Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio
IOANNIS AUDOENI EPIGRAMMATUM LIBER QUINTUS
AUCTOR AD LECTOREM ![]()
In laudem auctoris, solleni at more recenti,
Miraris, quare carmina nulla legas?
Nostra patrocinium non poscunt carmina. Quare?
Si bona sunt, bona sunt; si mala sunt, mala sunt.
IDEM, AD EUNDEM Non sunt quod lites epigrammata nostra, nec angor
Quod sub causidico vociferante cliens.
Nemo potest versus (nec tanta potentia regum)
Vel servare malos, vel iugulare bonos.
![]()
1. AD HENRICUM PRINCIPEM In libris pro more novis et amore dicandis,
A summo sumo principe principium.
2. AD MAECENATEM Non ego patronum desidero versibus ullum:
Maecenate liber non eget, author eget.
3. AD MARCELLUM IURISCONSULTUM Paulini nuper patiens, Marcelle, fuisti.
Esse pares vultis? Sit tuus ille cliens.
4. AD HENRICUM, WALLIAE PRINCIPEM OPTIMUM MAXIMUM Pectus et affectus, cerebrum, ratio, caput et cor
In te funguntur munere quodque suo.
Pectus enim cerebro, sensum ratione gubernas,
Cor capitis iussu, non nisi iusta cupit.
Cambria tres invicta tulit cognomine* Magnos 5
Tu magnus, princeps optime, quartus eris.
* Tres principes Walliae cognomine Magni.
5. MERCURIUS GALLO-BELGICUS ![]()
![]()
Mercurius non fit de quolibet arbore. Fingit
Mercurium ex ligno quolibet iste faber.
6. ORPHEUS Orpheus uxorem raptam repetivit ab Orco.
Duxit ad inferno foemina nulla virum.
7. VESTES ACADEMICAE. AD OXONIENSES ET CANTABRIGIENSES Cur, quicunque studet generosis artibus, ater
Cernitur, et nostro clerus in orbe niger?
Defunctum nostrae lugent ob Apollina Musae,
An Maeenatis funera flenda dolent?
Haeredes habet iste tamen, Concedo, bonorum 5
Scilicet haeredes, non bonitatis, habet.
8. AN PETRUS FUERIT ROMAE An Petrus fuerit Romae, sub iudice lis est.
Simonem Romae nemo fuisse negat.
9. ΕΙΝΑΙ ΚΑΙ ΕΧΕΙΝ “Esse et habere bonum est,” dixit quis nescio Graius.
Addidit Almannus nescio quis, “bibere.”
10. AD LIGURINUM ![]()
Uxorem, Ligurine, tuam colit Arrius. Alter
Sementem fecit, sed tua messis erit.
11. NON OCCIDES, NON FURABERIS Furtum non facies iuristae scribitur haec lex.
Haec non occides pertinet ad medicum.
12. IN ALANUM, DECOCTOREM CHYMISTUM Chymicus ex auro non-aurum fecit Alanus.
Aurum ex non-auro non potuit facere.
13. AD HENRICUM PRINCIPEM Primum est, esse suum, tamen hoc cui fata negarunt.
Alterius non sit, qui tuus esse potest.
14. AD RICARDUM COMITEM DORCESTRIAE, EX GALLIS REDUCEM ![]()
Mutavit, quod raro solet, mutatio coeli
In melius mores ingeniumque tuum.
Doctior et melior, tibi gratulor ambo, redisti,
Magne comes. Redeas tu, licet, unde redis.
15. NOVEM MUSAE / MUTAE ![]()
Maestae cum sileant Musae, quid referat, utrum
Musas an mutas dixeris esse novem?
Ut γλῶσσα a γλῶττα differt idiomate tantum,
Discrepat a muta nunc mea Musa parum.
16. HONORIS ETYMO- / GENEA- / LOGIA Divitias et opes hon lingua Hebrea vocavit,
Gallica gens aurum or, inde venit hon-or.
17. AD CORNUTUM ![]()
Littera Pythagora discrimine secta bicorni.
Dicitur, est tua frons littera Pythagora.
18. AD DINDYMUM Mandere te modios mecum salis, inquis, oportet,
Coeptus ut ad summum progrediatur amor.
Manducare salem memini te, Dindyme, nunquam.
Dic igitur, quando noster amicus eris?
