Tessara glauca — translatio. Tessera caerulea — commentariolum.

ECLOGA VI blue
CORNIX
De disceptatione rusticorum et civium
CORNIX spacerspacerFULICA

COR. Ningit hiems, mugit Boreas, a culmine pendet blue
Stiria; depositis bobus requiescit arator, blue
Dormit humus; clauso pastor tunicatus ovili
Cessat iners, sedet ante focum fumosa Neaera
atque polenta coquit. prius intolerabilis aestas blue spacer5
Nunc laudatur, hiems aestu laudata molesto
Displicet; optatum damnat praesentia frigus.
FUL
. Omne bonum praesens minus est; sperata videntur
Magna, velut maius reddit distantia lumen.
COR. Delicias habet omne suas et gaudia tempus. spacer10
Aspice ut impexi tritaque in veste ligati
Caede suum pueri exsultant. Inflatur in utrem
Immissis vesica fabis; sonat et micat acta
Nunc pede, nunc cubito, stricto nunc obvia pugno.
Si cadit, attollunt; cursu labor atque recursu spacer15
Brumam abigit; glaciale gelu pila rustica vincit.
Nos tamen his melius tepido sub stramine foti
Transigimus tempus, dum lac coit igne recoctum.
FUL
. Pauperiem declarat hiems. Improvida certe blue
Turba sumus iuvenes; securi aestate vagamur spacer20
Immemores hiemis, nostrum aes tibicinis omne est;
Ut redit e Scythia Boreas nidosque volucrum
Frondibus ostendit nudata cadentibus arbor,
Frigemus nudi scapulas, dorsum, ilia, plantas.
Stultitiam declarat hiems. Sapientius urbes spacer25
Congeriem nummum accumulant et ad ilia vulpes
Melotasque trahunt maculosaque tergora lyncis.
COR
. Desipiunt omnes nec nos in crimine soli.
Immo ipsos vexat gravior dementia cives,
Verum illis mater nobis Fortuna noverca spacer30
Nos premit. Infelix sors est dementia. Fac sim
Fortunatus, ero locuples, ero primus in urbe,
Audiar, assurgent omnes, me vertice nudo
Vulgus adorabit, me plebs, me consulet omnis
Turba, magistratus etiam populusque patresque. spacer35
FUL O Cornix, Cornix, non est Fortuna sed ipse
Quo sapiunt homines animus. Fortuna potentem
Non facit, immo Deus; causam recitabat Amyntas.
COR. Est Fortuna Deus. Sed quid recitarit Amyntas
Dic, precor; in causis erat ingeniosus et acer. spacer40
Ante tamen paulum pecus et praesepia vise. blue
Vade, redi; calor est post frigora dulcior; ito.
FUL. Attingit nix alta genu, vix tecta resistunt
Tanto oneri; sublimis apex in vertice furni
Pyramidem fecit metaque assurgit acuta. spacer45
COR. Da pecori cordum stipulisque foramina claude,
Si paries hiat, et rediens laetamine muni
Limina; nulla gregi gravior quam frigora pestis.
Iamne ades? Oh quaenam haec solito properantia maior?
FUL. Sollicitum me reddit hiems; in frigore et igni  spacer50
Maxima strenuitas; faeno recubare calenti
Abscondique cavo accubitu post frigora dulce est.
COR. Incipe, et enarra discrimina ruris et urbis.
FUL. Hoc igitur tantum ruris discrimen et urbis
Taliter exortum noster recitabat Amyntas. spacer55
    Principio rerum primaque ab origine mundi
Cum muliere marem sociali foedere iungens
Caeli Opifex (sic namque Deum appellabat Amyntas;
Nomen adhuc teneo) natos producere iussit
Atque modum docuit fieri quo pignora possent. spacer60
Accinxere operi, mandata fideliter implent;
Sicque utinam de pomi esu servata fuissent.
Femina fit mater, puerum parit atque puellam,
Atque puerperio simili fecunda quotannis
Auxit in immensum generis primordia nostri. spacer65
Post tria lustra Deus rediit. Dum pignora pectit
Hiemis, nostrum aes tibicinis omne est;
Femina prospiciens venientem a limine vidit.
Adam aberat, securus oves pascebat; adulter
Nullus adhuc suspectus erat; sed multiplicatis
Conubiis fraudata fides, sine cornibus hirci spacer70
Facti, et zelotypo coniunx suspecta marito.
Nam quae quisque facit fieri sibi furta veretur.
Erubuit mater nimiaeque libidinis ingens
Indicium rata tot natos abscondere quosdam
Accelerat; faeno sepelit paleisque recondit. spacer75
Iamque lares Deus ingressus salvere penates
Iussit et “huc,” dixit, “mulier, tua pignora profer.”
Femina maiores natu procedere mandat.
His Deus arrisit, velut arridere solemus
Exiguis avium pullis parvisve catellis. spacer80
Et primo laetatus ait, “cape regia sceptra;
Rex eris.” At ferrum et belli dedit arma secundo
Et “dux,” inquit, “eris.” Fasces populique secures
Protulit et vites et pila insignia Romae. blue
Iamque magistratus celebres partitus in omnem spacer85
Progeniem humanos tacitus volvebat honores.
Interea mater rebus gavisa secundis
Evolat ad caulas et quos absconderat ultro
Protulit “haec,” dicens, “nostri quoque pignora ventris;
Hos aliquo, Pater omnipotens, dignabere dono.” spacer90
Setosum albebat paleis caput, haeserat armis
Stramen et antiquis quae pendet aranea tectis.
Non arrisit eis, sed tristi turbidus ore
“Vos faenum, terram et stipulas,” Deus inquit, “oletis.
Vester erit stimulus, vester ligo, pastina vestra; spacer95
Vester erit vomer, iuga vestra, agrestia vestra
Omnia; aratores eritis pecorumque magistri,
Faenisecae, solifossores, nautae atque bubulci.
Sed tamen ex vobis quosdam donabimus urbe
Qui sint fartores, lanii, lixae artocopique spacer100
Et genus hoc alii soliti sordescere. Semper
Sudate et toto servite prioribus aevo.”
Taliter Omnipotens fatus repetivit Olympum.
   Sic factum est servile genus, sic ruris et urbis
Inductum discrimen ait Mantous Amyntas. blue spacer105
COR.
Mirabar si quid recti dixisset Amyntas.
Civis erat; semper nobis urbana iuventus
Cui nihil est praeter stulta haec commenta negoti
Ludit; in agrestes semper iaculantur, et urbis
Ralia garrulitas et vaniloquentia fingit.  spacer110
At neque de superis pudet has componere nugas.
Iste iocus manifesta gerit convicia secum,
Sed tu tam rudis es, tam pleno inflatus omaso, blue
Ut neque perpendas isto te scommate carpi. |
Nos quoque paulisper mentem extendamus ad urbis spacer115
Stultitiam, ne forte putes sapientius illos
Vivere qui splendent auro, qui murice fulgent.
spacer His oculis vidi tunicis plerosque superbis
Vestiri atque foro regali incedere gressu
Quos secreta fames premit atque domestica egestas.spacer120
Stultius his certe nihil est; opulentia ficta,
Paupertas et segnities et inertia vitae
Vera, quid est aliud quam desipientia vera?
Vidi etiam patres (o rem indignam atque nefandam)
Dum segnes dormire volunt et vivere laute, spacer125
Prostituisse suas vulgo cum coniuge natas;
Quid peius? Quid perfidius? quid stultius umquam?
