Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio
IOANNIS AUDOENI EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS
1. AD ILLUSTRAM HEROINAM DOMINAM MARIAM NEVILLE ![]()
![]()
Inveniant nostri patronum ut ubique libelli,
Libros lectori dedico meque tibi.
2. AD LECTOREM
Qui legis ista, tuam reprehendo, si mea laudas
Omnia, stultitiam; si nihil, invidiam.
3. AD IOANNEM HOSKINS IURISCONSULTUM, POETAM INGENIOSISSIMUM.
DE SUO LIBRO![]()
Hic liber est mundus: homines sunt, Hoskine, versus,
Invenies paucos hic, ut in orbe, bonos.
4. AD DOMINAM MARIAM NEVILLE, PATRONAM SUAM Si nos Pythagorae non fallunt dogmata, corpus
Intro sunt Pallas, Iuno, Venusque tuum.
Tres nam virtutes te repperiuntur in una,
Cum tamen in multis rara sit una tribus.
5. AD EANDEM ![]()
Ut sol in coelis, ut lux in sole, videtur
Virtus in vultu sic habitare tuo.
Spectator quicunque venit, discedit amator:
Aut illum virtus, aut tua forma capit.
6. AD EIUSDEM FILIUM THOMAM NEVILLE, MAXIMAE SPEI PUERUM De genio tam mira tuo memorantur, ut omnem
Exuperent, quamvis omnia vera, fidem.
Qui puerum laudat, spem, non rem, laudat in illo.
Non spes, ingenium res probat ipsa tuum.
7. AD EIUSDEM FILIAM CAECILIAM NEVILLE Es similis matri, de te mihi dicere plura
Nil opus est; matri te similem esse sat est.
8. NOSCE TEIPSUM. IN HARPALUM ![]()
Tu non est tanti, sis dignus ut, Harpale, nosci.
Quaere aliquid dignum cognitione tua.
9. AD CAUSIDICUM Si felix, rerum potuit qui noscere causas,
Qui nosti causas dicere, quantus homo es!
10. AD IOANNEM PROTUM ![]()
Ducturum uxorem memini te, Prote, minatum
Ebrius uxorem ducere nemo potest.
Uxori nubas potius, quae sobria potum
Ducere te noctu possit ab urbe domum.
11. IN AULUM, NOBILEM IGNOBILEM Degener Aule, tuis maioribus omnia debes:
Debebit, credo, nil tibi posteritas.
12. IN HERNICUM Emisti fatuum bis denis, Hernice, libris.
Emissem tanto non ego te pretio.
13. VENUS Principium dulce est, at finis amoris amarus:
Laeta venire Venus, tristis abire solet.
Flumina quaesitum sic in mare dulcia currunt:
Postquam gustarunt aequor, amara fluunt.
14. AD D. GILBERTUM ![]()
Stare negas terram, nobis miracula narras.
Haec cum scribebas, in rate forsan eras.
15. AD MEDICOS ET IURISCONSULTOS ![]()
Ulceribus, Galene, vales tantummodo nostris:
Stutltia nostra, Iustiniane, sapis.
16. O TEMPORA, O MORES! ![]()
Scaliger annosi correxit tempora mundi:
Quis iam, qui mores corrigat, alter erit?
17. IUDICIUM PARIDIS Cum Paris electus divis tribus arbiter esset,
Nec praeferret utram sciret utrique magis,
Maiestas tandem Veneri Iunonia cessit,
Palladis et virtus: omnia vicit amor.
Si nunc iudicum renovata lite subirent, 5
Vinceret una duas Iuno Moneta deas.
18. GERMANA VERITAS Mersum in nescio quo verum latitare profundo
Democritus, nemo quod reperiret, ait.
Si latet in vino verum (ut proverbia dicunt)
Invenit verum Teuto, vel inveniet.
19. AD LINUM Est tibi librorum, Line, copia: doctior esses,
Si tibi librarum copia tanta foret.
20. AD QUENDAM NOBILEM ADULESCENTEM ![]()
Quisque senectutem, mortem tibi nemo precatur:
Optatur morbus, non medicina, tibi.