19. MULIER CANONICA Est mulier, tanquam generalis regula. Quare?
In multis fallit regula, sic mulier.
20. VOTUM SALOMONIS ![]()
![]()
Cur regis sapientum erat sapientia votum?
Optasset Salomon, si sapuisset, opes:
Non optavit opes Salomon, sapientius optat.
Nam sapere optavit. Cur? Quia non sapuit.
21. QUID NOVI? Nil ait esse novum Salomon sub sole. Columbus
In veteri mundum repperit orbe novum.
22. BRITANNICARUM MULIERUM TRINITAS, UNDE NATA EST BRITTANIARUM UNITAS Conservere rosas Henrici* mater et uxor,
Uniit Henrici filia** regna duo.
Filius o felix, felix, Henrice, maritus
Septime. Te*** felix in trinepote pater.
* Septimi. ** Margareta, Margarita Iacobi 4. R. Scotorum uxor, unionis mater. *** Iacobo 1 Britannia monarcha.
23. DORON BASILICON ![]()
Est optata tibi Salomon sapientia. Doron
Optasti, regum maxime, basilicon
24. BEATI MUNI- / PACI- / FICI Iacobus laceras Britonum res munit et unit.
Munificus rex est noster et unificus.
25. IN GAURUM, ECCLESIAE CANONICUM ![]()
Apocryphas inter legitur Sapientia chartas.
Tu, licet insipiens, Gaure, canonicus es.
26. LIMAX. EMBLEMATICUM Limaces, male convenientes sunt vir et uxor.
Non habitant unam foemina masque domum.
27. CHRISTOPHERUS COLUMBUS Cedere diluvium, camposque patere liquentes
Nuncia de coelo prima columba venit.
Aequora sic ultra nostris incognita, primus
Nunciat immensos esse Columbus agros.
Aurum arrham secum tulit alter, at alter olivam. 5
Alter divitias, altera delicias.
28. IN REGICIDAS “Si manus offendat te dextra, abscindito dextram.*
Offendat si pes, abiice,”** Christus ait.
Corpus in errorum dexter si ducat ocellus
Ipse oculus peccans effodiendus erit.***
Quaelibet abscindi pars corporis aegra iubetur. 5
Excipiunt medici theiologique caput.
* Mat. c. 9 v. 43. ** v. 45. *** v. 47.
29. AD GEORGIUM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM GRATULATO, 1611 ![]()
Oxonium cito te rectorem, Venta decanum,
Excipiunt pontificemque urbes obtinuere duae.*
Venisti Londinensem cito praesul in urbem,
Factus es Anglorum metropolita cito.
Lectus es in triplicem cito, rege vocante, senatum. 5
Quid superest optem quod tibi sero? Mori.
* Lichfeldia et Coventria.
30. AD IUDICEM DECIANUM ![]()
Non volo te surdum, non mutum, te volo caecum.
Non claudum, mancum te, Deciane, volo.
31. CAESARIS CAESARI, DEI DEO ![]()
Omnis principium finemque habet aequa potestas,
Fine caret solus principioque Deus.
Indefinita est, non infinita potestas
Caesaris, in terris omnia nemo potest.
32. TRIA SABBATA Saturnus, sol atque Venus tria sabbata signant,
Turcarum, nostrum, Iudaicumque vetus.
Pallida Iudaeo est facies, et frontis imago
Plumbea. Saturno dixeris esse satum.
Uxorem ut multarum, quo sabbata servet, 5
Elegit Veneris non male Turca diem.
Quo sol iustitiae mea lux mea vita revixit,
Solis apud nos est sola in honore dies.
33. AD DAVIDEM MURRAY EQUITEM, HENRICO PRINCIPI AB INTERIORI THALAMO ![]()
Cui favet, hunc princeps incautus honoribus auget;
Hunc sapiens, dignus qui sit honore, favet.
Principis haec nostri est virtus insignus, amore
Dignatur dignos, te similesque tui.
34. POSSUM, VOLO, NOLO. ANOMALA Quod volo non possum, quod possum nolo vicissim.
Tota hominis vita est nil nisi nolo, volo.
35. PATIENTIA ![]()
Vincit qui patitur. Petitur, potiturque petita.
Vincitur at semper foemina quae patitur.
36. DE GENUFLEXIONE. PROBLEMA Cum defertur honos, demisso poplite, quare
Unum vir, mulier torquet utrumque genu?
