Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio 

AD LECTOREM

Ne quis error alicui obiiceretur, lectorem hoc loco praemonendum censui, me in hoc Pareo describendo summam argumenti fideliter retinuisse; sed tamen ornatus et delectationis causa ἐπεισόδια quaedam, ut Graeci vocant, excogitasse et affinxisse. quod quidem et Aristotelis praecepta, et optimorum poetarum exempla secutus feci; atque ut nihil attexuerim, quod non esset verisimile, aut ab argumenti natura abhorreret.

Qui Phrygio quondam certantes vertice divas
Et malum, Troiae cinerem, raptamque Lacaenam,
Auspicio lusi vatis modulatus Achivi,
Nunc aliud canere adgredior, remoque paludem
Cocyti tranare meo: iuvat alta videre 5
Tartara, et hinc saevam Parei deducere fraudem
Reginam immeritam contra, gentemque Britannam.
Tu mihi per dumos, atque aera lucis egenum,
Musa, praei, et pavido cunctantem dirige gressu.
Viderat inferna laetus regnator ab unda 10
Affictas pietatis opes, atque omnia foedis
Artibus, et sacro late loca fervere bello.
Solam autem immunem scelerum cladisque iacere
Insulam Oceano in magno: hic nam virginis altae
Imperium, et laetos pacem florere per agros. 15
Tum vero invidia mentem suffusus amara
Sic secum. “Meane hanc unam modo temnere gentem
Numina? Nec diras quicquam curare sorores?
Heu sortem invisam, quid tot mihi dextra Latini
Profuit Albionum in dominam iaculata tyranni 20
Fulmina? Quid caecae moles? Quid classis Iberum?
Totque ducum validae per bella horrentia vires,
Si tamen hinc animos et opes interrita ducit?
Mene igitur fessum, victumque residere tanto
Fas erit incaepto? Nostrasque impune per aras 25
Mortales ierint dextrae? Plutoniaque eheu
Regna tot ereptis patiar lugere trophaeis
Unius ob merita, et iussum Teutheris Elisae?
Consiliis, ferroque nefas hanc vincier? Esto:
At fraude unius potero superare Britanni, 30
Ni me fata vetant, ni mens improvida fallit."
Sic ait, atque imis excita Acheruntis ab oris
Evocat ad sese Fraudem. Venit illa vocantis
Ad nutum, et celeres per noctem concutit alas.
Cui crines Lyciae fallentia colla columbae 35
Assimulant, ostroque genae minioque rubescunt.
Flores laeva gerit, rigidum tenet altera ferrum
Veste tegens guttis maculosa, et pellibus atris,
Qualis in Euboeae campis notissimus ille 40
Humani generi insidias, mortemque parare,
Mille notis lucet stellatus tergora serpens.
Hanc ergo alloquitur Pluton, ac talibus infit.
“Vade age, et hunc proprium patri fer, nata, laborem.
Romuleas, i, scande arces, atque atria nota 45
Pontificis, saevumque inspira in pectora virus,
Communi ut caedem maturet callidus hosti,
Reginae Britonum caedem, populoque ruinam.
Tu potes insidiis invictos tollere reges,
Natorum et iugulo laqueos innectere patrum, 50
Lethaeosque manu latices miscere marita.
I foelix, i sola meos ultura dolores."
Illa nihil contra refert, motisque per amplum
Aere findit iter pennis, qua turbidus halat
Taenarus, invisique patent spiracula Ditis. 55
Et tandem Ausonia nitens super astitit aede.
Ut limen tetigit thalami, multoque solutum
Pontificem somno vidit. sub pectora nullo
Influit attactu, et circum praecordia serpit,
Fraudis agens animam, fraudisque immite venenum. 60
Agnovit solitam mentem, Stygiamque sororem
Primo mane senex, oculosque per omnia volvit
Ardentes igni, et suffusa caede rubentes.
Continuo fidum custodi ad limina mandat
Accersi fratrem ipse suum, tristemque colonum 65
Urbis Iulaeae, quam Lari margine Caesar
Condiderat, Graioque vocarat nomine Comum.
Nec mora: iussus adest, thalamoque assistit eburno,
Fausta salutantum primum de more precatus.