21. AD QUENDAM PAUPEREM MEDICUM Qui modo venisti nostram mendicus in urbem,
Paulum mutato nomine sis medicus.
Pharmaca das aegroto, aurum tibi porrigit aeger.
Tu morbum curas illius, ille tuum.
22. IN QUANDAM Forma tibi famam peperit: sed filia matrem
Occidit, formam non bona fama bonam.
|23. IN MARCUM Esse in natura vacuum cur, Marce, negasti,
Cui tamen ingenii tam sit inane caput?
24. IN SCRIPTORES NOSTRI TEMPORIS. AD SOLINUM Nunquid in octavo mendacia plurima vulgus
Edat, an in quarto, quaeris, an in folio.
In decimo-sexto mentitos plurima saeclo
Suspicior historicos, quolibet in folio.
25. IN PHYLLIDA ![]()
Basia, Phylli, aliis dara non vis, at data sumis.
Nimirium scis haec accipiendo dari.
26. AD EANDEM Ignis amor si sit (veluti proverbia dicunt),
Hei mihi quam tuus est frigidus ignis amor!
27. IMPIUS ATHEUS Utere temporibus praesentibus, utere rebus:
Tempus erit, nullum quum tibi tempus erit.
Grammaticus de praeterito dicatque futuro
Tempore. Praesenti, dum licet, utar ego.
28. EPITAPHIUM ATHEI Mortuus est, quasi victurus post funera non sit:
Sic vixit, tanquam non moriturus erat.
29. OPTATIVUS MODUS ![]()
Infinitivo prope par modus optativus:
Optandi finem nam sibi nemo facit.
30. IN ALANAM ![]()
Coniugio esse iugum non tolerantius ullum,
Nil aliud toto clamata Alana die.
Post tot clamores et iurgia, nocte fatetur
Coniugio nullum suavius esse iugum.
31. PROPHETAE, POETAE Illi de rebus praedicere vera futuris;
Hi de praeteritis dicere falsa solent.
32. DE VITA ET MORTE Ad mortem sic vita fluit, velut ad mare flumen.
Vivere nam res est dulcis, amara mori.
33. DE VULCANO ![]()
Arma faber Marti Vulcanus splendida fecit,
Cornua Vulcano Mars speciosa dedit.
Nimirum hoc operae precium, Vulcane, tulisti,
Cornua pro ferro: siccine Glaucus eras?
34. GRAMMATICA ANGLICA ![]()
Foeminaeo generi tribuuntur - - -
Propria quae maribus - - -
35. LIBERUM ARBITRIUM ![]()
Arbitrii, pro quo iam in partes scinditer orbis,
Vir libertatem perdidit, uxor habit.
36. DE VITA ET VENERE Omnis ad extremum properet licet actio finem,
Oderunt finem vita Venusque suum.
37. CAMPI ELYSII Obscuri pater Aeneas loca caeca per Orci
Ivisse in campos fingitur Elysios.
Nam pius Aeneas, infernum ingressus Elisae,
Quis neget in campis quin foret Elisiis?
38. MARITUS ET MOECHUS ![]()
Maritus Hanc ego mi uxorem duxi; tulit alter amorem;
Sic vos, non vobis, mellificatis apes.
Moechus Hos ego filiolos feci, tulit alter honores.
Sic vos, non vobis, nidificatis aves.
39. RHETORICA NOVA ![]()
Qui caret argento, frustra utitur argumento.
Qui dare scit, non qui dicere, rhetor erit.
40. IN COTTAM NUPER CUCULLATUM ![]()
Induit, uxoris pertaesus, Cotta cucullum;
Ut mundo moriens exueret cuculum.
41. INSIGNIA GENEVENSIUM Clavem aquilamque gerit duplex insigne Geneva:
Illud Papatus, hoc habit imperii.
Hoc insigne tuum quo iure, Geneva, tenebis,
Si repetat clavem Roma, Rodophus avem?
42. IN BORBONII POETAE NUGAE ![]()
Quas tu dixisti nugas, non esse putasti.
Non dico nugas esse, sed esse puto.
43. FIDES ![]()
Plurima apud veteres fidium sit, nulla siderum
Mentio: priscorum nam fuit una fides.
