Tessara glauca — translatio. Tessera caerulea — commentariolum.

FRATER BAPTISTA MANTUANUS CARMELITA PARIDI CERESARIO D. S. blue

spacerAudi, o Pari, aenigma perplexum quod Oedipodes ipse non solveret. ego quinquagenarius et iam canescens adulescentiam meam repperi, et habeo adulescentiam simul et senectam. sed ne longa ambage te teneam, nodum hunc dissolvo. anno praeterito, cum Florentia rediens Bononiam pervenissem, intellexi apud quendam litterarium virum esse quendam libellum meum quem olim ante religionem, dum in gymnasio Paduano philosophari inciperem, ludens excuderam et ab illa aetate Adulescentiam vocaveram. carmen est bucolicum in octo eclogas divisum, quod iam diu tamquam abortivum putabam abolitum. ubi id rescivi, Saturnina fame repente sum percitus, et cogitavi quonam pacto possem proli meae inferre perniciem. iuvantibus ergo amicis libellum meum vindicavi, ut perderem quem suspicabar erratis non posse non scatere. at ubi intellexi et alia quaedam exemplaria superesse, visum est praestare hoc quod vindicaram emendare emendatumque edere, ut eius editione cetera quae continent multa nimis iuvenilia deleantur. hoc igitur sic castigatum duabus aliis eclogis quas in religione lusi in calce subiunctis tibi, o Pari, iuvenis antiquae nobilitatis et studiorum ac omnium bonarum artium amantissime nostraeque urbis decus egregium, libentissime dono, ut, quando tetricis illis philosophiae ac theologiae lucubrationibus quibus assidue vacas fatigatus fueris, habeas iucundulam hanc lectiunculam qua tamquam ludo quodam blandulo sed liberali lassum legendo reparetur ingenium. omnes autem penes quos immatura illa sunt exemplaria quae dixi rogatos volo ut, si quid umquam fuit eis dulce meum, confestim exurant nec ullo pacto superesse permittant. accipe ergo, Pari suavissime, libellum et auctorem, et ambobus tamquam rebus tuis tuo deinceps utaris arbitrio. vale. Kalendis Septembris, MCCCCLXXXXVIII.

ECLOGA I blue
FAUSTUS
De honeste amore et felici eius exitu
FORTUNATUS spacerspacerFAUSTUS

FOR. Fauste, precor, gelida quando pecus omne sub umbra blue
Ruminat, antiquos paulum recitemus amores,
Ne, si forte sopor nos occupet, ulla ferarum
Quae modo per segetes tacite insidiantur adultas
Saeviat in pecudes; melior vigilantia somno.spacer5
FAU. Hic locus, haec eadem sub qua requiescimus arbor blue
Scit quibus ingemui curis, quibus ignibus arsi
Ante duos vel (ni memini male) quattuor annos;
Sed tibi, quando vacat, quando est iucunda relatu, blue
Historiam prima repetens ab origine pandam. spacer10
spacerHic ego, dum sequerer primis armenta sub annis,
Veste solo strata sedi iacuique supinus
Cum gemitu et lacrimis mea tristia fata revolvens.
Nulla quies mihi dulcis erat, nullus labor; aegro blue
Pectore sensus iners, et mens torpore sepulta spacer15
Ut stomachus languentis erat quem nulla ciborum
Blandimenta movent, quem nulla invitat orexis.
Carminis occiderat studium, iam nulla sonabat
Fistula disparibus calamis; odiosus et arcus, blue
Funda odiosa, canes odiosi, odiosa volucrum spacer20
Praeda, nucum calyces cultro enucleare molestum;
Texere fiscellam iunco vel vimine, piscem
Fallere, scrutari nidos, certare palaestra,
Sortiri digitis res iniucunda, voluptas blue
Magna prius, tanti dum mens erat inscia morbi. spacer25
Colligere agrestes uvas et fraga perosus
Maerebam ut pastu rediens philomena cibumque blue
Ore ferens natis, vacuo sua pignora nido
Cum sublata videt: rostro cadit esca remisso,
Cor stupet et contra nidos super arboris altae spacer30
Fronde sedet plorans infelices hymenaeos;
Seu veluti amisso partu formosa iuvenca blue
Quae, postquam latos altis mugitibus agros
Complevit, residens pallenti sola sub umbra
Gramina non carpit nec fluminis attrahit undam. spacer35
spacerSed quid circuitu pario tibi taedia longo,
Dum sequor ambages et verba et tempora perdo?
Summa haec: vitales auras invitus agebam. blue
Quod si forte volens cognoscere singula dicas,
“Fauste, quis in syrtes Auster te impegerat istas?” blue spacer40
Me mea (verum etenim tibi, Fortunate, fatebor)
Me mea Galla suo sic circumvenerat ore blue
Ut captam pedicis circumdat aranea muscam.
Namque erat ore rubens et pleno turgida vultu
Et, quamvis oculo paene esset inutilis uno, blue spacer45
Cum tamen illius faciem mirabar et annos,
Dicebam Triviae formam nihil esse Dianae. blue
FOR. Ludit Amor sensus, oculos praestringit et aufert blue
Libertatem animi et mira nos fascinat arte;
Credo aliquis daemon subiens praecordia flammam spacer50
Concitet et raptam tollat de cardine mentem.
Nec deus (ut perhibent) Amor est, sed amaror et error. blue
FAU. Adde quod optatis nec spes erat ulla potiri, blue
Quamvis illa meo miserata faveret amori
Monstraretque suos oculis ac nutibus ignes. spacer55
Nam, quocumque isset, semper comes aspera: semper
Nupta sequebatur soror et durissima mater.
Sicque repugnabant votis contraria vota
Non secus ac muri catus: ille invadere pernam
Nititur, hic rimas oculis observat acutis.spacer60
FOR. Qui satur est pleno laudat ieiunia ventre, blue
Et quem nulla premit sitis est sitientibus asper. blue
FAU. Tempus erat curva segetes incidere falce
Et late albebant flaventibus hordea culmis.
Affuit (ut mos est) natis comitata duabus spacer65
Collectura parens quae praeterit hordea messor,
Ignorabat enim vel dissimulabat amorem;
Dissimulasse puto, quoniam data munera natae blue
Noverat, exiguum leporem geminasque palumbes.
FOR. Pauperies inimica bonis est moribus; omne spacer70
Labitur in vitium, culpae scelerumque ministra est.
FAU. Farra legens ibat mea per vestigia virgo
Nuda pedem, discincta sinum, spoliata lacertos, blue
Ut decet aestatem quae solibus ardet iniquis,
Tecta caput fronde intorta, quia sole perusta spacer75
Fusca fit et voto facies non servit amantum.
Iam tergo vicina meo laterique propinqua
Sponte mea delapsa manu frumenta legebat.
Nec celare suas nec vincere femina curas
Nec differre potest; tantum levitatis in illa est. spacer80
FOR. Quisquis amat levis est, nec femina sola sed ipsi
Quos sapere et praestare aliis mortalibus aiunt,
Quos operit latus fulgenti murice clavus, blue
Quos vidi elatos regali incedere passu.
Tu quoque sic affectus eras dementior illa spacer85
Forsitan et levior. virgo data farra legebat,
Atu farra dabas; dic, quae dementia maior?
Perge; opus est verbis aliquando arcere soporem.
FAU. Continuo aspiciens aegre tulit aspera mater
Et clamans “quo,” dixit, “abis? Cur deseris agmen? spacer90
Galla, veni, namque hic alnos prope mitior umbra,
Hic tremulas inter frondes immurmurat aura.”
O invisa meis vox auribus! “Ite,” precabar,
“Ite, malam venti celeres dispergite vocem.”
Si quis pastor oves ad pinguia pascua ducat spacer95
Et vetet adductas praesens decerpere gramen,
Vel si iam pastas potum compellat ad amnem blue
Et sitibundo ori salientem deneget undam,
Nonne importunus, naturae inimicus et excors?
Illa mihi vox visa Iovis violentior ira blue spacer100
Cum tonat et pluvius terris irascitur aer.
Non potui (et volui) frontem non flectere; virgo
Demissi in cilium de sub velaminis ora
Me aspiciens motis blande subrisit ocellis. blue
Id cernens iterum natam vocat improba mater; spacer105
Galla operi magis intendens audire recusat.
Ut pede, sic animo sequitur. tum providus ipse
(Namque dolos inspirat Amor fraudesque ministrat) blue
Nunc cantu, nunc sollictans clamore metentes
Velamenta dabam sceleri, quo credere possentspacer110
Et soror et mater non audivisse puellam.
Falce repellebam sentes, ne crura sequentis
Levia, ne teneras ausint offendere plantas. blue
FOR. Quisquis amat servit: sequitur captivus amantem, blue
Fert domita cervice iugum, fert verbera tergospacer115
Dulcia, fert stimulos, trahit et bovis instar aratrum.
FAU. Tu quoque, ut hinc video, non es ignarus amorum.
FOR. Id commune malum, semel insanivimus omnes. blue
FAU. Hoc animi tam triste bonum, tam dulce venenum,
Cottidie crudele magis crescebat in horas, spacer120
Ut calor, in nonam dum lux attollitur horam. blue
Pallebam attonito similis, lymphaticus, amens,
Immemor, insomnis. nec erat res ardua morbi
Nosse genus; frons est animi mutabilis index.
Ut pater advertit, mitem se praebuit ultra spacer125
Consuetum, quod et ipse suos expertus amorum
Sciret onus, blandoque loquens humaniter ore “dic,” inquit,
“Dic, Fauste, quid hoc quod pectore volvis?
Infelix puer, haec facies testatur amorem. blue
Dic mihi; ne pudeat curas aperire parenti.”spacer130
FOR. Sit licet in natos facies austera parentum,
Aequa tamen semper mens est, et amica voluntas.
FAU. Ut facilem pater affectum prae se tulit,
Ultro rem confessus opem petii. promisit; et ante
Quam brumale gelu Borealibus arva pruinis bluespacer135
Spargaret, agnati unanimes cum patre puellam
Despondere mihi. nec adhuc sine testibus illi
Congrediebar; eram medio sitibundus in amne
Tantalus. o quotiens misso cum bobus aratro,
U
vacuis aliquando esset sola aedibus, ibam! spacer140
Omnia causabar, stivam, dentale iugumque,
Lora iugi, rullam; deerant quaecumque, petebam
E soceri lare. Sola tamen deerat mihi virgo.
Non deeram mihi; piscator, venator et auceps
Factus eram, et sollers studia intermissa resumpsi. spacer145
Quidquid erat praedae, quidquid fortuna tulisset,
Ad soceros ibat; gener officiosus habebar.
Nocte semel media subeuntem limina furtim blue
(Sic etenim pactus fueram cum virgine) furem
Esse rati invasere canes; ego protinus altam spacer150
Transiliens saepem vix ora latrantia fugi.
spacerHis tandem studiis hiemem transegimus illam.
Ver rediit, iam silva viret, iam vinea frondet,
Iam spicata Ceres, iam cogitat hordea messor,
Splendidulis iam nocte volant lampyrides alis; spacer155
Ecce dies genialis adest, mihi ducitur uxor.
Sed quid opus multis? Nox exspectata duobus

