Tessera caerulea — commentariolum.Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.
Sacra bonae celebranda deae: procul ite, profani,
Ite cachinnantes, non pia turba, mares.
Foeminei secreta chori nescite libenter,
Nescite, aut saltem dissimulate, viri.
Inspectare nefas generis postscenia pulchri, 5
Ingens quae pascat lumina scena patet.
Tuque secunda adeo fulgentis gloria mundi,
Sanctius hic fratris numine numen habens,
Tu, bona luna, fave, tu cornibus annue totis,
Annue crescenti comiter ore mihi. 10
Tu lucentem aperis, Lucina, infantibus horam,
Vitalesque uteri, Jana, tuere fores.
Morbiferi rivos educis, Mena, cruoris,
Mutatosve novo currere lacte iubes.
Tu sexum regis instabilem, fideique marinae, 15
Arbitrioque fluunt pontus et ille tuo.
Viribus arcanis quibus humida regna gubernas,
Ingenii tumeant flumina parva mei.
Sis Lucina mihi, sis fertilis Ilithyia,
Et cerebri curam parturientis age. 20
Mensis erat quem diva colit pulcherrima pulchrum,
Laetities anni pictaque pompa redit.
Convaluere aegrae, linquuntque cubilia plantae,
Atque exire audent sole iubente foras.
Ut gaudent coelum patremque revisere charum, 25
Rupisse et tumuli vincla severa sui,
Et mundum, et dulces circum spectare sorores!
Nec risum immerito gaudia tanta cient.
Mox operi accingit sese gens sedula, blandis
Incorrupta bonis, officiique memor. 30
Pro se quaeque opibus contendere strenua summis,
Inque dies densis altius ire comis,
Et folia et pulchros in lucem educere foetus,
Et propere humanis usibus esse pares.
Ut valuere satis, mora nulla est. Rebus agendis 35
Intendunt animos, conciliumque vocant.
Concilium sibi quaeque tribus (quae plurima genti est)
Privatim (gentis mos vetus ille) tenet.
Sunt prope mille tribus, sed quid sit in omnibus actum
Vix bene centenio dicier ore potest. 40
Nec mihi scire licet: gens cauta silentia servat,
Et sacra conventus occulit acta sua.
Sed mea me laurus, quae iussa interfuit uni
(Illa gynaecitis nomine dicta tribus)
Edocuit viridis secreta negotia coetus, 45
Et quid quaeque herba est, quoque locuta modo.
Vos, o humani pars blanda et florida mundi
(Res hic vestra agitur, nec loquor ista viris),
Vos dictis praebete animos, et credite quicquid
Nescia fallendi Delphica laurus ait. 50
Splendebat coeli de vertice Cynthia summo,
Atque udo tumidus lumine vultus erat.
Conveniunt plantae motis radicibus omnes,
Nobilis Oxonii quas sacer hortus alit,
Omnibus foeminei quibus est tutela doloris: 55
Orpheam credas signa dedisse lyram.
Conveniunt quo bella aequo nitet area circo,
Et se formoso molliter orbe locant.
Prima sedet castae per honorem planta Dianae
(Concilii praeses tunc ea forte fuit). 60
Deinde magistratu modo quae praecesserat illam
Optima non vano nomina dicta sedet.
Occupat inde locum (casu puto et ordine nullo)
Arridens laetis blanda melissa genis,
Thymbraque, serpillumque, orisque absinthia torvi,65
Asparagusque, duplex abrotonumque genus.
Tu, croce, adhuc teneris gaudens servire puellis,
Nunc hilaris, quondam tristis amator, ades.
Quique magis stulto tabescis, amarace, luctu,
Nunc causa exitii suavior ipsa tui. 70
Candida poeoniam comitantur lilia rubram,
Additur et violae purpura tincta recens.
Seque laser foetens tam dulci iungere turbae
Audet, virtutis conscia planta suae,
Et plenam portans lactuca sub ubere mulctram,75
Et quamvis Cypriae, Nympha, inimica deae,
Et grave marrubium bene-olenti bacchare iunctum,
Atque uteri madido scordia laeta solo,
Et polium et calamintha, habitantia montibus ambo,
Ambo sed ad frigus vellere tuta suo, 80
Et bene iuncta bonae vitalis salvia rutae,
Quaeque arcus titulum multicoloris habet,
Et seselis, cervis dictamno gratior ipsa,
Exiguoque potens semine daucus est,
Consolida et plantago salubris, germina frugi, 85
Quaeque solent firmis cuncta tenere seris,
Imperiumque suum regali nomine signans,
Et regum titulis altior angelica,
Spicaque, pulegiumque, accline brevesque anemonae,
Atque Epicureae nobile felis olus, 90
Atque abiga arrepsit tardo molimine tandem,
Vix humilem terris ausa levare pedem.
Venit, nec miror quod venerit anthemis illuc,
Per lapides ruptos invenit ille viam.
Venit ab Hispanis faelix vettonica sylvis, 95
Quae gentis magnae gloria sola manet.
Virginibusque favens pia virginis herba Minervae,
Et germen venit Mercuriale comes.
Venit erythodanus, radicis syrmata longae
Post tergum proprio murice tincta trahens. 100
Dictamnus venit boreali frigore quamvis
Tardigrada, et Creta tristis abesse sua,
Et nimium immodicis cyclaminum viribus audax,
Et (liceat tandem dicere) centum aliae.
Multa quae extremis advecta videntur ab Indis,105
De nostro multum germina questa polo.
Sed fama Oxonii, vel utrosque vagata per Indos,
Solatur curas, exiliumque levat.
Haec inter steterunt aequalibus intervallis,
Et supra virides explicuere tholos, 110
Et genus arboreum, et fruticum pygmaea propago,
Et visa est crenis bella corona suis.
Phoenicios portans vermes pro fructibus ilex,
Hesperidum auriferis invidiosa iugis,
Stabat, foemineis morbis et luxibus apta. 115
Quid disiungo illos? Morbus habendus hic est.
Hanc hedera intexit ditem fallacibus ulnis,
Blanditiisque malis arboricida necat.
Stat iuxta invidiam coccis factura superbis
Murice mox floris nobiliore rosa, 120
Nec procul extendit ramos betula severos,
Et scelere humano saepe sabina nocens,
Et patulo amplexu, te dignaque, Tityre, fagus,
Quique meretur emi vilis ubique rubus,
Malus et auratis pretiosa cydonia pomis, 125
Et medicina homini vulnere myrrha suo.
Postremo (indictae mihi quaeso ignoscite plantae)
Iuniperusque ferax, sacraque laurus adest.
Talis erat viridis species reverenda senatus.
Nox est, ventus abest, concio tota silet. 130
Expectant, tacitaeque arrectis frontibus astant.
Se levat, et praeses parthenis orsa loqui.“Post longa hic, matres conscriptae, frigora tandem
(Sit faelix generi nostro hominumque precor)
In sancto solitoque frequentes adsumus horto, 135
Et sacri mensis nox celebranda sacra est.
Gratia sit tibi, Phoebe pater, tibi maxima nutrix
Cynthia, quae dictis lucida testis ades.
Sed libertatis momenta fugacia curtae
(Namque dies mox nos orta refiget humi), 140
Nec nihilo, nec vos vano sermone teramus,
Nec ludis: homines sic sua festa colant.
Vivere nunc aequum est vere, nam frigida bruma
Dimidium vitae (mortis imago) tenet.
Ergo agite, utilibus nunc aequum incumbere curis, 145
Longa quiescendi tempora bruma dabit.
