Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio
IOANNIS AUDOENI EPIGRAMMATUM LIBER DECIMUS
1. AD ROGERUM OWEN, MAECENATEM ![]()
![]()
Est tua, virtutis studium, prope propria virtus,
Hanc tu sponte foves, ingenioque faves.
Alterutrum in quocunque vides, amplecteris ultro,
In te mensura cum sit utrumque pari.
2. IN PONTICUM, SANUM INSANUM Prospera te fecit fortuna salusque superbum:
Cum fueris aeger, Pontice, sanus eris.
3. QUOTA HORA EST? Viventi mors obrepit, iuvenique senectu.
Horaque dum quota fit quaeritur, hora fugit.
4. BACCHI APOTHEOSIS Vinum vera vetus promit, mysteria prodit.
Sicca latent hominum pectora, pota patent.
Vinum cor aperit, renes Rhenensia vina
Scrutantur, Vacchum quis negat esse deum?
5. IN LABIENUM TACITURNUM ![]()
Si sapis, es stultus, cum nil, Labiene, loquaris.
Sive (quod es) stultus sis, Labiene, sapis.
6. FIDES CEREA Credebant nummos sine chirographo, sine cera
Sinceri veteres. Nunc sine utroque nihil
7. AD FIRMICUM. DE SEPTEM PLANETIS Sol aurum astrologo est, argentum Cynthia, cuprum
Alma Venus (Veneri patria Cyprus erat),
Mercurius vivum argentum, Mars funebre ferrum,
Iupiter est stannum, plumbeus huic pater est.
Accipe de septem tibi, Firmice, quinque planetas: 5
Sat mihi sol solus, luna sat una mihi.
8. IN QUENDAM ILLIBERALEM Carmina de coelo possunt deducere lunam.
Ex loculis lunam carmina nulla tuis.
9. PRIMATUS MARITALIS Nocturnum imperium muliebre, virile diurnum est.
Regnat enim noctu Cynthia, solque diu.
10. IN QUANDAM ![]()
Pluma supra caput est, et sub pede suber, utrumque
A capite ad calcem te probat esse levem.
11. FIDES Astra oculus vicina, polum sed opinio cernit.
Sic oculo caelum cerno, fideque Deum.
12. AD THOMAM, BARONEM DE ELLESMERE, CANCELLARIUM ANGLIAE &c., 1612 ![]()
Amissus tibi filius unus, et unica nuper
Filia, adhuc superest unus, at ille trium
Instar Ioannes, natorum summa tuorum.
Summus adhuc superest, non modo summa trium.
13. CONTEMPTUS MUNDI Faelicem vitam vis vivere? Spernito vitam.
Vivit enim misere, cui sua vita placet.
14. AD ROBERTUM CARUM, VICECOMITEM ROCESTRIAE, ET HENRICUM DANVERS, BARONEM DE DANTESAY &c. ![]()
Iacobos tu quinque, et tu mihi quinque dedisti,
Non temere vobis disticha quinque dedi.
Me vestro nec amore licet nec munere digner,
Si tam cara forent caetera, dives eram.
15. AD AMICUM COELIBEM ![]()
Ureris? Uxorem ducas, non expedit uri.
Coniugis in gremio mortificanda caro.
16. IN BALDINUM Edidit indignos, in lucem, luce libellos
Baldinus, dignos at tamen igne libros.
17. DECALOGUS ET SYMBOLUM Cur credenda mihi faciendis plura iubentur?
Non tam difficile est credere quam facere.
18. SCIENTIA ET CARITAS Sunt duo noscendi, duo sunt mihi semper amandi,
Numen et ipsus ego, numen et alter ago.
19. DE DECIMIS. AD LAICOS Qui venit hinc fructus, fructus supereminit omnes,
Posterior nono est undecimaque prior.
Quam bonus en Deus est, sibi qui non exigit ipse
Plus decimo, vobis qui dedit ipse decem!
20. DE DEO ET MUNDO ![]()
Non est in mundo Deus hoc, sec mundus in illo est.
Hoc sumus in mundo nos, utinamque Deo.
21. IUS DECIMARUM ET PRIMITIARUM Omega et alpha Deus. Rerum petit ergo tuarum
Iure tibi decimas primitiasque Deus.