44. IN PAULINUMMEDICUM Cur patiens, Pauline, tuus tibi dicitur aeger,
Impatiens morbi sit licet atque tui?
Te quoniam patitur, patiens tuus ergo vocatur.
Nam plus, quam morbus, torquet eum medicus.
45. IN COTTULAM ![]()
![]()
Si verum dixit de Socrate Apollo, sapisti,
Cottula: nam tu scis te quoque scire nihil.
46. IN FABIANAM Fertilis a multis terra vocata ferendis;
Fertilis est, multos nam Fabiana tulit.
47. IN AVAROS IOCUS Naturam parvo contentam vulgus inepte
Laudat, et indigne damnat avaritiam.
Solus enim parcus minimo satiatur avarus.
Nam natura parum sat putat, ille nihil.
48. AD PHILOPATRUM Pro patria sit dulce mori licet atque decorum.
Vivere pro patria dulcius esse puto.
49. ORBIS In mundo nil constat: in orbem vertitur orbis.
Quid mirum, recti quod sit in orbe nihil?
50. IN ARETINUM ![]()
![]()
Est modus in rebus. Tamen experentia monstrat
In Veneris nullum rebus inesse modum
Mille modos Veneris lascivia repperit, et quod
Natura fieri debuit, arte facit.
51. IN SILIUM Atheus es, quia Papistam tibi non licet esse,
Et protestantem non libet esse tibi.
52. IN ATHEOS Nulla domus domino caruit; vos hancinne tantam
Nullius domini creditis esse domum?
53. MEDICUS Accipit oblatum medicus, dare non solet, aurum;
Pharamaca dat medicus, non solet accipere.
Ordonner medicus, aegros or donner oporet.
Alterius sic res altera poscit opem.
54. IURISCONSULTUS Iurisprudentes prudentes iure vocantur:
Tam bene cum studeant provideantque sibi.
55. AULICUS ![]()
Si bonus es, melior, non maior tempore fies:
Si magnus, maior tempore, non melior.
56. AD MARCUM LUSCUM Unus, Marce, deest oculus tibi: sufficit unus.
Plura vident oculi, non meliora, duo.
Sunt mihi binae aures: tamen his nil audio veri;
Bini oculi: video nil tamen hisce boni.
57. IN PAULUM Ne pereat tua fama struis tibi, Paule, sepulcrum,
Tanquam non possint ipsa sepulcra mori.
58. SECRETUM CONTRA CANITIEM. AD BITHYNICUM Ne tua sit posthac, Bithynice, cana senectus,
(O te felicem) calva iuventa facit.
59. IN THEODORUM ![]()
Ducentem ad coelos Theodorus, coniuge ducta,
Credidit angustam se reperisse viam.
Esse videbatur Theodoro qui via coeli
Duxit ad infernum: nam via lata fuit.
60. APOLLO ET MUSAE ![]()
![]()
Musae sunt generis muliebris, Apollo virilis.
Unus enim Musis praestat Apollo novem.
61. IN ALANUMIAM SENEM Uxoris cubito cubitum coniungit Alanus;
Et solet hunc dulcem dicere concubitum.
62. KALENDIS IANUARII ![]()
Munera divitibus non dat (ne dando rogaret),
Pauperibus donat nil (quia pauper) Olus.
Expectans meliora datis, dat munera Quintus,
Quodque verebatur poscere, dando petit.
63. IN PONTIAM “In mare cornutos iaciendos,” Pontius inquit.
Pontia respondit, “Disce natare prius.”
64. OPUS TENEBRARUM ![]()
Servandam ad speciem qua non magis utilis ulla,
Res individuo nulla nociva magis.
65. MENTIRIS ![]()
“Mentiris” cave militibus ne dixeris unquam:
Maius eo nullum dedecus esse putant.
Mentiris tantum qui dedecus esse putatis,
Mentiri quare creditis esse decus?
66. IN HYPOCRITAM Nil iuras, metuisque superstitiosus haberi.
Omnia mentiris; religiosus homo es.
67. ANDROGYNUS In quo Mercurii facies Venerisque videtur,
Nec vir, nec virgo est Hermaphroditus: homo est.