Quot dederit vobis subigendos Iupiter hostes,
Et quantum officii sustineatis onus,
Expertae multis magnisque laboribus estis,
Oppressisque piam saepe tulistis opem. 150
Nec certe exiguo generosis gloria plantis
Debuit, et sexus gratia mollis emi.
Bella gerenda manent eadem, semperque manebunt,
Dum tumidi infantes pondera ventris erunt.
Bella manent, sed quo faelicius illa gerantur, 155
Scire decet nostras, et decet hostis opes.
Dicite vos, longus quas edocet usus utrumque,
Ingenue vestras dicite, et hostis opes.
Dicite teste dea, quae nos videt aurea, verum,
Et ferat haec patriae quaeque tributa suae. 160
Et doceat discantque volens. Sit nulla docere
Invidia, et nullus sit didicisse pudor.
Prima meretur agi quae nos tam saepe recursans
Sanguinei exercet menstrua cura mali.
Foemineus quo fonte ruens, quo sidere fretus, 165
Foecundum toties Nilus inundet agrum.
Quid fluvium premat immodicum, impellatve morantem,
Et bona quot secum, quantaque monstra vehat.
Pandite secreto mysteria clausa recessu,
Nec vos rem tanti credite turpiculam.”170
Dixerat, incipiunt reliquae, studioque calenti
Propositum (ut doctis mos) agitatur opus.Pulegium, sua quo virtus celebratior esset
(Et dicentis odor gratus ab ore venit),
Explicuisse ferunt quot tristia damna minetur, 175
Purpuream sistens rivulus ille fugam.
Succedunt gravitas membrorum udique tumores,
Fertque suum corpus non patienter onus.
Succedunt placitarum olim fastidia rerum,
Ipsius et vitae nausea tetra subit, 180
Ulceraque, et putres ruptis fornacibus ignes,
Et vomitus misto sanguine terribiles.
Nunc labor atque uteri nequicquam pugna furentis,
Et mortes anima mox titubante breves.
Pectore tardus nunc domito vix spiritus exit, 185
Mox omnes artus tussis anhela quatit.
Ipsa etiam victor scandit Capitolia mentis,
Et cerebri gyros occupat hostis atrox.
Hinc vigiles noctes, vigiles sed somnia terrent,
Veraque mens patitur dum mala, falsa creat. 190
Iactatamque diu serus vitam obruit hydrops,
Atque anima e mersa naufraga puppe natat.
Ah quoties verno gemmantes flore puellas
(Multa sagittifero iam meditante deo)
Hic ferus exurit subita rubigine morbus? 195
Flet deceptus amor, tristis amator abit.
Inficit ora virens, ipsa inficit oscula pallor,
Tingit ut afflatas sulphuris aura rosas.
Carbones cineresque vorant gypsumque tenacem.
O foeda, et vere iam malesuada fames! 200
Non edit haec virgo, scelus est dixisse, sed illa
In ieiunanti virgine morbus edit.
Haec ubi pulegium (sed multa pathetica verbis
Addidit, humano non referenda sono)
Dicitur, ut misera de virgine mentio facta est, 205
Concilium lacrymis comaduisse piis.
Non aliter currum luna fugiente diurnum
Discessum dominae flet bona turba suae.
Addidit et causas qua vi, quo tramite caeco
Perreptet victrix omnia membra lues. 210
Ille ferox (ait) humor ad ostia nota secundo
Pulsantis venae flumine pronus abit.
Sive illum virtus uteri magnetica sugat,
Ut ren totius corporis haurit aquas,
Cynthia seu cursum, rerum regina fluentum, 215
Dirigat, aequoreas qua regit arte vias.
Sed clausas uteri si repperit obice portas,
Legitimumque illi forte negatur iter,
Tum furit, exacuitque aestum, pars crassior haeret,
Vicinisque movet bella nefanda locis. 220
At pars mobilior sursum se attolit, et audet
In venas puri sanguinis ire comes.
Latro comes roseos corrumpit luridus amnes,
Quaque fluit, ripa marcet utraque solum.
Vitalique cavae defertur lethifer alveo, 225
Obsessoque ferox hepate corda petit.
Corda tumens tantis dexter successibus intrat,
Ingenti trepidant funditus illa metu.
At regio ulterior medii munimine septi,
Et tutam vallo se putat esse suo. 230
Heu mora parva mali! Pulmones occupat ille,
Sentit et arctatum spiritus aeger iter.
Inde via prona parvaque Propontide vectus,
Invadit laevi regna remota sinus.
Quid satis est morbo, cui cor non sufficit ipsum? 235
Omnia ni teneat, pauper avaritia est.
Torrentem ingreditur fluviorum regis aortae,
Hei mihi! tum nullo more modoque furit.
Nec situs aetherius capiti est pedibusve profundus
Auxilio, effraenis victor ubique meat. 240
Scilicet ut toro diffusus corpore sanguis,
Diffusa in toto sanguine pestis inest.
Assensere omnes, neque enim dubitatur ab ullis
Purpureus vitam quo rotet orbe labor.
Exciperent risus frondosaque sibila plantam, 245
Veracem Hervaeum siqua negavit adhuc.Dictamnus, quamvis constringant frigora fauces,
Iniecta propere se levat endromide.
Nam declamandi si se bella offerat ansa:
Quid prohibere potest germina Graeca loqui? 250
Pulegiumque illi tanti miracula morbi
Rhetorice visum est explicuisse parum.
Arripuit quicquid cognata reliquerat herba,
Et docta sibimet garrulitate placet.
“Si nondum infandi quae sit vis saeva veneni 255
Scitis, dum calido corpore fota latet,
Vobiscum reputate precor quid corpore pulsa,
Quid sola, exul, inops, mortua pestis agat.
Illam errore malo gustent hominesve canesve,
(Inque canes potius tam malus error eat), 260
Protinus humanam invadit vesania mentem,
Et totam incrustat sordida lepra cutem.
At canibus rabies succedit hiantibus atra,
Et sitis ardentes et timor urget aquae.
Illa (nefas dirum!) praegnantibus illita partum265
Semihominem iugulat praecipitemque trahit.
Credite nunc pueros tali de sanguine natos,
Sic format foetus, sic alit ille novos.
Nec satis hoc: illo seges alma et vitis abortum
Afflatae faciunt et sterilescit ager. 270
Ipsa enim, gravida est si fructibus, arbor abortit,
Si virgo aegrotat, si modo nata, perit.
Vos, hederae, testor (quis enim pudor acta fateri?)
Quid vos tum folii vis medicata iuvat?
Teque, venenorum victrix celeberrima, ruta, 275
Luctantem cogunt tanta venena mori.
Arescunt autumnali flavedine plantae,
Et moesta ictericus germina tingit odor.
Ille fugat cives tactis alvearibus aegros,
It vaga, et iratum murmurat exul apis. 280
Linquit opes misera auratas, longosque labores,
Et structa artifici dulcia tecta pede.
Nec sua defendunt latitantem dolia Bacchum,
Languentisque senet prima iuventa cadi.
Parva loquor: non se defendit belliger ensis,285
Sed cedunt molli dura metalla lui,
Fit sanguis toties effusi sanguinis ultor,
Et iam mutata vulnerat arma vice.
Saepe viris causa est belli, gladiosque repostos
Faemineum exacuit forma venusta bonum. 290
Foemineum ergo malum gladios obtundat eosdem,
Obtundat tanti vel meminisse mali.
Ah! nimium mulier facie confisa superbit,
Ah! nimio illa nimis se putat esse deam.
Viribus immodicis, heu! non civiliter usa 295
Mittit adorantes sub iuga saeva viros.
Tu vero humanas, dea non purissima, sordes
Respice, et esto memor quid tibi luna ferat.
