Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.
MATTHAEUS GWINNE EX COLLEGIO D. IOANNIS PRAECURSORIS, PRAELECTOR MUSICAE PUBLICUS, 22 DIE MENSIS OCTOBRIS ANNO DOMINI 1582 HANC HABUIT IN LAUDEM MUSICES ORATIONEM ![]()
ICOLETTUS quidam,
auditores candidissimi, natione Italus, sede academicus, professione philosophus, non barba solum et pallio, sed intus et in cute,
tum naturae interpres non ineruditus, tum virtutis magister non ineptus, et existimationem apud suos non mediocrem, et famam apud exteros percelebrem, suo tum merito tum commodo conciliarat. Illum, an sua voluntate nescio an aliorum commendatione commonitus, sat scio opinione de illo peramica commotus, academiae Patavinae sive rector sive moderator, ad munus utilitate fructuosum, existimatione praeclarum, communitate publicum, iuris nimirum utriusque praelegendi designavit. At bonus ille vir (nolo virum derideri putetis, quod iterum iam dico bonus) nihilo commodius legum explicare laqueos, enodare scrupulos, excutere anfractus, interpretari sensa potuit quam saxa mandere, coelum scandere, favillas exsorbere. Quid ergo? Num suo se pede metitur?
Num reputat,
An mavult cum camelo exurgere cum satis, quam opprimi cum asino cum nimium imponitur? An tacere potius cum Roscio dum Cato assidet, quam explodi cum Statilio cum spectat Roscius?
An non prodeundo subobscurus quam se prodendo perineptus iudicari? Sic voluit ratio, sic monuit existimatio, sic illi suaserunt amici; non certi, sed singuli; non cunctanter, sed continuo; non levi iudicio, sed prudenti consilio. Quid ille? De aliis non male, de seipso sentit nimis bene; probat nonnullos, sed cedit nemini; illis cupit ut sit bene, sibi melius; novos vult potius ambire magistratus quam fasces iam delatos deponere. Provinciam, si suscipit, feret: si non, ut decet, cum laude, ut potest tamen cum lucro: sin detrectet, opinionem quam magistratus conceperat imminuet; famam, quam ipse collegerat, extinguet; at illud imprudentis, hoc foret dissoluti. Et licet tam sciat volare quam praelegere, tamen non tam nescire turpe, quam id fateri indecorum putat. Nec vero cum Socrate hoc solum scit quod nescit omnia, sed hoc solum nescit quod sciat plane nihil. Invita igitur Minerva,
asinus leonis inducit exuvias, se pro leone venditat.
Ex rugitu dignoscitur, e scholis exsibilatur.
2. At quorsum hac tam alte repetita historia? Quid vult? Quid quaerit? Nempe sic sunt res rebus, personae personis, causae causis, loca locis persimilia; ut nec vobis obscura, ne intelligantur, nec mihi ἀπροσδιόνυσα
ne applicentur, esse possent. Nam, ut Nicolettus in philosophia primas tenuit, sic ego in re aliqua, si quid homines expectent, nullus; si nihil, nonnullus; utrum faciant, non magnus. At, ut ille in iure peregrinus, sic ego musicae nullam aliquando salutem dixi. Ut illi magistratus, sic mihi procurator hanc Spartam dedit exornandam (quam amice non dico, quam immerito sat scio), nec enim magis aliena a Nicoletto iurisprudentia quam a me musica: imo quidni etiam multo magis? Quid igitur? An ille in eligendo inconsultus? An ego in suscipiendo temerarius? Imo, et ille quemvis malui quam me, me tamen malui, quam neminem, et ego nec perlibenter venio quia subtimide venio, nec repugnanter venio quia non invite venio. Id solum mihi cum Nicoletto interest, quod ille sibi visus sit ad docendi maturitatem aspirasse, ego mihi videar ne ad discendi mediocritatem pervenisse; ille se scire omnia sit professus, ego me nihil scire ingenuie fatear; ille vehementer concupierit, ego admodum subverear praelegere priusquam percipere, agere ante quam intelligere, cursitare nimirum sine tibiis, et sine pennis volitare. Sed nolo curiosius in meas ineptias inquirere, quae vel tegendae sapienti, ut parvae; vel bono viro corrigendae, ut nullae videantur. Nec enim placet, quia non tacet, eques ille, qui dum bella memorat, se in fugam coniectum; dum narrat congressus hastis ludicros, se de equo deiectum; dum nocturnas deambulationes numerat, se baculo contusum recordatur, atque id solum recordatur. Nec vero sic mea decet aperire vulnera, ut vobis nauseam, mihi dolorem afferant; sic mea explicare vitia, ut vobis in audiendo pariant fastidium, mihi in defendendo molestiam imponant. Nam ut Cato dicitur Albino se de stylo excusanti respondisse:
