Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio.
<APOLLO>
Sedibus extorres bello, ad te fugimus, una
Musarum caste quae pia sacra colis.
Non querimur, magna exilium mercede levatur,
Si fruimur vultu nocte dieque tuo.
<THALIA>
Est mihi carmen Hymen, lusus, convivia, cantus, 5
Materia aetati non aliena tuae.
<MELPOMENE>
Sit procul a tragico semper tua vita cothurno
Et mihi fas hostes sit celebrare tuos.
<EUTERPE>
Digna dea tibi sunt facies, virtusque genusque,
Concinet ergo inter te lyra nostra deos. 10
<ERATO>
Sufficis aeternum mihi sola in carmina, nulla est
Sanguinis heroi tam numerosa domus.
Ni dea nata fores, mihi tanta potentia fandi est,
Protinus ut faceret te mea lingua deam.
<CLIO>
Cura mihi historia est, ut per me mortua vivant, 15
Stent sua virtuti praemia, poena malis.
<TERPSICHORE>
Caetera consequerer numeris facile omnia, tantum
Virtutes possem si numerare tuas.
<URANIA>
Digna coli coelo, terras cole. Sydera nosse
Si iuvet, hic duce me sydera nosse potes. 20
<CALLIOPE>
Metior hoc radio terras, mare, sydera, monstro
Quam parvo humanus ludat in orbe labor.
II. POMPA DEORUM IN NUPTIIS MARIAE
DIANA
Quinque mihi fuerant Mariae, pater alme, ministrae
Et decus, et nostri gloria prima chori,
Hoc numero comitum coelo caput alta ferebam,
Sumque aliis nimium visa beata deis.
Nam Venus et Iuno successibus invida nostras 5
Unam de numero surripuere meo,
Et nunc orba cohors numero sibi displicet, uno
Pleiadum languet ceu minor igne chorus.
Audeat hoc deinceps exuta licentia fraenos,
Obiiciar saevis incomitata feris. 10
IUNO
Sit tibi venatus, mihi sint connubia curae.
Contento officio sit dea quaeque suo.
VENUS
Cesset amor, pariter cessabunt foedera rerum.
In chaos antiquum cuncta elementa ruent.
CERES
Si parili cunctae fugiant connubia voto, 15
Rara tui fiet, Delia, turba chori.
PALLAS
Si pariter fugiant omnes connubia nymphae,
Nullus erit posthac virginitatis honos.
SATURNUS
Si tibi fas fuerit taedis arcere puellas,
Cur mihi fas non sit praesecuisse mares? 20
Unde mihi miles, si totum transigat aevum
Foemineum in sterili virginitate genus?
MERCURIUS
Frustra et ego doceam eloquium, liquidamque palaestram,
Et celerem Eoa merce onerare ratem.
APOLLO
Delia, parce metu, meaque haec simul accipe dicta, 25
Quae tibi veridico praescius ore cano.
Iuno vocat, Mariasque tuas iubet esse maritas,
Castaque legitimi iura subire thori.
Multiplicesque tibi Marios Mariasque rependent,
Accrescetque tuis longior ordo choris. 30
Semper prima novae sobolis tibi serviet aetas,
Proxima Iunoni, caetera fata vetant.
IUPITER
Quinque tibi Mariae fuerant, sed quinque dearum
Instar erant forma, moribus, ingenio.
Quinque deum dignae thalamis, si iungere taedas 35
Mortali superos ferrea fata sinant.
At nunc florentis cum pars iucundior aevi
Tota sit in castris pene peracta tuis,
Altera militia est, atque altera castra sequenda,
Iamque viris aetas serviat apta viro. 40
Sic vicibus variis rerum immutabilis ordo
Permanet, et constat mutuus orbis amor.
TALTHUBIUS
Alter Hymen laetis iam vocibus aethera pulset,
Sit Maria ut taedis altera iuncta novis.
Connubio quantum sociat Venus aurea, tantum 45
Detrahitur numero, casta Diana, tuo.
Unaque iam superest Mariis de quinque Dianae:
Haec quoque iam socios respicit una thoros.
At vos quas comites dignata est candida nuper
Delia virgineis associare choris, 50
Sic Veneri laetae laetam exercere iuventam,
Augeat ut choreas casta Diana suas.
Proque una Marias multas donate Dianae,
Ut Veneri sponsas foeneret illa novas.
Ut chorus alterius florescat uterque, vicissim 55
Sentiat alterius semper ut alter opem.
Sic mutant elementa vices contraria, sese
Assidue perimunt, et perimendo novant.
TURMA AETHIOPUM
Fama tuae virtutis ad haec nos littora traxit,
Unde venit calidi mollior aura Noti,
Fama tui reges tanto super altior omnes,
Quam tuus a nostro dissidet ore color.
Ergo ubicunque lubet devotis utere dextris, 5
Sive magis ratibus, sive placebit equis.
Experiare fidem bello vel pace licebit,
Serviet imperio vitaque morsque tuo.
TURMA SEPTENTRIONALIUM EQUITUM
Nec minus Arctoas sparsa est tua fama per oras,
Nec minus Eoas occiduasque domos, 10
Quam per inaccessas Libyae squalentis arenas,
Nec minus hoc coelo pectora tangit honos.
Sunt animi, sunt dextrae animis servire paratae,
Et mens imperium prompta subire tuum.
Si fortuna animis fuerit, si viribus aequa, 15
Officiis in te non prior ullus erit.
A NEPTUNO MISSA TURMA
Nympha inter pulchras pulcherrima Neptuninas,
Nympha Caledoniae gloria magna tuae,
Sola opibus digna Oceani, cum murice gemmis,
Quaque arbor facta est Gorgone facta lapis. 20
Nos tibi coeruleis Triton submisit ab undis,
Iussit et haec domini nomine ferre sui.