Isque ubi consedit, tali pater incipit ore. 70
“Me super Europae rebus, nostroque putantem
Multa super regno, et veteri ditione meorum,
Arctior in noctem pressit sopor; hic ego mentem
Infusam superis aliam de sedibus hausi.
Mentem, qua vires nostri heu tot per loca fractas 75
Colligere imperii possim, rursumque sub alta
Mole locem, unde hominum foede furor impulit audax.
Unius hic animae petitur cruor, unius Anglae
Excidium, neque enim ignoras, carissime, (teque
Saepe meo memini mecum ingemuisse dolore) 80
Romanas ut opes sola e tot regibus ausa
Proruerit, pedibusque meos calcarit honores.
Quid memorem infandos ritus? Turpique madentem
Caede recens terram, atque appensos turribus artus
Sanctorum, et pilis praefixa trementibus ora? 85
In regnis agit ista suis tamen, atque agat, opto.
(Quanquam o, sed sancti, quaeso, mihi parcite manes)
Quid terram petit ignotam, et sceptra extera tentat?
Quid Gallos tegit auxilio, Belgamque rebellem,
Et coniuratos in nostra incendia Pictos? 90
Huius in auspicio, Stygiis emissa tenebris
Relligio nova per terras caput altius omnes
Extulit, et, ceu flamma Euro vivescit eundo.
Hanc ego non validis regum, quae despicit, armis
Evertam, aut caeco populi gliscente tumultu, 95
Fraude nova adgrediar. Ne te morer: Anglus adiret
Huc aliquis modo, cui praesens in pectore virtus
Adsit, et infidi mores, animique sequacis
Ingenium, multusque lepos et gratia linguae,
Nec bene contentum parvo, maculave notatum. 100
Ambitio caeca, ac tabes exurat habendi,
Ausit ut in quasvis animo procurrere formas,
Ingenti precio, pulchrove inductus honore.
Hunc equidem compulsum auro, palmaque virenti
In mea nunc traherem vota, et clam fraude iuberem 105
Officiis illam affectans sub Tartara ferro
Truderet, et metui nostro medeatur, et irae.
Quod fore, ni visi in somnis me fallit imago,
Et spero, adnitarque libens." Sic fatur, at ille
Pauca refert contra. “Mecum, o pater optime, tantis 110
Hoc opus insidiis, hic erit labor. Exue curas,
Atque omnes seclude metus: ego funera faxo
Certa dolis, nec te divina insomnia ludunt."
Haec fatus veniam poscit, propriosque penates
Multa animo volvens repetit: cui munera tanta 115
Committat, quibus illum animis, quibus instruat armis.
Forte aderat Romae Cambrus, cui nomen Ilermo
Graecum est, antiqua missus de gente Britannum,
Sed qui vix alium primo a genitore cieret.
Huic facies insignis erat, praelargaque fandi 120
Copia, tum varii mores, sed rebus egenis
Asper, avens animus, facibusque incensus amaris
Haustae vulgo ignominiae. Nam coniugis olim
Ipse suae natam, castos scelerans hymenaeos,
Invasit, matrisque thoro geniale recepit. 125
Atque idem claro maiorum sanguine cretum,
Impius ante larem, patriaeque in limine Vestae,
Incautum ferro iuvenem transfixit acuto.
Pro quibus informi letho damnatus, Elisae
(O quid agis nimium clemens, nimis inscia Parei?) 130
Servatus fuit imperio, vitaeque sibique
Redditus. Hunc igitur Romae tum forte morantem
Tartareus Pluton Comensi obiecit alumno.
Hic vultu cunctantem hilari, blandisque vicissim
Vocibus accepit, votisque ut credidit aptum 135
Esse suis, paulum semotas duxit in aedes.
mox prior haec. “nisi me multum tua nobilis ista
Effigies, iuvenis, tuaque illa exordia fallunt,
Haud geris absimilem tuam pulchro corpore mentem,
Vulgaresve animos spiras, nec tu mihi iussus 140
Femineos, aut sceptra queas imbellia ferre.
Unde ego, quem tali nuper dignatus honore est
Omnipotens, voluitque suis incumbere sacris:
Magnum animo facinus, magnum, sed pulchrius ipsi
Utiliusque tibi, atque adeo proclive volenti 145
Concepi. Sine me tantam spem ferre futuri,
Virtutisque tuae, et nostris bonus annue votis.