FUL. Quid si vitam alio nequeunt traducere pacto?
COR
. Cum totidem quot nos habeant animasque manusque,
Dic cur vitam alio nequeant traducere pacto.  spacer130
    Est etiam cuius vecors industria vanas
Quaerat opes, ubi nullus opes invenit ab aevo:
Aes lavat herbarum sucis et vertere in aurum
Aestimat ac nigra semper fuligine pallet.
Est qui, dum tellure latens desiderat aurum, spacer135
Dat magicis operam studiis et tempora perdit;
Quid levius? Quid futilius? Quid inanius umquam?
Omnia, ne veniant ad opus telluris et agri,
omnia pertemptant; ut agant nihil, omnia versant.
semper agunt, numquam peragunt. Ex faenore victumspacer140
Infamen extorquent; vi, fraude dolisque laborant.
Mille viis opibus, mille insidiantur honori.
Nos capras et oves armentaque pascimus, illi
Accipitres, catulos et equos et cercopithecos.
Rusticus est ovium pastor, volucrumque canumque spacer145
Civis; utrum melius, te iudice, nobiliusque,
O Fulica, utilitas unde et opulentia maior?
FUL
. Si venit ex nostris operis opulentia maior,
Civibus unde igitur tantarum copia rerum?
COR
. Ex vi, fraude, dolis; vi, fraude dolisque laborant. spacer150
Nonne vides, insane, ut nos crudeliter urgent,
Quo capiunt astu? Nos irretire loquendo
Sacrum offerre putant et opus sublime piumque.
Huc aures oculosque adigunt, huc ora manusque.
FUL
. Unde urbanarum tibi tanta peritia rerum? blue spacer155
COR
. Haec didici quondam ductis in moenia capris,
Cum lac vociferans ibam venale per urbem.
Mansi apud artocopum. Sapiens et ad omnia promptus
Furta erat et crudum ferro subradere panem.
Ipse, ut erat mores urbis doctissimus, ista spacer160
Tradidit affirmans nihil esse nocentius urbe;
Se quoque furari didicisse aiebat ab urbe.
    Sunt etiam qui parta ab avis patrimonia fundunt
In meretricum usus; quid foedius improbiusque?
Dic, ubi moechandi ars, homicidia, seditiones? spacer165
Nonne inter cives atque intra moenia regnant?
Quid reges qui regna hominum per vulnera quaerunt
In mortemque suos adigunt? Quid pectora miles
Obiciens telis, per mille pericula vadens?
Pro stipe dat vitam; nulla est insania maior. spacer170
Gloria praefertur vitae. Quid gloria? Quid laus?
Quid fama est? Quid honor? Voces et opinio vulgi.
Omnia longa dies abolet; cum vivere cessas,
Omnia sic abeunt, ut lux cum sole recedit.
Qui mare sollicitant remis, cum vivere possint blue spacer175
In patria, stulti; vento qui credit et undis,
Stultus; divitiae cui sunt et neglegit uti,
Stultus, qui, ut natis cumulet patrimonia, partis
Abstinet et genium fraudat, stultissimus, et qui
Quae facere ipse potest natis faciunda relinquit. spacer180
Qui numerant stellas et se comprendere fata
Posse putant, stulti; verum dementior istis
Naturam quicumque Dei scrutatur et audet
Figere in immensam lumen tam debile lucem.
Nostra fides melior. civis ratione coactus spacer185
Difficile assentit; nudis nos omnia verbis
Credimus et plures faculas accendimus aris.
Civibus est infida fides; inquirere numquam
Mente sinunt arcana Dei. Si numina scire
Esset opus, poterant nobis se ostendere; verum, spacer190
Quando latere volunt, quid vestigare necesse est
Quae nos scire negant ipsi qui cuncta guberant?
Nostra etiam pietas pietate potentior urbis.
Namque viri qui sacra canunt templisque ministrant
Quanta legunt ruri paucis alimenta diebus? spacer195
Vidi ego quaesitas ex rure in moenia plenis
Puppibus inferri (pietas ea rustica) fruges.
Stultorum est aliud genus immedicabile quoddam,
Causidici latratores rabulaeque forenses
Fummorum aucupium docti legumque tyranni. spacer200
Aere patrocinium vendunt; producere causas
Et lites pendere diu vindemia quaedam est.
Sunt et equestre genus medici qui tangere venas blue
Non numquam illicitas audent et ponere quaedam
Non intellectis temeraria nomina morbis. spacer205
His, etsi tenebras palpant, est facta potestas
Excruciandi aegros hominesque impune necandi.
Qui vero in populis praesunt hominesque gubernant
Quo plus iuris habent quantoque licentia maior
Insanire solent tanto amplius. O ubi sancti  spacer210
Rectores et iustitiae et pietatis amici
Quos patres sero ante focum memorare solebant?
Omnia nunc abeunt pessum. Spoliata queruntur
Templa, gemunt inopes, viduae lacrimantur, et huius
Quaenam causa mali? Quia stat pro lege libido. spacer215
FUL
. Ista tua, o Cornix, excandescentia fines
Transit honestatis; scelus omnibus obicis omne.
Innocuos habitare homines et in urbe memento.
COR
. Non habitant colubri quaedam Balearibus arva blue
Proxima (non memini nomen) neque noctua Cretam, blue spacer220
Nec nemus Egeriae sonipes, nec vir bonus urbem.
FUL
. Vir bonus est animal rarum paucasque per urbes
Et per rura locos habet; est rarissima virtus.
COR
. Insanis, Fulica, insanis; tot in urbibus hostes
Sunt tibi quot cives. Hi nos tondentque pilantque spacer225
Non habita nostri capitis ratione; coartant
Nos ad furta, ipsi mox ad suspendia mittunt.
Fas igitur, si quid nostris sese unguibus offert,
Radere et insidiis ac nostra indagine captos
Deplumare levi tactu sensim et pedepressim spacer230
Si videt, excusa, si sunt secreta, negato
Furta; quod occultum est non est iniuria furtum.
Quidquid habent noster labor est, industria nostra est.
FUL
. Iam longe egrederus metam rationis et aequi.
COR
. O Fulica, improbitas urbana coinquinat orbem. spacer235
Unde tot in terras veniunt aestate procellae,
Fulmina, venti, amnes, grando? Vidisse recordor
Tellurem tremere ac postes et tecta labare, blue
Solem obscurari, noctu obtenebrescere lunam.
Cur segeti lolium, messi dominantur avenae, blue spacer240
Uva in capreolos transit, caligine verni
Depereunt flores? Mala parturit omnia nobis
Haec civile nefas, pariet quoque plura deinceps.
Unde venit furor armorum bellique tumultus
Qui genus omne mali secum vehit? Omnibus urbs est spacer245
Fons et origo malis. Descendit ab urbe Lycaon, blue
Deucalion Pyrrha cum coniuge rusticus. Ille
Intulit illuviem terris, hic abstulit; ille
Abstulit humanum terris genus, intulit iste.
Si terra (ut perhibent) flammis abolebitur umquam, spacer250
Istud grande nefas ulla descendet ab urbe.
FUL. O Cornix, iam pone modum sermonibus istis;
Audio iamdudum pueros de pulte loquentes.
Cetera, si quicquam superest, post prandia dices;
Pulti indulgendum monet urbibus hora relictis.
spacer255