“Nae (inquit) Albine, nimium nugator es, qui maluisti culpam scribendo deprecari, quam crimine vacare diluendo. Quis enim te impulit ut id committeres; quod priusquam faceres, peteres ut condonaretur?” id vos mihi non minus merito responderetis, si meam in dicendo ieiunitatem, in docendo tarditatem, in discutiendo imperitiam, aut verbis extenuarem, aut precibus defenderem, etsi nec similis sit mihi cum Albino, nec vobis eadem cum Catone ratio, quod ille scriptor celebris, hic censor severus extitit, ego vero praelector publicus, et vos auditores estis candidi. Plura igitur de re, de me hoc unum et bona vestra cum venia et vere dicam: et imparatum venire, quia (ut summa haberem caetera) temporis quidem certe vix satis habui, cum infra hos quatuor aut quinque dies in me collatum sit hoc praelegendi munus, et multo magis imperitum, quia, ut caeteras artes saltem primis, quod aiunt, labris degustarim, musicam quidem ne a limine profecto unquam salutavi, vel quod mihi (o me ineptum!) magis arriserunt alia, vel quod aliis (o imprudentes alios!) sit musicae doctrina insolens, praxis obsoleta. Nam non solum friget sed iacet, nec exarescit modo, sed plane hoc saeculo extinguitur, quae heroicis temporibus in pace lauream, in bello palmam, in otio amorem, honorem in negotio, in urbe pretium, in agro praemium, apud summos, medios, infimos, omnes omnium aetatum homines commendationem et meruit et tenuit, artis nimirum musicae vel peritia vel studium. Causam quaeritis? A plurimis (proh dolor! o pudor!) irridetur, ut vana; apud nonnullos improbatur ut vitiosa; a plerisque contemnitur ut abiecta; ab omnibus negligitur ut infructuosa.
![]()
3. Itaque, ut olim Pherecrates in scenam comice sed tamen commode, simulate sed tamen <non> false, et Iustitiam et Musicam introduxit,
musicam conscissis vestibus, facie deformata, corpore vulneribus confosso, inedia confecto, morbis afflicto; Iustitiam aspectu regio, ornatu imperiali, incessu splendido, praelatis fascibus, libram sinistra ut cum aequitate iudicet, ensem dextera ut cum severitate puniat, coronam capite gestantem ut cum imperio gubernet. Hic Iustitia, deformitatem Musicae aspiciens, infirmitatem dolens, ut medica et prudens et pia, quo morbo laboret, quae corpus aegrotatio afficiat, quae aegritudo animum affligat, quae causa, quis casus effecerit, ut ita male, vel potius misere se habeat, inquirit. Tum Musica voce debili, conquestione flebili, languente et prope deficiente spiritu respondet: Melampidem, Timotheum, Phrynim,
et eiusdem farinae praevaricatores plus quam musica capita, et paene ἄμουσα, non modo laudem depeculatos debitam, sed haec illi inflixisse verbera, his eam afflixisse vulneribus, et quot chordas fidibus antiquis affixerint, tot illi plagas incussisse luculentas, et quot notas affixerint, tot inussisse maculas, ut quod Ovidius de ornata meretrice cecinit, id de vexata Musica dici possit,
Haud multo longe secus cum his temporibus non digito sed capite laboret, non solum mutila sed plane muta sit musica, cum a plerisque odium, a paucis studium reportet, cum quicquid superbia in contumeliis, malevolentia in iniuriis, crudelitas in suppliciis efficere potuisset, id omne, quantumcunque est, quod sane maximum est, satis quidem fortiter, sed parum foeliciter, per annos aliquot pertulerit, me non electum prae caeteris, qui maximo ingenio, sed relictum ex omnibus, qui minimo periculo possim dicere; me, inquam, defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris suis, me actorem causae totius esse voluit. Ego vero, si nulla inertiae, nulla superbiae, nulla inhumanitatis culpa susciperetur, libenter ab instituto desinerem, libere defensionem musicae desererem. Sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicis superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum causa est huiusmodi, quam nec industrius, nec misericors, nec officiosus possit deserere. Quamobrem ut ego Musicae, sed laborantis, personam gero, patrocinium suscipio; sic vos Iustitiae, sed medentis, partes agite, munus praestate. Tantum enim abest ut quisquam addendo quod est nimium pariat morbum, ut multi auferendo quod est debitum mortem musicae parturiant. Unde, ut cecinit poeta,
