberorum suorum animos maculant, contaminant, poluuntque. Sunt, inquam, sunt complures patres, ex quorum ore audientibus filiis, ne verbum quidem nisi praeeunte iureiurando edicere potest. Mitto porro atque praetereo quot illi iidem, nulla habita ratione, non dicam parum honestos, sed valde obscoenos, ex quo filii impudentiores evadunt, ac eo minus dubitant parentum vestigia iurando peierandoque naviter sequi, qui potius bona eorum disciplina deberent in dies singulos multo modestiores fieri. Quocirca rerum omnium nihil sane est cum foedius tum corruptius quam audire puerulos puellulasque longe ante verba impura, iusqueiurandum balbutire, quam sapere incipiant”
spacer 48. “Quod si culpa ulla sit, non admodum insignis est,” Matthaeus inquit, “quoniam paterfamilias nonnunquam animi gratia per iocum et risum inter suos domesticos non plus blue quam inter alienos facete loquitur, ut qui ita se anxiferis occupationibus quotidianisque curis paululum relaxat.” “Decetne,” Theseus inquit, “scurriles sermones ac perniciosas et stultas festivitates, per quas gubernator suam evertit familiam, appellare ioca et risus?” “Quid? An num licet,” Matthaeus ait, “patrifamilias esse semel laetum, facetum, hilarem? Vis ut ille assidue sit in rebus seriis, seque nunquam det iucunditati, necque familiariter cavilletur, iocetur, et redeat, quo bonus pater domesticis confectus molestiois ocyus se corporis vinculis relaxet?” “Ego te,” Theseus inquit, “exultare lateti, triumphare gaudio, festive iocare facile patior, modo istuc non set et tibi, quem in oculis fero, et aliis malo. Dixi in domo multos esse periuros (ut nostrum negotium tantum agamus) quamvis ea non uno duntaxat morbo laboret, et eos ipsos culpa cectoris perire, quod ille vitii sit aut autor aut non expulsor. Atque ita numo ferme domi est extra culpam, unde eius ruina edi saepe solet, quod alias accidisse supra exemplis non obscuris demonstravimus. Proinde nitendum tibi maximopere est ad com unem tuorum omnium salutem, ne ob brave periurii crimen illorum quisquam quoquo modo incidat in manus Dei, qui eius perniciosi delicti solus, sicut inter nos satis constat, puitor est.”
spacergreen 49. “Recte sane et amanter admones,” Matthaeus ait. “Caeterum si quid peccatum est, illud mature corrigitur.” “Gaudeo,” Theseus tum inquit, “quandoquidem ex tua pia mente liquet te vere colere et maxime timere Deum iudicem tam aequum tamque severum, cuius, si boni sumus, gratia iuvamur; sin mali, ultrices manus effugere haudquaquam possumus. In hoc discrimen multos praecipue trahit iurandi prava consuetudo, quam perinde vitandum censeto atque arcum intentum. Nam ut ex arcu sagitta venenata emittitur, sic ex adiurandi more nascitur periurium magis pestiferum, magisque formidandum, quam sagitta ulla. Etenim ista corpus conficit et iugulat, illud vero animam perimit atque perdit. Haec demum qui periuros omnes tangere debent, debent etiam deterrere a quovis iurandi genere eos qui vitam hanc humanam coelestis adipiscendae gratia volunt agere integram. Quas ob res, cum disputatio haec nostria hodierna pertineat ad commodum omnium, si posthac vacavero et tibi ita faciendum visum fuerit, forsitan eam literis mandabimus, ut aeque sit aliis atque nobis est utilis, frugifera, fructuosa.” “Tantum abest,” Matthaeus inquit, “ut tuum valde prudens consilium mihi non probetur, ut etiam te summe horter uti illud quamprimum exequare, quo posteritas intelligat nos aliquando multas horas sermone accurato ac copioso una consumpsisse, contulisseque ad bene vivendi disciplinam.

Dialogi de iureiurando et periurio finis