Illam etenim nosti, et, credo, indignaris Elisam
In summos rabie indomita, atque cupidine ferri
Pontifices, et sacra Dei, ritusque parentum, 150
Nostros premere, adversos attollere coelo."
Hic autem subito ex imo suspiria Cambris
Corde trahens, “equidem novi, nec gratulor," inquit.
“Et me, si laevum quando mihi numen adesset,
Iuravi ultorem patriae, vestrique futurum. 155
Sed tu, quis tantis modus, et quae sit via coeptis,
Ede, precor, venerande pater. Te plurimus usus
Erudiit rerum, nec te sanctissimus orbis
Necquicquam summis dominus praefecit habenis.
Atque equidem tales crebro sub pectore curas 160
Sollicitus volvi mecum, multumque diuque
Omnia versavi frustra. tum me ista parantem
Facta, pavor, non supplicii, neque luminis huius,
Quorum animus mihi contemptor, sed me acer habebat
Inferni metus ignis, et irremeabilis orae. 165
Hunc mihi, si poteris, quaeso, convelle timorem."
Ille autem: “Nimium, o iuvenis clarissime, vanus
Te metus." inquit, “habet; tantumque hoc accipe contra,
Non nos reginae pestem meditamur Elisae:
Verum illi, quam regno olim Pius ipse paterno 170
Exuit, atque hostem iussit famulamque vocari.
Immo ego te dignum coelo, sanctoque deorum
Concilio hanc unam ob mentem nunc auguror esse.
Quod si tam clarum incoeptum fortuna sequetur
(Ut reor, et firment superi), quae praemia vivus 175
A nobis, et quanta feres! sin te atra (sed omen
In ventos disperge Deus), sin te tamen atra
Sors tulerit, quali nobis donabere palma!
Quam tua laus nostris semper celebrabitur aris!
Nunc age, quae coeptis fuerit via tutior, edam. 180
Insidiis opus esse vides, ferroque latenti;
Insidiis sed non solitis, nec qualibus usi
Hactenus et regni proceres regesque fuerunt,
Frustra omnes. Alias poscunt haec tempora fraudes,
Diversosque dolos, et non vulgaria furta. 185
Tu vero, si qua est nobis prudentia rerum,
Hac insiste via, atque tuo haec sub pectore fige.
Non ulli te crede hominum, nullumque vocato
In partem laudis. Tibi mens tua sola senatus
Conciliumque esto: dubiis hanc consule rebus, 190
Huc consulta refer, mutoque incide sub aere.
Nec satis hoc. quaerenda via est, qua mollis in aures
Influere, ac procerum possis arrepere victu,
Atque ipsi te etiam dominae insinuare loquendo.
Hoc duplici, aut una potius ratione tenebis, 195
Nostri simules odium, cupidumque tuorum
Te fingas, dominaeque tuae. quare omnia prudens
Vestiga, semperque aliquam circumspice causam,
Et rape, qua fidus patriae regique putere.
Quin etiam (si tanta animis constantia surgit, 200
Si tantum de te fides) per mollia fandi
Tempora reginae sensus tentabis, et ultro
Illusum nobis, caedemque fatebere pactam.
Interdumque illude volens: nam talia sanctus
Ignoscit pater, et portis indulget apertis." 205
Sic effatus, eum sponte haec in foedera pronum
Impulit, accepitque fidem, scelerisque tabellas
Liventi spuma, sanieque obsignat et angui.
Hic ego te porro, fraudum caput, impie cultor
Arguerim Comi (nec enim verba aspera terrent, 210
Illa, quibus quondam regno demissus Ibero
In nostris dulcem terris mihi laesit amicum:
Ten' ait, o iuvenis, ten' amentissime, patrum
Purpureos ausum calamo strinxisse galeros?)
Verum ego compellem porro te: quid petis istis 215
Saeve modis? Num regna pia florentia pace?
Anne caput sacro perfusum regis olivo?
Proh crudele nefas, unon' Pacisque Fideque,
Et ducis et populi cervicem abscindier ictu?
At non ille pii pastor gregis, et sacer omnium 220
Interpres, cuius frater mentiris et haeres,
Haec docuit, vobisque dolos in morte reliquit.
Non generis vestri princeps urbisque creator
Talis erat, talesque suos amet esse colonos.