et non tam laudari desiderat quam defendi. In quo, tametsi veritas ita magnam habet vim et pondus argumentorum in omnem partem, ut contra omnium hominum invidiam honeste, iniurias tuto, convicia modeste, calliditatem caute, se per se ipsa propugnet; tamen cum quidam sive homines sive rabulae ea sint sive opinione sive errore constituti ut singularem plane et prope divinam musicae excellentiam aut admirari non possint per imperitiam, aut nolit per improbitatem agnoscere, sed et ausint per impudentiam contemnere, et velint per impietatem execrari: nempe si libuit illis tam esse loquacibus in lacessendo, tam in mentiendo maledicis, tam fastidiosis, in aspernanda musica, liceat, quaeso, mihi et vestra pace liceat, esse in respondendo vehementem, in convincendo acrem, in refellendo alacrem, in depellendo crimine animosum, in vindicandis musicae iniuriis subiratum, in dignitate vindicanda incitatum.
4. Quid enim? Credat hoc quisquam monstri simile? Quid? Ullum esse hominem, qui tam agrestibus vixerit institutis, qui sic omnem post se humanitatem abiecerit, ut uno verbo, una voce, tam cito omnes evertere disciplinas, negare principia, tollere media, perturbare fines, naturam exuere, feritatem induere, rerum differentias confundere, omnia susque deque permiscere audeat, sine ingenio, sine consilio, sine mente, sine sale, sine sensu? Is certe, si post homines natos quosquam fuerit, Agrippa fuit,
homo et suo iudicio valde sapiens, et meo minime stultus, et omnium malitiosus nimis, qui omnibus ad legendum satis pervulgato, nimis lecto multis ad credendum libro, non solum musicam, sed et scientias universas, arrepta virgula censoria, velut arbiter sedens honorarius, ut vanas eludit, ut falsas repudiat, ut infirmas refutat, ut ridiculas elevat, ut ineptas deridet, ut inutiles damnat. At quo, si placet, argumento? Sane multiplici. At quali? Certe firmissimo. Quo iudice? Quidni seipso? O praeclarum censorem! O doctorem sine controversia principem! O stupidum Pythagoram, Platonem, Socratem! O amentem Aristotelem, Xenophontem fatuum, nullius ingenii Ciceronem, Senecam, Plutarchum! Vos probastis, illustrastis, docuistis; ille protrivit, conculcavit, exauctoravit scientias. Sed quoniam inflicti vulneris medicina magis hoc tempore requiritur, quam querela desideratur, sit mihi, si vacat et si placet, integrum, cuius tanquam insepulti furias nobis adhuc tam infestas opere, tam animo infensas habemus, ut olim Hercules e Styge Cerberum ira furentem et bella tentantem irrita produxit orbi, sic mortuum quasi viventem liberius compellare. Tune igitur, tui macula temporis, nostra miseria, homo fanatice, quidni dicam phrenetice?, homo magice, quidni addam diabolice?, Agrippa, isto non dicam ingenio, sed furore; ista malitia, non arte, tanto non docendae, sed destruendae scientiae studio sic artes, sic artifices ausus es invadere? At quo, si diis placet, fultus praesidio? Veritate. At eam philosophi tam multi, tam prudentes, tam eruditi, tam φιλόπονοι, tam celebres, tam multis ante saeculis non viderunt; tu, quo es acumine, solus tandem aliquando eruisti? Siccine? Haud crediderim. Sed est isthuc quidem sapere, imo somniare. Sed id agis fortasse fretus ingenio: laudo. Nimirum homines apertos astutus, credulos callidus, indoctos eruditus in tuam vel ducis sententiam, si velint, vel, si nolint, trahes. Esto. At tibi nemo cordatus crediderit. At styli exercendi gratia fecisti. Pulchre. Sed heus tu. Mala est, et prope impia, certe iniqua consuetudo contra scientias disputandi, sive ex animo id fiat sive simulate. At mavis cum Erasmo stultitiam, cum Synesio calvitium, dum Dione comam, cum Favorina febrem quartanam, cum Isocrate Busiridem encomiis evehere, ut ingeniosus, quam cum Cicerone eloquentiam, cum Euclide geometriam, cum Proclo astronomiam, cum Sulpitio grammaticam, cum Quintiliano rhetoricam, dialecticam cum Aristotle, cum Platone philosophiam, cum Boetio musicam praeceptis edocere, ut prudens habeare: mavis cum Carneade contra iustitiam, quam cum eodem pro iustitia perorare. Itane vero? Tantum perversitatis? Tantum audaciae? Asinum laudare poteris, asinus philosophans; scientias laudare non poteris, sciens artifex? Ubi candor? Ubi simplicitas? Sed age: attolle supercilium, nasum suspende, frontem perfrica, et dic scientias nihil habere fructus, nihil dignitatis. Illis tamen tu nunquam, κἃν διαρραγῇς ψευδόμενος,
vel veri suspicionem criminis, vel falsae maculam infamiae asperges. Τὸ ψεύδες ὄνειδος οὐ περαιτέρω τῆς ἀκουῆς ἀφικνεῖται.