68. VENUS Usque fluit fugitivus amor, refluitque vicissim
Ut mare. Quid mirum? Nam Venus orta mari.
Nulla fides Veneri. Levis est, interque planetas
Ponitur (haud inter sidera fixa) Venus.
69. IN RIVALES Unusquisque sibi vult Phyllida solus habere.
Crede mihi, non est hic amor. Invidia est.
70. MULIER ![]()
Dicta fuit mulier quasi mollior.* Est tamen Eva
Non de carne sui sumpta, sed osse viri.
71. MEDICORUM ET IURISCONSULTORUM COGNATIO Iurisconsultorum idem status et medicorum est,
Damna quibus licito sunt aliena lucro.
Hi morbis aegrorum, agrorum litibus illi
Dant patienter opem, dum potiuntur opum.
72. DE PAMPHILO, AD PHILIPPUM Non patitur vacuum in rebus natura, Philippe.
Naturam sequitur Pamphilus ergo ducem.
73. AD CALVUM Arboribus redeunt crines, et gramina campis,
At capiti frondes non rediere tuo.
74. NILO NEGLI OCCHI, AETNA NEL CUORE ![]()
Frigidus ardentes intravit Nilus ocellos
Dum cor Aetnaeo carpitur igne meum.
Nec tantus fluvio lacrymarum extinguitur ardor,
Nec tanti fletus flumina siccat amor.
Sic sibi discordes, exercent vim tamen ambo 5
In me concordes, ignis et unda, suam.
75. CAETERIS PARIBUS. IN CAMILLAM ![]()
Paeta Camilla procis ambita et amata duobus
Quorum pulchellus, sed brevis alter erat,
Non formosus erat, sed erat longissimus alter.
“Utrum horum mavis,” virgo rogata rudis,
Continuo hunc lustrans oculis, et brachia longa, 5
Nasum, crura, pedes, omnia longa videns,
Prudens respondit ad hoc (magis anne pudenter?)
“Hunc longum volo, si caetera sunt paria.”
76. DE GIGANTIBUS ET NANIS Monstra, gigas, nanusque, duo contraria forma;
Vir gigas immanis; nanus inanis homo.
77. IN DUOS ABBATIS SPURIOS In templo orantes reliquis cum fratribus una,
Vos duo non ficte dicitis “abba pater.”
78. SACERDOTES Presbyteri uxores duxere: quid inde lucrantur?
Scilicet in decimis hoc habuere prius.
79. PARTICIPIUM ![]()
Cum verbum sit eras, mus nomen, quid sit Erasmus
Ingenio lector colligat inde suo.
80. CASUS. AD IURISCONSULTOS ![]()
Cum propria imprudens coniunx uxore coivit,
Quam falso alterius credidit esse viri.
Hoc genitum coitu, consulti iuris et aequi,
Legitime natum dicitis, anne nothum?
81. DE AURORA Miraris, lucem summo quod mane priorem
Sole vides? Lux est condita sole prior.
82. DE DIE Sit nox centoculo quamvis oculatior Argo,
Plus uno cernit lumine lusca dies.
83. DE NOCTE Induitur tristem cur nox atrata colorem?
Luget defunctum nox, quasi nupta, diem.
Consolarentur moestam nisi sidera noctem,
Opprimerit reducem nos dolor ante diem.
84. IN MARCUM Carmine, Marce, tuo laudas me. Fallor, an hoc tu,
Ut tua collaudem carmina, Marce, facis?
85. MORS ![]()
Restituunt furtum fures, vi rapta, latrones.
Omnia mors aufert, restituitque nihil.
86. AD AMICUM Cum sis dimidium dominae, quam diligis unam,
Dimidiumque tuus, parte quota meus es?
Te scribis tamen, usque meum, qui, coniuge ducta,
Vix tuus es, pacto quo meus esse potes?
87. VIR BONUS Si quicquid rarum, carum est, pretiumque meretur,
Crede mihi, res est vir pretiosa bonus.
88. IN QUENDAM SENEM Ex nigro, mentum senio mutatur in album.
Candida quae fuerat mens tibi facta nigra est.