Hunc etiam (priscis si quicquam credere dignum est 225
Carminibus vatum, et curant mortalia manes)
Elysio in nemore, aut umbrosa valle sedentem
Ingemere, et tales nunc credam fundere questus.
“Hei mihi non liquido auspicio, ductosque sinistra
Urbis avi muros, quam ferro barbara quondam 230
Evertit manus, et duro disiecit aratro,
Non sine dirarum precibus vocum, et sale multo.
Atque utinam segetes illis, et gramina campis
Nunc etiam starent, nec tu foedissime noster
Audires tanta pollutus labe colonus. 235
Nunc petis insontem furto ferus. Anne ego magnos
Albionas sic quondam adii? Primusque Quiritum
Reclusi populo? Quum me Neptunia ab imis
Ira excita vadis classemque haurire pararet,
Evasi tamen, atque adverso littore signa, 240
Caeruleam contra pubem, currusque tremendos,
Constitui, multum et limo luctatus, et unda.
Hic ego vi vera, et socium virtute Britannos
Aggresus vici, ac iussis parere coegi.
Quin etiam placidas pacis conversus ad artes, 245
Troigenum populo, demissaeque ab Phryge gentis,
Imposui, gaudens cognato sanguine, regem.
Cuius nunc solio divam, sceptroque potitam
Perdere per summum tendis scelus. O utinam tu
Exilio, virgisque fores multatus, et ulmo, 250
Non novus ille alter civis Comique meusque
Aemathii qui causa mihi non ultima belli.
Quid queror? Aut quisquam nostris hos sedibus ortos
Romanosve putet? Nostra occidit, occidit ingens
Gloria, et Italiae fatis desedit iniquis." 255
Sic ait illachrimans, et se luco abdidit alto.
At Pareus turpi perfecto foedere laetus
(O infanda caput fleturum) moenia Romae
deserit, et duras Ligurum trans avolat Alpes.
Donec Sequania Gallorum constitit urbe. 260
Hanc sibi fallendo sedem legit: hic sibi multos
Relligione viros, patriaque adiungit eadem.
Horum animis furtim illabi, sanctusque videri
Magnarumque capax rerum, cui credere tuto
Omnia, et arcanos possent committere sensus. 265
Ipse animi catus, et levi mage lubricus angui,
Anglorum primis, regni rerumque magistris
Cuncta aperit, quae rem summam spectare videret
Consilia, atque ipsam dominam. Fraudemque retecta
Fraude tegit, scabrisque viam, quo mollius iret, 270
Sentibus obducit, clypeo, quam vulneret, armat.
Iamque ubi se charum patriae, fidumque potenti
Reginae finxit, nec quicquam obsistere vidit
Imbelles praeter curas, animique pavorem,
Huc reditum parat, et magnis insuescere coram 275
Insidiis optat, nexosque expandere casses.
Solvitur infoelix, infaustaque alite navis,
Et tandem patriis hominem deponit in oris.
Ille pedem titubans fulva prolapsus arena
Dicitur, et capiti corvi obstrepuisse loquaces: 280
“Quo tendis, miser, o miser? Hic te dira manebunt
Supplicia, et laeva tetigisti littora planta.
Hic tibi pro tali scelere, atque immanibus ausis
Praemia iusta dabunt superi, quum carcere tetro
Eductus humili ad mortem raptabere crati; 285
Quum tua terribilis laqueo colla impia lictor
Inseret, impelletque cruci, nodoque reciso
Semianimem distendet humi; quum viscera cultro
Discludet; quum cor trepidum vivo, atque videnti
Eruet, impingetque oculis, ignique cremabit, 290
Membraque sanguineo manabunt dissita tabo."
Ille nihil casus, obscaenarumque volucrum
Omine commotus, fatalem pergit ad urbem,
Quam quondam Brutus Thamesini fertur ad amnis
Florentes ripas, udoque in gramine campi, 295
Ilio ab incenso profugis posuisse colonis,
Et patriae dixisse novam de nomine Troiam.
Forma antiqua manet, periit nomenque genusque.
Parva olim, nunc Anglorum domus ardua regum,
Et totum penitus fama celebrata per orbem. 300
Haec nunc te recipit, Pareu, natosque laremque,
Coniugiumque tibi reddit, neque redderis illi
Exul adhuc, aliasque animo proiectus in oras.