Venit, et in portum vento ratis acta secundo est.
Tum bove mactato gemina convivia luce
Sub patula instructis celebravimus arbore mensis. spacer160

Affuit Oenophilus multoque solutus Iaccho blue
Tempestiva dedit toti spectacula vico.
Et cum multifori Tonius cui tibia buxo blue
Tandem post epulas et pocula multicolorem

Ventriculum sumpsit, buccasque inflare rubentes spacer165
Incipiens oculos aperit ciliisque levatis
Multotiensque altis flatu a pulmonibus hausto
blue
Utrem implet, cubito vocem dat tibia presso.
Nunc huc, nunc illuc digito saliente vocavit blue
Pinguibus a mensis iuvenes ad compita cantu  blue spacer175
Saltidico dulcique diem certamine clausit.
Et iam tres hiemes abiere et proximat aestas
Quarta: dies rapidis, si qua est bona, praeterit horis.

Si qua placent, abeunt; inimica tenacius haerent.
FOR. Fauste, viden’? Vicina percus vineta subintrat; spacer180
Iam (ne forte gravi multa taxemur) eundum est.

ECLOGA II blue
FORTUNATUS
De amoris insania
FAUSTUSspacerspacer FORTUNATUS

FAU. Cur tam serus ades? Quid te (iam septima lux est) blue
Detinuit? Gregibusne nocent haec pascua vestris?
FOR. Fauste, Padus nostros qui praeterlabitur agros
Creverat et tumidis ripas aequaverat undis;
Nos, cura gregis omissa, privata coegit spacer5
P
ublicaque utilitas ripam munire diurnis
N
octurnisque operis fluviumque arcere furentem.
FAU. Fert Padus exundans mala saepius omina: noster blue
Tityrus est auctor, qui pascua dixit et arva.
FOR. Forsitan id verum, quando extra tempora et ultra spacer10
Mensuram atque modum subito concreverit aestu.
Nunc autem id poscit tempus, nam liquitur altis
Nix hiberna iugis, implent cava flumina montes.
FAU
. Se exonerant fluviosque onerant. Sic flumina rursum
Se exonerant pelagusque onerant; hominum quoque mos est spacer15
Quae nos cumque premunt alieno imponere tergo.
FOR. Sed iam contractum revocat suus alverus amnem.
FAU. Decrescente Pado (dictu mirabile) noster, blue
Fortunate, lacus maioribus aestuat undis.
Urbs natat, obscurae fiunt cellaria fossae.spacer 20
Lintre cados adeunt; labens ad vina minister
Ridet, et ex imis fertur gravis obba lacunis.
Multa, licet nati fuerint melioribus horis,
Multa et magna ferunt aliquando incommoda cives.
FOR. Commoditas omnis sua fert incommoda secum, bluespacer 25
Et sorti appendix est illaetabilis omni.
FAU
. Hactenus Eridanus; nostros repetamus amores, blue
Quandoquidem nunc alma Venus movet omnia, caelum blue
Luce tepet nitida, tellus viret, arva volucres
Cantibus exhilarant vernis, nunc omnia fetant. 30
FOR. Tu tua lusisti, sed nos aliena sequamur.
Namque tibi noti referam pastoris amores,
Ut doceam Veneris nihil esse potentius igne.
   Pauper et infesto sub sidere natus Amyntas