89. IN PAULINUM Quicquid ab antiquo, Pauline, rogaris amico,
Hoc te facturum cras mihi semper ais.
Visne tibi dignas reddam pro munere grates?
Gratia pro meritis cras referenda tibi.
90. IN FUCATAS ![]()
Quae pictas geritis facies, vos iure potestis
Dicere cum Flacco, pulvis et umbra sumus.
91. IN COTTAM Totus es uxoris, non solus, Cotta, Camillae:
Sola tua est, at non tota Camilla tua est.
92. POLITICUS Dissimula, simula, quoties occasio poscit,
Motibus ut morem temporibusque geras.
Temporibus, qui rite sapis, servire memento
Omnibus, ut tempus servat omne tibi.
93. IN VENEREM Cur Venus illictum sequitur Vulcania Martem?
Vulcanus licita claudicat in Venere.
94. IN MARINUM Nemo potest dominis servire, Marine, duobus,
Te servis dominae, non igitur Domino.
95. IN MARCUM ![]()
Barba tibi crevit, ceciderunt, Marce, capilli:
Inde tibi gravis est barba, caputque leve.
96. STRENA. CALENDIIS IANUARII 1603 AD D. IOANNEM HOSKINS ![]()
Ambiguos tecum peragens sociliater annos,
Oxoniae iuvenis, Wintoniaeque puer,
Saepe tuum in dubiis sine fuco expertus amorem
Rebus, et indubiam sum sine fraude fidem.
Hoc tibi mnemosynon me mittere iussit amoris, 5
Qui mihi te iunxit, me tibi vinxit, amor.
97. DE MORTE. AD EPICHARMUM Cur non vis, Epicharme, mori, sed mortuus esse?
Vis, Epicharmi, mori, sed sine morte mori.
Fert mortem dolor: aufert mors optata dolorem,
Est igitur peior morte, Epicharme, dolor.
98. IN PHYLLIDA Sicut equo iaculans Parthus fugit et ferit hostem,
Phyllis amatorem sic fugiendo capit.
99. IN HALLUM GRAMMATICASTRUM ![]()
Sum famosus, adhuc ieiunus dum foret Hallus;
Infamis nunc sum, cum satur esset, ait.
100. DE MAGNETE ![]()
Cuncta trahunt ad se magnates aurea, sicut
Ad se magnetes ferrea cuncta trahunt.
Tecum nil mihi sit, gens aulica (docta rogare),
Cum das, parca satis, prodiga, quando petis.
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum,5
Munera me terrent, ut nihil inde petam.
101. MORS Mors quid sit, rogitas? Si scirem, mortuus essem.
Ad me, cum fuero mortuus, ergo veni.
102. CLIENS Cantabunt reduces coram latrone clientes:
Semper enim vacuus currit ab urbe cliens.
103. IN ZOILUM ![]()
Quod mores accuso malos, me, Zoile, carpis?
Conscius an forsan quod reprehendo tuos?
Cur tibi prae reliquis metuas? Fortasse ego, mores
Cum reprehendo malos, tum reprehendo meos.
104. CHILDREN AND FOOLES TELL TRUTH ![]()
Anglica veridicos dicunt proverbia stultos.
Ergo Anglis verum dicere stultia est.
105. IN CALVUM ![]()
Certa tuae frontis fuerat mensura, priusquam
Nescio quae frondes abstulit aura tuas.
A quo decussi tibi sunt de vertice crines,
Perpetuae frontis iam caput instar habes.
Quanta tibi nunc sit frons, dicere non potes: ergo 5
Fronti nulla fides est adhibenda tuae.
106. IN EUNDEM Calve, meos nunquam potui numerare capillos;
Nec tu (nam nulli sunt) numerare tuos.
107. APOLOGIA FORTUNAE Nulla mala est Fortuna, aequa omnibus, omnibus una.
Spem dat pauperibus, divitibusque metum.
108. IN COTTAM Intrasset calidum nuper cum Cotta lupanar,
Dicitur infecta re rediisse domum.
109. IN PROCILLUM, MAGNATEM Si non audires dicentem falsa, Procille,
Auderet falsum dicere nemo tibi.