Saltem incusanti similem, similemque precanti
Aspiceres patriam.“ Quid de te, perfide Pareu, 305
Sic merui? Patriaene adiges in viscera telum
Crudelis? Neque enim telo, quam credis, Elisam
Appetis, aut unum duces in funere corpus.
Illa quidem superis celsum caput inseret astris,
Unde genus ducit, perque omnia viva feretur 310
Ora virum, victrix meritis atque auspice fama.
Illa tuas coelo furias spectabit ab alto,
Horrentes facibus furias, atrisque colubris.
Ast ego tam dulci genetrix orbata parente
(Namque parens est illa mihi) lugubria rursum 315
(Quod potius nostros omen vertatur in hostes)
Fata feram, canibusque dabor laceranda Latinis,
Quae nunc flaventi frugum redimita corona
Purpureos vultus sub candida sidera tollo,
Orbis amor, saeclique auro florentis imago. 320
Mene petis? Per ego has auras vitamque, meo quas
Hausisti primum gremio, per numina tantum
Damnatura scelus, fundoque ultura sub imo,
Parce precor, parce: haud duro de semine quercus
Te genui, Hircanave alui Britannia tygri. 325
Fallor, an invitum maior, fatique rapit vis,
Et male vitatas expendes sanguine poenas?
Sic eat o potius, nostro quam terra cruore
Manet, et immeritum letho caput, improbe, sternas."
Has equidem credo voces nunc patria Pareo 330
Mitteret, ipsa loqui Pareo si patria posset.
Sed quid verba iuvant, animos ubi caeca peredit
Proditio, et scelerum coquitur mens impia flammis,
Assiduoque vias infanda ad crimina versat?
Ergo aut nobilium mensas, coetusque virorum 335
Arripit insinuans, summisque in rebus agendis
Versatur. Quid lentus Arar, quid cogitet Ister,
Quidque pater Tyberinus, et auro flavus Iberus,
Et qua cunctorum tacitis Nereius undis
Occurrat Thamesis, fluctusque infringat apertos, 340
Mille suo volvens aeratas flumine puppes,
Omnia nec Pylio peius, nec Pallade narrat.
Aut placidis animum studiis oblectat, et ipsas
Invisit iuvenum choreas, mollesque Caemoenas,
Inque dies tota volitans nitet aureus aula. 345
Saepe etiam humanam dictis adgressus Elisam,
Grandibus aut monitis, aut dulci detinet ore,
Obsequioque fidem, nec inani pignore firmat.
Nanque illam fertur, cultos dum sola per hortos
Pubentes legeret formoso pollice flores, 350
Talibus affatus Pareus: “Fuge gramina velox,
Heu fuge, diva; latet tumidus sub floribus anguis."
Sic ait, atque anguem dextra protendit, ut uda
(Pontificis signum) cera, levique papyro
Alte pressus erat. videas ardere veneno 355
Turgentes oculos, trifidisque micantia linguis  
Ora, et sublatam squamosa in tergora caudam.
Illa iocum risit, causamque petivit eiusdem.
Cui Pareus: “Fidei, fidei cape pignora nostrae,
En," ait, et caedem diram, nomenque resignat 360
Purpurei patris, et promissa ingentia pandit.
Obstupuit subito, turbataque pectore virgo est.
Non secus ac, caulas cum vespertinas oberrat,
Audito visoque lupo, tremit artubus agna
Illa licet clathris, et amica septa canum vi, 365
Sic virgo, quanvis circum sit fusa corona
Fidorum procerum, Latii praedonis ut atras
Auribus insidias oculisque micantibus hausit;
Extimuit tamen, et placida sic voce locuta est.
“At tu sanctorum custos mitissime regum, 370
Si iustis regno imperiis, si pectore puro
Te colui, semperque colam, si nescia falsi
Relligio, positis hominum templa incolit aris,
Si non digna fero, penitusque insueta, neque ullum
Aut sceleri locat ille modum, aut mansuescere novit, 375
Huc ades o, meque infando, pater, eripe letho,
Eripe, et Ausonii telum perfringe latronis.
Tu vero, tali lucis pro munere, Pareu,
Non unquam mihi parvus eris, nec tempore in ullo
Immemorem meriti tanti maerebis Elisam ." 380
Dixit, at ille suum dictis mitescere pectus
Praesensit, dulcemque animis illabier auram.