ECLOGA VII blue
POLLUX
De conversione iuvenum ad religionem,
cum iam auctor ad religionem aspiraret

ALPHUS spacerspacerGALBULA

ALPH. Galbula, quid sentis? Pollux doctissimus olim blue
Fistulicen subito quodam quasi numine tactus
Destituit calamos, tunicas, armenta, sodales;
Bardocucullatus caput ut campestris alauda
Quattuor ante dies in religiosa recessit spacer5
Claustra.  Ferunt illum, pecudes dum solus in agris
Pasceret, effigiem quandam vidisse deorum.
Cetera non memini, sed tu quid, Galbula, sentis?
GAL
.  Ut dixere patres, iaciens primordia rerum
(Magna canam nobis quae quondam tradidit Umber) blue spacer10
Instituit Deus agricolas pecorisque magistros. blue
Primus agri cultor rudis, immansuetus et asper
Qualis humus segnis, lapidosa, rebellis aratro.
Ast ovium primus pastor, mitissima proles, blue
Instar ovis quae bile caret, quae lacte redundat, spacer15
Mitis erat, nullis umquam pastoribus asper.
De grege saepe suo sacrum ponebat ad aras;
Nunc ove, nunc pingui vitulo faciebat, et agno
Saepius, et magno divos ambibat honore. blue
Sic profecit apud Superos, sic numina flexit, spacer20
Ut fuerit primo mundi nascentis ab ortu
Tempus ad hoc caelo pecoris gratissima cura.
Assyrios quosdam (sed nescio nomina; curae blue
Diminuunt animum) Deus ex pastoribus olim
Constituit reges qui postea murice et auro spacer25
Conspicui gentes bello domuere superbas.
Cum Paris Iliaca tria numina vidit in Ida blue
(Aut Paris aut alius puerum qui obtruncat ad aram) blue
Pastor erat. Quando caelesti exterritus igne blue
Venit ad ostentum pedibus per pascua nudis,spacer30
Pastor erat Moses, Moses a flumine tractus.
Exul apud Graios Amphrysia pastor Apollo
Rura peragravit posito deitatis honore.
Caelestes animi Christo ad praesepia nato
In caulis cecinere Deum pastoribus ortum, spacer35
Et nova divini partus miracula docti
Pastores primi natum videre Tonantem, blue
Et sua pastores infans Regnator Olympi
Ante magos regesque dedit cunabula scire.
Se quoque pastorem Deus appellavit, ovesque blue spacer40
Mitibus ingeniis homines et mentibus aequis.
Et, ne vana putes haec somnia, nuper ab urbe
Rus veniens picto perlegi haec omnia templo.
Sunt pecudes pictae, parvi sub matribus agni
In tellure cubant, ingens equitatus ab alto spacer45
Monte venit, radiant auro diademata divum
Et suspensa tenent vaga lumina praetereuntum.
Mon igitur mirum noster si numina Pollux
Vidit; amant villas et oves et ovilia divi.
Simplicibus praesens Deus est, offenditur astu. spacer50
ALPH
. Vera refers. Pecori sic sint innoxia nostro
Pascua, vidi asinum, vidi praesepe bovemque. blue
Iam memini turbae venientis, et ora videre
Indica iam videor regum sua dona ferentum.
Unum oro, quaenam Polluci occurrit imago? spacer55
Galbula, si nosti, ne sit labor omnia fari.
Gal.  Et novi et memorare libet; res digna relatu,
Res digna auditu, pia, sancta, imitabile factum.
    Durus et immitis pater atque superba noverca blue
Pollucem graviore iugo pressere iuventae spacer60
Tempore cum dulces animos nova suggerit aetas;
Et cum iam invalidae longo sub pondere vires
Deficerent nullaque odium mansuesceret arte,
Constituit temptare fugam. Res una volentem
Ire diu tenuit: nimis impatienter amabat; spacer65
Error enim communis amor iuvenilibus annis.
Res est fortis amor, violentia fortior; ivit.
Et tales abiens (mihi namque solebat amores
Enarrare suos) maesto dedit ore querellas:
     “O virgo, lacrimaene tuis solventur ocellis blue spacer70
Cum te tam caro cernes ab amante relictam?
Ullane discessu duces suspiria nostro?
Tune mei crudelis eris forte immemor umquam?
Usqueadeone tuum poterit frigescere pectus,
Pectus quod toties quod lumina fletibus implet? blue spacer75
Tune trahes crebros gemitus et pallida fies?
Cerno oculos, cerno lacrimas, cerno anxia corda
Virginis. Heu tantum qua dissimulare dolorem
Fas erit arte? Dolor duplex mea pectora torquet, blue
Illius atque meus. Sed fas mihi flere, quod illi spacer80
Non licet; occultus longe magis aestuat ignis.
Incolumem mihi vos, divi, servabitis illam,
Ut, quando exsilio repetam mea rura peracto,
Fiat amor felix saltem semel ante senectam.”
    Talia pergebat memorans, voluitque reverti spacer85
(Tantus amor iuvenem, vis tanta furoris agebat)
Sed iam iacta fuga cunctis erat alea nota.
Fronde sub Herculea fessus maerore sedebat; blue
Ecce puellari virgo stipata corona
Ora, manus, oculos habitumque simillima Nymphae, blue spacer90
Et tali affata est puerum sermone dolentem:
    “Care puer, quo tendis iter? Vestigia verte. blue
Nescis, heu nescis quo te via ducat et audes
Ignotis errare locis nihil insidiarum
Per campos ratus herbosos, nihil esse pericli. spacer95
Omnia tuta putas et quod placet utile credis
More iuventutis stolidae. Collectus in orbem
Saepe latet molli coluber sub graminis umbra;
Est facile incautos offendere. Parvulus infans
Innocuos rutilum digitos extendit in ignem  spacer100
Nec nisi iam laesus vires intellegit ignis.
Haec regio intrantes aditu consuevit amoeno blue
Fallere, delicias offert et gaudia; verum
Ingressis, cum triste nihil superesse putatur,
Mille parat laqueos et mille pericula profert. spacer105
Trames hic, ut collem gressu superaveris illum,
Ducit in umbrosam silvam, crudele ferarum blue
Hospitium, loca taetra situ et caligine opaca. blue
Quisquis eo deceptus abit remeare vetatur, blue
Et piceis primum velatur lumina vittis, blue spacer110
Deinde per omne nemus, dumeta per aspera tractus blue
Transit in effigiem monstri. Dum volvere linguam
Atque loqui temptat, mugit; dum attollere sese
Credit, humi graditur quadrupes neque suspicit astra.
Ima tenebrosae vallis lacus aequore nigro bluespacer115
Occupat et nigris mons plurimus imminet undis. blue
Huc tracti in Stygios latices altumque barathrum
Praecipites dantur rapidaque voragine mersi blue
In Styga et aeternas Erebi rapiuntur in umbras.
Heu quot pastores istis ambagibus acti  spacer120
Cum gregibus periere suis! Ego sedula semper
Monstro iter; hic ad opem vigilo indefessa ferendam.
Tolle moras igitur, mortis fuge blanda propinquae
Aria; secreti tutam pete littoris oram blue
Qua contra Idalios fluctus mihi tollit in altum blue spacer125
Aera Carmelus viridi caput arbore cinctum. blue
Primus hic antiquis patribus spelaea domosque
Praebuit arboreas intra nemus ilice densum.
Ex hoc in vestros deducta cacumine montes blue
Religio venit, sicut de fonte perenni spacer130
Flumina, et ex uno multi genitore nepotes.
Illius in silvis abies ubi plurima surgit, blue
Pinguis ubi piceae sudat liber et terebinthi,
Innocuum postquam feliciter egeris aevum,
Mox tua mutatis aetas renovabitur annis. spacer135
In loca te tollam melior virentia semper;
Immortalis eris divum comes, ire per astra
Inter Hamadryades et Oreadas atque Napaeas blue
Flore coronatas caput et redolentibus herbis
Fas erit ac super et subter cognoscere caelos.”  spacer140
    Sic effata leves virgo discessit in auras.
Tum sua iuravit Pollux mutata repente
Pectora et extemplo victum exspirasse furorem
Non aliter quam flamma cadet, si ardentibus agris
Effluat et totas praeceps Padus evomat undas. spacer145
Sic abiit crudelis Amor qui saepe pharetram
In iuvenem, dum principiis obstaret amandi,
Dum tepet ac timide insanit, consumpserat omnem.
Sic igitur Pollux in claustra silentia venit.
ALPH
. Sunt quibus aspirent etiam nolentibus ultro, spacer150
Sunt quibus infensi sine causa et crimine di sint.
GAL
.  Quod nos in pecudes, in nos id iuris habent di;
Hoc rus scire sat est, sapiant sublimius urbes.
Sic docuit rediens aliquando ex urbe sacerdos blue
Iannus et in magno dixit sibi codice lectum. spacer155
ALPH
. Sol cadit et Baldi vix summa cacumina tangit; blue
Nos quoque iam sero cum sole recedere tempus.
Galbula, sarcinulas ne sit tibi ferre molestum,
Pera levis, levis est et cantharus; omnia parvus
Ferre labor sero, grave mane sed utile pondus. spacer160
Ipse pecus ducam, mihi pars erit ista laboris.

