Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio
POLYDORI VERGILII URBINATIS DE VERITATE ET MENDACIO LIBERMultum difficilis sit cum omnis quaestio veri,
![]()
Hoc magnum foret a nobis reperire remotum.Cum hosce versus domi meae, apposita secunda mensa, non intempestive pronunciassem, aderit Henricus Colaeus
iurisconsultus, vir et Latinis et Graecis literis doctus, homoque solers ac modestus, Novi Collegii, quod Oxonii est longe celeberrimum, praefectus. Is continuo quaesivit ecquid esset quamobrem arbitrarer verum tam in occulto latere loco, ut videretur non parvo utrique negocio percipi posse, quemadmodum de eo versibus affatus eram meos convivas. Tum Pinnius,
qui una aderat, sermonem hunc arripiens, “Ego,” inquit, “idem sane sentio, quoniam omnibus veris tanta similitudine falsa saepenumero adiuncta sunt, ut in iis nulla propemodum iudicandi nota insit certa. Quare illi quibus propositum est verum reperire maxime omnium necesse habent cunctas scire disciplinas recteque percipere, cum eos oporteat tam contra philosophos quam pro philosophis qui de talibus rebus in primis pertractant dicere, id quod tu, qui in artium studiis doctrinisque es ab ineunte aeate versatus, praestare vales, ego vero non item, nec mihi tantum sumere audeo.”
COLAEUS Ipse equidem audebo, teque dicendo calfaciam, qui ab initio frigere mihi videris. Quapropter cum uterque nostrum in praesentia paratus sit animi gratia ad disputandum, illud duco non mediocriter in rem nostram perfore, si, omissis angustis et concisis philosophorum de vero disputationibus, aeque ut sententiis inter nos disseramus quid sit veritas, quid operetur, quid possit, quid denique ad bene beateque vivendum valeat, contra quid sit mendacium oppugnans semper veritatem ipsam quamque turpe.
2. PIN. Vis tu propriam veritatis vim definitione declarare?
COL. Volo atque cupio prosus, quod fieri oportet in principio in omnibus disputationibus, ut quid sit illud de quo disputatur explanetur, ne vagari et errare cogatur oratio, si inter nos dissentiendo non intelligamus quid sit de quo agatur.
PIN. Artem, ut video, oratoriam apprime calles, sed vereor ne medio illa in cursu te non deficiat.
COL. Quamobrem?
PIN. Rem quoniam arbitror te aggredi factu difficilem. Etenim si Christus dubitavit definire quid esse veritas, non dubitabis tu illud facere?
COL. Bone Deus, quod verbum audio! Ubi Christus tale quid tentavit unquam?
PIN. Redigam in memoriam tuam quod videre minus recordari. Porro cum servator noster esset coram Pilato, et multa, quemadmodum Ioannes testatur,
ab eo rogaretur, respondit, Regnum meum non est ex hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ne traderer Iudaeis. Nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit itaque Pilatus, Ergo rex es tu? Respondit Iesus, Tu dicis, quod rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad huc veni in mundum, ut testimonium feram veritati. Omnis qui est ex veritate audit vocem meam. Dicit Pilatus, Quid est veritas? Hic ille obmutuit.
COL. Cur ita putas?
PIN. Res quia ei visa est inenodabilis, ac ad explicandum nequaquam facilis.
3. COL. Ne, quaeso, tua bona dictum sit venia, sic delires. Christus enim minime ex eo ad rogatum Pilato responderat quod noluerit dare sanctum canibus, prout ab eo apud Matthaeum
vetitum est, proverbii instar hodie confertur, cum iudicasset Pilatum, hominem impium et veri inimicum, non esse dignum qui aliquid de veritate audiret ab ore Dei.
PIN. Recte scilicet doces. Ergo provinciam non recusas?
COL. Cur recusarem, quandoquidem ingenii nostri vires experiendi causa in hoc disputationis certamen nobis veniendum est?
PIN. Gratulor tibi tantam animi tui fiduciam, qui ea fretus sponte onus suscipis. Perge igitur naviter.
4. COL. Faciam fidenter. Atqui primum omnium illud Platonis scitum
commemorabo, nihil sane menti suavius esse quam vera dicere et audire, et istuc quidem, ut ipse dicendo minus gravate laborem et tu audiendo plus delectere. Verum iam argumentum nostrae disputationis supponamus licet, ita ut fieri debet, et ante promisi me facturum. Veritas est iustitiae mater, rerum omnium etiam occultarum lux indexque, tam bonorum adiutrix quam malorum ultrix, ac omnis doli, fraudis, malitiae expultrix, potens, invicta, immortalis, iniuriae vindex, atque reipublicae summa denique conservatrix. Ex quo Christus apud Ioannem, capite 14,
se veritatem esse profitetur, quod veram animorum beatudinem mortalibus attulisset rectamque viam monstrasset qua ex hac vita iretur in coelum. Sed ad eius facta veniamus. Veritas itaque olim patefecerat iniuriam insignem factum Ioseph filio Iacob, qui a fratribus furtim Hismaelitis venundatus fuerat, ac eundem apud Aegyptios diu in custodia perperam maceratum missum fecerat. Nota est historia in Genesis libro Unde illud celebre est ex disputatione Zerobabel, libro Ezrae cap. 4, super omnia vincit veritas.
Quod verbum valde memorabile haud indignum Polydorus noster duxit quod inter eius sacra adagia numeraretur. Ast praeclare Cicero de oratore,
O magna vis, inquit, veritatis, quae contra hominum ingenia, calliditatem, solertiam facile se per seipsam defendit.
PIN. Scienter equidem veritatem multis ac magnis laudibus cumulas, nec ipse eo inficias quin digna sit. Veruntamen illud dixerim, mala infinita pati homines per veritatem. An non memoria retines quod libro Regum secundo
extat?
COL. Quid?
5. PIN. Dicam, si ignoras. Homo quidam Amalechites ex Hebraeorum exercitu fugiens incidit in Saul regem bello profligatum salutemque suam iamiam manifesto desperantem, ac propterea eum misere rogantem ut se illico interficeret, quod et fecit. Atque ob id facinus, ratus fecisse se gratum adversario, confestim ivit ad David remque gestam ordine narravit. David vero flagitii atrocitate commotus, quod gregarius miles qui e castris aufugisset ausus fuerit iniicere manum in regum, ante suos oculos homicidam trucidandum curavit, ita affatus, Sanguis tuus super caput tuum. Os enim tuum locutum est adversum te, dicens “Ego interfeci Christum domi.” Attende quaeso, veritas hominem perdidit.
COL. Imo scelus ipsum nefarium.
PIN. Quid ais scelus? Si ille enim tacuisset de occcisione ab se facta, potius praemium ob gratum nuncium quam poenam a David habuisset.