Vigent illae, Agrippa mortuo. Vivent illae, cum tui nemo recordabitur. Sed euge! ut isti Cerbero insolitus nitor percussit oculos lucis ignotae, furit, fugitque lucem, recidat, ah! recidat, precor, ubi terna vasto capita concutiens sono Ditem tuetur. Mitto si libet has daemonum delicias, hoc odium deorum atque hominum, hanc scientiarum pestem, hunc, quid dicam, hominem? Non meretur. Belluam? At mite est. Monstrum? At parum est. Satanam? At non est satis. Quid ergo? Quiddam ex his omnibus coagmentatum, sed tamen his omnibus deterius, nec enim nomen inveni
5. Alium quendam
(si vacat, et si otium est) Agrippae in hac causa calamistratum militem e suis umbraculis in solem et pulverem evocabo, qui non universum scientiarum circulum, ut magister male feriatus, sed poesin et musicam, ut catulus aliquanto modestior, sed tamen impudens, oppugnat. Etsi et in eo quod musicam oppugnat, ipsam ἐγκυκλοπαιδείαν, ut Plato loquitur,
vel turpiter, si temere, vel impie, si consulto, oppugnat. Ille qui fit, si quaeritis, homo est minime quidem malus, sed saepe falsus; plerunque mordax, semper maledictus; ex hac ortus academia, sed huius obtrectator academiae, qui Scholam, ut abusive nominat, Abusus exaravit. Eam enim si sic nominat, ut solent nostri et illiam astronomiae, et hanc musicae, et caeteras caeterarum artium scholas appellare, quid dici ineptius, quid fingi inconsideratius, quid fieri potest sceleratius, quam scholam extruere, quae abusus doceat? Sin ita nominet, ut nemo alius, quod in sua schola Graecorum otio
poetarum, musicorum, histrionum, latentes hactenus, sed late serpentes, abusus explanet, ulcera designet, quid cogitari commodius, quid pronunciari potuit accommodatius, cum plures unus in unicum libellum abusus inferserit, quam omnes omnium ordinum homines in universa vita admiserint, aut cogitarint, aut somniarint quidem? Sed ut boni non nisi bene de omnibus, sic mali non nisi male de singulis existimare solent; nec enim, qui ita vivit ut ille, aliter ac ille loqui potest. Sed redeamus ad musicam. Ut Agrippa saltationem nominat laxamen petulantiae, amicam sceleris, incitamen libidinis, hostem pudicitiae, ludum probis omnibus indignum, sic iste Agrippae simul et terrae filius
musicam ut lenociniorum clientulam accusat; quam Agamemnon Clytemnestrae, ut pudicitiae custodem, adiunxit,
ut mendicantium vectigal aspernatur; quam ex diis Apollo, Mercurius, Minerva, ex semideis Musae, Linus, Orpheus, ex heroibus Hercules, Achilles, Alexander, ex imperatoribus Epaminondas,
Augustus, Nero, ex philosophis Socrates, Solon, Menedemus,
ut suae vel dignitatis, vel nobilitatis, vel gravitatis ornamentum sunt amplexi. Ut morum corruptricem detestatur, quam Aristoteles et Plato adolescentibus, ut virtutis magistram, colendam praecipiunt. Ut timiditatis matrem notat, quam Timotheus Alexandro,
ut calcar fortitudinis, adhibuit. Ut radicem infamiae exhorret quam Tyrtaeus Lacedaemoniis, Argivis Telesilla,
Alcaeus Lesbiis, ut laudis seminarum, commendavit. Ut rerumpublicarum pestem execratur, quam Homerus Graecis, Terpander Lacedaemoniis, Ismenias valetudinariis,
ut pestis medicinam, applicuit. Ut principibus contemptam elevat, quam Caesar in Hermogene, Nero in Terpino, Antonius in Anaxenore, Demetrius in Lamia,