Inspice tunc speculum, quo nunc decepta ferocis,
Tunc vere quam sis pulchra videre potes. 300
Tunc corruptorem corrumpis dira nitentem,
Et diuturna tui certaque signa gerit.
Tunc furia, propriaeque venefica imaginis audis
Quanta lues! Umbrae pestifera ipsa tuae!”
Sic ait, utque erat in cursu, parat addere multa, 305
Sed totum dicunt obstrepuisse chorum.
Perque omnes ramos et per folia omnia circum,
Tanquam indignantum, non leve murmur erat.
Namque ibi faemineo multum indulgetur honori,
Et visa est temere verba prophana loqui. 310Plantago assurgit nervo septemplice fulta,
Plantago insignis gloria prima domus.
Styptica gens illi est, quam gentibus haematagogis
Infensam virtus ambitiosa facit.
Sed sat habet levibus dictis tenus ire simultas, 315
Et nunquam humano perfurit illa modo.
“Magna (nec invideo) certe laus maxima vobis,
Gentis hirundineae stirps numerosa, datur.
Purpureum merito depellitis arce tyrannum,
Eiicitur patria iure homicida cruor. 320
Formosam imperio vitam premit ille superbo,
Cogit et insultans multa nefanda pati.
Lurida lethalis circumfert arma veneni,
Et comites morbos, agmina longa, trahit.
Sed quid opus iusto superaddere vana timori 325
Terricula, et magnum magnificare malum?
Dum nimium tragice saevum depingitis hostem,
Horribilis magis est, credibilisque minus.
Heroem minuit fictis quem laudibus auget,
Et demit verae gloria falsa fidem. 330
Geryonem occidit, factum memorabile! at ille
Tergeminus fuerat, iam dubitare licet.
Sed facile est vobis monstrum quodcunque domare,
Sed nobis monstrum credere difficile est.
Legisti Graecos nimium, dictamne, poetas, 35
Legisti, atque artem te didicisse puto.
At mihi crede, tuis quid de popularibus unus
Dixerit, illorum te meminisse decet.
Sit dea rubigo, segetem tamen arbitror almam
Non ita corrumpit mensibus illa suis. 340
Et pleno nocuisse cado plus mille puellis
Unius certum est ora bibacis anus.
Nec furit hoc quisquam gustato sanguine, multos
Efficit insanos sed locus unde venit.
Nam curare canis rabiosi vulnera certe345
Ille tuus nimium Plinius autor ait.
Faemineum si vitet apis perterrita tactum
Nescio, sed tactum foemina vitet apis.
Fatalem in venis sineret stagnare cruorem,
A pulso siquidem ruta necanda foret. 350
Tu quoque deberes melius tibi, Bacchica planta,
Atque corymbifero consuluisse deo.
Nam quod ait rigidos gladios ferrumque retundi,
Dii bene, si pestis summa sit ista bonae.
Atque utinam facies pulchra incorrupta maneret, 355
Corrumpat speculum donec et illa suum.
Sed quid ago? Satis haec miracula Graeca refellit,
Foemina quod tanto non perit ipsa malo.”
Occupat hic (dictis ut gaudet semper acutis,
Et spinam in lingua fertur habere) rubus. 360
Non tantum his, aliis datur et serpentibus, inquit,
Ut sua ne noceant saeva venena sibi.
Nec perimens vultu basiliscus cuncta, periret
Si vultum in speculo cerneret ipse suum.”
Subrisere, levique omnes tremuere cachinno, 365
A vento credas praetereunte quati.
Nam Cynico frutici libertas magna dabatur,
Hanc usu propriam fecerat ille sibi.
Plantago interpellari stomachata resedit,
Et pulchro incepit protinus ore rosa. 370
Dicentisque pudor faciem commendat honestus,
Gemmantem verno flore rubere putes.“Tam fera foemineo quae toxica sanguine misces,
Cretica (nam nostram tangere nolo rubum),
Aspice quam vivo saturetur murice vultus. 375
Quamque ardens cytini fulgeat ore decor.
Aspice quam nullus nec flos nec flora sit ipsa
Mollior illarum candidiorve cute.
Et ferrugineas iuxta simul aspice formas,
Tectaque echinato cortice membra virum.380
Horrentem dices violetis crescere ruscum,
Plorabisque feris lilia mixta rubis.
Sit tibi tum ratio iudex, sint lumina testes,
An pura impurus corpora sanguis alat.
At tu tinctoris vitiatum crede lebetem 385
Decolor unde venit, non satur unde colos.
Si nihil hic peccat, dices, iustissima nollet
Insontem patrio pellere luna solo.
Hic nihil in vitio est, sed copia peccat, et illum
Publica (quae summa est lex) iubet ire salus. 390
Sic si forte olim numerosae prolis abundat,
Nec populis regio sufficit ipsa suis,
Haud illi indignum est alias dimittere partem
Quaesitum terras, exiliumque pium est.
Sed plusquam satis est cumulat cur foemina? Crede, 395
Naturae nunquam prodiga luxuria est.
Contenta est paucis, nec, avari more nepotis,
Congerit immensas, ut male perdat, opes.
Certe opus est facto quicquid facit illa. Quid ergo?
Non locus hic dubio, res tibi testis adest. 400
En toto ut durat vindemia sanguinis anno,
Pressus et assidue dat nova vina chylus.
Plena tument semper reparato torcula succo,
Quem calida et sitiens mascula vita bibit.
At mulier de fonte suo moderatius haurit, 405
Frugalisque penum non vorat omne calor.
Vitalem in magnos thesaurum congerit usus,
Naturam humanam decoquere ille vetat.
Neve ea sufficeret generando symbola nato,
Quam confert misto semine uterque parens, 410
Ni pia mantissam vellet superaddere mater,
Perficeretque sui larga cruoris opus.
Nempe cruor rubens et candens semine constat,
Et pars principium concolor omnis habet.
Hoc ligna, atque illum lapides praebere putares, 415
Vivaque coniunctis surgit utrisque domus.
Ille veneficii reus actus, lethifer ille,
Cui tu Nessaeum virus inesse putas
(Et mirum est sane nisi vestem tinxerit illo
Quae miserum occidit Deianira virum), 420
Componit teneri sanguis primordia foetus,
Et dat per menses blanda alimenta decem.
Nec satis hoc illi, chara inter brachia matris
Hospitis occurrit rursus ad ora sui.
Mutato occurit mutatus tramite et ipse, 425
Secretam emensus qualem Arethusa viam,
Mammarumque duplex gemino de fonte resurgit,
Flumine vel ripis candidiore suis.
Potavit tales olim gens aurea rivos,
Faelicis tales reddidit uber agri, 430
Simplicitasque virum, candorque et lactea corda
Infantum facili digna fuere cibo.
O iusta et prudens naturae cura parentis!
Quam propria aetati pabula cuique dedit!
Cum nondum iecoris perfecta operaria cella est, 435
Matre laboratus pignora sanguis alit.
Cumque modo ornata novus ignarusque taberna,
Vix sua noscit adhuc munia tyro calor,
Mite rudimentum tingendi murice lactis
(Discenti pensum quam puerile!) datur. 440
Materia victor se tandem exercet in omni,
Gaudet et impensis luxuriare suis.
Dicite nunc tetrum membris cumulare venenum,
Quo dulces foetus provida mater alat.
Propinant durae pueris aconita novercae, 445
Alma parens haurit de meliore nota.
Unde sed infanti tam (quaeres) utilis humor,
Tot morbos matri tantaque damna ferat?
Ille quidem prodest natali vividus alveo,
Egestus venis exanimisque nocet. 450
Ille quidem egestus vicino littore torpet
Naufragus, efferri mortuus ille velit.