COL. Factum bene. Veritas enim mater maleficium indicavit, iustitia filia punivit. Nam ante dixi vertitatem esse iustitiae parentem. Oportuit nempe oportuit, secundum Dei optimi maximi edictum quod est libro Geneseos, capite 9,
. eius Amalechitae hominis sanguinem effusum, qui humanum effudisset sanguinem.
6. PIN. Belle profecto causam defendisti, sed aliam dabo ibi dicendam, quam null0, opinor, potueris iure tueri. Satis liquet Ioannem Baptistam, virum post homines natos longe sanctissimum, veritatis causa ab Herode impio rege morte mactatum fuisse, quod, velut Matthaeus, capite 14, tradit,
commoneret clamaretque non licere regi habere eam mulierem uxorem quae nupta esset cum eius fratre. Aretas enim Arabiae rex filiam nomine Herodiaden
nuptum dederat Philippo ipsius Herodis fratri, Ituraeae et Trachonitidis regionis tetrarchae, sed paulo post orta inter socerum et generum simultate, Herodias locata est a parente nuptiis Herodi, eo quod fratres inter se minime amarent. Hoc pariter iniquum ac detestabile matrimonium Ioannes damnabat, arguebatque palam Herodem, a quo nefarie occisus est, atque sic prophetae innocentissimo sola veritas malo fuit.
COL. Istiusmodi quod vulgus malum vocat Ioaannes bonum summum iudicabat, ac idcirco studio querebat, magnoque animo ad illud ipsum contendebat, ut qui paratus erat pro veritate mori, et consecutus est. Ita Christus servator noster verum docens a Iudaeis ad extremum oppressus et sublatus est,
quod apud Ioannem cap. 8
futurum praedixit: Nunc quaeritis me interficere hominem, qui veritatem vobis locutus sum.
PIN. Acute omnia tangis, sed in nostro maneamus proposito. Dixi homines propter veritatem multa perpeti mala. Ioannes Baptista homo fuit, Christus hominis personam veram induit, ambo moriendo dolorem habuerunt, id quod haud parvum est malum. Potestne malum cuiquaam bono esse?
COL. Nego dolorem esse malum.
7. PIN. Esne tu unus de illo grege philosphorum qui, ut Cicero demonstrat,
maxima id autoritate affirmant? At Plato ille divinus cum illis minus consentit, qui in suo Timaeo
dicit dolores animae morbos esse quam gravissimos omnium iudicandos.
COL. Haud negligo Platonis sententiam, a qua discedendum non censeo. Nanque non sine dolore Ioannes omnino vitam finivit, qui tamen prae altera coelesti vita, ad quam primo quoque tempore aspirare desiderabat, pro nihilo supplicium habuit. Sic Christus iussit discipulos suos facere, cum apud Lucam, capite 21, dixit,
“per patientiam vestram possidete animas vestras. Hinc cognosci licet ex tolerantia mali manare bonum, quod tibi factu permirum videtur.
PIN. Satis iam certe planum fecisti quod rogaram. Nunc os aliud tuis apponam dentibus rodendum, quos scio tibi esse perquam acutos, quibus quemvis cibum etiam durum facile conterere vales. Loquere, amabo te, quid de illis iudicabis qui per veritatem miserrime pereunt?
COL. Qui sunt hi quibus tantum noceat veritas?
PIN. Latrones, fures, parricidae,
perduelles, piratae, et id genus homines malefici et nocentes, quos ad exitium non aliud quicquam ad ultimum trahit nisi veritas.
COL. Veritas? Imo iniquitas.
PIN. Quid iniquitas? Quippe cum eiuscemodi maleficiosi homines in quaestionem de aliquo crimine dantur, ut primum confessi sunt, hoc est, verum dixerunt, illico damnantur, ac statim post supplicio afficiuntur, qui si reticerent nullo pacto in id discrimen inciderent, quandoquidem iure civili excipitur ut nemo nisi confessus puniatur.
COL. Cur fatentur?
PIN. Quia tormentorum volentia coguntur.
8. COL. At potius quod convincuntur conscientia, quae, si nunquam antea, ad extremum saltem vitae diem nobis facta nostra bona iuxta ac mala repraesentat, ut quanto una ex parte nobis sit magis gaudendum, tanto ex altera tristiores simus, et cum longioris temporis medicinam non amplius expectare liceat, ita nos poeniteat, ultro nosmet accusemus, ad idque ultimae horae punctum a Deo veniam omnibus precibus impetrare curemus. Sic tandem bene actum illis, qui quod culpam commeruissent, merito suo puniuntur. Sed dic, itane omnino plectuntur?
PIN. Etiam.
COL. Vide proinde quantum potens sit veritas, quam nuper dixi esse iniuriarum vindicem malorumque ultricem.
PIN. Quod si illa caelaretur, quid valeret?
COL. Ain’ tu istuc? Num fieri potest ut lux non luceat? Initio disputationis demonstravi veritatem rerum etiam occultarum esse lucem indicemque.
PIN. O quot scelera et flagitia, quot maleficia olim facta admissaque sunt, quae in publicum nunquam hactenus prodiere, dormiente tua veritate!
COL. Non prodierunt in lucem? Putato igitur minime unquam facta, quando quod nemo scit id pene non fit. Quanquam veritas nunquam somnum capit, sed interdum iniuriis improborum hominum oppressa, malitiaque inclusa atque abdita in occulto latet, at mox egressa fortiter in sibi repugnantes venit. An non legisti libro Regum 3, capite 2,
quemadmodum Ioab dux exercitus David regis, morte demum iussu Solomonis affectus fuerit? Is enim clam rege David nonnullos praeclaros viros necaverat, qua re longo post tempore cognita poenas commissorum dedit. Ecce Ioab veritatem invenit non dormientem, quam nesciens esse immortalem, velut dictum est, mortuam iam esse ducebat, quae ita eius paricida postremum indicavit. Nec mirum sane si veritas interdum minus in publicam prodeat, quandoquidem adeo saepe anguste obsidetur ut ne pedem quidem ferre queat.
9. PIN. At a quibus, quaeso, verum introcluditur quo ne foras exeat?
COL. Ab infinita turba, et inprimis ab illis advocatis causarum forensium qui mercenarios producunt testes, qui amicos fautores habent ad testimonium inter se mutuum dandum paratos, uti Graecorum olim moris fuerat, qui M. Tullio autore in oratione pro Lucio Flacco
commodi sua causa contra veritatem alii pro aliis testabantur. Item a iudicibus, qui precio conducti nefarie veritatem violant. Nam, ut ait Horatius,
male verum examinat omnis corruptus iudex. Et demum a cunctis facinorosis hominibus qui, ubi scelus aliquod commiserint, nihil prius habent quam verum occultare ut facta sua ne resciscantur. Attamen veritas ipsa inter tot insidiatores tandem aliquando ut invicta erumpit, eosque indicat. Atque illud evangelicum
verum perquam verissimum est, nihil occultum quin futuru7m sit ut sciatur. Sed revertamur eodem. Quod tibi videtur confessio veri proceare periculum vitae furibus et homicidis, id certe malum non est, partim quia sic civitas purgatur, resque publica, cuius diximus veritatem esse conservatricem, liberatur maleficiis, partim vero ipsi nocentes homines eo demum pacto meritas suorum delictorum poenas luunt, a Deoque remissionem consequuntur, quod haud impetrarent nisi prius pure et sancte crimen fassi forent. Ad hunc modum Christus latronem ex cruce pendentem salute donavit, de quo Lucas ita scribit:
Unus autem de his qui erant suspensi cum Christo facinorosorum, convicia dicebant in eum, dicens, “Si tu es Christus, serva teipsum et nos.” Respondens autem alter increpabat eum, dicens, “Ne times quidem Deum, quod in eadem damnatione es? Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus, hic vero nihil mali gessit.” Et dicebat ad Iesum, “Domine, memento mei cum veneris in regnum uum.” Et dixit illi Iesus, “Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.”