22. SPES, FIDES ET CARITAS Solus amor nobiscum intrat penetralia coeli,
Non habet in coelo spesve fidesve locum.
Credendum post funera nil erit, omnia cerno,
Sperandum mihi nil, omnibus ecce fruor.
Semper erit quod ametur. Amor post funera vivit,5
Dum Deus in coelis ipse superstes erit.
23. IN POLYDORUM Cui iacet in clausa nummus quasi mortuus arca,
Argenti vivi nil Polydorus habet.
24. AD SEIPSUM Bibliopola tuos ambivit, Oene, libellos.
Dixisti pretium versibus, ille dedit.
Excussus liber extat, emis tua carmina nummis.
O miser, ingenium vendis emisque tuum.
25. IN UXORIUM ![]()
![]()
Clavum in puppe tenes, at te tua scafa gubernat,
Qua gerit haec eadem te tua cymba regit.
26. CONIUGES. DUO IN CARNE UNA ![]()
Corpore mistorum nisi cor amor uniat, ambo
Non fiunt unus, sed sit uterque duo.
27. HOMO SOLARIS Sol semper rapido currit contrarius orbi.
In cursu vitae solem imitetur homo.
28. IN MONTANUM Ingenii, Montane, tui est vigor igneus. Unde
Colligis hoc, inquis? Nascitur igne nihil.
29. LONDINUM Urbs sterilis fructus agrorum in stercora vertit,
Fertilis in fruges stercora vertit ager.
Tu victum debe avido vitamque colono,
Debet stercoribus non minus ille tuis.
30. AD AMICUM SUUM THEODORUM PRISE, THEOLOGUM ![]()
![]()
Semper in incerta re tu mihi certus amicus,
Ne sit amicitiae nomen inane, caves.
Quem verbis profitere, probas tu rebus amorem,
Linguae vocali consona vita tua est.
31. DE ATHEIS ET POLYTHEIS Tot timet esse deos quot fert incommoda pauper,
Esse deos nullum sperat avaritia.
Impietate minus, quam copia, peccat egestus,
Ista deos posuit, sustulit illa deos.
32. SOLI(CI)TUDO. AD PONTIUM Nocte dieque aures feriens clamoribus uxor
Te tua sollicitum, Pontice, semper habet.
Quid superest remedi? De soli(ci)tudine tanta,
Tertia dematur syllaba, salvus eris.
33. F A S* Spe coelos et amore fideque ascendere F A S est,
Absque tribus coelos his penetrare, nefas.
Spes laeva dextraque fides assistit amori.
Virtus in medio maxima constatat amor.
* Fides. Amor. Spes.
34. AD DOCTUM ET DISERTUM EQUITEM ROGERUM OWEN ![]()
Esse videris iuvenis, doctissime, si vel
Surdus ego, vel tu mutus, Oene, fores.
Te iuvenem credat nemo nisi clauserit aures,
Te, si non claudat lumina, nemo senem.
35. OCTO ![]()
Servator mundi pronunciat octo beatos,
Servatrix quatuor-bis beat arca Noae.
36. DE PRIMATU VIRI. PROBLEMA Cur Deus omnipotens ex coniurge condidit Evam?
Congeneri ne se diceret esse parem.
Si terra prognata foret, soror esset Adami,
Seque parem fratri crederet Eva soror.
37. CONIUNX Inferior cum sit quaevis matrona marito,
Unica cur sexum signat utrumque nota?
Cur aeque coniunx vir et uxor uterque vocantur?
Uxor enim non est aequa, at iniqua, viro?
38. EPIGRAMMA Est nostrum, quorum est epigrammata scribere, munus,
Quolibet ex ligno Mercurium facere.
Versor ego in verbis, veluti Paracelsus in herbis.
Subiicit ille sibi res, ego verba mihi.
39. IN PAULAM, FOEMINAM LECTISSIMAM ![]()
Miraris quare lectissima, Paula, voceris?
In mediam lectus te tenet usque diem.
40. IN QUENDAM LITIGIOSUM ![]()
Causi-ficus si non esses, litesque creares,
Causi-dicus quanquam sis, morere fame.
41. LECTIO SACRORUM Et latro et cautus praecingitur ense viator.
Scripturam haeretici Catholicique legunt.