110. AD PAULUM, IURISCONSULTUM ![]()
Inter te dominamque tuam sic dividis annum,
Ut vix dimidia parte sit ille tuus.
Coniugis una tuae pars dicta vacatio: nempe
Tum vacat uxoris rebus adesse tibi.
Altera pars non tota tua est: rem quando relictae 5
Negligis uxoris, remque clientis agis.
Terminus, haec anni pars litigiosa vocatur.
Non male, nam Venerem terminat ille tuam.
111. AD EUNDEM Terminus est nullus tibi, nulla vacatio lucri.
Totus enim lucro litigiisque vaces.
112. AD MARINUM A lecto surgit quoties intacta, Marine,
Coniux in vultus irruit ungue tuos.
Infensam blande alloqueris, sed inania perdis
Verba: satisfieri re cupit illa sibi.
113. CHIRURGUS Bella magis pacemne precer? Mihi servit utrumque.
Ambo patroni Marsque Venusque mei.
114. LUES VENEREA Itala terra mihi patria est, Gallique parentes.
Gallicus, in dubio est, Italicusne vocer.
115. CALUMNIATORES, ADULATORES ![]()
Dixit Anaxagoras atram esse nivem, gravis auctor.
Haec aetas multos vidit Anaxagoras.
Laudavit niveas corvi vulpecula pennas.
Hei mihi, quot vulpes sacula nostra ferunt?
116. IN PONTICUM Te mihi dixisti resipiscere: non tibi credo,
Pontice, qui nunquam te sapuisse scio.
117. HERCULEUS LABOR DECIMUS-TERTIUS Coniugis ingentes animos, linguamque domare
Herculis est decimustertius iste labor.
118. MARS, MORS Bella famem, pestemque fames mortalibus affert,
Est igitur bellum peius utroque malum.
Omega nostrorum mors est, Mars alpha malorum,
In bello distant omega et et alpha parum.
119. IN CYNTHIAM Sint utinam similes formae tibi, Cynthia, mores,
Sitque tibi tam mens candida quam manus est.
120. IN GELLIAM ![]()
![]()
Dum pecces sine teste, putas te, Gellia, tutam,
Quamquam turpe nihil tu sine teste facis.
121. IN ALBINUM Nunc tua res agitur, paries nam proximus ardet
Albinum Felix obvius admonuit.
Uxorem facto properans Albinus in ipso
Repperit. “O,” inquit, “nunc mea res agitur.”
122. IN CLAUDIUM PHILOSOPHASTRUM In tres partitus species bona, Claudius aeger,
Pauper, et inspiens, nil habet ipse trium.
123. DE BARDELLA LATRONE MANTUANO Bardellam monachus solans in morte latronem,
“Euge, tibi in coelo coena paratur,” ait.
Respondit Bardella, “Hodie ieiunia servo.
Coenabis nostro, si lubet, ipse loco.”
124. IN FUTILEM FLORAM Cum quocunque cois, rem factam, Flora, fateris,
Plusque fatendo mali quam faciendo facis.
125. IN QUINTILLUM ![]()
Quintillus cur nil dat amico? Donat amicae
Omnia, cui prima se, sua deinde dedit.
126. AD AULUM, DE QUINTIO SENE Quintius indomitam quod duxerit, Aule, iuvencam,?
Condis in insanum cur epigramma senem?
Convenientius huic epicedion esset
Amenti: effodit iam τάφον* ipse sibi.
* Sepulchrum.
127. IN COSTUM Tu peccas impune, at non tua mentula; nuper
Supplicium capitis pertulit usta sui.
128. AD CYNTHIAE EPISTOLAM RESPONSIO Candida charta ad me tua venit, epistola nigra.
Haec index cordis, corporis illa tui.
129. AD SEXTILIANUM SPURIUM Te cum progenuit, non credo creare volebat
Te tuus, at tantum se recreare, pater.
Si plus quam donum mens respicienda datoris,
Non debes vitam, Sextiliane, patri.
130. IN PORCIAM HYPOCRITAM ![]()
Displicet in nostro tibi mentula lecta libello.