Hoc fortuna negat? Se vindicat ipse relictus,
Omniaque infesto membra vapore replet.
Sed (puto) maturi sapiant quid ab arbore fructus 455
Indicium praebent, cum putruere, malum.
Candida sic vitae domus est in semine puro,
Semine corrupto mors stabulatur atrox.
De vita mors est testis non aequa, nec ipsum
Crede oluisse hominem, quale cadaver olet. 460
At tu legitimo labentem tempore rivum,
Cum nulla vitium traxerit ille mora,
Non minus affirmas, dictamne severa, nocentem,
Nec morbos morbo ferre, sed ingenio.
Ne tibi cuncta negem (memoras quae plurima monstra) 465
(Quae vel falsa quidem, vel bene rara puto)
Corpore siqua latent abstrusae semina pestis
(Corpore in humano qualia saepe latent),
Una eademque opera fugat haec natura, cruori
Porta redundanti cum reserata patet. 470
Hinc forte accipiunt alienum menstrua virus,
Et comites fraudi est non habuisse bonos.
Sanguinis haec culpa est? Non sum ipsa venefica, si quis
Cum succo biberit mista venena meo.”
Dixit, et ambrosium dictis spiravit odorem, 475
Sed multas contra disseruisse ferunt.
Phoebaeae tandem petitur sententia lauris,
Phoebaeae laurus verba habuere fidem.“Quae sors magnorum est (inquit) non rara virorum,
O famose cruor, contigit illa tibi.480
Plus aequo culpantur ab his, laudantur ab illis,
Nec mediocre odium est, nec mediocris amor.
Hic praeiudicio mentitur, et ille favore,
Rumoresque omnes discolor aura ferit.
Dictamnum auditis? Nullo non foemina mense 485
Deducit lunam saga veneficiis,
Nec miscere herbas opus, aut fatalia verba.
Medea esse potest sanguine quaeque suo.
At siquid veri pulchro rosa protulit ore,
Quaeque suo mulier sanguine diva bona est. 490
Purpurea hinc tenerae suspendit stamina vitae,
Subtexitque operi iusta alimenta rudi.
Sed, cui chara feror, nisi me deludat Apollo,
Simque sacrum frustra cingere sueta caput,
Nec format talis, nec nutrit corpora sanguis, 495
Nequicquam falsa laude triumphat iners.
Quae me multa movent non hic memorare necesse est,
Unum hoc multorum pondus et instar habet.
Nam mulier cunctorum animantum sola reperta est
Quam vena immodico menstrua fonte rigat. 500
At pecus omne tamen parit intra viscera foetus,
Vincit et humanum fertilitate genus.
Quot (monstrum!) exiguus fertur peperisse simul mus!
Paucaque Troiani pondera ridet equi.
Quantum o montosus circumfert molem elephantus? 505
Visus et est utero turriger esse suo.
Fertilitate tuos, Lucina, cuniculus orbes
Pene aequat, vix tu saepius ipsa tumes.
Nec tamen hunc foetum thesaurus sanguinis ullus
Pascit, venarum nec reserata penus. 510
Nempe in conflictu sexus utriusque iocosoi
Scintilla excutitur corpore viva maris,
Quam medio tute latitantem in semine sugit
Vis uteri sitiens, interiusque rapit.
In cellam rapit arcanam implicitosque recessus, 515
Discindentum oculis vix adeunda loca.
His virgo in thalamis animae scintilla recumbit
Faeminae, ac pleno nubilis igne viget.
Iungit utrasque Venus, et connubialia sese
Incipiunt mista puncta movere face. 520
At circum rubor attritu motuque duorum,
Et sanguis, signum virginitatis, adest.
Ut placuit florens, inventum nobile, sanguis!
Et semel inventis addere prona via est.
Neve augere labor minimum quem eliseris ignem 525
In promptu fomes si satis aptus erit.
Non opus est alios flammarum inducere rivos,
Hoc fulvas tactu gignit elixer opes.
Adsit materies, et non dignabitur ulla
Aeternis Vestae cedere flamma focis. 530
Guttula sic crescit primi generosa cruoris,
Et spernit facto sanguine fortis ali.
Album principio nativi seminis haurit,
Atque opibus laeta est aedificare suis.
Hae cum deficiunt, tum vita operosior exit, 535
Et bene maternam sedula poscit opem.
Materiam poscit, sed quam sibi praeparet ipsa,
Et puram roseo murice tingat agens.
Namque uteri plenis haerescens lacte mamillis
Venarum multo iugiter ore bibit. 540
Aspice vitales modo natum in luminis oras,
Quam promptus lactis nota alimenta petit?
Blanditias mammis facit, arridetque papillis,
Et gaudet veterem se reperisse dapem.
An pascet prolem natura cruore tenellam? 545
Proh scelus! Haec morum saeva elementa dabit?
Tale rudimentum quid mirum si genus ipsum
Efferat humanum, cannibalesque facit?
Non illaudati mirare facta Neronis
Impia, nec furias, tristis Oresta, tuas, 550
Si deus infantes materno sanguine nutrit,
Et primam miseris hanc iubet esse sitim.
Restat adhuc causam fluxus aperire rubentis,
Qui tanta fontem religione regit.
Foemina bruta parit, catulosque in ventre saginat, 555
Nec venas ideo tundere luna solet.
Pro causa quaerendum aliquid quo sola superbit,
Quod proprium mulier praecipuumque tenet.
Atque hoc occurrit solum mihi multa putanti,
Quod superat forma molitieque virum. 560
Non equa vincit equum, non taurum vacca, sed ista
Si digna est Io, dignus et ille Iove est.
Si leo tu torvus visu, tua torva leaena est,
Terribilesque minus non quatit illa iubas.
Nec magis ursa rudi concinne lambitur urso, 565
Nec nitido magis est apta figura polo.
Foemina nec tigris macula est ornatior una,
Et sus fulmineo coniuge foeda magis.
Non avis incultum ridet decorata maritum,
Peniculo aequali pingit utrumque Deus. 570
Mollities candorque idem commendat olores,
Nec sexum aspectu Leda vel ipsa sciat.
Quid? Gracilisne magis, vel bella est faemina piscis,
Squammarumve auro nobiliore nitet?
Se satis hic armat nudo Venus improba sexu, 575
Addere nec formae tela necesse putat.
Nulla sagittiferis oculis victoria parta est,
Rem peragit totam conciliator odor.
At gentem humanam formosior ignis adurit,
Nec rationis egens, nec sine luce calor. 580
Nec facit hunc coitus brevis et coenosa voluptas,
Ah! pereant quibus haec sola vocatur amor.
Larga venustatem tribuit natura puellis,
Et nivei blandas corporis illecebras.
Aurataque viros voluit retinere catena, 585
Et fraenare vagos dulcibus imperiis.
Nec solum incestas turpissima pascere membra,
Sed spectantum oculis gaudia casta dare.
Sanguinis hinc partem, pressura novissima tandem
Quem facit, et duri vilis amurca chyli, 590
Quaeque pilos abit in tristes barbamque ferocem,
Densataeque infert nubila fusca cuti,
Derivare omnem voluit de corpore pulchro,
Laxatasque dedit lunae aperire vias.
Quod si impura suis decurrere flumina rivis595
Fors vetet, et magnus digerat illa calor,
Paulatim formam mulier solidata virilem
Induit, et stupor est qui fuit, Iphi, tuus.
Sic Phaethusa pilis sibi totum horrescere corpus
Mirata est, densas et fruticare genas. 600
Saepe manum damnans speculum sibi poscere testem,
Et speculum damnans saepe referre manum.
Ipsa diu proprio est infaelix territa vultu,
Ipsa diu infaelix territa voce sua est.”