Sex vitulos totidemque pares aetate iuvencas spacer 35
Armentique patrem ducens in pascua taurum
Venerat ad Coitum, nitidis ubi Mincius undis blue
Alluit herbosos fugiens perniciter agros.
Arx nova propter aquas pinnatis ardua muris
Est Coitus, campo moles fundata palustri. spacer 40
H
ic igitur recubans vitrei prope fluminis undam,
Vitis ubi amplectens longis dumeta lacertis
In vada curvata ripae supereminet umbra,
Piscibus insidias tendebat harundine et hamo.
Messis erat: solis rapidi violentia campos spacer 45
Sciderat arentes, finem philomena canendi
Fecerat, et neque lux, passim morientibus herbis,
Pascere oves poterat neque nox umore cicadas.
Dumque incumbit aquis studioque intendit inani,
Taurus (ut auditum est) primum vexatus ab oestro, spacer 50
Mox canibus, demum furaci a milite silvis
Abditus ex toto confestim evanuit agro.
   Quod puer ut novit, tumulum conscendit et alta
Voce bovem clamans longo rura omnia visu
P
rospicit. Ut frustra niti se comperit, arcum spacer 55
Corripit et pharetram sequiturque per invia taurum.
I
illum per caulas et per stabula omnia quaerens
Per colles, Benace, tuos, per consita olivis blue
Iugera, per virides ficis et vitibus agros,
Venerat ad sublime iugum quod sulphuris arcem bluespacer 60
Sustinet et longis aperit prospectibus illinc
Benacum, hinc campos longe lateque patentes.
Lux ea sacra fuit Petro: frondente sub ulmo blue
Mixta erat ex omni pubes post prandia vico
Ducebatque leves buxo resonante choreas. spacer 65
FAU. Rustica gens, nulla genus arte domabile, semper
Irrequietum animal, gaudet sudore. Peracto
M
ane sacro festa (quando omnibus otia) luce
I
psa oti ac famis impatiens epulatur et implet
I
ngluviem. Audito properat tibicine ad ulmum; spacer 70
H
ic furit, hic saltu fertur bovis instar ad auras.
Quam rastris versare nefas et vomere terram
Calcibus obduris et inerti mole fatigat
A
c ferit, et tota Baccho facit orgia luce spacer 75
Vociferans, ridens, saliens et pocula siccans.
FOR. Stulte, quid haec faris? Solatia rustica damnas
Rusticus ipse? Tuis malus es, tibi pessimus ipsi.
FAU. Dicta ioco fuerint; nostrum repetamus Amyntam.
FOR
. Continuit gressum baculoque innixus acerno
Intermisit iter, donec mitesceret aestus. spacer 80
Ah puer infelix, aestus te maior in umbra
Corripiet. Nudam videas ne in fonte Dianam,
Claude oculos, blandis neu des Sirenibus aurem.
Sors tua Narcisso similis: Narcissus in undis
Dum sedare sitim properat, sitit amplius; at tu blue spacer 85
Exteriorem aestum fugiens intrinsecus ardes.
Quam melius fuerat (nisi te sic fata tulissent)
Ad reliquum rediisse pecus, servasse iuvencas,
Amissi bovis aequo animo dispendia ferre
Qquam, dum conaris nil perdere, perdere te ipsum.spacer 90
FAU
. Sed post iacturam quis non sapit? utile non est
Consilium post facta, dari quod oportuit ante.
Consilium post facta, imber post tempora frugum.

FOR. Una puellares inter pulcherrima turmas
Virgo erat, alba comas, aliis procerior, annosspacer 95
Nata quater quinos vel circiter, ore nitenti
Urbanis certare potens et vincere nymphis.
Aureolis radians guttis ad tempora limbus
Ibat, et ad pectus clausum velamen aë no
Claviculo; mediam fulgenti fibula ferro spacer100
Stringit in angustum; nova candicat instita lapsu blue
Linea rugoso pedibusque allabitur imis.
Hanc puer ut vidit, periit flammasque tuendo blue
Hausit et in pectus caecos absorbuit ignes,
Ignes qui nec aquis perimi potuere nec umbrisspacer 105
Diminui neque graminibus magicisve susurris.
Oblitusque greges et damna domestica totus
Uritur et noctes in luctum expendit amaras.
   Saepe gravescentem verbis compescere flammam
Nixus et insanum iuvenis cohibere furorem spacer 110
Dicebam: “miserande puer, quis te deus istas
Misit in ambages? Sed non deus, immo Satanum
Pessimus ex illis quos noctibus atque diebus
Ter tribus in terras fama est ex aethere lapsos.
Dic, age, si nosti quemquam, reminiscere si quem blue spacer115
Videris hoc pacto ditescere, surgere in altum,
Dilatare domum, maioribus horrea acervis
Complere his studiis, extendere latius agros,
Multiplicare greges, acquirere pascua bobus.
Inter tot populos quot habet latissima tellus spacer120
Sunt qui nostra ferant mensis epulanda cruentis
Corpora et humanos absumant dentibus artus;
Sunt, inquam, quos tanta malis tot vexet Erinys;
Sed nullum est tam immane genus, tam barbara nusquam blue
Gens, quae femineos non exsecretur amores.spacer 125
Hinc veniunt rixae, veniunt et iurgia et arma,
Saepe etiam dirae multo cum sanguine mortes;
Hinc quoque deletis eversae moenibus urbes.
Ipsae etiam leges rubrisque volumina loris
Clausa vetant scelus hoc et detestantur amores.” spacer130
   Ut leges audivit, ad haec respondit Amyntas
(Civis enim fuerat puer et versatus in urbe)
“His monitis prudens et circumspectus haberi
Niteris et sensu tetricos anteire Catones.
Error hic, haec passim sapiens dementia regnat. spacer 135
Ipse sibi blanditur homo sollersque putari
Vult animal; tamen incautus sibi multa tetendit
Retia et in foveam cecidit quam fecerat. ante
Liber erat; servile iugum sibi condidit ipse;
Pondus id est legum (vidi ipse volumina) quas nec bluespacer 140
Antiqui potuere patres, nec possumus ipsi,
Nec servare aetas poterit ventura nepotum.
Aspice quam stulta est hominum prudentia: caelum
Sperat et esse sibi sedem inter sidera credit;
Forsitan in volucrem moriens transibit et altum blue spacer 145
spiritus assumptis tranabit ad aethera pennis.”
   Tunc ego: “quid latras? Legum Deus auctor, et ipsis
Non parere sapit magnam nimis impietatem.”