ECLOGA VIII blue
RELIGIO
De rusticorum religione
CANDIDUS spacerspacerALPHUS

CAN. Horrida solstitio tellus sitit, Alphe, reverso;
Ad solitos montes, ubi ros in gramine et aestas
Mitior, haec armenta monet deducere tempus.
AL
.  Aerios montes et summa cacumina longe blue
Prospicio; quid sint montes (tibi vera fatebor) spacer5
Nescio, semper enim campestria rura lacusque
Incolui. Montanus ager qua fruge redundat?
CAN
. O rude et illepidum ingenium. Prope flumina semper
Versatus fulicae in morem limosa per arva,
Sunt ubi ranarum, culicum, pulicum cimicumque spacer10
Lustra, inter salices, ulvas viridesque papyros,
Irridere audes et nauci pendere montes.
Unde fluunt amnes? Templis ubi tanta locandis
Marmora caeduntur? Fulgens ubi nascitur aurum?
Quae parit antemnas tellus? Medicamen ab herbis, spacer15
Dic, quibus est nisi montanis? De vertice Baldi blue
Saepe melampodion legi; medicina capellis
Nulla magis praesens. Quondam Valsasinus Aegon blue
Tradidit hoc, dum vere sues castraret et agnos;
Tradidit et dixit, “solus medicamen habeto.” spacer20
Dic, ubi castanea plures? Ubi copia maior
Glandis? In excelsis fontes et pascua vidi
Montibus, artocreas et pingue polenta comedi. blue
Sunt populi fortes illic. Robusta iuventus
Lata pedes, callosa umeros, nervosa lacertos spacer25
Hispida, dura manus, moli indefessa ferendae
Vallibus ex illis, onera ut navalia curet,
Confluit huc. Nullum est hominum genus aptius urbi, blue
Sive velis castrare pecus, seu scindere fagos,
Sive fimum ferri e stabulis, haurire cloacas spacer30
Latrinasque curare viamque aperire coactis
Sordibus et scalis puteos descendere in altos;
Ingenio callent et duro robore pollent.
Sed quid opus multis? Subeunt opus omne: popinis
Inservire, focos lignis cumulare veruque spacer35
Artifici versare manu, dare libera fumo
Spiramenta, boum ventres ad flumina ferre,
Verrere humum immundam scopis doctissima gens est;
Quodque magis miror, semper sub pondere currunt.
Cotibus in duris oriuntur et ardua vivunt blue spacer40
Per iuga; cum capreis habitant spelaea ferarum.
Adde quod in caelum brevis est e montibus altis
Transitus; erectum caput usque ad nubila tollunt.
Nubila transcendunt aliqui, puto sidera tangant. blue
Esse locum memorant, ubi surgit ab aequore Titan, spacer45
Qui (nisi dedidici) contingit vertice lunam,
Et vixisse illic hominem, sed postea abactum
Improbitate gulae, quod scilicet omnia poma
Manderet et magno servaret nulla Tonanti.
Hinc divi sanctique patres in montibus altis spacer50
Delegere domos tacitas; Carthusia testis, blue
Carmelus, Garganus, Athos, Laureta, Laverna
Et Sina et Soractis apex Umbrosaque Vallis
Et iuga Nursini fato senis incluta et altis blue
Abietibus turrita caput Camaldula sanctum. spacer55
Cetera praetereo, nec enim sermonibus istis
Omnia complecti statuo. Montana frequentant
Culmina caelicolae, sed anas et mergus et anser,
ibis, onocrotalus, milvi fulicaeque paludes.
AL. Inter montanae tantos regionis honores  spacer60
Cur de messe nihil, nihil est de palmite dictum?
Haec tamen humanae duo sustentacula vitae
Maxima. Monticolae veniunt e rupibus ad nos
Hordea mercatum torvi, fuligine tincti,
Saetosi, macie affecti, laceri ac situosi; spacer65
Indigenae ostendunt quae sit natura locorum.
Sed quod montanis de religionibus inquis
Rettulit in mentem quae de Polluce feruntur.
Quae dea, si nosti, visa est, quae, Candide, Nympha?
Dic, age, nam coeptum certamen inutile nobis; spacer70
Utilior sermo de religione tenendus.
CAN
.  Galbula qui solitus pecudes in pascua tecum
Ducere te satis hoc potuit docuisse quod optas.
AL. Plura quidem Polluce super narrata, sed ipsam
Nec docuit Nympham nec me quaesisse recordor. spacer75
Nunc subiit mentem, cum religionis oborta est
Mentio, et illarum visa est mihi maxima laudum.
CAN
. Non erat illa Dryas neque Libethris nec Oreas;
Venerat e caelo Superum Regina, Tonantis
Mater, anhelanti pacem latura iuventae. blue spacer80
Huic Tethys, huic alma Ceres famulantur, et ipse blue
Aeolus aequoreis ventos qui frenat in antris.
Hanc Deus astrorum flammas super atque volantes
Solis equos, supra fulgentem Cassiopeiam
Extulit et sacram bis seno sidere frontem blue spacer85
Cinxit et adiecit subter vestigia lunam.
AL. 
Candide, mira canis nullis pastoribus umquam
Cognita. Quid Tethys? Quid fulgens Cassiopeia?
Aeolus aequoreis ventos quis frenat in antris?
Qui sunt Solis equi? Magna atque ignota recenses. spacer90
CAN
. Sidera sunt partim, partim sunt numina prisca.
Omnia quae Pollux mihi cum narrasset, in aedem
Duxit et “ista sacer paries,” ait, “omnia monstrat.”
Pictus erat paries signis et imagine multa.
Omnia non memini (mens est mihi debilis) ista spacer95
Vix tenui dum saepe animo volvo atque revolvo;
Saepe recordari medicamine fortius omni.
Ista potest nigro depellere nubila caelo,
Ista potest siccis fluvios dare frugibus imbres.
Cum volet, ista novos duris emittere campis, spacer100
Cum volet, emissos poterit restringere fontes.
Qui modo sunt steriles et nudi gramine campi,
Si volet, in pingues poterit convertere glaebas.
Frigida Saturni cum sidera suscipit atro blue
Scorpius hospitio, non auferet hordea grando spacer105
Nec domus ardebit (nam tunc haec omnia caelum
Dicitur iratis in terram effundere ab astris)
Si volet, haec nobis custodiet omnia virgo.
Si favet haec nobis, complebunt horrea messes
Adicietque gregi semper fetura gemellos. spacer110
Si pecus infelix erit et sine vellere, solo
Ipsa potest nutu dare lac, dare vellera et agnos
Et curare greges omnemque avertere morbum.
Nil opus est modo Pana sequi neque cetera ruris
Numina quae veteres frustra coluisse feruntur. spacer115
Vidi ego circum aram Nymphae pendere capellas,
Plaustra, boves et oves. Hic Ianni vidimus hircum blue
Et memini inscriptam versu hoc legisse tabellam:
VOTUM PRO SALVO IANNUS BREVE REDDIDIT HIRCO.