Vir semel at mulier bis serva creata videtur.
Paret enim patri virgo, marita viro.
37. AD GUILIELMUM COMITEM PENBROCHIAE, REGI A CONSILIIS ![]()
Nondum aetate senex, iuvenis nec moribus, ecce
Te iubet esse suum rex patriaeque patrem.
Quod te rex tanto fuerit dignatus honore,
Gratuler? An quod sis dignus? Utrumque licet.
38. AD IOANNEM, ELECTUM EPISCOPUM LONDINENSEM, 1611 ![]()
Destinat aeternae te rex doctissimus urbi.
Te tibi pastorem urbs ambitiosa petit.
Sede vacante (alii veniunt, de more, petitum
Artis et ingenii) praemia sacra sui.
Te rex ipse vocat, vocat archiepiscopa: ipsa 5
Te vocat urbs, huc tu sede vocante venis.
39. DE ORTU ET OCCASU Sole oriente, tui reditus a morte memento.
Sis memor occasus, sole cadente, tui.
40. AD PETRUM IUNIUM SCOTO-BRITANNUM, OLIM IACOBI REGIS PRAECEPTOREM ![]()
![]()
Nascitur indigne per quem non nascitur alter.
Tu nasci, nosci tu, Petre, dignus eras.
Nempe tuo geniti tibi sunt te sanguine septem
Corporis effigies, ingeniique tui.
Doctorum tu tot pater est doctissime, Iuni,
Prudentum quot erat Graecia docta parens.
41. IN GAURUM Stultus es et sapiens, quis credat, Gaure? Secundum
Quid sapiens. Stultus quomodo? Simpliciter.
42. ST St, quamquam taciturna silentia praecipis, edis
Tu sine vocali syllaba sola sonum.
43. DICTUM HENRICI COMITIS NORTHAMPTONIAE, UNI ET UNIVOCE ![]()
Univoce Britones servire docemur, et uni
Iacobo, qui nos uniet univoce.
44. IN QUINTUM SOMNIATOREM Audivi te saepe querentem et mane dolentem,
Quinte, quod in somno nil ita cernis ut est.
Quid mirum, qui sola diu mendacia dicis,
Si nunqam noctu somnia vera vides?
45. AD ROBERTUM CARUM, REGI A CONSILIIS &c. ![]()
![]()
Plebs huic raro favet quem carum rex habet, illi
Raro favet reges, quem leve vulgus amat.
Ardua res, carum esse simul regique regique.
Te vehit aura duplex, rex populique favor.
46. IN QUENDAM HYPOCRITAM “Nescit” ais “mea laeva manus quid dextera donat.”
Credo, quod omnino dat tua dextra nihil.
47. IUSTI LIPSII OBITUS, 1606 ![]()
Saecula post sex atque decem sexque insuper annos
Clausisti criticum, Iuste dolende, diem.
Viderunt hoc lucem anno mea carmina, quo tu
Mortuus es, Lipsi, nox tua nostra dies.
48. THOMAE OVERBURY, EQUITIS, POEMA INGENIOSUM DE UXORE PERFECTA ![]()
Uxorem culto describis carmine talem,
Qualem orat-orem Tullius, ore potens.
Qualem describis, quamvis tibi nuberet uxor,
Aequalis tali non foret illa viro.
49. LOCATIO BENEFICII Quod bene fit puero perit, obliviscitur ille.
Decrepito quod fit non perit: ipse perit.
50. IUS AMBIGUUM ![]()
Legista et medicus sunt iuris uterque periti.
Hic aegros, alter iure tuetur agros.
Ius dare cuique suum, didicit legista clienti,
Aegroto medicus ius dare cuique suum.
Ilus legistarum quid differat a medicorum 5
Iure rogas? Siccum est illud, at hoc liquidum.
51. AD HENRICUM PRINCIPEM, 19 FEBRUARII NATUM ANNO 1595. OMEN AUREUM* 1612, 19 IUNII Iam decimo nonoque aetas tua currit anno,
Qui numerus foelix aureus omen** habet.
Hic tibi nam, si me non fallunt omina, secum
Aureus*** ingentes afferet annus opes.
* Figurae numeri 1594 per additionem arithmeticam reducuntur ad numerum aureum, id est 19 V. G. 1. 5. 9, et 4 si adduntur efficiunt 19. ** 19. *** Aureus versus.