FAU. Grandia de magnis haec sunt certamina rebus.
FOR. Quid fuerim reris? Quamvis pannosus et asperspacer 150
Sim modo, tunc animo, tunc vi, tunc ore valebam, blue
Nec mihi sese alius poterat componere pastor.
FAU
. Nunc quoque, si rectus vultu gradiare supino,
Alter eris Marius; raso ore videbere Carbo. blue
FOR
. Talia respondit sic obiurgatus Amyntas: spacer155
“Facto homini Deus invidit (concessa voluptas
Visa bonum nimis excellens) et vota repressit
Legibus inventis, ut equi ligat ora capistro,
Ne quocumque libet flectat vestigia, sessor.
Quae mea sit me cogit amor sententia fari,spacer 160
Liberaque ora facit: qui non communicat usum
Coniugis invidus est; livorem excusat honestas
Introducta usu longi livoris iniquo.
Nam dum quisque sibi retinet sua gaudia, nec vult
Publica, communis mos ac longaevus honestasspacer 165
Factus, et hunc morem fecit dementia legem.
Invida res amor est, res invidiosa voluptas.”
   Tunc ego non audens hominem contendere contra
Amplius insano rediens ab amante recessi.

FAU. Cernis ut hic malus affectus sic lumina mentisspacer 170
Claudat, in errores ut sponte feramur apertos?
FOR
. Cernis ut a summo liventia nubila Baldo blue
Se agglomerent? Oritur grando; ne forte vagantes
Tempestas deprendat oves, discedere tempus.

ECLOGA III blue
AMYNTAS
De insani amoris exitu infelici
FAUSTUSspacerspacer FORTUNATUS

FAU. Illa hesterna ruens Baldi de vertice grando, blue
Fortunate, fuit nobis innoxia (divis blue
Gratia nostrarum quibus est custodia frugum)
Sed, veluti ex illis veniens ait Harculus oris, blue
Veronensem agrum, pecudes et ovilia sic est spacer5
Demolita, casas et pastoralia tecta
Sic evertit, ut agricolis spes nulla supersit.
Agricolis etenim pecus est substantia, et arva
His subiecta malis; grandi thesaurus in arca
Civibus est quem nulla queat contundere grando, spacer 10
Nulla pruina, gelu nullum, nullae aeris irae.
FOR.
Nescio quis ventos tempestatesque gubernat;
Id scio (sed neque si scio sat scio, sed tamen ausim
Dicere—quid? Vitane ideo multabor in ipsa?)
Numina si, ut perhibent, orbem moderantur ab alto, spacer 15
Extimo nil duros hominum curare labores.
Aspice quo tenuem victum sudore paramus, blue
Quot mala pro grege, pro natis, pro coniuge pastor
Fert miser, infestis aestate caloribus ardet,
Frigoribus riget hibernis; dormimus ad imbrem spacer 20
Cotibus in duris vel humi; contagia mille,
Mille premunt morbi pecudes, discrimina mille
Sollicitant, latro insidias intentat ovili
Atque lupus milesque lupo furacior omni.
Ut manus assiduo detrita incalluit usu, spacer 25
Squaluit os, barba obriguit, cutis aruit aestu,
Una repentino rapit omnia turbine grando.
Hoc Superi faciunt quibus inclinamur ad aras
Et quibus offerimus faculas et cerea vota. blue
Nescio quae pietas et quae clementia tantis spacer 30
Cladibus involvat pastores omnium egenos.
FAU.
Fortunate, scelus nobis haec omnia nostrum
Ingerit; aetherei sententia Iudicis aequa est.
FOR.
Quod scelus? An fuimus Christi vitae insidiati?
FAU.
Iurgia, furta, irae, Venus et mendacia, rixae. spacer 35
FOR.
Quid meruere boni? Nec enim scelus orbruit omnes,
Et tamen una omnes pariter pessumdat Erinys.
FAU.
Heu nescis male de Superis sentire nefandum?
His igitur quae scire nefas, nescire necesse est,
Posthabitis curas iterum repetamus Amyntae spacer 40
Quas sumus experti, quas ignorare negatum est;
Res vulgaris amor, studium commune iuventae.

Maeror et affectus alii de cardine mentem
Saepe levant; animo sermo venit aeger ab aegro.
FAU. 
Intellecta licet pro re, pro tempore fari spacer 45
(Sic habitus Cosmas sapiens) incognita numquam.
FOR.
Fauste, sapis; notos igitur repetamus amores.
Restat Amyntaeos postrema in fata furores
Ducere et in misero lacrimas impendere casu.
   Praeteriens illac parvo post tempore rursum  spacer 50
Insanire hominem video et miseratus amantem
“O,” iterum dixi, “mens inconsulta veneno
Ebria fatali. populo iam fabula factus
Non resipiscis adhuc, et adhuc in amore sepultus
Te ruis atque tuos, pecus atque mapalia, tecum spacer 55
Ut quondam moriens rapuit secum omnia Samson.
Cum senio curvatus eris (si forte senectam
Fata tibi dederint) quis sustentabit inertem,
Somnolentum, inopem, cum iam defecerit omne
Robur et ingenium, sensusque recesserit omnis? spacer 60
Haec tibi cuncta feret (nisi mors praevenerit) aetas.
Esto domi, vigila, observa, super omnia semper
Prospice quo tendas, et quo venisse dolendum est
Ire cave. discerne vias hominemque memento
Non ad delicias, non ad muliebria natum spacer 65
Blandimenta levi tam perniciosa iuventae.
Ipse ego cui pecudes, cui lac, cui caseus, aegre
Vitam ago; tanta agros omnes invasit egestas,
Tot duri rerum eventus, incommoda passim
Tanta, tot adversis totus convolvitur orbis. spacer70
Accipe rem non auditam, non tempore factam
Praeterito, sed quam lux haec mihi protulit ipsi.
Ut mos, autumno pecudes crescente totondi.
Mane foro exposui lanae venalia pondo
Sexaginta hodie, grande aes conflare putabam; spacer 75
Vix vitam gregis eduxi, vix pabula possum
Mercari hibernis nivibus; quo cetera pacto
Sit victura domus nondum mihi constat, Amynta.
Quisquis amat dominae munuscula mittat oportet;
Tu vero cui vix tectum fortuna reliquit spacer 80
Sub quo luce habitat, sub quo pernoctat egestas, blue
Quid poteris cupidae gratum donare puellae?
Mittere mala decem satis esse solebat amanti, blue
Purpurei flores et raptus ab arbore nidus,
Gramen odoriferum, memini quo tempore magnae blue spacer 85
Credebantur opes; ventum est a gramine ad aurum. blue
Regia res amor est hac tempestate; recessit blue
Mos vetus et quaedam mala lex inolevit amandi.”
   Talia suadenti torvo mihi rettulit ore:
“Si cupis optatam mihi, Fortunate, salutem, spacer90
Da quod amo; nostro haec una est medicina dolori.
Cetera quae memoras mihi sunt tormenta. revelli
Ex animo furor iste nequit; mea pectora imago
Virginis obsedit, mecum est, mecum itque reditque,
Excubat et dormit mecum; caput, ossa, medullas, spacer 95
Cor complexa potest cum sola excedere vita.
Ac veluti quotiens aliena ex arbore secto
Surculus inseritur trunco, natura duorum
Iungitur et mixto coalescit corpore virga,
Sic dominae dilecta mihi se immersit imago bluespacer 100
Et fecit duo corda unum, duo traxit in unum
Pectora; sensus inest nobis et spiritus idem.
O me felicem, si, cum mea fata vocabunt, blue
In gremio dulcique sinu niveisque lacertis
Saltem anima caput hoc languens abeunte iaceret; spacer 105
Illa sua nobis morientia lumina dextra
Clauderet et tristi fleret mea funera voce.
Sive ad felices vadam post funera campos, blue
Seu ferar ardentem rapidi Phlegethontis ad undam,
Nec sine te felix ero, nec tecum miser umquam. spacer 110
O Dryades florumque deae Nymphaeque decentes,
O nemorum Silvane pater, servate (precamur)
Collibus in vestris gelidisque in vallibus omne
Silvarum rurisque decus; circumdate saltus
Saepibus et prohibete pecus, ne floribus obsit; spacer 115
Ista (precor) dominae servate in funera nostrae.
Tunc omnis spargatur humus; redolentia serta blue
Texite, quae circa tumulum supraque iacentem
Componantur heram. tristes ad busta puellae blue
Pierides arderunt et lamentabile carmen spacer 120
Ore canent madido signataque verba relinquent
Ista sepulturae relegenda nepotibus olim:
HIC TEGITUR VIRGO CUI NIL QUIN DIVA VOCARI
DEBUERIT DEERAT, NISI DURA FUISSET AMANTI.