Haec et plura quidem (sed quis pote cuncta referre?) 605
Veridico edocuit laurus amata deo.
Hinc aerumnosi dura ad miracula partus
Se via sermoni praebuit ipsa ducem.
Obstetrixque loqui iussa est Iunonia planta,
Quae meritum a lochiiis Optima nomen habet.610
Arrexit caules, et non invita loquuta est,
Nec piguit proprium commemorare decus.“Et florem et baccas virides, et semina fundo,
Patronamque uteri non sterilem esse decet.
Sed magis est alte mea summa recondita virtus, 615
Et fructus radix maximus ipsa mihi est.
Hanc natura uteri signavit cauta figura,
Nec passa est vires dissimulare suas.
Inde vocor terrae malum, tam nobile malum
Non ipse Hesperidum lucidus hortus habet. 620
Dignius hoc tolli (tu, nupta, fatebere) cursum
Quam quod tardavit, pulchra Atalanta, tuum.
Hinc proprio fovet amplexu, nec pondera tanti
Ausa est arboribus credere mater humus.
Neve in me partus solventem molliter omnes 625
Mirandus terrae est omniparentis amor.
Non falsus fuit ille animi qui carmine dixit,
Praesentem monstrat quaelibet herba deum.
Nec falsa Egyptus coluit sanctissima quondam
Florenti virides quae pietate deos. 630
Roma, quid indulges ronchis? Nascuntur in hortis,
Nascuntur campis numina densa tuis.
Quid seges est nisi flava ceres, et vitis Iacchus?
Vestiturque deis religiosus ager.
Et Lucina ego sum, valvis bipatentibus arctas. 635
Laxato vitae cardine pando fores.
Ignoscas precor o temere mihi, Luna, loquutae,
Impia si mihi vox excidit ore pio.
In me tu numen, tu in me, Lucina, moraris,
Et sub persona te tenet herba deam. 640
Claudis et exiguo nostrae radicis in orbe
Virtutum partem quas tuus orbis habet.
Ingentes refero victrix de morte triumphos,
Armis usa meis, viribus usa tuis.
Sum praefecta viis, totumque in corpore purgo, 645
Perfuncta aedilis nobile munus, iter.
Dilato angustum nimis, obstructumque recludo,
Et late praeceps omne quod obstat ago.
Nulla obiecta mora est animaeque animaeque ministris,
Ne possint puras ire redire vias. 650
Sentinas etiam exsicco, foedasque paludes,
Haereat in medio ne vaga turba luto.
Sed mihi mandata est cura propiore tuenda,
Ducit ad aetherias quae via sacra plagas.
Cimmerias patriae tenebras cum linquere vellet, 655
Et nova cognatum cernere vita diem,
Thermopylas uteri ne mors prius occupet obsto,
Praecludatque arctum ne vigil hostis iter.
Mireris (nam, mirorum ditissima mater,
Nil natura magis prodigiale facit) 660
Quo materna modo pondus male mobile possint
Tantillo tantum claustra tenere sinu,
Quo moles tam magna modo, quo fulmine adacta,
Transeat angustae limina clausa foris,
Compages uteri quo dura reciprocet aestu, 665
Quo sese evolvat, quo replicetque modo,
Quid laxet nodos qua vi solida ossa dehiscant,
Qua subeant iterum vincula nota fide.
Non opis hoc nostrae, nec quicquid ubique potentum
Herbarum est, quotquot maxima terra parit. 670
At peragit Deus (ut facile est agnoscere) primas,
Nam dignus tanto vindice nodus adest.
Ille iubet crescenti uterum decedere proli,
Crescenti utero cedere membra iubet.
Et concurrentis symplegados ora resolvit, 675
Atque aperit molli saxea claustra manu.
Interea forti conatu industrius infans
Et capite audaci fissile tentat iter.
Interea magno mulier disrupta dolore
Commotum totis artubus urget onus, 680
Et meus instigat penetrabilis ardor utrumque,
Et rarescentes cogit hiare plagas.
Saepe intra miserae funebria viscera matris,
Heu! nondum proles nata, sepulta iacet.
Incestat patrias vitae mors impia sedes, 685
In tam foecundo fertilis ipsa loco.
Spargit lethiferos inclusum funus odores,
Sarcophagumque suum (monstra!) cadaver edit.
Quis credat? Matrem tollit praeposterus infans,
Et tumulum vivum mortuus ipse necat. 690
Prodigium castae dii tantum avertite genti,
Nec nisi adulterio sit labor ille datus.
Qua licet auxilior, putridum salva arbore fructum
Stringo, concussus molliter ille cadit.
Gaudeo, ne tanta praeceps eat ipsa procella, 695
Quassatae merces praecipitare ratis.
Saepe fugit vinclis proles temeraria ruptis,
Exuvias linquens sarcinulasque suas.
Linquitur et chorion tunica, atque subucula ralla
Amnios, et turgens lacte placenta penus. 700
Lucinam implorat mulier recidiva secundam,
Nec miserae ad partum parturiisse sat est.
Hic etiam miserae succurro, uterumque repurgo,
Nec facilis, purus nec nimis ille labor.
Quas ibi sustineam fortis detergere sordes 705
Scitis, sed nullus vir (precor) ista sciat.
Si sciat, amittet multum Venus improba iuris,
Et minus incipies esse, Cupido, ferox.
Sed quamvis arcana in me chirurgica virtus
Infixa ex alto vulnere tela trahat, 710
Non tua, blande Cupido, revellere spicula conor.
Heu! male tunc uteri dicta patrona forem.
Una in me vis est, quam certe miror et ipsa
(Ah quae se poterit noscere planta satis?),
Omnia sunt tenebrae, multos meditata per annos.715
Quod feci toties qua faciam arte rogo.
Nam tanta humanae quae praebeo commoda vitae,
Piscibus exitium, nec sua fata, fero.
Ut me libarunt, patrias anima uda sub undas,
Vitaque cum nullo murmure muta fugit. 720
Unde hoc fluctivagis bellum cum gentibus ortum?
Nam nec eas novi, nec nocuere mihi.
Et faecunda magis vivunt animalia nusquam,
Persequor haec odio fertilitatis amans.
Exerit effectus sese, praebetque videntum. 725
Sub terra radix causa profunda latet.”Excipit hic oriunda Chio lentiscus, et inquit,
“Nunc quod adest, non hoc temporis huius opus.
Ut lubet in pisces (non hoc erit, optima, fraudi)
Et saevi, et totum depopulare mare. 730
Viderit hoc Glauci quae reddit in aequora pisces,
Viderit aequoreos quae facit herba deos.
Parva queri piget, o, quando hic, hoc ausa sabina est
Inter tot plantas stare scelesta pias,
Ausa sacros aditus, et non violabile templum, 735
Vivificosque uteri caede replere lares,
Impatiens sceleris spem nudam occidere vitae,
Et designatos ausa necare viros.
Infantum tenerum maternis abripere ulnis,
Extremus belli est immodicusque furor. 740
Hic intuta (nefas!) clausi custodia ventris,
Praesidiique parum viscera matris habent.
At tantum natos civili tollitis ira,
Arma novercalis tarda, aconita, manus.
O ignara mali, simplex et rustica Colchis, 745
Flagitiique artes erudienda novas!
Medeam erudiet pueros Medea sabina
Doctius et citius dilacerare suos.
Ingeniosa parum es, vindictaeque inscia Progne,
Grande morae pretium est, hic sine vivat Itys. 750
Concumbasque fero quamvis invita marito,
Spemque novam Tereo, ventre tumente, feras.
Tunc matura odio, tunc nostram admitte sabinam,
Funestasque utero praeparet illa dapes.