42. AD IOANNEM WILLIAMS, CAMBRO-BRITANNUM OXONIENSEM, THEOLOGIAE DOCTOREM ET COLLEGII IESU PRINCIPALEM ![]()
Scrutaris tu scripturas veteres novasque,
Ianus es, a tergo quid sit, et ante videt.
43. AD IOANNEM WILLIAMS, CAMBRO-BRITANNUM CANTABRIGIENSEM, THEOLOGUM ET COLLEGII S. IOANNIS SOCIUM, 1612 ![]()
Ingeniose tuum iuvenis ne conde talentum,
Cambrorum per te perpetuandus honor.
44. AD IOANNEM WILLIAMS, CAMBRO-BRITANNUM LONDINENSEM, REGIS AURIFICEM ![]()
Civile ingenium plusquam civile videtur,
Iane, tuum. Plus, me iudice, cive sapis.
45. AD EOSDEM ![]()
Tres mihi cognati, mihi vos tres estis amici,
Tres Iani, vester sum quoque Ianus ego.
46. AD CREDITOREM Est tibi, qui debet, servus, qui solvit, amicus.
Debita qui non vult solvere quid? Dominus.
47. VERITAS IN PROFUNDO. IN FUCATAM Falsa patent, at vera latent. In te patet istud.
Nam faciem fictam, caetera facta geris.
48. IN PHYLLIDEM Das gratias, at, Phylli, negas tamen oscula gratis:
Ingratum et gratum est, quod dare, Phylli, soles.
49. GRAVITAS ET LEVITAS Sint gravitas levitasque sibi contraria quamvis,
Sit grave nolo meum, sit leve nolo caput.
Quorum utrumque malum est, odi contraria. Coniux
Sit mihi nolo levis, sit mihi nolo gravis.
50. IN GARRULLUM, MORBO COLICO LABORANTEM ![]()
Lingua loquacior est, culus taciturnior aequo.
Illa loquendo homines, iste tacendo necat.
51. IN THEOLOGASTRUM SOPHISTAM Quid tibi neglecta virtute scientia prodest?
Desine iam verum quaerere, quaere bonum.
52. ACTIO ET PASSIO Qui mala multa facit, patietur multa vicissim.
At mala qui patitur plurima, pauca facit.
53. RESIPICENTIA ET REMINISCENTIA Me miserum, meminisse dolet iam, quae mala feci
Plurima. Quae passus sum, meminisse iuvat.
54. DAMNATUS ![]()
Tristis, et undecimo tua par fortuna Decembris.
Post lucem sequitur nox tibi longa brevem.
BEATUS Undecimo Iuni tua par sors laeta videtur,
Post noctem fulsit lux tibi longa brevem.
55. FELIX ET FESTUS ![]()
![]()
Infestus tibi, Paule, fuit sanctissime Festus.
Infaelix Felix et tibi, Paule, fuit.
56. [= 51]
57. DEMOCRITUS ET HERACLITUS Temporis iste sui casus et crimina flevit,
Risit stultiam temporis ille sui.
Semper enim miseri mortales, semper inepti,
Hic ut in aeternum rideat, ille fleat.
58. SEMPER IDEM / SEMPER EADEM / SEMPER IDEM Spes eademque fides sit semper, amorque sit idem,
Ingeniumque tibi sit sibi semper idem.
59. IN IGNORANTEM ARROGANTEM LINUM Captivum, Line, te tenet, ignorantia duplex:
Scis nihil, et nescis te quoque scire nihil.
60. IN POETAM MAEVIUM ![]()
![]()
A non-ense malum, Maevi, nil discrepat, ergo
Multa licet facias carmina, nula facis.
61. HELENA ET PENELOPE Tyndaris Iliadem fama super aethera vexit,
Implet Odysseiam gloria Penelopes.
Penelopes-Helenae morientur nomina nunquam,
Haec quoniam voluit, noluit illa, rapi.
62. VITA Vitam sic exit natura, ut aranea telam:
Longus, at in lapsum pronus, uterque labor.
63. IN PAULAM Usuris vir, Paula, tuus, tu corporis usu,
Vir victum qaerit faenore, tu femore.
64. IN AVARUM PARCUM Nil numerare iuvat, nihil addere semper acervo,
Multiplicare nihil. Divide, dives eris.
65. VERITAS ET VIRTUS ![]()
Nunquam tam pauci, quam nunc bene vivere, discunt.