10. PIN. Hic haesito cur alii evangelistaae introduxerint duos latrones conviciis Christum consectantes et solus Lucas alterum resipiscentem.
COL. Consilium Lucae praeclari historici fuit rem omnem per latrones gestam verbis persequi, quod aliis facere non libitum est, cuiusmodi sexcentos habet sacra scriptura locos. Exempli gratia, Christus apud Matthaeum, capite 10, suis ait discipulis,
Non est discipulus supra praeceptorem, neque servus maior domino suo. Ille ita de communicatione aerumnarum suarum discipulos comminuit, quod Ioannes, capite 15,
plane declaravit ubi Non est, inquit servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur. At idem, longius rem trahens quam Matthaeus non explicat, eandem sententiam ad authoritatem refert, cap. 13, scribens, Amen dico vobis, non est servus maior domino suo. Ac ut planius faciat, addit, neque legatus maior est eo qui legavit ipsum. Mentio de legatione facta, potestatis differentiam significat.
PIN. Exquisite, ita me Deus amet, locum pertractasti. Atque plura habeo dicere de vitae incommodis, quae tua nobis fert veritas.
COL. Errasti, voluisti enim dicere de commodis.
PIN. Tametsi incipio esse fessus, senectutis nostrae vitio, tamen ab hac contentione disputationis animum nostrum curamque adhuc nihil laxamus, qui quod diximus, iterum atque tertio dicemus. Molesta est veritas, utpote a qua acerbum odium excitatur, et id verissimum esse Terentius noster
in sua Andria testificatur:
Obsequium amicos, veritas odium parit.
COL. Inter quos istiusmodi odium serpit?
PIN. Inter amicos.
COL. Qui fieri potest ut hoc usu veniat, cum amicus is quidem sit qui est tanquam alter idem, autor Cicero in Amicitia.
PIN. Fit ita, quia quorum benevolentiae societatem amor colit, veritas disiungit.
COL. Cedo mihi, quo id pacto , cum res sit mihi pene inaudita.
11. PIN. Inaudita? Non utique tibi, sed alicui surdo. Etenim non te fugit esse perfecti amici monere et obiurgare amicum ubi is in culpa aliqua esse videtur. Qui si officii monitorem amice non admittat, tum et verum aspernatur et in amicum concipit odium, quod maxime omnium est amicitiae venenum.
COL. Huius ergo qui ab amico verum audire nequit salus sine dubio desperanda est.
PIN. Prorsus certe, ac malum istud ex veritate venit.
COL. Te rogo, parce, quod ausim toties tuae linguae lapsus corrigere. Nam quod dixisti ex vero venire malum, voluisti, scio, dicere ex vitio venire, quandoquidem sic est. Cuius enim aures clausae sunt veritati, is omnino omnium deterrimus est, et dignus qui suo vitio pereat. Tales sunt tyranni, qui postquam omnia iura divina et humana perverterint, verum ut aliquam immanem et perniciosam pestemque fugiunt atque abhorrent.
PIN. Ecquis est qui nolit audire ne male audiat?
COL. Ille sane qui nihil in se habet quod laudandum sit, ac idcirco adeo cunctas suae domus occludit fenestras ut ne umbra quidem ulla veritatis introire queat.
PIN. Per mihi mirum videtur ut verum, quo nihil est penetrabilius, obtundi possit ne intret. Quapropter non est quisquam omnium ad cuius aures non pervadat veritas, si modo homo est, cui necesse est tam amicos habeat quam inimicos, quorum ut alii forsitan assentatur, ita alii verum dicunt, unoque ore hominis malefacta vituperant execranturque. Quocira Cato solitus erat dicere multo melius de quibusdam acerbos inimicos mereri quam obsequentes amicos, quod ille saepe verum dicerent, hi vero nusquam.
COL. Sed heus tu, si quid quod non placeat dixeris tyranno, mille subito te circumstabunt mortes. Igitur ille a vero semper aversus nunquam corrigitur, cum non sit qui eum audeat monere.
12. PIN. Hinc profecto patet periculum impendere vera dicentibus, ex quo videtur utile esse non omnia semper fari quae veritas exigat, ita ut Abraham pater sapientissimus olim fecerat, qui cum ingressurus esset Aegyptum, metuens iniuriae iussit Saram uxorem, forma praeter caeteras mulieres egregia et honesta, dicere se sororem esse suam quo tutior ipse foret, quoniam si mulier raperetur, periculum erat ne ei unus aliquis mortem machinaretur, ut, eo sublato, illa alteri iure nubere posset. Ac sic Abraham optimo viro pluris fuit vita quam veritas. Quid tu ad haec potes dicere?
COL. Permulta quidem, et cum ratione. Sed animo vacuo audi quae in rem dicenda duxerim. Divus Augustinus, in nostra theologia omnia probatissimus in eo opusculo quod Ἐγχειρίδιον
nominavit omne mendacium esse peccatum tradit, hunc ipsum locum disserens docet sanctissimo patri Abraham eo temporis puncto cum ad Aegyptum pervenisset et suam ipsius salutem et uxoris decus summae curae fuisse, quod pudicitiam mulieris Deo commendasset, et se praesidio veritatis in tuto collocasset.
PIN. Praesidio veritatis? Si observantia qua divi Augustini memoriam summe prosequor, me non cohiberet, haud aliter atque sentio responderem,. Potestne soror tua esse tibi uxor, nisi apud Aethiopes? Polydorus noster De Inventoribus Rerum lib. I
de eo illius gentis ferino matrimonii ritu meminit.
COL. Apage sis nunc, ne videare improbus ac audito reliqua quae ipse prodam, vel ob oculos ponam. Siquidem Iudaeorum moris fuit ut inter se generatim fratres nominarent qui, teste Ioanne,
modo Deum, modo Abraham sibi patrem esse praedicabant. Quocirca lege constitutum erat ne pecunias foenori darent fratribus, hoc est Iudaeis. Extant scitum Deuteronomio, cap. 23.