Dumque ea perlegerem, Pollux haec carmina supplex spacer120
Ante aram genibus positis in marmore dixit:
   “O Dea, quae servas urbes et rura, precamur
Ne Padus exundet nec strix nocturna per umbras blue
Hauriat infantes nec eant per compita larvae.
Diva, fave agricolis; talpas occide malignam spacer125
Aggeribus pestem; gelidis sata laeta pruinis,
Quando bruma venit, conspergere, Diva, memento,
Ne tineae erodent anno frumenta sequenti.
A Boreae flatu pingues defende mariscas,
A gruis ore fabas et ab ansere farra palustri, spacer130
A serpente boves, a vulpe et fure cohortem
A vi et fraude lupi pecus, a robigine fruges,
A brucho erucas, a bruma et grandine vites,
A rabie catulos, a flamma et fulmine villas,
A murum insidiis petasonem, a milite pernas, spacer135
A campe et pigris—pigris” (heu cetera nescit
Mens oblita sequi. Nnumerus me in verba reduxit blue
Saepius; ad numerum rediens oblivia forsan
Mente abigam.  Retrogradior numerumque recurro)
“A murum insidiis petasonem, a milite pernas,  spacer140
A campe et pigris virides limacibus hortos”
(Alphe, viden quae vis numeri? Iam cetera cerno)
“A tonitru reboante cados, a frigore fetas,
A gravibus vitulos oestris, a gutture porcos
Anginoso, operas pubes ne rustica perdat. spacer145
Adsis, o Dea, nec laedant examina fuci
Neu milium furentur aves neu vellera sentes
Sucida neu lappas apprendat lana sequentes.
iva gubernatrix hominum, custodia vatum,
Diva laborantum requies, medicina dolentum blue spacer150
Et tutela gregum, nostris, precor, annue votis.”
   Talibus orabat Pollux; ego postibus haerens
In baculum pede porrecto recitata notabam
Altius ac memori condebam singula mente.
AL. Candide, Polluci pro sollicitudine tanta, blue spacer155
Pro precis officio, pro religione putasne
Dandum aliquid nobis? Pietate peculia crescunt.
CAN
.  Quid ni aliquid dandum est?  Opus est persolvere crates. blue
AL. Rusticus es, “crates” etenim pro “gratibus” inquis.
CAN.  Crates” et “grates” parvo discrimine distant. spacer160
Dandum aliquid; neu bis detur, sine Pascha reverti,
Quando sacerdotes commissa piacula solvunt.
AL.  Quid dabimus?  vituli gravis est iactura.  Vel agnum
Vel leporem? Pietas etiam laudabilis anser.
CAN. Dona docet tempus. Lepores brumalia dona, spacer165
Quando nive hiberna currendi erepta facultas;
Anser ad autumni finem nonasque Kalendas
Pertinet; aestatis coryli, nova poma, racemi,
Munera; lactentes haedi sunt veris et agni.
Tunc si de cordis aliquem conspexeris aegrum spacer170
Ac tenuem qui nec vendi nec vivere possit
(Munus erit sollemne satis) donabimus agnum.
    Ipse mihi, cum iam regredi post prandia vellem, blue
Carmina de Nymphae sollemnibus eruta fastis
Tradidit et dixit, “si quando gravabere curis, spacer175
Haec cane; pro mentis medicamine carmen habeto:
    ‘Quando Molorchaeo Titan descendit ab astro blue
Pronus et Astraeae iam limina virginis intrat,
Virgine laetetur pubes et cana senectus;
Transiit ad Superos et Olympica regna petivit. spacer180
    Ogdoas ut toto iam tertia fluxerit orbe,
Festa dies iterum; natalia Virginis aras blue
Ignibus illustrant, offert nova liba sacerdos.
Libra redit noctes properans aequare diebus,
Exsultat Picenus ager, vehit Hadria puppes blue spacer185
Illyricas et Chaonias, cum mercibus adsunt
Tusci, Umbri, Veneti, Siculi; Lauretica templa
Cum donis turmatim adeunt votisque solutis
In sublime iugum laeti ad commercia tendunt.
    Et cum Thessalicas cursu breviore sagittas blue spacer190
Sol subit et frigent urentibus arva pruinis,
Clausa gynaecei sacris penetralibus hausit
Corde Deum toto proprios oblita prarentes.
    Et cum semiferi fugiens Chironis ab arcu
Languet ad hiberni glacialia limina Capri, spacer195
Induat ornatas et mas et femina vestes
Laetitiaque diem celebrent quo semine sacro blue
Coniugis annosus gravidam pater imbuit alvum.
Illa dies etenim sanctae primordia Nymphae blue
Fecit et in nostras vetuit descendere sordes. spacer200
    Cum volat imbrifera lampas Phoebea sub urna
Ad vernos reditura dies, iam proxima veri,
Ite, nurus omnes, sacros altaribus ignes,
Tura focis, faculas manibus date, ducite pompam;
Attulit in templum nova dona puerpera virgo. blue spacer205
    Quando gregis Princeps aurato vellere fulgens blue
Incipiet Zephyris aperire tepentibus annum
Et dare maiores luci quam noctibus horas,
Aliger occultam redeat Paranymphus in aedem blue
Et nova miranti referat mandata puellae. blue spacer210
Festa dies Tuscis populos de collibus omnes
Cogit et Arnicolas vocat ad Florentia templa.
Tum quoque sed tenui virgo prius intervallo blue
Nupsit, et haec teneris lux est celebranda puellis. blue
    Quando sub extrema Cancri testudine Phoebus bluespacer215
Volvitur et revehit vicina Canicula morbos,
Ture piam celebrate diem; redit hospita mater
In proprios a matre lares.  altaria circum
Primitias Cereris geminae suspendite matri.’”
spacerIsta dedit Pollux vigilans quae in montibus olim spacer220
Fecerat ad pecudum caulas, dum nocte serena
Militiam caeli sparsosque examinat ignes.
His quoque plura dedit; sed carmina plura referri blue
Non sinit extremum deponens vespera solem.