O virgo, si te tantus consumeret ardor, spacer 125
Per centum Scyllas ad te, per mille Charybdes, blue
Tranarem laturus opem; tu saevior Hydra
Me fugis. at culpae nihil est in virgine, nam me
Nescit adhuc; si sciret enim, succurreret ultro,
Nec puto sub miti tam ferrea pectora vultu. blue spacer 130
Signa tamen vultus fallacia; sub cute molli
Mens fera, sub blanda sunt corda immania fronte.
Alloquar et faciam nostros intellegat ignes.
Si tamen illa meos vultus averterit, ibunt
In lacrimas oculi, triste in suspiria pectus. spacer 135
Oderit illa licet semper fugiatque sequentem,
Ista tamen, quocumque ferar, me cura sequetur.
Ite procul medicae, non sum sanabilis, artes,
Ite procul magico qui (quod nec credere dignum est)
Carmine pallentes animas revocatis ab Orco, spacer 140
Ite procul vanis precibus qui flectere divos
Creditis; adversum est et inexorabile caelum.
Me rapit impatiens furor et iuvat ire per altos
Solivagum montes, per lustra ignota ferarum.”
  Talia iactantem verbis conabar amicis spacer 145
Flectere, sed vulnus nihil insanabile curat.
Illum per campos nox intempesta silentes,
Illum exorta dies inter dumeta videbat
Insomnem semper, raro silvestria poma
Carpentem et potu contentum simplicis undae. 150
Post longos gemitus exhaustaque lumina fletu
Assiduo, post lamenta et convulsa frequenti
Pectora singultu, moriens finivit amores.
Exanimum corpus tumuli sine honore relictum
Nocturnae absumpsere ferae volucresque diurnae. spacer 155
FAU. Heu fenesta lues, fatalis machina passim
Corda venenatis penetrans humana sagittis,
Aequiperans hominem pecudi. Quae pocula Circe,
Quae peiora umquam potuit dare philtra Calypso?
Quae Styx, quis Phlegethon gravior? Quae maior Erinys? spacer 160
O stulti, quicumque deum dixistis Amorem. blue
Num natura nocens deus est? Ubicumque locorum
Sit deus, est homini clemens, innoxius, aequus.
FOR. Heu miserande puer tenera sublate iuventa,
Quae tibi nascenti luxerunt sidera? quae tam spacer 165
Noxia pars caeli est, ut te nil tale merentem
Laeserit et primis infortunarit ab annis?
Nec tamen omnino caelum tibi defuit; omne
Carmen et argutis quidquid modulamur avenis
Doctus eras. nisi te mors immatura tulisset,spacer 170
Dignus eras hederis, dignus Parnaside lauro;
Nec melius cecinit pugnas ac tristia bella,
Hordea et agrorum cultus et pascua noster
Tityrus a magno tantum dilectus Alexi. blue
Namque tui praecox animi sollertia nobis spacer 175
Cognita iam pridem magnam producere frugem
Coeperat, et specimen tuleras virtutis et artis
Non vulgare tuae; poteras iam gloria dici
Ruris et aetatis decus indelebile nostrae.
Te Padus et noster lugubri Mincius ore spacer 180
Cum Nymphis flevere suis, ut Thracius Hebrus
Orphea; te tristes ovium flevere magistri, blue
Ut Daphnim luxisse ferunt; te pascua et agri blue
Undique; et audita est totis querimonia campis.
Spargite, pastores, tumulum redolentibus herbis spacer 185
Atque sacerdotum cantus ac tura quotannis
Ducite, et aeternam requiem cantate poetae.
FAU. Tu tamen arva tenes patriae melioris et altum blue
Incolis Elysium; nos hic te flemus, Amynta.
FOR. Flendum hodie nobis fuerat; nam tristia nocte spacer 190
Nescio quae maestis cernebam insomnia formis.
Sed iam Vesper adest et sol se in nube recondens, blue
Dum cadit, agricolis vicinos nuntiat imbres;
Cogere et ad caulas pecudes convertere tempus.

ECLOGA IV blue
ALPHUS
De natura mulierum
ALPHUS spacerspacerIANNUS

ALPHUS Ianne, caper (video) macer est tuus. esse solebat
Acer et elatis in caelum cornibus ire;
Nunc deiectus humi flaccis piger auribus herbam blue
Olfacit et summis attingit gramina labris.