Item fratrum filios appellabant fratres, proin Abraham Loth et Saram ex Aram fratre nepotes vocaverat fratres, author Iosephus, libro Antiquitatum I.
In re clara igitur et certa non est quod hallucineris, qui debes credere Abraham nihil esse mentitum si uxorem filiam fratris pro sorore, more patrio, habuerit.
13. PIN. Mittamus haec. Atque a primo edoceri aveo quod leviter tetigisti, quid sit in ipsum mendacium ingredere. Edissere quamprimum rogo.
COL. Probe quidem quaeris ac per tempus me officii mones, qui mendacium nondum verbis terminaverim, quod a principio factum oportuit. At hoc nunc nemo unus omnium magis absolute pertractere potest quam praeceptor Augustinus
quem, si lubet, faciamus rem ita definientem. Sed tu attente audito. Mendacium est falsa significatio cum voluntate fallendi, et idcirco mihi videtur peccatum esse quidem omne mendacii, etsi multum interest quo animo quibusque de rebus quisque mentiatur. Non enim sic peccat ille qui consulendi, ut qui nocendi voluntate mentitur, quia homo debet loqui quod sentit, sive illud verum sit sive falsum, et si quando errat et fallitur, debet itidem fari quod putat, quandoquidem inde sequitur peccatum gravius leviusve. Haec ille. Est item turpissimum, iudicio veritatis, mendacio convinci, id quod natura ipsa abhorrere videtur. Nam homo ita convictus aut repente conticet erubescitque aut se perperam defendendo peierat, ac ita malum malo sibi cumulat.
PIN. Multa profecto in hoc genere delicti peccantur, sic ut plures etiam veterum patrum non caruisse iusta reprehensione memoriae proditum sit, et in primis Iacob, qui ut fratri natu maiori paternam benedictionem eriperet, fraude parentem Isaac petiit. Nam pater, qui caecus erat, cum sensit filium adesse, velut Geneseos capite 27 legitur,
rogavit, Quis est tu, fili me. Et ille, Ego sum primogenitus tuus Esau. Atque sic mentitus est per dolumque malum impetravit ut pater benedixerit ei, ac per id ius haereditarium dederit quod Esau debebatur.
COL. Quo iure quaque iniuria factum sit non disputo, quando illud certum est, vacere omni dolo, mendacio, et peccato quicquid ex voluntate Dei fiat.
PIN. Probabis tu istuc?
COL. Non ego utique, sed apostolus, qui huiusce tantae rei quaestionem scite subtiliterque tractat, ad Romanos, capite 9,
cuius verba, ut dligentius auscultes, ipse, si potero, memoriter recitabo. Promissionis enim sermo hic est: “In tempore hoc veniam et erit Sarae filius. Non solum illa, sed et Rebecca ex uno conceperat Isaac patre nostro. Nondum enim natis pueris, cum neque boni quippiam fecissent neque mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est illi, “maior serviet minori.” Sicut scriptum est, “Iacob dilexi, Esau vero odio habui.” Quid igitur dicemus. Non iniustitia est apud Deum? Absit. Nam Mosi dicit, “Miserebor cuiuscunque misereor &c. Iam satis planum factum est, Isaac patris haereditatem debuisse venire filio Iacob, et illum priorem benedictionem sub nutu Dei debitam a patre postulasse. Hinc item factum ut Esau antea vendiderit fratri Iacob primogenita.
14. PIN. Pace tua, te interpellabo paululum. Non intelligio quae essent illa primogenita.
COL. Dignus sane es ut doceare, qui ingenui fateris te ignorare. Quare quid sit, quod te clam est, accipe. Primogenita vocabant vestem sacerdotalem qua filius, qui aetate antecebat, indutus simulque patria benedictione auctus, tanquam pontifex victimas Deo offerebat, ac id iuris hareditatis quasi praerogativa erat. Isthaec et caetera puta te ex oraculo audivisse.
PIN. Quid tum? Existimo omnia vera esse at, ut verum dicam, nihil ad rem nostram de qua quaestio est prorsus attinet. Dico Iacob, contra atque veritas erat, respondisse parenti se esse Esaau, quod tam falsum erat quam ex falso verum effici haudquaquam potest.
COL. Si tuis vellem perbellis rationibus inniti, iam dicerem contra te verum ex falso posse fieri, quando Iacob cum non esset nisi falsus haeres, veluti ipse sentis se tamen verum fecit patris haeredem.
PIN. Fecit? At fieri non potuit ut Iacob in ius paternae haereditatis succederet nisi iusso divino, uti tu asseveras, et ipse tecum de ea re minus contendo, qui in mea sententia permanens aio Iacob admodum mentitum esse, quod esse se Esau patri dixerit atque sponte peccasse.
COL. Unus omnino non idem est atque alter. Sed cum Iacob, ita volente Deo, prout dictum est, primum esset apud Isaac parentem locum obtenturus, non videtur falso respondisse, qui iam fratris personam suscepit, cum eius etiam vestitu.
PIN. Veritas tua fucosa ad ultimum sedem ubi consisteret locavit, quippe si Iacob, sicut inquis, suscepit personam fratris, si induit sibi eius vestem, potuit perinde igitur pro eo coram patre loqui, ut histrio in peragenda fabula apte facit imitator veritatis. Hoc argumento tantum, etsi nugatorio, potes egregie iam defendere Iacob ipsius mendacium.
COL. Tibi plurimum debeo, habeoque gratiam quod meas partes tam perite agis, quanquam hoc minime est opus, cum id factum ostenderim instinctu divino.
15. PIN. Obturas mihi iam os. Atque, ut non videar stulte sapere, huius quastiunculae sit iste finis. Dico, iudico, affirmo nimis esse magnum, nimis rarum, nimis denique incredibile hominem aut scientem imprudentemve non mentiri aliquando, non errare, non labi in culpam, propterea non est quod negemus illos sanctos veteres patres nolentes volentes nonnunquam suum sermonem mendaciunculis aspersisse, ita ut fando crebro fit, cum illud impendio magis inter omnes constet, eos ipsos uti homines tam contra ius fasque quam contra verum interdum fecisse multa atque dixisse. Sed ne longum sit, locum hunc confirmat in primis facinus prophetae David, qui Bethsabee amoris diutius potiundi causa Uriam eius virum e medio tollendum curavit, cuius tanti delicti mox miserabiliter poenitens illud pium carmen cecinit, Miserere mei, Deus
et reliqua. Huc etiam pertinet illa Petri apostoli negantia veri, qui, ut autor est Ioannes, capite 18,
interrogatus num esset unus ex discipulis Christi, memor periculi, immemor veritatis, respondit, non sum. Atque demum quotus est quisque tanta virtute praeditus quo non possit a via recta ad deviam deduci, ut humanus?
COL. Perorasti sic, ut quis argumentum nostrae quaestionis perfectius aut acutius terminare potuerit, ne valeam, si scio.