Nunquam tam multi qui docuere viam.
Credendi docuere vias hoc tempore multi,
Qui docuere vias, non docuere viam.
66. SCRIPTORES HUIUS SECULI Carpimus extremas voces et verba priorum.
Priscorum, qui nunc scribimus, echo sumus.
67. TRES RECTORES MUNDI Theiologus sapiens sit, ut omnibus omnia fiat,
Iuridicus prudens sit, medicusque sciens.
68. VOTUM AUCTORIS Nec paupertatem nec opes desidero magnas,
Nolo parum, nimium non volo, sat mihi sat.
69. LIBRI PROHIBITI Nitimur in vetitum semper, cupimusque negatum.
Uxor amatori sordet, amica placet.
Deformis dum servatur, formosa videtur.
Sic vetitus pulcher creditur esse liber.
70. IN FESTUM ![]()
Cum tibi sim perfidus ego, mihi perfidus es tu.
Cur ita? Respondes, “proximus ipse mihi.”
Proximus esto tibi, nollent mihi proximus esses.
Cur ista? Vicinos non amo, Feste, malos.
71. PSEUDO-ECCLESIA Se sponsam domini quae non ecclesia iactat?
Pars tamen istarum quante meretricula!
Si non mentitur sibi pseudo-ecclesia, plures
Uxores Christi quam Salomonis erunt.
72. IN DECIANUM Mundus, ais, malus est, cum sis tamen unus eorum,
Quorum opera mundus sit, Deceianus, malus.
73. IN DIDYMUM Baccalaureus es vetita iam moechus in arte,
Dindyme. Cum fueris leno, magister eris.
74. AD G. T., 1606 ![]()
Servi discipulus cum sis dominusque magistri,
Faelix es dominus, discipulusque miser.
75. RAGION DI STATO ![]()
Regnum iuris erat recti respublica quondam.
At nunc ius regni regnat ubique novum.
76. IN QUENDAM CRUCIGERUM HYPOCRITAM ![]()
Esse crucifixi iuratus creditur hostis
Belzebub, et visae vertere terga cruci.
Non tamen iste crucem fugis impius angelus omnem,
Est tibi nam crux in pectore, corde Satan*
* La Cruz en los pechos, y el Diablo en los hechos.
77. CHRISTI VITA ET MORS Multa tulit pro me Christos, fecitque. Probavit
Perpetiendo hominem se, faciendo Deum.
78. STELLA MAGORUM Stella mathematicis incognita duxit euntes
Ad Christum magnos ex oriente Magos.
Invenere Magi dominum duce sidere fido,
Ad Christum ducat me mea stella, fides.
79. VITULUS AUREUS A MOSE CONFRACTUS. EXODUS C. 32 V. 20 Quem sacer ex auro vitulum conflavit Aaron,
Non sinis in magnum crescere, Mosche, bovem.
80. TRIUMVIRI ![]()
![]()
Immodicus medicus, logistaque vivit ut exlex.
Quid sunt Theiologi? Nil nisi Theio-logi.
81. AD HISTORIOGRAPHUM Liber in historia loqueris? Nocet esse locutum.
Admisces salsi nil? Tacuisse nocet.
Dissimulans simulansque sibi per omnia dispar,
Qui volet historiam scribere, servus erit.
82. DE DILUVIO ET FINE MUNDI Lascvi propter peccata pudenda caloris,
Improbus in gelida mergitur orbis aqua.
Peccatum propter gelidum frigentis amoris,
Restat, ut hunc mundum devoret ignis edax.
Per sua sic morbos medici contraria curant, 5
Algor iners flammis vincitur, ardor aquis.
83. DEBITOR ET CREDITOR Nihil evangelicum tibi debeo praeter amorem,
Praeter apostolicum nil tibi credo fidem.
84. DE DEO ET DIABOLO Nullum vult salvum fieri Daemon, Deus omnes.
Personae acceptor nullius iile, nec hic.
85. DE BONO ET MALO ![]()
Poena malum post fata manet, sua praemia iustum,
Alter quod sperat, quod timet alter, habet.
86. FAC SIMILE. AD ATTALUM IURISCONSULTUM Attale, sacra piae miscenda theorica praxi,
Sanctorum vitas perlege, fac simile.