52. AD REGEM In decimo-nono iubileo aetatis obivit,
Qui post diluvium vixit et ante Noa.
Si mea vota valent, iubileos quot Noa vidit,
Saecula tot vives, tu Noa noster eris.
* Rex ante et post unionem Britanniae.
53. IN QUENDAM PARCUM Te laudo laudatorem, non laudo datorem.
Scit laudare magis nemo, minusve dare.
54. DE THOMA MORO, ANGLIAE OLIM CANCELLARIO. AD THOMAM, BARONEM DE ELLESMERE, ANGLIAE CANCELLARIUM ![]()
Integritas morum Morum commendat et ardor
Ingenii, et docto dulcis in ore decor.
Te quoque consapiens. Gravitas et gratia vultus
Eximit a populo, conspicuumque facit.
Totius integritas vitae sine labe peractae 5
Te Moio aequalem moribus esse probat.
Excipias Mori casus, et flebile fatem,
Et causam mortis, caetera Morus eris.
55. NATURA BREVIUM. AD LECTOREM ![]()
Commendent alii prolixi polysticha, curtum
Distichon, ut nanus, me brevitate iuvat.
Omnibus in rebus, non solum epigrammate, lector,
Quodcunque est bellum dulce bonumve, breve est.
56. DUCES UXOREM ET ALIUS DORMIET CUM EA. DEUTERONOMIA C. 28 Impleta in nostris haec est scriptura diebus.
57. BRITANNICAE UNIONIS PATRIA Autorem* monadis tulit insula Mona** Britannae,
Fortunata Monas filia, Mona parens.
58. AD IACOBUM, REGEM DOCTISSIMUM Esse bonum res es, me iudice, rara, poetam.
Esse verum res, me iudice, rara bonum.
Esse bonum, res iudice me rarissima, regem.
Tu tamen es vates, vir quoque, rexque bonus.
59. IN COTTAM Praeceptum observat Paulinum in coniuge Cotta.
Cotta habet uxorem sic quasi non habeat.
60. TAM MARTI QUAM MERCURIO ![]()
Neptunus Baccho, Marti iungatur Apollo.
Mitescit studio Mars, ut Iacchus aqua.
61. AD IOANNEM HARINGTON, EQUITEM, IOANNIS HARINGTON BARON DE EXTON UNIGENITUM ![]()
Exercent inter se in te certamen honoris
Nobilitas, virtus, ingeniumque tuum.
Haec tria cum specto, verear cur dicere verum?
Iane, tibi iuvenem vix alit aula parem.
62. SORTILEGIUM. THE LOTTERY, GALLI LA BLANQUE *APPELLANT Huc quicunque venit, flet in albo, ridet in atro.
Lugenti potius convenit iste color.
Candida cur damnum fert chartula, nigra lucullum?
An quia divitias Dis dat? At hic niger est.
* Omnis res denominanda est a maiore parte.
63. AD COELIBEM G. R. Est bona res uxor, melior bona, optima nulla.
Contigat nobis optima, nulla tibi.
64. IN COTTAM NUGONEM Seria dum tractas obiter tu, serio nugas.
Serio stultescis, Cotta, obiterque sapis.
65. IN PAETUM ![]()
Cornua, Paete, geris. Fuerit quis, quaeritur, author?
Ex dono auctoris scribito, quisquis erat.
Ex dono auctorum lunatae inscribito fronti:
Autores semper res habet ista duos.
66. DELTOTON Humanae vitae scopulos, ante omnia deltas
Tres fuge: divitias, Daemona, delicias.
67. FURCA. AD P. L. Latronum finis funus, mors ultima merces.
Furca capit fures, hinc puto nomen habet.
An multi evasere? Dabit Deus his quoque funem.
Rarus funesto fur sine fune perit.
68. DE INGENIO MULIEBRI. PROBLEMA Cur minor uxorum est marium prudentia maior?
Eva fuit costae filia, non capitis.
69. MINERVA, EVA Orta Iovis cerebro nulli Sapienta nupsit.
Nupsit at e costa coniugis orta sui.
70. IN HELIUM ![]()
Iurisconsultos multos iniuria ditat.
Helius immensas iure paravit opes.