ECLOGA IX blue
FALCO
De moribus curiae Romanae,
post religionis ingressum

FAUSTULUSspacerspacerspacerCANDIDUS

FAUST. Candide, quo casu patriis procul actus ab oris
Haec in rura venis?  Hic pascua nulla nec amnes
Nec liquidi fontes nec ovilia tuta nec umbrae,
Et tamen assiduos gregis haec pascuntur in usus.
CAN. Faustule, me noster Corydon (qui plurima quondam spacer5
His armenta locis habuit magnamque peculi
Congeriem fecit) pecori me credere adegit
Esse salutares istis in montibus herbas;
At postquam segnes agros et inertia saxa
Vidimus et siccis arentem fontibus undam,  spacer10
Paenituit longaeque viae patriaeque relictae.
FAUST.Postquam te incolumem saltus intrare Latinos
Contigit, antiqui potes haec mea tecta subire
Iure sodalitii. Sunt hic mihi pauperis agri
Iugera pauca meae vis sufficientia vitae; spacer15
Quidquid id est commune puta. Tibi forsitan ulla
Prospera sors aderit; fortuna simillima vento est.
Cariceae succede casae, dum praeterit aestus, blue
Dum grex in gelida procumbens ruminat umbra. blue
Pone pedum, discumbe parum, recreabere potu; blue spacer20
Potu opus est, potu iste gravis compescitur aestus.
Pocula prende; fluet melius post pocula sermo.
CAN.Pocula quis tanta demens aestate recuset?
FAUST.  Vina sitim minuunt animique doloribus obstant, blue
Vina ut amicitias vires ita corporis augent. spacer25
CAN.Haec parit ora bonos (si patria vina) racemos.
FAUST. Funde iterum; potare semel gustare, secundus
Colluit os potus, calefacta refrigerat ora
Tertius, arma siti bellumque indicere quartus
Aggreditur, quintus pugnat, victoria sexti est, spacer30
Septimus (Oenophili senis haec doctrina) triumphat. blue
CAN
. Res est consiliis secura fidelibus uti,
Utile doctrinis praebere senilibus aures.
Victa sitis, mens aegra manet curaeque supersunt.
FAUST
.  Ut sedata sitis, sic mens sedabitur aegra. blue spacer35
Funde merum, bibe; cardiaco medicina dolori haec,
Utitur ad curas isto medicamine Roma.
CAN.  Omne opus atque labor vult intervalla; quiescat
Obba parum, contra muscas impone tabellam.
   Non madet imbre dies nec habet nox umida rorem spacer40
Crescere nec duris possunt in cotibus herbae. blue
Importuna fames, labor improbus, aeris ardor blue
Confecere gregem macie; vix debile corpus
Spiritus aeger agit, vacua cute porrigit ossa
Clunis et exilis cava contrahit ilia venter. spacer45
Hic aries qui fronte lupos cornuque petebat
Nunc ove debilior pavidoque fugacior agno est.
Haec mihi (sed nimium me ardentia vota ferebant)
Omnia divino praedixerat ominecornix.
Vix egressus eram limen, cum tristia portans blue spacer50
Auguria a dextra venit tegetisque sinistrae
Culmine consedit pressoque minaciter ore
Vociferans iter auspicio prohibebat aperto.
Heu pecus infelix, quod lacte et prole solebas
Affluere, in nostris licuit dum pascere campis, spacer55
Gramina dum quaeris, suci plus perdis eundo
Quam referas pastu. Simul hic tabescimus ambo,
Tu tenui victu, curis ego victus amaris.
FAUST
.  O nostrae regionis opes, o florida prata,
O campi virides, o pascua laeta feraxque  spacer60
Et numquam sine fruge solum, currentia passim
Flumina per villas, rivi per rura, per hortos.
Hinc pecus, hinc agri pingues; sub sidere Cancri,
Cum tritura sonat passim, cum Iulius ardet,
Arva virent, textae lento de vimine saepes spacer65
Poma ferunt, redolent ipsis in vepribus herbae.
CAN
.  O nemorum dulces umbrae mollesque susurri, blue
Quos tecum memini gelidis carpsisse sub umbris
Turturis ad gemitus, ad hirundinis ac philomenae
Carmina, cum primis resonant arbusta cicadis.  spacer70
Aura strepens foliis nemorum veniebat ab Euro
Et bacata super tendebat bracchia cornus.
Ipse solo recubans pecudes gestire videbam
Atque alacres teneris luctari cornibus agnos.  
Post somnos per gramen humi nunc ore supino blue spacer75
Aut flatu implebam calamos aut voce canebam,
Pectore nunc prono rutilantia fraga legebam. blue
FAUST.Vivere tum felix poteras dicique beatus; blue
Sed bona (quod nondum fueras expertus acerbam)
Vilis erat tibi teque ideo fortuna reliquit. spacer80
Quando iterum veniet (veniet si forsitan umquam)
Sicut capreolis sursum nitentibus haerent
Stipitibus vites stringuntque tenaciter ulmos,
Sic illam tu prende manu neu desere prensam.
It, redit, effigiem mutat nec imagine constat spacer85
Par lamiis quas nocte ferunt errare per umbras.
Mobilis ut facies, ita mens; deludere gaudens
Quod dederat tollit; pensi nihil, omnia casu;
Qui nimium metuunt sapiuntve repellit et odit.
CAN. Delicias patrii quotiens reminiscimur agri, blue spacer90
Ferre tot aerumnas animo non possumus aequo.
Sed quo mente feror? Casu afflictatus acerbo
Unde magis crucier felicia tempora volvo.
Maius adest: florent vites humilesque genistae,
Iam spicata seges, malus iam Punica multo spacer95
Flore rubet, redolent saepes albente sabuco
In patria, per rura Padi, per pascua Minci;
Hic vero necdum incipiunt pubescere montes.
Quod si vere solum torpet, quid frigora brumae
Solstitiumque feret, gelidis cum terra pruinis spacer100
Albicat et rapido cum caelum incanduit aestu?
Sunt tamen hic armenta quibus cutis uvida, cervix blue
Non signata iugis, gemino frons ardua cornu
Luxuriansque toris pectus; nisi pabula carpant,
Non erit hac tanta umectum pinguedine corpus. spacer105
FAUST.  Haec armenta quibus caput a tellure levatur
Altius et cui sunt longa internodia crurum
Cuncta vorant, herbas primum, mox ore supino
Arboreas frondes summaeque cacumina silvae;
Hoc imbelle pecus quod humi nascentia tantum spacer110
Gramina decerpit vacuis ieiunat in arvis.
CAN.Quid verbis opus est? Cunctis animantibus una est
Condicio: semper maiora minoribus obsunt.
Agna lupo, mites aquilis sunt praeda columbae,
Innocuos delphin venatur in aequore pisces. spacer115
Unde fit hoc? (Certe res prodigiosa videtur)
Haec loca, si procul hinc videas e rupibus altis, blue
Pingue solum et multo vestitum gramine dicas;
Quo magis appropias tanto magis omnia sordent.
FAUST
.  Hoc est Roma viris avibus quod noctua: trunco spacer120
Insidet et tamquam volucrum regina superbis
Nutibus a longe plebem vocat. Inscia fraudis
Turba coit, grandes oculos mirantur et aures,
Turpe caput rostrique minacis acumen aduncum;
Dumque super virgulta agili levitate feruntur spacer125
Nunc huc, nunc illuc, aliis vestigia filum
Illaqueat, retinent alias lita vimina visco,
Praedaque sunt omnes veribus torrenda salignis.

CAN.  O bellum hoc; poterit dici nihil aptius umquam.
Sed procul en coluber tortos in pulvere gressus  bluespacer130
Flectit et exsertis sitiens ferit aera linguis.

FAUST.  Candide, quae moneo memori sub pectore serva.
Quando inter silvas graderis, defende galero blue
Lumina, namque rubi praetendunt spicula longis
Dentibus et curvus discerpit pallia mucro. spacer135
Nec depone pedum multaque armare memento
Cote sinum, ne te subito novus opprimat hostis.
Et perone pedem tegito; spineta colubris
Plena hominum vitae morsu insidiantur amaro,
Et nunc longa dies aestu facit acre venenum. spacer140
Mille lupi, totidem vulpes in vallibus istis
Lustra tenent et, quod dirum ac mirabile dictu est, blue
Ipse homines (huius tanta est violentia caeli)
Saepe lupi effigiem moresque assumere vidi
Inque suum saevire gregem multaque madere spacer145
Caede sui pecoris; factum vicinia ridet
Nec scelus exhorret nec talibus obviat ausis.
Saepe etiam miris apparent monstra figuris
Quae tellus affecta malis influxibus edit;
Saepe canes tantam in rabiem vertuntur, ut ipsos spacer150
Vincant caede lupos, et qui tutela fuerunt blue
Hostiles ineunt animos et ovilia mactant.
Fama est Aegyptum coluisse animalia quaedam blue
Et pro numinibus multas habuisse ferarum;
Ista superstitio minor est quam nostra. Ferarum spacer155
Hic aras habet omne genus, contraria certe
Naturae res atque Deo qui dicitur olim
Praeposuisse hominem cunctis animantibus unum. blue
Saepe etiam morbosa aestas et pestifer annus blue
Ingruit et passim languens pecus omne per arva spacer160
Sternitur; exstinctae dum balat ad ubera matris,
Agnus obit, moritur duro sub pondere taurus.
Nec modus est morbo, non est medicina veneno,
Sed vicina domus vicino a limine mortem