PIN. Das mihi laudi quod nondum succubuerim? At ipse tibi parem habebo honorem, si rerum non modicarum aliquod expediveris nodos quos tibi connectam.
COL. Ut video, quo magis laboras eo es fortior, qui, vespere iam adventante, cum hinc discedendum est, videris velle nescio a qua alia re exordiri, ut eam videlicet admodum parvam pugnando forte permagnam facias.
PIN. Dixisti id, quod certe est. Habeo enim dicere de montibus altis, quos tu parvo negocio in colles, ita fore auguror, rediges.
COL. Nunc tandem sedeamus quo magis commode ea tua grandia sophismata audiamus, ac tu incipe.
PIN. Vetus est adagium apud Terentium,
quod scis, nesci, quoniam prudentis esse usu compertum est, dissimulare se id ignorare quod scit, perinde ac nesciat. Hoc memorabili verbo ego monitus soleo interdum, fateor, negare me scire quod scio. Caeterum haud rite cognitum habeo an tale quid sine mendacii nota fieri queat. Solum memini te ante dixisse, authore divo Augustino, omne mendacium esse peccatum. Quare operaeprecium esse existimo bene noscere quale illud sit et quot eius species, quo malum facilius evitari possit. Te de igitur istuc quaero.
16. COL. Si quos dicas secus ac sentias, mendacium est.
PIN. Prorsus. Sed quid si dicam veram et putem me dicere falsum?
COL. Est itidem mendacium, quia aliter sentis atque loqueris, et id magis, quia illud per ironiam, hoc est dissimulantiam, saepe fit. Eo siquidem pacto apud Matthaeum, capite. 22,
Iudaei adeuntes Chrstum mentiti sunt, ita eum affati, Magister, scimus quod verax sis et viam Dei in veritate doces. Dic, licet censum dari Caesari annon? Ecce illi Christum vocabant doctorem veritatis, id quod verissimum erat, quem audire nolebant, arbitrantes vana omnia quae ab eius ore fluerent, atque sic verum dicebant credentes se falsum loqui.
PIN. Optime. At contra hoc illud rogo. Si dicam falsum quod reor esse verum mentiarne?
COL. Si Augustino credimus, haud iudicabere mendax, quandoquidem quantum in te est non fallis sed falleris. Attamen facile in eo accusaberis quod tam temere quam negligenter falsum pro vero habueris. Supponam exemplum eiusmodi rei olin in Lycaonia editum. Paulus enim et Barnabas apostoli cum Lystram, quae eius regionis urbs est, pervenissent ibique hominem claudum natum sanasset sic ut illico ambularet, factum est ut populus universus magna voce clamarit, dii in specie hominum descenderunt ad nos. Porro cuncti uno ore Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium vocitabant, quibus et Iovis sacerdos tauros immolare voluit, quod ne fierit ipsi apostoli obstiterunt vociferantes sese quoque esse mortales, non autem deos. Nota est historia in Actis, capite 14.
Haec ideo recitavi ut certo scires te similiter non peccare, eo ipso loquendo modo atque Lystres minime in mendacibus sunt habiti qui falsum loquendo, hoc est apostolos appellando deos, se verum dicere opinati sunt, non sine tamen levitatis nota.
PIN. Tam recte cuncta tibi proposita enodasti ut nihil supra desiderem, nisi ut rem mihi dubiam longius disserendo minus dubiam facias.
COL. Dilatare argumentum minutis iterrogatiunculis te mirifice delectat, at me non item, quocirca quid illud sit effunde ocyus.
PIN. Abhinc paucos dies mihi constitutum fuit emere agrum de quodam vicino meo. Mox ab amico rogatus dixi me nihil de emptione cogitasse, quod ideo feci veritus, si consilium meum cognosceretur, ne non carius emerem quam existimabam. Ex hoc haud scio an sim mentitus vel peccarim necne. A te ergo expecto sententiam.
17. COL. Primum illud unum liquet, neminem hominem lege ulla teneri suum patefacere consilium de re familiari sumptum, cum praesertim id ex usu eius sit ac nulli noceat. Ex quo sequitur ut talis veri negatio neque mendacii nec peccati speciem prae se ferat, quod Christi exemplo quam verissimum esse probari posse dixerim. Siquidem Ioannes, capite 7,
author est fratres, cum instaret dies festus scenopegiarogasse ipsum Christum ut eius dici sollenis gratia Hierosolyma concederet, et illum respondisse in haec verba, Vos ascendite ad diem festum hunc, ego nondum ascendo ad festum hoc. Haec ille cum dixisset, ut idem tradit, mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres eius et ipse ascendit ad dies festos non manifeste, sed veluti in occulto. Animadverte in momenti non magni negocio Christus suum caelavit consilium.
PIN. Imo mutavit.
COL Nefas dictum est. Nam hominis, non Dei, est mutare sententiam, etsi Christus fecit quod dixerat. Nota bene: nondum inquit ascendo ad festum hoc At statim post cum festorum dierum solenne sacrificium pene dimidium factum eset, ipse etiam ascendit ac in templo docuit.
PIN. Quid multis moramur? Nimirum esse superstitiosum non oportet. Christus etiam hominis personam sustinebat, per quam ita potuit consilium eundi manendive sina ulla reprehensione iure mutare, quemadmodum ut homo pertimescere Iudaeorum furorem, quando, sicut evangelista ibidem perhibet, nolebat in Iudaea versari, quia illi cum interficiendi studio ardebant.
COL. Quorsum haec?
PIN. Ut intelligas personarum decorum esse servandum, et Christum eius rei causa forsitan voluisse in hoc quoque servire personae.
COL. In poesi maxime, cuius tu peritus es. Sed hoc alias. Iam tenes, credo, non peccare te nisi fortasse leviter, si res tuas astu nemini perniciose
agas.
PIN. Nescio quid sit illud leviter. Multa enim levia possunt grande conficere onus quod nullo queat iumento deportari alio. Quapropter inhearet in mea mente quod dudum dixisti, omne mendacium esse peccatum.
COL. Ita prorsum. Sed haud unum esse peccati genus ex Augustino ante demonstratum est.
PIN. Memoria non mandavi, quaeso de eodem rursus audiam.
green 18. COL. Geram tibi morem. Duplex esse peccatum, mortale atque veniale nostri accurate definiunt theologi. Peccatum mortale, teste Ambrosio,
nihil aliud est nisi transgresso legis divinae violatioque coelestium praeceptorum seu mandatorum, et mortale dictum quod semper voluntarium sit, ac per hoc mortem afferat animae peccantis, quod per poenitentis confessionem piam, puram et veram remittitur. Veniale vero ut plurimum praeter voluntatem contrahitur, per inanes sermones, per leve mendacium, per cogitationes vanas. Vana autem cogitata voco nullo consilio suscepta, quae ex eo non probamus neque exequimur, et veniale nominatur quia veniam secum portat, hoc est facile meretur. Nam illud nemo homo speciatim confitere lege ulla tenetur, sed ipse qui talia minuta quaedam peccat multiiugibus modis delere potest, primum poenitendo generaliterque confitendo, deinde praece dominica pia recitata et eucharistia persancte sumpta, dein aspersione aquae sacratae benedictioneque episcopali, postremo remissione acceptarum iniuriarum ac omni in alium charitatis officio extremaque corporis unctione sacra.