IANNUS Languet, et ex isto languore facetia surgit spacer 5
Quae, quotiens memini, risum ciet. edita nondum est;
Edita cum fuerit, totus mirabitur orbis.
ALPHUS Ianne, soles narrare sales lepidissime et ore
Suaviloquo; dic ergo tuus cur langueat hircus.
IANNUS Res non ficta (Deus testis) sed facta recenter. spacer 10
At dulce id facinus non est narrabile gratis; blue
Quid pretii sperare licet? Quae dona reporto?
ALPHUS Ianne, ubi congessit nidos philomena docebo.
IANNUS  Qui leviter spondet promisso eludit inani.
ALPHUS Qui non credit, inops fidei. Sed pignore tutum spacer 15
Te faciam; duo tela mea deprome pharetra.
IANNUS Incipiam. Nymphae Parnasides, ora movete blue
Et memorate mei dira infortunia capri,
Ac philomenaeos Alpho concedite nidos. blue
    Conductus mercede puer praefectus ovili spacer 20
Assidue pascebat oves, caprum atque capellas.
Servitium nobis pueri fuit utile, donec blue
Virgine conspecta quae tum huc veniebat aquatum
Tabuit. Ex illo vecors iam tempore factus
Frigidius curare gregem, contemnere caulas spacer 25
Coepit et exhausto subvertere cuncta cerebro.
Cum sopitus erat, poterat vigil esse videri,
Nugabatur enim; quando vigilabat, inerti
Corporis officio volvebat somnia mente.
Hunc ergo in saltu ludens per cornua caprum spacer 30
Viminibus validis inter dumeta ligarat
(Quarta dies hodie) tentans an vincula possit
Vincere cervice ac praedurae robore frontis.
Quaesitum interea nidos nemus omne pererrat. blue
Corda subit virgo, dilecta recogitat ora, blue spacer 35
Ora, sinus et quae fari pudor; omnia volvit.
Lux fugit interea; capri redit immemor. alta
Nocte recordatus surgit, pavidusque per umbras
Dum graditur, ruit in foveam quae fronde saligna
Captandis obducta feris et stramine sicco spacer 40
Instar erat putei fundo irremeabilis alto.
Est caper in vinclis, puer est in carcere, pastor
Nullus oves curat. Iam tertia luxerat hora; blue
Miror, oves resero ac numero caprumque requirens
Obstupeo; puerum clamo, magalia lustro. spacer 45
Vera loquar: magicis ne forte liquoribus unctus
Extimui ascenso migrasset in aera capro.
Namque striges tali fama est ope nocte vagantes
Ad quaedam longinqua procul convivia ferri.
Attonitus tandem pecudes ad pascua duco. spacer 50
Dumque pedum meditans subeo nemus, ecce per umbras,
Ecce procul caper in dumis strepit atque reluctans
Cornibus adversis contra sua vincula pugnat.
Terruit incautum subito feralis imago
Et nil tale ratum; firmato pectore tandem spacer 55
Nosco animal subiensque rubos seco vincula runca.
Sero domum rediens video per pascua longe
Turbam exsultantem risu iuveniliter alto.
Ut prope constitimus meque agnovere, salutant
Et “tuus ecce,” aiunt, “puer hic, o Ianne, luporum blue spacer 60
Erutus e foveis. Dum nocte perambulat agros,
Incidit in casses.” Et sic inventus uterque,
Et caper et pastor. Caper haec incommoda passus
Languet adhuc; puer imprudens insanior hirco est.
Virgo superbivit mox, ut se audivit amari, spacer 65
Et pueri simulans curam ignorare pudorem

Fingit, ut ad formam faciat pudor. Ora sinumque
Ornat et in terram versis incedit ocellis
Callida; vulpina rem simplicitate gubernat.
Haec studia, hi casses, haec sunt mulieribus arma. spacer 70
Ille sua sperans Galatea aliquando potiri blue
Contempta mercede suos sectatur amores.
Propterea plaustro, stiva bobusque relictis
Ad pastoris opus redeo; subiecta furori
Ista iuventutis levitas rura omnia vexat. spacer 75
ALPHUS
Quod nequit ingenium, casus facit. O stupor, o sors
Ingeniosa, o res risu celebranda bimestri!
Ianne, fides servanda; tibi philomena laborat.
Sed quod tam vafro memoras de virginis astu
Rettulit in mentem quae psallere saepe solebat spacer 80
Carmina femineis olim de fraudibus Umber. blue
IANNUS
Dic Umbri, dic, si quid habes. Meditare parumper blue
Et verba et numeros; Umbri est memorabile carmen.
ALPHUS
Est (ut ais) sed non gratis, memorabile carmen.
Quas referes grates? Et quid mercedis habebo? spacer 85
IANNUS
Accipe: promissis absolvo et spicula reddo.
ALPHUS
Dum vado ad ventrem post haec carecta levandum, blue
Ianne, meum tu coge pecus, ne vitibus obsit.
IANNUS
O aries, aries, qui tortis cornibus atrum
Daemona praesentas, semper vineta subintras. spacer 90
Non sapies donec fossa tibi lumina fronte blue
Eruero. Non sunt porrecta in iugera centum
Pascua sat, nisi pampineos populeris et agros.
ALPHUS
Ianne, recordatus redeo, sed plurima forsan
Nondum nota tibi referam. Cognoverat Umber bluespacer 95
Omnia quae fas est homini perdiscere, caelos,
Sidera, tellurem, ventos, mare, flumina, fontes.
Viderat et Rhodopen atque alta Ceraunia et Ossam, blue
Gallica regna, Ararim, Rhodanum Tiberimque Padumque.
Attica Romanis referebat carmina verbis spacer 100
Ore utroque potens et lingua primus utraque.
Hunc unum nobis invidit Graecia et ipsi
Arcades et Thracum saltus et Thessala Tempe.
Si quid erit quod forte velis tibi notius esse,
Candidus illius semper documenta secutus blue spacer 105
non procul hinc; haec ille tenet, nos ille docebit.
Sed iam septiforem flatu experiamur avenam.
Ante tamen Nymphae precor ut Libethrides adsint, blue
Praesertim quae plus meminisse Polymnia fertur.
    “Femineum servile genus, crudele, superbum, blue spacer 110
Lege, modo, ratione caret. Cconfinia recti
Neglegit, extremis gaudet, facit omnia voto
Praecipiti, vel lenta iacet vel concita currit;