Ore calescentes avido vir devoret offas, 755
Et sua visceribus viscera rapta tuis.
Quem vindicta facit, generosum est crimen abortus.
Nunc faciunt nugae deliciaeque leves,
Ut vultum famae componat adultera castum,
Ne ferat indicium criminis ipsa sui, 760
Ut vitet sumptus, et sit Venus impia frugi,
Ne tua sit nimium laxa, libido, domus.
Monstrando ventri rugarum ut dedecus absit,
Et matronales (res inhonora) notae.
Omnibus his causis aeque officiosa sabina est, 765
Nobilis ingenii sedulitate mali.
Si conspirent homines cum germine tali,
Mox cultor vacuo nullus in orbe foret.
Vos brutis oculis spectacula vana daretis,
Materies vestrae tota deesset opis. 770
At vos, quae rapidum sufflamine stringitis aevum,
Et Parcis dulces nectitis arte moras,
Utque estis pictae florentia sidera terrae,
Iure homini vitae fata necisque datis,
Vos, o infantum viva incunabula foede 775
Vexantem, arboream flamma abolete strygem.
Hostem naturae sceleratam tollite, et ipsum
Ter madida lauru rite piate locum.
Se saltem Cretae teneat natalibus arvis,
Pasiphaes uterum digna subire gravem.780
Corporis hic duplicem unius fecisset abortum,
O iterum nullo palma futura die!
Sed, puto, materna nunquam voluisset in alvo
Tam magnae monstrum dilaniare spei.
Nam pueros septem forti faustoque quotannis 785
Ore voraturus semivir ille fuit.
Curre, sabina, redi in patriam, nec forte queremur
Dictamnus tecum si popularis eat.”
His dictis divisi animi, varioque tumultu,
Murmure et incerto contio tota fremit. 790
At frondes commota sabina erexit acutas,
Ut viso ardentes hoste leaena iubas,
Cuique prius ternos mater natura calores
Attribuit, calidam iam quater ira facit.“Tune, miselle frutex (his turbida vocibus infit),795
Tune inimicitias, ambitiose, meas?
Tu celebrem mundo maledictis stringere plantam,
Et multa notam laude, miselle frutex?
Tu, dentis medicina cavi, quam sede remota
Vix in tonstrinis ultima theca capit? 800
I nunc, votivas circum suspende tabellas,
Atque onerent ramos parta trophaea tuos.
Inter tot titulos monumentaque tanta laborum,
Pars putridi dentis maxima laudis erunt.
An quoniam flentes tua lacryma dura catarrhos, 805
Et decurrentes lignea sistit aquas,
Naturamne putas tenui constringere vinclo,
Conceptusque udam posse inhibere fugam?
Non ita, sed nomen fallaces vana per artes,
At magno vilis planta licere cupis. 810
Quod non es simulas, famaeque imponere queris.
Non ego sed quae sim dissimulare volo.
Confiteor nondum natos me avellere foetus,
Utere confessae commoditate reae.
Confiteor, nec tu, matre indulgentior ipsa, 815
Lachrymulis poteris hoc prohibere tuis.
Te comedat, totam te praegnans allinat alvum,
Iunge et eum lenta mascula thura pice,
Et lapidem gestet (labor hic est Hercule dignus)
Herculeum. Vires, credo, habet ille tuas. 820
Scilicet ille hominis primordia ferrea duri,
Invicta retinet fortiter ille fide.
Adsint coraliumque smaragdorumque cylindri,
Et circum digitos plurima iaspis eat,
Indomitusque adamas, et proles unio conchae,825
Quae sese et prolem claudere docta suam.
Ante omnes praegnantem aetiten ferre sub ulnis
Sit memor, imo illi consule ferre duos.
Nil gerit in gravida sobolem constantius alvo,
Aeternum sobolem providus ille gerit. 830
Omnia cum faciet, faciet tamen omnia frustra,
Attingat succos si simul illa meos.
Confiteor, neque ero naturae ingrata benignae,
Ne tibi displiceam quae mihi nulla places.
Hoc natura dedit, puto te sapientior ipsa, 835
Arboreus quamvis tu videare Cato.
Non in proliferam soleo subrepere furtim,
Aut domina invita vi penetrare domum.
Mallem ego formoso formosa virescere in horto,
Atqm facere indignam, sed prius ipsa pati.
Iure quidem summo sceleratam Colchida damnas,
Numquid et in cultrum transit, inepta, scelus?
Quid ue illibatas integra ferre comas. 840
Discerpor, tundor pilis, caedemque coacta
Sunemus omne tibi nisi non es sobria dicet, 845
Quando reas vites ebrietatis ages.
Vim Deus hanc tantum dono mihi non dedit, illam
Sed maiora sequi dona necesse fuit.
Nam menses utero cunctatricesque secundas,
Membraque mortiferum mortua pondus ago, 850
Et per me liber nativo carcere foetus
Attonito ignotum suspicit ore diem.
Sed nihil, ah! tanto dignum videt ille labore,
Vellet in tenebras, credo, redire suas.
Optaret venisse meum maturius haustum, 855
Cum nondum vivum perficeretur opus.
Quod scelus appellas, gravis autor, et esse fatebor,
Sed, lentisce, hominum, non scelus esse meum.
Hoc emeret quanti primis sub mensibus infans,
Si sciret quod mox esset iturus iter? 860
Ah! minime prorsus decuit producere talem
Angustam in mundum difficilemque viam.
Ad caelum ire putes magnis conatibus aegrum,
Cum poena ad poenas nascitur innumeras.
Nixibus in lucem prodit lethalibus infans, 865
Ipse dolor partus omina mortis habet.
Ah! quanti Veneris fallacia gaudia constant!
Quam care matris nomina mater emit!
At tu dilecto cruciata puerpera morbo,
Quam vivum torquet (vipera dulcis) onus, 870
Carpe meum propere solium, ne carpere differ,
Et crede in succo nectar inesse meo.
Protinus impulsu reseratur claustra potenti,
Exitus e mundo vix magis ipse patet.
Protinus a ramis maturus decidit infans, 875
Et plorat tantum, matre tacente, puer.
Illa rudi gaudet vagitu oblita doloris,
Ausa animo Venerem mox agitare novam.
At tu legitimae cui desunt tempora lunae
(Noctem uteri princeps humida luna regit), 880
Tu folium ne carpe meum, ne carpe monebo,
Sed longe, quamquam pondere tarda, fuge.
A me concussus tota pluit arbore foetus,
Atque cadit, vel si fructus acerbus erat.
Hoc ego praedico, ne me post damna petita 885
Lentisco dicas imposuisse tibi.
Scilicet innocuae non peccant sponte puellae,
Nulla volens unquam vel gravidata fuit.
Sed si ego non essem, credo, committere tantum
Nulla quidem posset (da voluisse) nefas. 890
At centum praestant operam bona germina eandem,
Exilium ideo si meruisse putor,
Exilii comites video non defore nostri.
Ibimus in Cretam quam bene magna cohors?
Ibis, myrrha, simul mecum, virgo impia quondam, 895
Nunc pia, supplicio nunc pretiosa tuo.
Sed labefactasti neque tunc, licet impia, foetum.
Quem foetum? Et crimen quem peperisse fuit.
Et panaces magno mortem quod nomine terret,
Cumque ammoniaco galbana flava suo,900
Divitibusque laser planta inficianda Cyrenis,
Ni simul et lucri dulcis adesset odor.
Ibis, thus terrae (nec thura Sabaea moramur),
Ibis tu luto quem, croce, tinxit amor.