PIN. Agnosco iam culpam vigilanter modis omnibus mihi cavendam, si velim tandem aliquando in coelum migrare, quemadmodum spero per Dei optimi maximi gratiam fore ut contingat id nobis. Atqui degustavi ex tua peccati definitione aliquid quod velut minus decoctum meo palato non admodum sapit, quoniam forsitan res mihi auditu nova est. Tu enim inqusiti peccatum nihil aliud esse nisi divinae legis transgressionem. Hinc facile suspicor omnia peccata posse paria esse, quia si peccatum sit legis transgressio, sequitur ut simulac quis transgreditur culpa committatur, et, licet longius procedat cum semel transiverit, nihil augeat transeundi culpam, proptera quod violatio praecepti legis, non autem peccati species aut gravitas respiciatur. Et hoc idem videtur sentire apostolus Iacobus epistola sua, capite 2, cum ita scribat:
Quisquis enim totam legem servaverit, offenderit autem in uno, factus est omnium reus. Atque istud ex eo sine dubio dicit quod delictum aliud ab alio nihil prorsus differat. Quod si ita sit, maxime profecto utile censeri debet, quandoquidem nihil citius poterit cunctos homines arcere ab omni maleficio quam si animo duxerint nullum esse in delictis discrimen, ac eum aeque peccare qui ovem furatus fuerit ut qui hominem occiderit, quo sic quisque minus audeat esse paratus ad delinquendum, cum intellexerit se iuxta pro quovis crimine, magno vel parvo, punitum iri. De hoc quid sentias fac ut mihi notum sit.
19. COL. Hanccine nunc quaestionem lubet renovare? Alias viri docti tale quid perscrutari ac probare conati sunt, at nos ad eorum argumentationes non usquequaque spectare convenit. Etenim si lex aequalis esset, consequens foret ut peccata quoque aequalia essent. Sed lex ipsa divina aliter constituit quae delicta alia graviora, alia leviora decrevit, ac ideo paricidium morte, furtum vero poena quadrupli quintuplive vindicandum sanxit, ut est in Exodi libro capite. 21 et 22. Igitur legis transgressio non una est neque aequibilis, quia non unum itidem est peccati genus et aequale, neque culpa tam praecepti transgressione quam gravitate criminis metienda est. Quid quod ne Iacobus quidem aliter sentit? Ille enim, volens demonstrare summam totius evangelicae legis consistere et contineri in charitate Dei et hominum, significat legem per id esse talem quae nisi tota per charitatem servetur, tota pro violata habeatur, quod charitas sit radix legis, quae omnia vetat quae charitati adversentur. Ergo sive furtum facias seu hominem perimas, in qualibet parte contra totam legem facies, ac ita per unum delictum cunctarum charitatis offensionum reus ipse fies.
PIN. Me in tuam tantis solidis rationibus sententiam ad ultimum venire cogis. Verum quid si rogavero illud quo me liberem metu et omni peccandi occasione, num respondebis?
COL. Inhumanum et superbum hoc quidem est non respondere rogandi. Sed nisi quid necesse est, malo non roges, cum iamiam diei tempore excludamur, per quod non licet nobis esse multo longiores.
PIN. Explicabo breviter. Nuper amici iuvandi causa mendacium dixi, fateor, de re non multum gravi. Fuitne id peccatum?
20. COL. Fuit nempe. Nam, uti Cicero in Amicitia ait,
nulla est excusatio peccati si amici causa peccaveris. Attamen consolabor te spe non incerta ex aliorum exemplis, sine quorum exemplorum appositione disputando, probando, refutandoque omnia obscurioria fiunt. Itaque recitabo historiam de re eiusmodi scriptum, si recte recordabor, quam libro Iosue capite secundo alias legi. Iosue enim dux belli post Mosen a Deo Hebraeis datus, misit duos speculatores Hiericho, qui de statu situque civitatis diligenter explorarent. Ii urbem ingressi forte diverterunt ad Rahaab meretricem, quae probe edocta de promissione divina quae Hebraei freti potituros se Hiericho esse sperarent, creditit Deo nunciosque bene accepit. Qua re cognita, rex Hiericho iussit Rahab hospites suos domo educere. Illa autem negavit eos apud se esse, ac demum incolumes per funiculum extra urbis muros dimisit, qui eam et genus eius salvum fore promiserunt. Ac mulier et exploratorum et sui servandi gratia mentita est. Eiusmodi peccatum, ut Augustinus inquit,
veniale est quod benevolentia excusat, et ideo fallacia damnat. Ita tu quoque amice fecisti, et a culpa tametsi pusilla remotus minime es. Atque illud memento esse semper exceptum, sicut supra est dictum: si voluntate iuvandi amici mendacium dicis, peccas leviter, ut hic perspecuum extat; sin nocendi simul alteri, gravius multo delinquis, igitur ex animi tui sententia diiudicato tuum ipsius peccatum.
PIN. De re mea, ut mones, iudicabo, et facile ducor ut tibi credam. De Rehab non item, in quam multa haberem dicere nisi tu eam impulsu divino patriae hostes servasse affirmasses. Etenim bonae cuius officum erat prodere regi suo exploratores, qui, cognito hostium consilio, patriae mature prospiceret. Sed ne plura, quia ita Deo placitum fuerat. Ast ipse nunc tandem percipio ad sancte vivendum maiorem in modum valere posse ac conducere doctrinam. Nanque tu me non solum eiuscemodi quaestionum haesitationibus exolvis, verum etiam doces laudabilem quotidianum loquendi morem et ritum, qui omni vanitate, fallacia, astutiaque vacet. Caeterum aliud ex alio mihi in praesentia te tam bonum magistrum nacto dubium oboritur, quod haud incertum relinquas, maximopere a te peto et contendo.
COL. Age dic, ut denique non sit, si fieri queat, in quo posthac quicquam haesites.
21. PIN. Quoniam ita natura comparatum est ut ipse se quisque diligat inprimis, ac, uti apud Terentium
vetus est proverbum, sibi melius malit esse quam alteri, hinc factum est ut cum equum imprudenter emissem vitiosum, non multo post alteri vendiderim, et simul atque inter nos precium pepigissemus, ipse rogatus an iumentum sanum foret, responderim non esse, quod scirem, nisi integro corpore. Qua sane in re arbitror me nullam fecisse fallaciam, quia neutiquam pluris equum vendidi quam emeram, atque nihil etiam mentitum quod ille qui fuerat equi dominus mihi de eius sanitate percontanti idem dedisset responsum.