71. UNIONIS BRITANNICAE STATUS. AD REGEM Insula lana fuit sub Elisa principe, sub te
Neta, sub Henrico denique pannus erit.
72. AN BACCHUS SIT DEUS. AD GERMANUM Nonne vides, ut cum vos dulcis inebriat humor,
Summa quatit capitum Bacchus et ima pedum?
Exaltando pedes humiles, de sede superbum
Deiiciendo caput, se probat esse deum.
73. AD THOMAS CHALONERUM, EQUITEM, HENRICI PRINCIPIS CAMERARIUM ![]()
Artibus a teneris imbute fideliter annis,
Principis evexit quem, Chalonere, favor,
Te (tu nam tenues non aspernaris amicos)
Non quia sis tantus, sed quia talis, amo.
74. AMO, VOCIS PASSIVAE, AMOR ACTIVAE Quisquis amat, servit. Dominatur quisquis amatur.
Quisquis amat patitur, quisquis amatur agit.
75. IN IULIUM PSEUDOMONACHUM ![]()
Iulius in mundo non est. at mundus in illo est.
76. SACERDOS ET POPULUS Presbyteri labiis orant, laicique laborant.
Plebs, dum pro populo presbyter orat, arat.
77. IN IULIUM II ![]()
“Ecce duo gladii,” Christo Petrus ensifer inquit,
“Ecce duo claves, o Petre,” Christus ait.
Deposuit Petrus gladium, clavesque recepit.
Deponis claves tu, gladiumque rapis.
78. SIMILIS SIMILEM Faemina quaeque marem reperit, foedissima quamvis.
Sit quamvis nebulo Davus, habet dominum.
79. NOSCE TEIPSUM ![]()
Ethica iungatur physicae, te noscere si vis.
Haec docet anatomen corporis, illa animae.
80. AEQUITAS MORTIS ![]()
Flumina fluminibus distant, sic nos quoque nobis,
Dum sumus in vita nos, fluviique via.
Ingressus pelagum sapor amnibus omnibus idem,
Mors omnes homines aequat, ut aequor aquas.
81. AD THOMAM BUTTON, 1612 ![]()
A penitus toto divisis orbe Britannis,
Missus ad occiduum, quod bene vertat iter,
Quaerito et invenies pelagi mysteri magni.
Principis Henrici fatia viam invenient.
82. IN GELLIAM FUCATAM Dissimilis pictura tibi est tua, Gellia. Constat
Picturae similem te tamen esse tuae.
83. CERTAMINA MAGORUM Parmensis magico magus in certamine nuper
Ant’ivit cunctos, Daemonis arte, magos.
Scottus enim pactum Parmensis Daemone fecit
Cumque sciente magis, cumque potente magis.
Haud secus in magnis regum qui militat aulis,
Sub domino servus mira potente potest.
84. IN RUFFUM HYPOCRITUM Devotos, inquis, facit ignorantia. Primum
Inter devotos do tibi, Ruffe, locum.
85. AD ANGLOS. PROBLEMA ![]()
Gallo, Hispano, Itali, parvi cur penditur uxor?
Gentibus his mulier nulla videtur homo*
* Hommes femmes, hombres mugeres, huomini donne.
86. IN CINNAM MEDICUM Tollere scis morbos, at quomodo? Tollis et aegros.
Quodque facis (Iudas ait) cito, Cinna, facis.
Qui tuus est patiens, o terque quaterque beatum:
Aegrotare illum non patiere diu.
87. HABEMUS UNUM ADVOCATUM IN COELIS Causidicum in coelis unum (inquit Paulus) habemus.
Praeter eum nunqui sunt ibi causidici?
88. AD AETATE IUVENEM, MORIBUS SENEM Cur podagra insequitur iuvenem te, Martis alumnum
Musarumque, senum quae solet esse comes?
Error hic est morbi. Morum gravitas senilem
Te simul ac vidit, credidit esse senem.
89. IRA BREVIS FUROR ![]()
Sit brevis ira licet, non expedit esse furorem.
At, quoniam furor est, expedit esse brevem.
90. AD HENRICUM GOODYEER*, EQUITEM, KALENDIS IANUARII, 1610 ![]()
![]()
Quid tibi pro strena mittam, Good-yeere? Precabor
Ut possis nomen multiplicare tuum.
* Bonus annus.