87. REDEMPTOR Te sine nil video, sapio nil, tu meus es sol.
Solus tu meus es sal, mea sola salus.
88. METHODUS PECUNIARIA Magna quidem virtus nummis est posse potiri.
Scire uti maior, maxima velle frui.
89. IN SCRIPTORES HUIUS SECULI Scribendi fatuos tenet insanabilis error,
Sat sibi, si quod non sunt videantur, habent.
Dum temere sibi quisque placet, mortalia scribit.
Raro placent aliis qui placuere sibi.
90. PARADOXON ![]()
Descendat tristem licet atheus omnis in Orcum,
Nullus in inferno est atheus, ante fuit.
91. IN GAURUM Laudas, Gaure, nihil, reprehendis cuncta. Videto
Ne placeas nulli, dum tibi nemo placet.
92. AD SEIPSUM Scire velis Odoene quotus tibi restet amicus?
Pondere non numero discute, certus eris.
Calculus et digitus numerantum saepe fefellit:
Sit licet ignis, habet non leve pondus amor.
93. REGIS ET TYRANNI DISCRIMEN Quid ius fit rex atque pium considerat aequus,
Quid iussit, memori in mente tyrannus habet.
Iussa boni regis precibus praepono tyranni,
Cum rogat iste iubet, cum iubet ille rogat.
94. IN QUENDAM Stultorum Bedlem, nebulonum regia Bridewell.
Utram harum mavis ingrediare licet.
95. MATER ECCLESIA ![]()
Vos estis Christi fratres, ego sponsa salutor.
Fratria sum vobis, cur vocor ergo parens?
96. DE SECTIS Sensus quinque homini veteres tribuere sophistae
Tres animas. Animos quis numerare potest?
97. VITA IN SANGUINE ![]()
Cunctorum posuit Moses in sanguine vitam
Legifer, in Christi sanguine pono meam.
98. AD THOMAM, BARONEM DE ELLESMERE, ANGLIAE CANCELLARIUM, CONSOLATIO DE OBITU MARIAE UNICAE FILIAE, OPTIMAE FOEMINAE, 1612
Quis dubitat, noster quin plurima, Nestore plura
Fleverit annosus funere Mathusalem?
Nemo diu vivit, videat quin crebra suorum
Funera, faelices tristia multa vident.
Crebra tuae, doleo, videas quod funera prolis, 5
Gaudeo, quod non videt illa tuum.
88. IN *** SCRIPTOREM INEPTUM Scripsisti aeternos, si fas mihi dicere, libros.
Fine carent libri principioque tui.
100. AD TRES MAECENATES, EDOARDUM NOEL, GUILIELMUM SIDLEY, ET ROGERUM OWEN ![]()
![]()
Certatis, semperque precor certate, vicissim
Mecaenas vestrum sit mihi summus uter.
Hanc litem inter vos (litem sine lite) fovebo,
Nec vinci quenquam, vincere quemque sinam.
Non dedit haec vobis pia concertatio damnum, 5
Cessit at in nostrum lis generosa lucrum.
101. IN OBITUM HENRICI PRINCIPIS, 1612 ![]()
Mortuus est flendus lacrymarum flumine princeps,
Spes Britonum, patris gloria, matris honor.
Cui, fratrem praeter germanum, nemo secundus.
Praeter germanam, nemo secunda fuit.
Vivus honoratus princeps, extinctus amatur, 5
Gentis honos et amor, dum fuit ille, fuit.
Haec ego dum madidis mecum meditarer ocellis,
Salsa mihi e gemino guttula fonte fluit.
Non ignare mali lector, mihi credito, fletu,
Sermonis cogor rumpere fila, fleo. 10
102. AD EIUSDEM MANES Tu mihi curasti numeranda stipendia nuper
Annua, sublatum est hoc mihi morte tua.
Hac vellem te lege, tamen, superesse Britannis,
Adderet ut rebus nil tua vita meis.
Nil prodesse potes mihi nunc, tibi nil ego. Gratum 5
Quis tamen in cineres me vetat esse tuos?
103. AD EUNDEM “Tu mihi Caesar eris,”* nuper tibi carmine dixi.
Hei mihi, dicendum nunc, “Mihi Caesar eras.”
* Epigram 1 lib. 1 ad E. Noel [i.e., VIII.1]
Perge ad Lib XII