COL. Argute pariter atque astute crimen levas. Porro si non licet mendacium dicere alterius cuiusvis causa, tanto equidem minus tui ipsius, qui est fraudis autor. Sed ne diutius suspenso animo expectes quid ex meo sensu sim de re non obscura iudicaturus quod in promptu est, ob oculos supplicium illud horrificum, propter talem parum dissimilem culpam olim datum adducam. Vir autem quidem nomine Ananias cum Saphira uxore sua vendiderat possessionem et seposuerat de precio, non clam uxore, et allatam partem aliquam ad pedes apostolorum posuit. Dixit autem Petrus, Anania cur implevit Satanas cor tuum ut mentireris spiritu sancto et fraudares de precio agri? Audiens Ananias haec verba, collapsus decessit. Idem quoque vitae exitus eius uxori accidit. Haec ex Apostolorum Actis cap. 5.
Videsne igitur quam grave sit delictum, quoquo modo quenquam hominum metiendo circumvenire? Isthaec autem fraudis species a iurisconsultis dolus nominatur malus, quippe qui simulatione et dissimulatione continetur, cum est aliud simulatum, aliud actum. Quare apud Romanos, ut autor est in Officiis Cicero,
de iure praediorum sancitum iure civili erat ut in his vendendis vitia etiam dicerentur quae nota essent venditiori, cum ex duodecim tabulis satis cautum esset ea praestari quae fuissent a venditore dicta et declarata, quae qui inficiatus foret, duplicem poenam subiret. Item reticentiae etiam poena constituta erat ut quicquid inesset praedio vitii, id statuerint si venditor sciret, nisi nominatim dictum esse, praestari oporteret, hoc est, damnum per dolum malum emptori datam compsensari. Hanc multo sanctissimam legem primum a Mose institutam ferunt, qui, prout libro Levitico, capite 19,
patet, sanxit ut ne quis quenquam omnium mentiendo falleret, cum praecepit non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. Ab eo ipso Mose Romani legem tam salutarem mutuari videri possunt, sin potius a Graecis non haberint, a quibus bonam legum suarum partem acceperant. Testis Livius.
Peroravi tuam non gravate quaestionem, quamobrem, ni fallor, iam satis perspcuum est non licere neve dicto neve facto violare veritatem cum mendacium dicere sit cum apud mortales peccatum perquam turpe et legibus vindicatum, tum apud Deum, valde exitiosum metientibus, quod propheta psalmo quinto demonstrat:
perdes omnes uqi loquuntur mendacium. Atque quicquid probabile visum est, ratione aut exemplis tibi explicavi.
22. PIN. Ita plane, sed quaedam uberius alia quaeso.
COL. Nae sic progrederis ultra quam quo progrediendum nobis sit. Annon vides tempus iam contractius debere nos breviloquentes facere? Quod si me putas ita esse disertum ut possim tibi, tanquam alter Plato, unus omnium instar esse, forsitan haec te spes facile frustrabitur. Attamen, quia nihil mihi est antiquius quam experiri meum ingenium, curabo ne nostrum desideres officium. Fare igitur sine mora si quid habes excutiendum.
PIN. Dicam brevius quam res tanta dici queat. Nos in variis saepe erroribus seu credendo sive non credendo versamur, ac falsa pro veris et vera pro falsis imprudentes habemus, nec ea internoscere ullo nostro prius studio valemus quam vel tempus occasiove demonstraverit, patefecerit, declaraverit. Sed me somniare aut in officio proponendi claudicare ne existimes, nonnullos sapientes viros commemorabo quos conturbatos commotosque non mediocriter tenuerat aliquando error. Ex quo a te sciscitari libet, qui in istiusmodi visionibus hallucinantur, an ii metiantur peccentque annon.
COL. Ubi audiero quod narraveris, tunc quod sentiam dicam sedulo. Tu autem ad instituta redito.
PIN. Et hoc libenter. Sane Iacob videns tunicam Ioseph filii cruentam credidit filium revera a fera bestia interemptum esse, qui tamen id temporis apud Aegyptios vivebat. Notior est historia libro Geneseos, capite 37, quam hoc loco sit recitanda.
COL. Quis aliter nisi stultus autumasset?
PIN. Non iniuria quidem. At tu noli me interpellare, ne mihi interea excidat quod nunc in memoria habeo sumque dicturus.
COL. Ad reliqua perge.
PIN. Item cum Christus est congressus in itinere cum illis duobus discipulis quos Lucas tradit ivisse Emaus
(erat enim castellum eo nomine nuncupatum haud procul Hierosolymis), non est is cognitus quis esset, adeo ut discipuli erraverunt eumque ipsum pro alio acceperint: quin Christus simulavit se longius profecturum, etsi aliud mox egit ac simularat.
23. COL. Pro Deum atque hominum fidem, vis tu, qui de humanarum mentium errore tam exquisite quaeris, te in talem dare errorem, ut sotera nostrum de falsitate accuses? Annon consideras quid in amicorum congressu aliorumve hominum fieri soleat? A memetipso, si ignoras, disces. Saepenumero enim e villa me in urbem confero ac amicum quendam meum civem officii gratia salutatum eo, et id plerunque vesperi, et quia cupio apud eum diversari et veritus ne non licentius foret si hospitium peterem, soleo (fatebor meum artificium) parare me ad iter et amico salutem dicere, uti moris est, cum ille pro sua humanitate me tum invitat, ac sic apud eum, sine reprehensione, fio hospes magis gratus quam si sponte manerem. Ita Christus, qui formam hominis prae se ferebat, ostendit velle se progredi longius, partim ut discipulos desiderio sui magis incenderet, partim vero uti peregrinus ne impudenter facere videretur si minime invitatus apud eos diutius permaneret. At statim post et invitatus est et cum illis stetit ibidem aliquantum, teste evangelista, qui ait, et coegerunt illum, dicentes, “Mane nobiscum, quoniam vergit ad vesperam, et inclinatus est dies.” Et intravit ut maneret cum illis, et factum est dum accumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et agnoverunt eum, et ipse evanuit a conspectu eorum. Et dixerunt inter se, “Nonne cor nostrum ardebat in nobis dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis scripturas? Attende: isti duo discipuli sese ignaviae condemnabant et peccasse iam percipiebant, quod in errore ante fuissent tam non credendo de Christi resurrectione quam eum non cognoscendo inter colloquium. Ad unguem iam habes et erroris discipulorum speciem et Christi profectionis tentatae consilium. Persequere caetera, si quahabes dicere.
PIN. Officium faciam, si per te licebit.
COL. Licet inquam.