Femina semper hiems atque intractabile frigus,
Aut Canis ardentes contristat sidere terras. spacer 115
Temperiem numquam, numquam mediocria curat;
Vel te ardenter amat vel te capitaliter odit.
Si gravis est, maeret torvo nimis hernica vultu; blue
Si studeat comis fieri gravitate remissa,
Fit levis, erumpit blando lascivia risu spacer 120
Et lepor in molli radiat meretricus ore.
Flet, ridet, sapit, insanit, formidat et audet,
Vult, non vult, secumque sibi contraria pugnat blue
Mobilis, inconstans, vaga, garrula, vana, bilinguis, blue
Imperiosa, minax, indignabunda, cruenta, spacer 125
Improba, avara, rapax, querula, invida, credula, mendax,
Impatiens, onerosa, bibax, temeraria, mordax,
Ambitiosa, levis, maga, lena, superstitiosa,
Desidiosa, vorax, ganeae studiosa, palatum
Docta, salax, petulans et dedita mollitiei, spacer 130
Dedita blanditiis, curandae dedita formae.
Irae odiique tenax in idonea tempora differt
Ulciscendi animos infida, ingrata, maligna,
Impetuosa, audax, fera, litigiosa, rebellis.
Exprobrat, excusat tragica sua crimina voce, spacer 135
Murmurat, accendit rixas, nil foedera pendit,
Ridet amicitias, curat sua commoda tantum.
Ludit, adulatur, defert, sale mordet amaro,
Seminat in vulgus nugas, auditaque lingua
Auget et ex humili tumulo producet Olympum. spacer 140
Dissimulat, simulat doctissima fingere causas
Ordirique dolos fraudique accomodat ora,
Ora omnes facili casus imitantia motu.
Non potes insidias evadere, non potes astum
Vincere; tantae artes, sollertia tanta nocendi. spacer 145
Et quamquam videas oculis praesentibus, audet
Excusare nefas. Potis est eludere sensus
Sedulitate animi; nihil est quod credere possis
Et nihil est quod non, si vult, te credere cogat.
   His facient exempla fidem. Quae crimina non sunt blue spacer 150
Feminea temptata manu? Dedit hostibus arcem
Decepta ornatu bracchi Tarpeia sinistri,
Saeviit in natos manibus Medea cruentis,
Tyndaris Aegaeas oneravit navibus undas, spacer 155
Scylla hostem sequitur patri furata capillum.
Fratrem Byblis amat, subicit se Myrrha parenti,
Concubitus nati longaeva Semiramis ardet.
Causa necis vati coniunx fuit Amphiarao,
Occidere viros nocturnis Belides armis,
Orphea membratim Cicones secuere poetam. spacer 160
Cognita luxuriae petulantia Pasiphaaeae,
Phaedra pudicitiam contra crudeliter ausa est.
Decepit Iudaea virum Rebecca suamque
Progeniem velans hircino guttura tergo,
Porrigit Alcidae coniunx fatale venenum, spacer 165
Decipit Hippodame patrem. Lavinia Troes blue
Implicat ancipiti bello, Briseis Achillem
Depulit e castris, demens Chryseide factus
Fulminat Atrides et sentit Apollinis iras.
Eva genus nostrum felicibus expulit arvis. spacer 170
Credite, pastores (per rustica numina iuro)
Pascua si gregibus vestris innoxia vultis,
Si vobis ovium cura est, si denique vobis
Grata quies, pax, vita, leves prohibete puellas
Pellanturque procul vestris ab ovilibus omnes, spacer 175
Thestylis et Phyllis, Galatea, Neaera, Lycoris. blue
Dicite, quae tristem mulier descendit ad Orcum
Et rediit? Potuit, si non male sana fuisset, blue
Eurydice revehi per quas descenderat umbras;
Rapta sequi renuit fessam Proserpina matrem. bluespacer 180
At pius Aeneas rediit, remeavit et Orpheus, blue
Maximum Alcides et Theseus et duo fratres,
Unus equis, alter pugnis bonus atque palaestra,
Et noster Deus, unde salus et vita resurgit.
Haec sunt, pastores, haec sunt mysteria vobis spacer 185
Advertenda: animi fugiunt obscena viriles,
Femineas loca delectant infamia mentes.”
    Ut semel in scopulos vento contortus et unda
Nauta scit incautis monstrare pericula nautis,
Sic senior longo factus prudentior usu spacer 190
Praeteritos meminit casus aperitque futuri
Temporis eventus vitaeque pericula monstrat.
  “Si fugiunt aquilam fulicae, si retia cervi, blue
Si agna lupum, si damma canem, muliebria cur non blue
Blandimenta fugis tantum tibi noxia, pastor? spacer 195
Est in eis pietas crocodili, astutia hyaenae; blue
Cum flet et appellat te blandius, insidiatur.
Femineos, pastor, fugito (sunt retia) vultus;
Non animis, non virtuti, non viribus ullis
Fidito, non clipeo cuius munimine Perseus spacer 200
Vidit saxificae colubros impune Medusae.
Monstra peremerunt multi, domuere gigantes,
Evertere urbes, legem imposuere marinis
Fluctibus, impetui fluviorum et montibus aspris,
Sacra coronarunt multos certamina; sed qui spacer 205
Cuncta subegerunt sunt a muliere subacti.
Rex qui pastor erat funda spolioque leonis blue
Inclutus, et natus qui templa Sionia fecit
Primus, et excellens invicto robore Samson
Femineum subiere iugum; minus officit ignis, 210
Saxa minus, rhomphaea minus, minus hasta, minus mors.
Nec formae contenta suae splendore decorem
Auget mille modis mulier: frontem ligat auro,
Purpurat arte genas et collocat arte capillos,
Arte regit gressus et lumina temperat arte. spacer 215
Currit, ut in latebras ludens perducat amantem; blue
Vult dare, sed cupiens simplex et honesta videri
Denegat et pugnat; sed vult super omnia vinci. blue
Femina Caeciaco (res mira) simillima vento est blue
Qui trahit expellens mendaci nubila flatu. spacer 220
Quisquis es (expertus moneo) temptare recusa,
Dum licet, hic fragilis quot habet fastidia sexus.
Immundum natura animal, sed quaeritur arte
Mundities; id luce opus est, ea somnia nocte.
Deglabrat, lavat et pingit, striat, unguit et ornat spacer 225
Tota dolus, tota ars, tota histrio, tota venenum.
Consilio speculi gerit omnia; labra movere
Discit et inspecto vultum componere vitro,
Discit blandiri, discit ridere, iocari,
Incedens umeros discit vibrare natesque. blue spacer 230
Quid sibi vult nudum pectus? quid aperta superne
Rimula quae bifidam deducit in ubera vallem?
Nempe nihil, nisi quo virus penetrabile sensum
Plus premat et Stygiae rapiant praecordia flammae.
Hi iuvenum scopuli, Syrtes, Scyllae atque Charybdes; blue spacer 235
Hae immundae Phinei volucres quae ventre soluto blue
Proluvie foeda thalamos, cenacula, mensas,
Compita, templa, vias, agros, mare, flumina, montes
Incestare solent; hae sunt Phorcynides ore blue
Monstrifico extremis Libyae quae in finibus olim spacer 240
Aspectu mutare homines in saxa solebant.”
    Carmina doctiloqui cursim recitavimus Umbri.
Quae si visa tibi nimium prolixa, memento
Ipsius id rei vitium, non carminis esse.
Non longum est carmen, mulierum amentia longa est. spacer 245
IANNUS
O memorande senex, quo se vetus Umbria tantum
Iactat et ipse tuae Tiberis conterminus urbi, blue
Martia non ab re tantum te Roma vocabat.
Ipsa tuas artes et non trivialia norat
Carmina. Te vita functum flevere Latinae blue spacer 250
Naiades et Graiae. Tua molliter ossa quiescant
blue
Semper et in summo mens aurea vivat Olympo. blue

ECLOGA V blue
CANDIDUS
De consuetudine divitum erga poetas
SILVANUSspacerspacerCANDIDUS