Ibis ereuthodanum, et colocynthis fellea, mecum, 905
Pictaque quae varii terga draconis habes,
Eminus et tacitis cyclaminus noxia telis,
Nec temero gravidis transilienda pede,
Antidotusque aliis, sed foetibus ipsa venenum,
In coetu nulli ruta secunda pio. 910
Quid memorem reliquas? Agmen sumus, ipsa quoque ibis
Quae meritum a lochiis optima nomen habes.
Sed neque tu tandem, praeses veneranda, manebis:
Surge, age, et exilium concomitare meum.”
Finierat, favor orantem plaususque sequuntur, 915
Nec causam dubium est obtinuisse suam.
Parthenis incepit, reverentia praesidis omnem
Compressit motum, conticuitque locus.“Cum te, chara soror, viridis respublica pellet,
Ire relegatae non dubitabo comes. 920
Si nos foeminei luimus scelera omnia sexus,
Nae nostra ecbolicae stirps miseranda domus.
Sit capiti ipsius siqua in sua viscera saevit,
Nec pars, sed totum mortis agatur opus.
Intempestiva cur nos accersimur hora? 925
Illa dies nostra est cum bona Iuno venit.
Impia et infaelix, virtutis tempora tantae
In magnum impatiens anticipare nefas!
At semel admissi non norunt otia succi,
Otia non norunt torpida, semper agunt. 930
Nec labor est magnus tabulata revellere nondum
Vel bene fixa solo, vel bene iuncta domus.
Spreturam ventos cum sint retinacula firma,
Nunc dubiam arripiet quaelibet aura ratem.
Quid non evertit primordia frivola vitae? 935
Nec mirum: vita est integra pene nihil.
Nunc perit, ah! tenui pereuntis odore lucernae,
Et fumum hunc fumus fortior ille fugat.
Totum aquilis Caesar rapidis circumvolet orbem,
Collegamque sibi vix ferat esse Iovem. 940
Quantula res quantos potuisset inepta triumphos,
Et magnum nasci vel prohibere deum!
Exhaeredasset moriente lucernula flamma
Tot dominis mundum numinibusque novis.
Tu quoque tantilli, iuvenis Pellaee, perisses 945
(Quam gratus terris ille fuisset odor?)
Tu tantum unius qui pauper regulus orbis,
Et prope privatus visus es esse tibi.
Nec tu tantum, idem potuisset tollere casus
Teque, Iovis fili, Bucephalumque tuum. 950
Dormitorque urbem male delevisset agaso
Bucephalam e vestris, Indica fata, libris.
Vix credenda quidem tam nugatoria pestis,
Mollitia haec uteri ni mihi nota foret.
Ingratos scitis quantum aspernetur odores 955
Arcana olfactus tetricitate sui.
Vix bene prudenter, mihi credite: nam locus aptum
Deliciis tantis non habet ille situm.
At contra, totis bene-olentia sensibus haurit,\
Occurritque illis, interiusque trahit. 960
Nec facile affectus causam indagare latentis,
Nec docti satis hanc explicuere viri.
Tentemus siquid melius possimus et ipsae,
Ultima nam cursus tempora luna terit,
Et quae de partu miracula mille supersunt, 965
Conventum poscunt discutienda novum.
Edita tu proavis, Cynareia planta, tyrannis,
Iam tandem offensi gloria summa patris,
Iam sacra, iam divum gratissima naribus arbor,
Atque iterum virgo, virgo perenne manens, 970
Ipsaque vosque meae, non segnis turba, sorores,
Instrumenta operis parva, sed apta, sumus.
Tu bene foeminei mysteria foemina mundi
Commemorare potes, nam meminisse puto.
Teque olim patriae natam inter aromata dulcis975
Praeclare fas est noscere quid sit odor.
Quinetiam infaelix cum te ratione minori
Tentantem frustra vincere vicit amor.
In medio longae miseram discrimine pugnae,
Ah! saepe hystericam decubuisse ferunt. 980
Ergo age, quae tandem tua sit sententia pande.
Quid dubitas, nimium myrrha modesta, loqui?
Quid fles? Quid rupto dimanant cortice guttae?
Illa vetus nil iam culpa pudoris habet.
Faelices culpae, lacrymas producere tales, 985
Et tantum terris quae potuere bonum!
Nulla unquam merita est tantum virtutibus ipsis
Foemina, tu quantum crimine, myrrha, tuo.”At tandem abstergens fletum Cynareis odorum,
Diductis leviter frondibus ora levat. 990
Incipit, exactoque calet mox lingua pudore,
Mox nulla ut pergat sollicitanda prece.
Sic prima est Cochleae dura exantlatio siccae,
Mox densum pleno flumen ab ore vomit.
Nota quidem res est, aliis longe omnibus unam 995
Plura gynaecitin fundere verba tribum.
Inque illa longe reliquis plura omnibus unam
Fundere, siqua olim planta puella fuit.
Ergo hic historiam contexit origine ab ipsa,
Quaque licet molli mitigat arte suam. 1000
Quam longum illicito pugnavit fortis amori,
At mala ne faceret, quam mala saeva tulit,
Quam sit saepe sua conata arcessere dextra
Mortem, dum potuit Myrrha pudica mori.
Impar cum saevo congressa Cupidine virgo, 1005
Sub iuga qui magnas mittit ahena deas.
Multaque praeterea quae mens mihi dicere non est,
Cum melius Naso dixerit illa prius.
Tum vero innumeros uteri (haud ignara) labores
Flebilibus fertur questa fuisse modis. 1010
Vix ego, si ora mihi dentur muliebria centum,
Et detur pulmo roboris instar habens,
Tot genera et formas et nomina saeva malorum,
Tot varii vultus monstra referre queam.
Quae superum invidia est tam multo milite mortis 1015
Ipsius vitae velle replere domum?
Quid tutum est homini, tua dulcia regna, voluptas,
Metropolimque tuam si dolor hostis habet?
Sed mihi praecipue laurus mea rettulit illam,
Hysterici incursus ingemuisse mali. 1020
Vae miserae (dixit) totius corporis urbi,
Si castellum uteri vis inimica tenet!
Eminus hinc dirum iaculatur ubique vaporem,
Fit fuga vasta animae qua vapor ille subit.
Spirituum turbas intercipit ille volantum. 1025
Ut procul incautas teter Avernus aves.
Si stomachum attingit, stomachus collabitur aeger,
Pensaque venarum semiperacta iacent.
Immemor officii dulces avertitur escas,
Friget et extincto cruda culina foco. 1030
Cor petit? Ipsa tremunt labefacta palatia cordis,
Vitale excusso sanguine turbat opus.
Intrantesque novos suspendit ad ostia fluctus,
Territa vel retro cedere vena iubet.
Et cava vel dubio, vel nullo, tympana pulsu,1035
Significant animae praetereuntis iter.
Splendida laetities afflatu extinguitur atro,
Et spes, et quicquid pectore lumen habet.
Ut dicunt, Stygiis olim apparentibus umbris,
Oppressa tremulas luce perire faces. 1040
At subeunt luctusque metusque odiumque diei,
Et formis horret scena maligna nigris.
Mox in processu fauces crudeliter ipsas
Carnificis stringunt vincula saeva mali.
Aetheria infelix aura non vescitur, ignis 1045
Sola alimenta sui vita pyralis habet.
Saepe et in alta volans caput occupat impigra pestis,
Ardentemque animi fertque rapitque domum.
Barbarico trahitur ratio captiva triumpho,
Nunc religata oculos, nunc religata manus. 1050
Scilicet hanc hilaris miseram dementia ludit,
Et risu effraeni viscera moesta quatit.
Et (vigil ah frustra!) praesentia somnia narrat,
Miraturque suos non placuisse iocos.