Utere Neptuno, seu viribus est opus undae,
Sive ratis, celeris sive erit usus equi.
Si minus hi placeant, sic cogita, in aequore natos 25
Assuetos solido non satis esse solo.
Haec acies equitum sub versicoloribus armis
Fortunae faciem fulget amicta suae.
Tu modo si faveas, etiam fortuna favebit.
Virtuti comes est scilicet illa tuae. 30
EQUITES QUI IN GALEIS FEREBANT PALLADEM ADVERSUS EOS QUI CUPIDEM FEREBANT
Ure, sed imbelles, puer, ignibus ure puellas.
Bellica belligerae tela relinque deae.
ALIUS
Pallas adest, hasta metuenda et Gorgone saeva.
Qui locus hic iaculis, parve Cupido, tuis?
ALIUS
Caecus amor, sapiens Pallas. Temerarius illi 35
Impetus, huic ratio tela manumque regit.
Exitus in dubio non est, si casus inermis
Conserat armata cum ratione manum.
IV. POMPAE DEORUM RUSTICORUM
DONA FERENTIUM IACOBO VI ET MARIAE MATRI EIUS
SCOTORUM REGIBUS, IN COENA QUAE REGIS BAPTISMA
EST CONSECUTASATYRI REGI
Sylvestre tibi satyri dona
Damus agrestia, ruris alumni
Volucres laeti ruris alumnos,
Et praevertere solitos ventos
Male confisos pedibus cervos.5
At cum veniet robur ab annis
Capies acribus ipse Molossis
Capreas, claudes retibus apros.
Disces strepitu saepe quod urbis
Iure anteferat rura voluptas. 10NEREIDES REGINAE MATRI
Vis dura ferri marmoris
Magnesii contagio
Imbuta vertit algidam
Ad Arcton acrem cuspidem.
Cuicunque virtus imbuit 15
Potenti vi praecordia
Te spectat unam, cardini
Cuicunque coeli subiacet.
Arcana vis haec Indico
Nos traxit huc a littore, 20
Ut non trahat potentius
Ferrum silex Heraclia,
Virtutis ut propius tuae
Claro fruamur lumine,
Et patriis munusculis 25
Testemur observantiam.Non sic luciferi viator ortu
Gaudet, navita non serenitate,
Felix pusio, nuncius tui ortus
Nostra ut pectora moesta recreavit. 30
Quare munera Naiades pusilla
Haec damus tibi, nec tamen pusilla,
Si non munere pectus aestimentur,
Verum e pectore munus aestimetur.FAUNI REGINAE
Virtute, ingenio, regina, et munere formae
35
Felicibus felicior maioribus
Coniugii fructu sed felicissime, cuius
Legati honorant exteri cunabula,
Rustica quem donis reverentur numina, sylvis
Satyri relictis Naiadesque fontibus. 40
Faunos in melius properantis pignora saecli
Responsa ferre coelitum rex haec iubet:
Omnis in hunc rerum consensit machina regem,
Non sorte lectum aut lege, sed fato datum,
Non aliter quam natura novere magistra 45
Monstrante nullo apiculae suum ducem.
OREADES REGI
Montana dona montium colentes
Secreta Orcades nunc damus tenellos
Catulos ferarum. Firmius vigebit
Cum corpus annis, acribus Molossis 50
Sequeris ipse capreas fugaces,
Aprosque claudes nexibus plagarum,
Ni forte malis avios per anfractus
Nemorum, relictis capreis, Napaeas
Captare capreis non minus fugaces, 55
Sed capreis capi minus paventes,
Cupiesque sylvarum horridos recessus
Praeferre forsan oppidis superbis.
He (Randolph) describeth a great feast, to which he was invited, and saw his mistress much honoured. The verses of the shews he sendeth, which were spoken at the serving up of every course. The first service to the table, blind Cupid was brought in, the wayters saying to this verse:
Queste colui chel mondo chiama amore,
Amare come vedi et vedrai meglio
Quando fia tuo, come nostro signore,
Mansueto fanciulo e fiero veglio:
Ben sa ch’il prova, et fiati cosa plana. 5
Anzi mill’ anni e in fin adhor ti sueglio.El'nacque d’ otio et di lascivia humana,
Nutrito dispensier dolci et soavi.
Fatto signor et dio da gente vana,
Quale e morto da lui, qual co’ piu gravi 10
Leggi, mena sua vita aspra et accerba,
Sotto mille cathene et mille chiavi.The second service, a fayer younge maid.
Castitas blandi domitrix amoris,
Castitas vitae specimen prioris,
Labe cum puras soboles colebat 15
Aurea terras.
Castitas vitae specimen secundae,
Morte cum victa sociata membris
Pura mens puris radiantis aulam
Incolet aethrae. 20
Una nec etiam Veneris sagittam,
Iura nec fati metuis severi,
Quippe quae rursus moriente maior
Morte resurgis,
Pura cum puris agites ut aevum 25
Angelis; quorum studium secuta
Colliges fructus socios secundae
Reddita vitae.
The last was a younge childe, set forth unto tyme. These verses were sung by the wayters.
Armata telis dexteram,
Laevam veneno saeviat 30
Mors: cuncta tempus demetat
Falce, aut senecta deterreat.Non mortis hoc propinquitas,
Non temporis longinquitas
Solvet, fides quod vinculum 35
Intaminata nexuit.Mors et senectus obruit
Cum Scipione Laelium.
Canam fidem non obruet,
Non pectorum constantiam. 40Durabit usque posteris
Intaminata seculis
Sincera quae Britannidas
Nectit fides heroidas.Rerum supremus terminus 45
Ut astra terris misceat,
Regina Scota diliget
Anglam, Angla Scotam diliget.Finis
![]()