24. PIN. Petrus itidem apostolus visus est aversus a vero fuisse cum ab Herode in custodiam datus et per angelum e carcere missus factus, putarit se visum videre, donec angelus ab eo ad extremum discessisset qui dux eius fuerat. Huiusce rei, se recte recordor, mentio fit in Actis Apostolorum, capite. 12. Viden’ apostolum in magnam errationem raptum, qui angelum Dei duceret umbram esse et somnium? Nimirum in ea ipsa re Petrus ante discessum angeli si rogatus fuisset a quo duceretur potuerat facile mentiri ac sic peccare. Cuiusmodi etiam erroris aliud haud longe dissimile argumentum extat apud Ioannem, capite 22,
qui, si bene memoria retineo, ita scribit: Maria autem stabat ad monumentum foris plorans, et conversa retrorsum vidit Iesum stantem, et nesciebat quod Iesus est. Dicit ei Iesus, “Mulier, quid ploras? Quem quaeris?” Illa, existimans quod hortulanus esset, dicit ei, “Domine, si tu asportasti eum, dicito mihi ubi posueris eum, et ego tollam eum.” Animadverte quaeso quibus vel claro die Maria Magdalene circunfusa tenebris esset, quae notum sibi hominem alium quempiam, id est olitorem esse arbitraretur, atque ita esse certe affirmasset si de eo unus aliquis ab ea percunctatus fuisset. Hinc scire licet vim erroris permagnam esse, qui tam repente humanam mentem occupat ut illa nullo queat pacto perspicere vel discernere falsum a vero, rursus aut verum a falso. Quapropter ex eo ita usu venit ut saepe rei cuiuspiam novitate rumoreve hominum in dubium trahamur, ac inde quasi nescientes mentiamur, imprudentesque turpiter delirimus ac, ut ita dicam. oscitantes peccemus. Tuum igitur, si velis, quemadmodum te velle maxime opto, erit discutere hanc de animo meo errorum istorum caliginem, quae adeo veritatem obscurat et offundit, ut ille nesciat quo sese vertat ad eam indagandam, vel quo in peccato versetur si erratione ductus procul a vero aliquid meditabitur.
COL. Pernimium certe mihi tribuis qui tibi, sicut plane video, quasi persuasum habes me posse rem tot tenebris involutam offusamque in lucem proferre. Ego vero non committam ut mihi excusatione sit utendum. Quare, si non negaveris, tibi praeceptorem dabo theologorum nostrorum facile principem, divum Augustinum.
PIN. Tantum abest ut negem ut tibi etiam atque etiam notum esse velim me hunc unum de rebus dubiis libenter audire, praeterea ferme neminem.
25. COL. Hunc ergo introducemus parumper inter nos loquentem, sed intento opus est animo ne delibantur e mentibus nostris quae in medium ab eo proferentur. Ille atque in eodem suo libelli de quo supra meminimus
ad hunc modum disserit. In rebus nonnullis nihl interest ad capessendum Dei regnum utrum credantur annon, vel utrum verae sive sint sive putentur, an falsae. In his errare, id est aliud pro alio putare, non censendum est esse peccatum, aut si est, minimum esse atque levissimum. Etiam qualecunque illud sit, ad illam viam non pertinet qua imus ad Deum, quae utique via fides est Christi, quae per dilectionem operatur. Neque ab hac via devius erat Iacob patriarcha quando viventem filium a bestia credebat occisum. Neque abscessit ab hac eadem via apostolus Petrus
quando se existimabat visum videre, qui aliud pro alio sic arbitrabatur ut a corporum imaginibus, in quibus se esse putabat, vera in quibus erat corpora non dignosceret, nisi cum angelus per quem liberatus fuerat ab eo discessisset. In his atque eiusmodi falsitatibus, salve fide quam in Deum habemus, fallimur, et via non relicta quae ad illum nos ducit, saepe erramus. Qui quidem errores etiam si peccata non sunt, tamen in malis huius vitae habendi sunt, quae ita vanitati subiecta sit ut hic approbentur falsa pro veris, reputantur vera pro falsis, teneantur incerta pro certis. Quamvis enim haec ab ea fide absint per quam ad veram, certam atque aeternam beatitudinem tendimus, ab ea tamen miseria non absunt in qua adhuc sumus, nullo quippe modo falleremur in aliquo vel animi vel corporis sensu si iam vera illa atque perfecta felicitate frueremur. Hactenus Augustinus. Atque tantum restat ut de Mariae Magdalene errore non praetereatur, quae Christum pro olitore habuerat, quae etiam incidit in eiusmodi vitae malum, sicut Augustinus vocat, ut ne dicamus peccatum, quia illa per id errores partim prius non crediderat Iesum ab inferis excitatum esse, partim vero cum postea novisset eum surrexisse, stulte existimarat ad vitam mortalem iterum degendam rediisse in mundum. Atque hinc concludamus licet mentiri per tales errores tensuissimum esse peccatum, sed illud semper excipiendum nisi quis aut nolit agnoscere errorem aut velit in eo perstare manereque, quod obstinati, pertinaces, pugnaces maxime omnium faciunt, quoniam mala mens, malus animus, gravius reddit crimen. Quamobrem illud ante omnia curandum, studendum, optandumque est, ut in quacunque causa semper veritas vincat regnetque in mente nostra, cui soli tributum est a natura animi nostri imperium. Verum quia vetus consuetudo naturae vim obtinet, idcirco a principio debet unusquisque nostrum sese consuefacere vera loqui, quo diuturnus sermonis usus sit nobis regula omni tempore a mendacio abstinendi.
![]()
26. PIN. Praeclare certe quidem omnia explanasti, ut plus de his non sit dicendum, cum praesertim pro certo affirmes nuilla prosus de causa cuiquam licere mendacium dicere, tum tale quid facere sit peccatum modo grave, modo leviculum. Unde colligo nil tutius quam raro mentiri.
COL. Imo nunquam.
PIN. Ecquis inter vivos numerari potest qui nonnunquam contra veritatem aliquid non effutiat?
COL. Sapiens qui nihil loquitur, cuius eum pudere queat, cum turpe sit mentri, velut ante satis superque id probatum est, quae porro turpitudo in ipsum sapientem cadere nunquam debet.
PIN. Quem vocas tu sapientem?
COL Hominem qui maxime perspicit quid in quaque re verissimum sit, tametsi haud ignoro solius sapientis esse statuere quis sit sapiens, ut sentiolam de sapiente a nobis ex tempore promptam ne reprehendas.
PIN. Tantum abesset ut hanc sententiam arguerem ut etiam censerem mirifice probandum, nisi illud memorabile verbum obstiteret, nemo homo omnibus horis sapit.
Unde fieri potest ut quis quamvis sapiens in aliquas talis peccati labes facile incautus incidat loquendo.
COL. Satis tu omnibus horis sapies, si tibi primo deliberatum et constitutum fuerit non peccare, atque ita profecto nostrae disputationis huius fructum capies continenter valde salutarem. Sed iam surgamus, tuque vale, ac tibi, uti opto, bene semper sit.
De veritate et mendacio dialogi finis
![]()