ut principum delicias, adamavit. Denique ut legibus in exilium eiiciendam traducit,; quam Lycurgus Lacedaemoni, Minos Cretae, Pan Arcadiae ut retinendam si adesset, revocandam si abesset, promulgavit. Quid ergo arguit? Quid accusat? An artem damnat? At non potest: est enim, ut deos taceam, a Pythagora inventa, ab Aristoxeno instituta, ab Euclide illustrata, a Boetio pertractata, ab omnibus plane philosophis laudata musica. An artis usum reprehendit? At non placet: nam cuius rei theoria legitima est et salutaris, eius praxis perniciosa et lege damnata non potest esse. An artifices insimulat? Quidni? At culpam hominis in rem conferre, si non ineptum, at iniustum tamen. At quos artifices in iudicium arcessit? An veteres? At illi, ut suis ornamento extiterunt, sic nobis non possunt esse nocumento. An neotericos? At illi, dum placent principibus, has hominum quisquilias non morantur. Quae igitur Erynnis, quae inferorum Ate, hunc e cavernulis panunculum ut in musicam coaxaret hunc e spelunca canem ut oblatraret musicos hunc anserem e Capitolio excitavit ut utrisque non merito sed malevole obsibilaret? Ego si quid coniicio, duae sunt huius accusationis causae, altera musices ignoratio, altera in musicos invidia. De illa tritum est, scientiam neminem habere inimicum praeter ignorantem. Ignorat musicam, ergo contemnit. De ista notum est, homines invidos canino dente, seu fortuna, seu virtute, seu cognitione, seu dignitate superiores rodere. Invidet musicis, obtrectat igitur. Sic nuper quidam,
nec magni nominis, nec eo nomine illustris, linguarum varietatem contempsit quia ignoravit, reprehendi, quia alieno moeret bono. Sic idem nudiustertius carmen iambicum vituperavit, cum tamen nesciat iambum, iambographo obtrectavit, quia invidit.
6. Sed calumniatores istos, tum exedendos invidiae, tum ignorationi coercendos, tum vobis deridendos, tum sibi excarnificandos trado. Musicam iterum atque iterum vestrae fidei commendo, tutelae committo, cuius tanta vis est ut et possit et soleat in agris rusticos, in urbe cives, in aula principes allicere quo, impellere quomodo, flectere quando, tenere ubicunque velit; tanta virtus, ut Alexandrum ad arma provocarit, ab armis revocarit, Taurominitanum iuvenem ad aedes meretricis inflammandas modo excitarit Phrygio, a comburendis aedibus spondeo retraxerit: tanta utilitas, ut in Achille ferociam, in Alexandro fervorem, in Clytemnestra libidinem compresserit; tanta necessitas, ut sine ea habeatur Themistocles indoctior; tanta suavitas, ut piscem, natura ferum, sensu stupidum et prope surdum, eo pellexerit ut hominem sibi tanquam equo insidentem per mare turbulentum evexerit; saxa et arbores cum Orpheus, flumina et feras traxerit, cum Amphion caneret. Tanta antiquitas, ut deorum inventum, tanta denique dignitas, ut disciplina principum habeatur. Est enim fastidiorum medicina, adhibite; est exulceratae mentis refrigerium, recipite, est animorum pabulum, depascite; est doloris fomentum, apprehendite; est portus tempestati, huc appellite; est laborum meta, huc accurrite. O academiam igitur florentem, si musicos susceperit; sapientem, si audierit; valentem, si obedierit; miseram, si nescierit; si eiecerit, ingratam; mortuam, si amiserit! Sed nolo plura; tum quia singula non possum, tum quia plura in musicae encomium in primi capitis explicatione sunt necessario dicenda.
Interim ut vos, auditores, praestetis perbenevolos, hostes musicae eiicite, contemnite; patronos colite; praelectorem amplectimini. Dixi.
Finis