Vis sine pene librum, non sine pene virum.
131. SATURNI TRES FILII Theiologi ambigui, iuristae lenti et iniqui,
Immundi medici, mundus ab his regitur.
132. AD AMICUM CONIUGATUM, DE CAELIBATU ![]()
“Vae soli,” sapiens rex non sine coniuge dixit.
“Nil melius vita coelibe,” Paulus ait.
“Vae nobis,”* inquit coniunx, atque “vae mihi” coelebs.
“Vae” nostrum simplex ergo, tuumque duplex.
* Proverbium Cambro-Britannicum Gwelli iw guai si, na gua ni, i. e. Melius est vae mihi quam vae nobis.
133. IN I. CORNEUM ![]()
Aude, cerne, tace: cui publica contigit uxor,
Haec tria praecipue verba notanda tibi.
134. IN CAIUM Accusaretur cum coram praesule Caius,
Confessus bigamum seque professus, ait
“Unius uxoris vir episcopus esse iubetur,
Ergo licet laico nunquid habere duas?”
135. IN POMPONIAM ![]()
![]()
Corpore cum questum faciat Pomponia, punctum
(Utile nam dulci miscuit) omne tulit.
136. IN PINOTUM COLICO MORBO LABORANTEM Si non efflasses animam, Pinote, perisses:
Quod mors est aliis, hoc tibi vita fuit.
137. IN POMPONIAM Induit instabiles capiti Pomponia plumas,
Quodque insigne fuit Martis, erit Veneris.
Scilicit in Martis gerit has Cytherea favorem,
Indicat hoc Marti quam sit amica Venus.
138. SUUM QUIQUE PULCHRUM.* AD H. L. ![]()
Plus tibi vicini coniunx, tua plus placet illi:
Cuique igitur pulchrum non solet esse suum.
* Cic. Tuscul. Quaest. lib. 5
139. VENUS Cum tam venalis quam Bacchus prostet in urbe,
Cur insigne suum non habet alma Venus?
140. DIFFICILIA QUAE PULCHRA. AD MARINUM ![]()
![]()
Si sit difficilis quae pulchra, Marine, puellam
Accipe tu facilem, da mihi difficilem.
141. IN THEODORUM Uxorem tibi more novo fas ducere non est.
Quid refert? Veteri nam tibi lege licet.
At tu Mosai iam violasti bis quoque legem:*
Nupta prior metetrix iam fuit, haec vidua est.
* Levit. c. 21 v. 7, 13 et 14.
142. KALENDIS IANUARII. AD GERMANICUM ![]()
Mitto tibi carmen, Germanice, muneris instar.
Mitte mihi munus, carminis instar erit.
143. SARA Quae velit ancillam concedere nupta marito,
Res est hoc nostro tempore rara, Sara.
144. AD D. T. ![]()
Servus discipuli cum sis, dominique magister,
Invideo titulis, et miseresco tuis.
145. AD PAULAM ATHEAM ![]()
![]()
Vir ducatne duas, an nubat virgo duobus,
Quaeritur. Hanc litem solvere Paula volens
“Una viris,” inquit, “magis apta duobus: in uni
Consistent aliter quomodo carne duo?”
146. IN MEDIO VIRTUS ![]()
Ambulat in medio mulier pomposa virorum:
Virtus iam medium perdidit ergo locum.
147. IN ACERRAM “Felix, quem faciunt aliorum cornua cautum,”
Saepe suo coelebs dixit Acerra patri.
148. AD PINOTUM Esse velim Venerem qualem, Pinote, requiris?
Venalem nolo, vendibilemque volo.
149. IN QUINTUM ET QUINTINAM Coniugis observat nutus, ut numina, Quintus.
Verba putat leges, imperiumque preces.
Ducit, agit miserum, quo vult Quintina maritum,
Ut dubites habeat, non habeatne, virum.
Contra naturam et mores, legesque loquendi, 5
(Grammatici fugite hinc), haec vir, et hic mulier.
150. PARADOXON. AD AMICAM ABSENTEM ![]()
Uror amore miser: tantoque potentius uror
Quanto qui me urit longius ignis abest.