Nec iam se duro divae tam mollia ferro
Rumpere membra velit. manibus namque effluat ensis
Conanti timet, et pavidos stupor alliget artus. 385
Nec tamen incaeptum penitus dimittere possit.
Unde aliquem sibi sufficere, atque asciscere tantae
Decernit fraudis socium, caedisque ministrum,
Pblitus Comi monitorum, artisque Pelasgae.
Ut qui nubiferam demens attingere rupem 390
Exesum per iter quaerit, dum proximus imo
Correpit pendetque solo, securus et audax
Urget opus miserum. postquam subnisus in altas
Est cautes, et summa manu fastigia prensat,
Tum vero subita mentis vertigine raptus 395
In praeceps ruit, et scopulis revolutus acutis
Purpuream effundit disiecto corpore vitam.
Sic Pareus, ubi res summam deducta sub oram est,
Defecit trepidus, coeptisque audacibus amens
Excidit, atque animam sparsos super edidit artus. 400
Fama est, cum socio pepigisse haec foedera Cambrum
Nevilio, ipse aditus molles causasque morandi
Praeberet per pura suis violaria rivis,
Quo cum regina crebro secedere suetus.
Ille latus furtim ferro recluderet atro 405
Virgineum, et mediis moribundam linqueret herbis.
Clamaret Pareus, “quo te, scelus, abripis?” una
Evasuro illi mortem intentaret, et ensem.
Et fors mactasset prudens, sanctisque dedisset
Manibus inferias, factum ut crudele lateret, 410
Principis et magnus clareret sanguinis ultor.
Quicquid erat, postquam capiti res turbida coepit
Et timida esse suo, multis impellere dictis
Est socium, multisque minis adgressus, acerbum
Maturaret opus: corrumpi talia namque 415
Cunctando, longoque animos languescere tractu.
Aut si tam eximiae laudis caeptique pigeret,
Vadat, et in tutas celeri trabe naviget oras,
Seque metu indicii, se mortis liberet aura.
Ille autem, seu mentem egit terrorve Deusve, 420
Seu strinxit patriae dominaeque caden tis imago,
Iam non stare loco patitur, sed foedere rupto
Prosilit, indiciique volans prior emicat albam
Ad metam, summoque haerentem carcere linquit
Mactandum prodens immiti Parea letho. 425
Haec finis fraudum, hic illum tulit exitus aevi.
At vos, qui late Europam ditione tenetis,
Et finem miseris optatis ponere rebus,
Obtestor, tenuis magnos; si vestra per arva
Romani auspicio flagrum Bellona tyranni 430
Sanguineum quatit incedens, populosque quietos
Arma iubet rapere, et fines vastare beatos,
Si fraudes, saevique doli, medicataque viru
Pocula, et intenti vestris cervicibus enses,
Si quicquid miseri est usquam, si quicquid acerbi, 435
Hinc prodit, totoque (malum) diffunditur orbe.
Foedere quin iuncto hanc, paribusque invaditis unam
Urbem animis? Ut quondam acies Telesinus oberrans,
Marsus homo, et magnis Samnitum ductor in armis,
Dicitur haec multum Roma iactasse sub ipsa: 440
“Illa dies, qua Romae arces, qua corruat ingens
Imperium: vos has latebras, silvasque luporum
Libertatem Italae praedantum excindite gentis.
Non alia illorum vobis vitare licebit
Incursus. Agite, et tutos prohibete receptus.” 445
Haud aliter (nec tu magnis frustrabere votis,
Nec fas) Europae clarae gens, inclyta bello
Progenies, non Romulidas, arcemque superbi
Imperii, sed bustum atrum virtutis, et illos
Fraudum invade specus, regnataque vulpibus antra. 450
Non alius dabitur finis, requiesve malorum.
Tuque o magnanimum virgo sata sanguine regum,
Europaeque decus, quam fata ad tanta reservant
Munera, trigeminos curru subiunge leones,
Sublimisque incede tuis stipata Britannis, 455
Et tandem invictum coelo caput effer aperto.
Tunc ego felici praecinctus tempora lauro,
Per medios Italum populos tua dicere facta
Adgressus, numerisque sacros memorare triumphos,
Venturo forsan vates tuus audiar aevo. 460

Finis