Haurit et assidue sumunt contagia vires. spacer165
Ista feras raro pestis rapit, utile semper
Fert pecus; exstinctas caulas epulantur atroci
Dente lupi nostraque ferae iactura opulescunt.
CAN
. Heu, heu quam praeceps miserum me insania traxit;
Credere fallaci gravis est dementia famae. spacer170
Romuleos colles, Tiberim Romanaque tecta
Audieram et studio mens est accensa videndi
Ducendique bonis in tot praestantibus aevum.
Accessi cum parte gregis, tentoria demens,
Totum paene larem cum pastoralibus armis spacer175
Trans iuga summa tuli, mulctraria, cymbia, aena
Et cacabos et quo formatur caseus orbem
Fagineum; impensam atque operas amisimus omnes.
Quid faciam? Quo me vertam? Sperata negantur
Pabula; tot casus, tot ubique pericula. Cogor spacer180
In veteres remeare casas et coepta fateri
Consiliis egressa malis iterumque per aestus
Et montana pati longos per saxa labores.
Heu pecus infelix, o laevo sidere pastor
Huc avecte. Fuit multo praestantius istud blue spacer185
Ignorasse solum patrioque in limine tutos
Consumpsisse dies, gelidis senuisse sub antris
Atque Padi circum ripas Athesisve per agros blue
Aut ubi per virides campos et pascua nota
Mincius it vel qua vitreo natat Abdua cursu  spacer190
Consedisse, gregem pavisse salubribus herbis.
FAUST
. Te tua credulitas, et me mea fallit in horas. blue
Vidi ego supremae qui prosperitatis habebant
Culmina, dum laudata petunt, cedidisse nec umquam
Emersisse malis; facit experientia cautos. spacer195
Hi prius explorant et non laudata sequuntur
Omnia; laude carent quae sunt meliora. Fuerunt
(Non nego) quae famam retinent ac nomina servant
(Cuncta suis pollent vicibus) Luna, Hadrai, Troia, blue
Salvia (quas nobis memorabat saepius Umber) bluespacer200
Nomine sunt solo, delevit cetera tempus.
Si minor est patriae forsan modo gloria nostrae,
Res tamen est melior. Laudatae gloria Romae
Quanta sit in toto non est qui nesciat orbe;
Fama quidem manet, utilitas antiqua recessit. spacer205
Illi prisca quibus maduerunt pascua fontes blue
Nunc umore carent, venis aqua defuit haustis,
Nulla pluit nubes, Tiberis non irrigat agros,
Tempus aquaeductus veteres contrivit et arcus

Et castella ruunt; procul hinc, procul ite, capellae. blue spacer210
Hic ieiuna fames et languida regnat egestas.
Hic tamen (ut fama est et nos quoque vidimus ipsi)
Pastor adest quadam ducens ex alite nomen, blue
Lanigeri pecoris dives, ditissimus agri,
Carmine qui priscos vates atque Orphea vincat, spacer215
Orphea qui traxit silvas et saxa canendo.
Hic alios omni tantum virtute Latinos blue
Exsuperat quantum Tiberim Padus, Abdua Macram, blue
Lenta salix iuncum, tribulos rosa, populus algam.
Credimus hunc illi similem cui Tityris olim blue spacer220
Nis senos fumare dies altaria fecit. blue
Hic ovium custos ipse vigilantior Argo
Daphnide nec solum sed eo qui dicitur olim blue
Admeti pavisse greges per Thessala rura
Doctior, omne pecus Solymi curare magistri bluespacer225
Dignus et antiquo dignus succedere patri
Qui fuit Assyrii pecoris post retia pastor.
Iste potest servare gregem, depellere morbos, blue
Umectare solum, dare pascua, solvere fontes,
Conciliare Iovem, fures arcere luposque. spacer230
Si favet iste, mane. Quod si negat iste favorem,
Candide, coge pecus melioraque pascua quaere.

ECLOGA X blue
BEMBUS
De fratrum observantium et non observantium controversia,
post religionis ingressum

CANDIDUS spacerBEMBUSspacerBATRACHUSspacerMYRMIX

CAN. Maxima pastores agitat discordia, Bembe, blue
Qui Solymos colles Galilaeaque rura colebant;
Batrachus hinc, Myrmix illinc certare parati blue
Iudice te paucis, si non audire recusas
Et nisi te revocant maiora negotia, dicent. spacer5
Tu pater es vatum, tu scis componere lites blue
Iurgiaque et blandis convicia tollere verbis;
Te quoque Pierios fama est potasse liquores blue
Et vidisse deas quibus est custodia sacri
Fontis et Eurotae campos ac Phocidis arva, blue spacer10
Ipse ubi fronde sua tibi tempora cinxit Apollo,