151. IN PAULINAM Primo infida viro Paulina, infida secundo,
Toto interregni tempore casta fuit.
Casta metu famae plusquam formidine culpae,
Fructifero metuens credere semen agro.
Multus eam peteret licet importunus amator, 5
Concessit nulli, sede vacante, locum.
152. IN GELLIAM Dicere si sacris pretium est Simonia rebus,
Et rem divinam mercis habere loco,
Tu Simoniaca es vere, quae vendis amorem,
Gellia. Nam res est spiritualis amor.
153. IN QUANDAM Res tibi in immensum quam parvo tempore crevit.
O mega nunc, annos o micron ante duos.
154. AENIGMA ![]()
Dic, quibus hoc animal terrae nascatur in oris,
Masculus est mater cui, mulierque pater.
155. ALIUD. AD PONTICUM ![]()
Esse duos oculos miror tibi, Pontici, cuius
Unocula est mater, unoculusque pater.
156. IN D. VITUM An sis cornutus, Vite, nescio. Te scio taurum.
Nuper enim nati sunt tibi tres vituli.
157. DACTYLUS. AD AMATOREM QUENDAM Ad dominam intrepido vis tendere carmina cursu.
Scire operae pretium est, quo pede versus eat.
Nimirum pedibus metrorum ex omnibus una
Prae reliquis mulier dactylon omnis amet.
158. AMOR DESCENDENS Incipit a geminis, perque os descendit, ocellis,
Incidat in centrum donec amoris amor.
159. IN BALBAM Balba vale sponso cum diceret, inquit, “apud nos
Spero futu-tu-rum te, Phi-philippe, brevi.”
160. DE FURTO PROBLEMA. AD IURISTAS ![]()
Qui domino invito rem contrectaverat, est fur.
Quid si hoc invita non faciat domina?
161. IN PONTICUM Pollicitus nonnulla, nihil mihi, Pontice, praestas,
Ut medicus, quamvis nil det, ait “Recipe.”
162. IN CERELLIAM EUNUCHO GALLO NUPTAM Nunc ego Spartanos iterum desidero mores
Spondeat ut nudo nuda puella viro.
Super enim sterili desponsa Cerellia Franco,
Crediderat Gallo nubere. Nupta capo est.
163. DE CORNIBUS. PROBLEMA Si quando sacra iura tori violaverat uxor,
Cur gerit immeritus cornua vir? Caput est.
164. AD GERMANICUM, CALENDIS IANURAII ![]()
Vel munus donato mihi, vel reddito versus
Quos hac donavi conditione tibi.
165. CHRIST CHURCH COLLEDGE IN OXFORD ![]()
![]()
Sit domus imperfecta licet, similisque ruinae,
At patet in laudes area lata* tuas.
* Christ Church quadrangle
166. IN PHYLLIDA Phyllis amica capi nostro se carmine fingit.
Carmen amat, carnem sed mage Phyllis amat.
167. AD SAMUELEM DANIEL ![]()
Tempora consumo nugis et inanibus, et sic
Ne pereant, vitae tempora perdo meae.
168. AD LECTOREM, DE SEIPSO Nostra tibi brevitas ignavia forte videtur.
Crede mihi, labor est non levis esse breve.
Non facio ut multi, qui multa et stulta loquuntur.
Sermo meus stultus forte, carmen brevis est.
169. IN GLORIOSUM THRASONEM ![]()
Cur immensa gerat miles calcaria Thraso
Quaeritur. Immensum gloria calcar habet.
170. DE SEIPSO ![]()
Qui petit accipiet Iacobus apostolus inquit.
O si Iacobus rex mihi dicat idem.
171. MUSICA AULICA DUARUM VOCUM
Dum tollitur, aulicus inquit.
Dum cadit, alter ait.
172. AD LECTOREM ![]()
Tabificum non accedat liber iste tabaccum,
Terge libro potius posteriora meo.
173. AD LIBRUM Me vivo, moriere liber fortasse. Quid inde?
Saepe senem moritur filius ante patrem.
Seu moriare igitur vivo me, sive superstes
Sis mihi, mortalem me genuisse scio.
Perge ad Lib. II