91. AMOR ACTIVUS ET PASSIVUS. AD PONTIAM Scire cupis quid amare ab amari distet? Amari,
Pontia, me tantum credo, at amare scio.
92. AD PRINCIPEM Mens ni praeter generosum somniat aurum,
Faelix sum tota nocte, dieque miser.
Auxiliatricem, princeps, mihi porrige dextram,
Sic ego non sola nocte beatus ero.
93. DIVISIO ARITHMETICA. AD I. S. MERCATOREM, 1607 ![]()
Divide nil, dum vivis, egentes inter amicos.
Mortuus invenies in quotiente nihil.
94. PEDICULUS AULICUS Blandus adulator per totam cursitat aulam,
Principis in-primis nobiliumque fori.
A pedibus sic nomen habens, mala bestia totum
Infestat corpus, praecipueque caput.
95. AESCULAPIUS TRIFRONS ![]()
Intrantis medici facies tres esse videntur
Aegrotanti: hominis, Daemonis, atque Dei.
Quamprimum accessit medicus, dixitque salutum,
“En Deus, aut custos angelus,” aeger ait.
Cum morbum medicina fugaverit, “Ecce homo” clamat. 5
Cum poscit medicus praemia, “Vade, Satan!”
96. IN GALATEAM Cervus, uti perhibent, mutat ramosa quotannis
Cornua. Quottidie vir, Galatea, tuus.
97. AQUAE ET TERRAE EPITHALAMIUM Nulla nisi in terris generatio sit vel in undis.
Uniit ergo sagax haec elementa Deus,
Ut nihil humano generi generabile desit,
Terra superfusae subiacet uxor aquae.
Uxor aquae telluis, aqua terra sunt globus unus. 5
Res bene conveniunt vocibus: humor, humus.
98. DE IISDEM Cur fluit ex terra, terram circumfluit humor?
Ne quam terra sitim sentiat, unda famem.
99. MORS IN OLLA. AD CRITICOS PALATINOS Ut verbum vetus in quit in olla est mors. An in aula?*
Nam veteres, Plauto teste, loquuntur ita.
* Veteribus Latinis olla et aula idem sunt.
100.7 ![]()
Cur pisci assimulant sanum proverbia?* Mersis
Gentibus, haec tantum natio salva natat.
Caetera submersit, cur piscibus unda peperca?
Ne sobolem mater perderet ipsa suam.
* So sound as a fish.
101. CARBO-LIGNEUS Natus in igne fui, periturus igne vicissim.
Sylvas absumi, dignus in igne mori.
102. IN GELLIAM A teneris Papista fuisti, Gellia, Peior
Papista nunc es. Quomodo? Catholica es.
103. IN AULUM Seu gravior lecto morbus te affixerit, Aule,
Sive cavus doleat dens, stupidumque caput,
“O utinam in coelis essem!” tibi dicere mos est.
Dicunt haeredes non minus “O utinam!”
104. MULIER QUALE ANIMAL? Sensu intacta caret virgo. Cum nupta maritum
Sensit, habet sensum, sed ratione caret.
105. RATIO ET ORATIO ![]()
Rhetoriea est, palmae similis, dialectica pugno.
Haec pugnat, palmam sed tamen illa refert.
106. TESTES An quia testamur sexum sic dicimur? An quod
Nequitiae testes adsumus ambo tuae.
107. IN OBITUM HENRICI CUF, 1600 ![]()
Doctus eras Graece, foelixque tibi fuit alpha.
At fuit infoelix omega, Cuffe, tuum.
108. IN FESTUM Uxorem iam, Feste, senex vis ducere? Dictam
Angligenae Lili consule grammaticam.
Illic invenies indeclinabile cornu.
Hunc scopulum pauci praetiere senes.
109. THOMAS MORUS ![]()
Quod de se fieret meditans in carcere Morus,
Inspicit urinam. Nil ibi triste videt.
Urinam regis potius lustrasset: in illa
Vidisset mortis turbida signa suae.
110. IN CORNELIUM ![]()
![]()
Cornutum te, Corneli, scis esse, tacesque.
Non Cornelius es tu modo, sed Tacitius.
111. TRIPLEX MENDACIUM DICTUM / FICTUM / PICTUM. IN TULLUM Sculptorum est mendacia fingere. Pingere, munus
Pictorum. Cuius dicere, Tulle? Tuum.
Perge ad Lib. VI