Dona dedit citharam, nervos et eburnea plectra.
BEM
. Dicite, quandoquidem tepidos admovit ad ignes blue
Nos hiberna dies, dum non sinit ire per agros
Bruma gregem, flatu Boreas dum saevit acuto, spacer15
Dum riget omne solum, tectis dum plurima pendet
Stiria, dum torpent sub aquis glacialibus amnes;
Otia damnantur quae nulla negotia tractant.
MYR
. Pastores, genus infelix, aestate vagamur
Pro grege solliciti, sed cum nos frigidus imber  spacer20
Continet in stabulis, lites et iurgia surgunt.
BAT
. Qui veteres audent ritus mutare suoque
Arbitrio et nullis ducunt sub legibus aevum,
Hi sunt, o Myrmix, qui bella domestica gignunt.
BEM
. De veteri ritu, de consuetudine patrum spacer25
Rixa agitur vobis? Leges moresque parentum,
Batrache, dic. Dic, cur nostrum venistis in orbem
Ex Phoenice solo? Nos pascua vidimus illa,
Vidimus herbosos felici uligine campos.
Vertice Carmeli vitreis uberrimus undis spacer30
Fons cadit et rauco densum nemus irrigat amne. blue
Vidimus et Iordanis aquas, ubi maximum olim blue
Pastor oves mergens scabiem resecavit avitam.
Amnis hic a Libano veniens Galilaea per arva blue
Transit et ampla lacu consurgit in aequora magno; spacer35
Unda coit rursum, rursum mare fundit apertum,
Urbs ubi Romani de nomine dicta Tiberi;
Unda coit rursum, tandem Iericunte relicta
Intrat in infames Asphalti gurgitis undas.
Hinc satis est nos oram omnem vidisse probatum; spacer 40
Dicite, et hinc tandem vestras demergite lites.
MYR
. Batrachus audaci semper sese ingerit ore
Et mihi se praefert magno temerarius ausu.
BAT
. Non ego me ingessi, processi a iudice iussus.
BEM
. Pone pedum, Myrmix, et tu quoque, Batrache; non est spacer45
Orandum armatis manibus, sed mentibus aequis.
Batrache, dic; Myrmix, animi compesce furorem
Interea, ut venias magis ad responsa paratus.
Qui furit insanit; qui vero insanit amaro
Impatiens animo nec corda nec ora gubernat; spacer50
Quidquid ait vanum est, quidquid molitur ineptum.
BAT
. Bembe, genus nostrum generisque exordia dicam.
Venimus Assyriis (ut Candidus inquit) ab oris.
Est pater Elias nobis qui sustulit armis blue
Pastorum genus omne malum, quo traxit Olympo spacer55
Flammigeros ignes, qui ascendit in aethera curru.
BEM
. Nobile et antiquum genus hoc, et clara propago.
BAT
. Pastores alii quotquot per rura vagantur
Omnia sunt rivi nostris a fontibus orti; blue
Nos dedimus leges, pascendi ostendimus artem.spacer 60
Quo magis hi peccant qui, cum sint ordine primi,
Primatum amittunt studia inconsulta sequendo.
Nos radix, alii rami; sed nos quoque rami
A veteri radice patrum iam aetate caduci.
Tradidit Elias certam pastoribus artem spacer65
Qua curare greges, qua noxia pabula fas est
Discere et occultos imbres ventosque latentes
Quive salutaris foret et qui pestifer annus;
Signa dedit, nihil omisit quod ovilia tangat.
Sed fons ille fluens Carmeli e rupibus altis blue spacer70
Tam nitidus quondam, tam dulci limpidus unda,
Tramite mutato (patet id) modo currit in Austrum.
Sed prius (extat adhuc vetus alveus) ibat ad ortum. blue
Hi cursus fecere novos, liquere priores
Quos dederat rivo veterum prudentia patrum. spacer75
MYR
. Quid tibi, sive novo currat seu tramite prisco,
Dummodo fecundis umectet pascua lymphis?
Et quid de caeli quereris regione? Per Austrum
Solis iter, melior vitis quae respicit Austrum, blue
Et melior legitur Libycis de collibus uva.spacer 80
BAT
. Est melior taxus Boream quae respicit; ergo
In Boream melius poterat decurrere rivus.
Pastor es, et cura pecoris male sane relicta
Sermonem de vite facis quasi legibus isdem
Grex et vitis eant, nec quod discrimen in undis spacer85
Gramineque et ventis nosti et quam noxius Auster
Sit pecori; disce a Roma si noxius Auster.
Cur Mutinensis agri pecudes sunt vellere fusco?
Cur Clitumnus habet niveas? Cur Mantua molli blue
Lanitio excellit Veronaque proxima Manto?spacer90
Unde haec multiplici rerum variantia forma?
Non aliunde nisi a caelis, a gramine et unda.
BEM
. Candide, utrumque pedum procul hinc (rogo) protinus aufer;
Inter eos hodie video bellum acre futurum.
Clam cape et auferto; subter sarmenta reconde. spacer95
BAT
.Bembe, mihi tecum sermo est. Dum viximus una,
Dum commune pecus nobis fuit, heu mihi quantum
Dedecus, heu quot sunt pecudes incommoda passae.
Nec mersare gregem fluvio nec vellera certis blue
Temporibus (sicut mos est) tondere licebat.spacer10o
Nudabant spineta pecus, nudata secabant
Terga rubi; scabie cutis aspera, tabidus umor
Pestis, et in totum serpebant ulcera corpus.
Multum igitur refert pecudes quae pabula carpant,
Flumina quae potent et qua regione morentur. spacer105
    Dic mihi, dic, Myrmix, priscum cur lana colorem blue
Perdidit? Haec gregibus quidnam nova vellera fecit?
Cur pecus est nigrum quod erat melioribus annis
Clarum?  Immutarunt mutati vellera mores.
spacerBembe, ad te redeo. Paucis absolvere nitar,  spacer110
Sed, quo digna omni tua sit sententia laude,
Vera loquar. Tu iura tenes, ego facta docebo;
Iudicium reddit verum enarratio vera.
His animadversis aegre tot damna ferentes
Venimus ad fontem, rivumque a vertice summospacer115
Scrutari mihi cura fuit; tu, provide Myrmix, blue
Interea nidos avium vel dorcada pravam
Venabare tuae quae dona darentur amatae.
MYR
.  Bembe, vides ut aperta in me convicia torquet?
auguror, ista manu lis est, non ore, agitanda; spacer120
mos mihi, non lingua, maledicta refellere dextra.
CAN
. Batrache, ne verum taceam, linguosior aequo es;
Iurgia bilem acuunt, convicia pectus acerbant.
non tibi cum puero res est, nec homuncio Myrmix; blue
Res male tuta viros lingua irritare proterva. spacer125
BAT
. Da veniam, Myrmix; “amitam” proferre volenti
Nescio quis mihi misit in os malus error “amatam.”
MYR
. Do veniam; cave ne rursum me voce lacessas.
BAT
. Alveus excelsa saliens de rupe lacunam
Foderat et clausis ripas aequaverat undis; spacer130
Gurges erat textu silvarum umbrosus opaco blue
Densaque saepierant tristem spineta lacunam.
Mille venenorum species in gurgite vidi, blue
Mille secus ripas in opaco margine, mille
Per nemus ad lymphas sinuoso serpere gressu. spacer135
Obstupui, et rapido rediens ad ovilia cursu
Incipio paleas furca versare tricorni.
Ecce caput tollit coluber linguaque trisulca blue
Sibilat, inflantur fauces, nepa livida tendit
Bracchia, ventrosus profert vestigia bufo,  bluespacer140
Vipera per stipulam gradiens strepit. “O loca,” dixi,
“Non pecori tantum verum et pastoribus ipsis
Noxia.” Mox grege diviso de sedibus illis blue
Pascua quaesitum tristis meliora recessi.
Perque iter antiquum fontis nova flumina duxi blue spacer145
In campos ubi prima suos Aurora colores
Explicat et croceos Phoebi redeuntis ad ortus.
Hic mihi fecundae pecudes, hic pascua laeta blue
Et sine labe liquor, dulces sine crimine lymphae.
Haec loca primaevi sunt quae coluere parentes; spacer150
Signa casae superant, puteus cariosaque ligna
Fixa solo seiuncta pedum discrimine septem blue
Et focus et lacera quae cingitur area saepe.
MYR
. Cura viris levibus rerum solet esse novarum;
Propterea certe nova pascua quaeris et amnes spacer155
Fingis inauditos et vis novus auctor haberi.
BAT
. Cura viris gravibus rerum solet esse suarum;
Propterea, Myrmix, nimis a gravitate recedis.
Haec novitas non est novitas, sed vera vetustas.
Religio et pietas patrum instaurata resurgit spacer160
Quam tua corrupit levitas et nota tuorum
Segnities. Igitur si quis labentia tecta
Erigat et sterilem qui mansuefecerit agrum
Iudice te damnandus erit?  non ponitur arbor
Altera, sed veteri inseritur bona virgula trunco; spacer165
Segne prius lignum nostro fit fertile cultu.
MYR
. Quamvis pingue tuo pecori sit gramen et unda
Defaecata, tamen multae cum matribus agnae
Interiere; lupi et pastae meminere volucres.
BAT
. Hae (fateor) quae dira tuae contagia pestis spacer170
Accepere. Etiam procul aspicientibus obsunt;
Tantum virus inest, vestri vis tanta veneni.
Propterea magis atque magis discedere semper
Est animus.  Patitur pecus haec incommoda nostrum
Sola, quod in vastam nondum discessit eremum blue spacer175
Nec satis a vobis procul in deserta recessit.
MYR
.  Batrache, de gregibus mentiris plurima nostris.
Certe alienarum tibi cura superflua rerum,
Et temere assumis partes censoris iniqui.
Cur mihi qui pasco cuium pecus ista tueri blue spacer180
Non licuit?  Solisne domus mea cognita vobis?
BAT
. Aethiopes una quoniam nigredine sordent,
Ille color nulli vitio datur; omnibus idem
Vultus et alterius si quis reprenderet ora,
Et sua damnaret.  pecori pecorisque magistris spacer185
Faex eadem, scabies eadem, cutis et color idem.
BEM
. Parcite; iam satis est lis intellecta diesque
Inclinata cadit, iam post iuga summa ruit sol.
Audite, o magni generis longaeva propago
Lite super vestra quae sit sententia nostra.spacer190
MYR
. Batrache, me audaci totiens sermone lacessis.
BAT
. Non ego, sed non aequa magis te causa lacessit
Iudiciumque timet sibi mens male conscia iustum.
CAN
. Quando inimicitias tempus deponere, rursum blue
Vestra novas lites vecordia suscitat.  ergo spacer195
Perpetuis haec rixa odiis aeterna manebit?
Quae vos debilitas capitis, quae insania vexat?
Non pudet his uti tanto sub iudice nugis?
Ergo animis audite aequis odiisque sepultis
Ultima doctiloqui quae sit sententia Bembi. spacer200
BEM
. Ferte per antiquos patrum vestigia gressus blue
Et veteres servate vias. Revocate vagantes
Per valles et saxa greges, per lustra ferarum. blue
Figite in antiquis iterum magalia campis.

Finis