Cuncta tremens pavet haec, et cunctis illa minatur, 1055
Ac miseranda iacet terribilisque simul.
Huic vanis irarum ardescunt ignibus ora,
Atque illi vanis imbribus ora madent.
Mortis imago alias premit exactissima, quacum
Collatus, vitae somnus imago foret. 1060
Constringit sensus torpor solidissimus omnes,
Arboreaeque animae non magis alta quies.
Non levis aura potest tenues impellere pappos,
Siqua ex ore venit, sed, puto, nulla venit.
Defunctam hystericae coniunge, iacere putabis 1065
Defunctasve duas, hystericasve duas.
Hoc tanto in morbo (quis credat? sed tamen aequum est
Credere quam longus perdocet usus opem)
Subiice sopitis grave-olentes naribus auras,
Huic tetro cedet tetrior ille vapor. 1070
Perdicum plumae variae suffimina sunto,\
Humanaeque comae, quadrupedumque pili,
Cornuaque coriumque boum, et quae plurima quondam
Verruca aegroti crure tumescit equi.
Nil virtutis eget: quis casus repperit istam, 1075
Aut tantum ingenium casibus unde fuit?
Ure simul petrelaea, et matrem sulphur odorum,
Virosamque assam, castoreumque grave.
Haec per mille poros, nervosque, viasque micantes
Descendunt acie densa, uterumque petunt. 1080
Ille omnes adytus contra munire superne,
Et claustra aggeribus firma tenere bonis.
Ergo in se magnis contractus nixibus ipse
(Nam spatio in magno vis male fusa perit),
Humoresque supervacuos foedosque vapores 1085
Emittit tristes inferiore via.
Non iam cura manet longinqua invadere regna,
Tutari cura est seque suosque lares.
Nec tandem Hannibali nova sufficit agmina, possit
Ut procul Italiae frangere victor opes, 1090
Romanas aquilas et pila minantia circum
Carthago a muris cum videt ipsa suis.
His nares, uterum contra suffire memento
Quo placas magnos largus odore deos.1095
Cinnamaque ladanumque illuc suppone caprinum,
Et costum, et stacten, si sapis, adde meam,
Sudoremque sacrum zibethi, vomicamque gazelae,
Ignotumque homini te genus, ambar, habens,
Et mea quod spirat Panchaia ditibus hortis,
Atque revicturae quod rogus halat avis. 1100
Nec tu, thura, bonis dubites avertere divis,
Dii bene concedent usibus illa piis.
Tum membra obscuro cernes undantia motu
Experrecti animi lucida signa dare.
Tum cava non solito fremere intestina tumultu, 1105
Disiectique hostis tota sonare fuga,
Subter et obscoeno stillare venena canali,
Sanguineasque iterum lene micare vias.
Et se saepe levant oculi, coelumque requirunt,
Purpureusque redux floret in ore calor. 1110
Ultima constrictas reserant suspiria fauces,
Ad vitae expirat morbus et ipse modum.
Quod tibi, dulcis odor, cum membro a nare remoto,
Et nari inviso, quod tibi foedus, odor?
Tu quoque qua causa, foetor spurcissime, bello 1115
Tam clara et longe dissita regna petis?
Qua vos, qua celeres emittitis arte sagittas,
Nasus ubi, vester tam procul arcus, abest?
Ergo aliqui ad cerebrum credunt pertingere solum,
Qua via sub celso fornice nota patet, 1120
Cognatoque utero mox impertire cerebrum,
Aut triste aut laetum quod ferat hospes odor.
Nec sua saepe uterus, sed gaudia gaudet amici,
Et laesi laesus saepe dolore dolet.
Quod cerebrum Pyladen, uterum delectat Oresten, 1125
Quod fugit et Pylades, noster Oresta fugis.
Non equidem inficior nodum quo iungit utrosque
Natura simili conciliatus amor.
Conceptusque suus, suus est et partus utrisque
Atque ambo foetus ora parentis habent. 1130
Quid quod inest nunquam satiata libido creandi,
Magnorumque capax, arctus utrisque sinus?
Multaque praetereo (concurrunt multa in utrisque),
Scilicet haec matrix corporis, illa animi est.
Sed tamen haec isti propria est ac priva facultas, 1135
Nec caput et nares semper agatne? rogat.
Surgere conantem atque urgentem vincula frustra
(Saepe rebellantem vincula nulla tenent)
Suppositus revocat (naso ignorante quid actum)
Et firmat grato glutine blandus odor. 1140
At descendentem devexo pondere eundem
(Nam proprio imbellis pondere saepe labat)
Suppositus fugat occursu, sursumque repellit
Horrenda intuens arma molestus odor.
Sic cum tota suis gens olim excesserat arvis1145
(Ingens finitimis undique terror agris),
Invitam ad patriae semiruta tecta relictae
Reppulit obstanti maior ab hoste metus.
Ergo alias alii causas, sed nulla relatu
(Nam legistis eas, sat scio) digna novo. 1150
Quid potero ipsa novi? Mihi tu, doctissima praeses,
Fare aliud dicis, res ait ipsa tace.
Fas parere tibi, verum reperire deus me
Forte vetat, verum quaerere et ipse iubet.
Longius haec ratio, puteoque petatur ab imo, 1155
Haurio si lente, da veniam, alta latet.
Admiranda vides et bella et foedera rerum,
His constat mundi musicus ille tenor.
Haec qui haurire velit noto de fonte quaterno,
Gnaviter insanus cum ratione foret. 1160
Causarum hic varii se pandunt undique rami,
Sed causis radix omnibus una subest.
Namque ea quae vulgo iam quatuor esse putantur
Non sunt immensi semina prima globi.
Thesauros elementorum congessit in illis 1165
Verorum, in promptu numen habere volens,
Principia unde suos depromere posset ad usus,
Et mista aeternum suppeditare nova.
Infinita favis latitant elementa minutis,
Infinita homini, sed numerata deo. 1170
Nec magis antiquus claro calore insidet igne,
Famosumque suae frigus inhaeret aquae,
Quam vel amarities, dulcedo, alborque nigrorque,
Atque omnis, variae copia naris, odor,
Vel nostrae ecbolicae vires, vel styptica virtus, 1175
Propria materiae puncta habuere suae.
Terris cuncta, et aquis, flammisque animisque coaeva.
Quid parce et timide dico? Priora volo.
Nam quae terrae et aquae, flammaeque animaeque vocantur,
Ex his compositum corpus habere reor, 1180
Quippe — ” Sed oblatus subito vocem abripit horror,
Nam longe versa ianua clave sonat,
Intrantemque ipsum cultorem nobilis horti
Vidit ruta procul, vidit et intremuit
(Nam nulla in terris distantia longius herba 1185
Purgatrix oculi quam bona ruta videt),
Et “fugite hinc propere” submissa voce susurrat,
“Cultor adest horti, diffugiamus,” ait.
Nondum erat orta dies, sed luce afflata propinqua
Luna iter admissis praecipitabat equis. 1190
Nec se more suo tam matutinus agebat,
Sed casu e somnis excitus ille novo.
Nam subitis uteri lacerata laboribus uxor
Inclamabat opem, Iuno benigna, tuam.
Ille autem, qui vel centum Iunonibus horti 1195
Praetulit attonitus germina multa sui,
Quaesitum huc propere cyclaminum forte cucurrit,
Quo lentum excuteret parturientis onus.
Ut procul aspexere virum, sese ocyus omnis,
Sed furtim et nullo murmure, turba levat, 1200
Et breviter praeses, “Nunc missa est, Ita sorores,
Interruptum alias perficietur opus.”
Discedunt, nulloque sono nulloque tumultu
Areolas repetunt germina quaeque suas.