SIL. Candide, nobiscum pecudes aliquando solebas blue
Pascere et his gelidis calamos inflare sub umbris
Et miscere sales simul et certare palaestra;
Nunc autem quasi pastores et rura perosus
Pascua sopita fugis et trahis otia cantu. spacer 5
CAN. Vos quibus est res ampla domi, quibus ubera vaccae
Plena ferunt, quibus alba greges mulctraria complent,
Cymbia lacte nivent et pinguia prandia fumant,
Carmina laudatis; si quid concinnius exit,
Plauditis ac laeti placidas extenditis aures. spacer 10
Pro numeris vanas laudes et inania verba blue
Redditis; interea pastor sitit, esurit, alget. blue
SIL. Nonne potes curare greges et dicere versus,
Cum vacat, et positis vitam traducere curis?
CAN. Omnem operam gregibus pastorem impendere oportet, spacer 15
Ire, redire, lupos arcere, mapalia saepe
Cingere, mercari paleas et pabula, victum
Quaerere; nil superest oti. Laudabile carmen
Omnem operam totumque caput, Silvane, requirit.
Grande utrumque opus est et nostris viribus impar. spacer 20
Cum cecini, sitio; sitienti pocula nemo
Porrigit. Irrident alii: “tibi paenula,” dicunt,
“Candide, trita, genu nudum, riget hispida barba.” blue
Iam silvae implumes et hiems in montibus albet; blue
Irascor, doleo, indignor. fert omnia victus, spacer 25
Lanitium fetusque mares; non vendimus agsnas, blue
Sed, quia lac pascunt, premitur nihil; ubera siccant.
Paenitet ingenii, si quid mihi, paenitet artis,
Paenitet et vitae, postquam mihi nulla secundant
Ex tot sideribus quot sunt in nocte serena. spacer 30
Hactenus (ut nosti) gratis cantavimus; aetas
Indiga paucorum merces fuit; altera longe
Condicio senii quod nunc subit: omnium egenos blue
Reddit et exstinctis lucri spem viribus aufert.
Mox erit utendum partis, modo quaerere tempus. spacer 35
En formica, brevis sed provida bestia, condit
In brumam nova farra cavis aestate latebris,
Neve renascantur fruges secat ore sepultas. blue
SIL. Scire genethliacos fatalia sidera dicunt.
Hi sub Mercurio vates et sub Iove reges spacer 40
Magnatesque locant; istis dat Iuppiter aurum
Atque magistratus, dat Maiae filius illis
Ingenium, linguam, citharas et carminis artem.
Haec tua sors; quid quaeris opes? Deus omnia in omnes
Dividit, ut melius nobis videt esse futurum. spacer 45
Sorte tua contentus abi, sine cetera nobis. blue
CAN
. Sunt tibi divitiae, mihi carmina; quid petis ergo
Carmen et invadis partes, Silvane, alienas?
SIL
. Non tibi surripio carmen nec Apollinis arma,
Sed dare dulcisonis aures concentibus opto.spacer 50
CAN
. Si gaudere meis igitur concentibus optas,
Nos gaudere tuis opibus, Silvane, decorum est.
SIL
. Ille meis opibus gaudet qui diligit; odit
Invidus atque animo bona fert aliena molesto.
CAN
. Sic quoque tu nostris absens gaudere Camenisspacer 55
Sat potes; haec artis sat sint tibi gaudia nostrae.
Carmina sunt auris convivia, caseus oris;
Si cupis auditu, fac nos gaudere palato.
Hoc amor, hoc pietas, hoc vult Deus; omnia non dat
Omnibus, ut nemo sibi sit satis indigeatque spacer 60
Alter ope alterius, quae res coniungit in unum
Omne genus, Gallos, Mauros, Italos et Iberos.
Sidera iungamus: facito mihi Iuppiter adsit, blue
Et tibi Mercurius noster dabit omnia faxo,
Pilleolum, virgam, citharas, nodum Herculis, alas. blue spacer 65
SIL
. Vana supervacuis inculcas plurima verbis.
CAN
. Vana inquis quae damna tuis inferre videntur
Divitiis. Si vis nostras audire Camenas,
Erue sopitam de sollicitudine mentem;
Vult hilares animos tranquillaque pectora carmen.  spacer 70
Torpeo, ut esuriem patiens et frigora milvus,
Iamdudum squarrosa cutis, situs occupat ora,
Nec pecus in stabulis, nec in agro farra, nec aurum
In loculis; et vis positis me vivere curis?
Non facit ad nostros talis medicina dolores. spacer 75
Fac alacrem, tege, pasce, gravi succurre senectae;
Invenies promptum versu et cantare paratum.
Plena domus curas abigit, cellaria plena,
Plena penus plenique cadi plenaeque lagenae,
Horrea plena, greges laeti, gravis aere crumena.spacer 80
Tunc iuvat hibernos noctu vigilare Decembres
Ante focum et cineri ludos inarare bacillo, blue
Torrere et tepidis tostas operire favillis
Castaneas plenoque sitim restinguere vitro
Fabellasque inter nentes ridere puellas. blue spacer 85
Tityrus (ut fama est) sub Maecenate vetusto blue
Rura, boves et agros et Martia bella canebat
Altius et magno pulsabat sidera cantu. blue
Eloquium fortuna dabat; nos, debile vulgus,
Pannosos, macie affectos, farragine pastos spacer 90
Aoniae fugiunt Musae, contemnit Apollo.
SIL
. Si sperata mihi dederit fortuna quod opto,
Candide, praesenti te sollicitudine solvam.
CAN
. O utinam, Silvane, foret tibi tanta voluntas
Quanta est hac etiam tibi tempestate facultas. spacer 95
Non ego divitias Cosmi, non Serica posco blue
Pallia, non Tyrias chlamydes, non prandia regum,
Non patinam Aesopi fameo clipeumve Minervae; blue
Nil opus est regis laribus cui ferrea nomen
Tradidit aut, si mens non fallitur, aenea barba blue spacer 100
(Haec me iam pridem memini didicisse sub Umbro) blue
Postulo vestitum, peto victum sub lare parvo
Certior istud opis toti non defore vitae;
Sint mihi Pythagorae mensae Codrique supellex. blue
Saepe alios qui spem dederint invenimus ore blue spacer 105
Magnificos, sed re modicos; tibi fidimus uni.
Tu mihi si fueris mendax, praeciditur omnis
Spes, ut solstitio fiam philomena reverso
Mutus et elinguis. suspendere postibus arma blue
Tempus erit clausoque abigi spectacula circo. spacer 110
SIL
. Candide, vidisti Romam sanctique senatus
Pontifices, ubi tot vates, ubi copia rerum
Tantarum? Facile est illis ditescere campis.
CAN
. Deciperis me velle putans ditescere. vesci
Et lupus omne animal crudis existimat escis spacer 115
Tuque putas alios quo tu pede claudere passum.
Non ego ditari cupio, sed vivere parvo.
Fac habeam tenuem sine sollicitudine victum;
Hoc contentus eam. Romana palatia vidi,
Sed quid Roma, putas, mihi proderit?  O Silvane, spacer 120
Occidit Augustus numquam rediturus ab Orco.
Si quid Roma dabit, nugas dabit. accipit aurum,
Verba dat. Heu Romae nunc sola pecunia regnat; blue
Exsilium virtu patitur. Sperare iubemur
Undique et in toto vates spe pascimur orbe. spacer 125
SIL
. Dic pugnas, dic gesta virum, dic proelia regum,
Vertere ad hos qui sceptra tenent, qui regna gubernant;
Invenies qui te de sordibus eruat istis.
CAN
. Inveniam qui me derideat et subsannet.
Tempestate ista reverentia tanta poesi spacer 130
Quanta lupanari; quid me, Silvane, lacessis?
SIL
. Non decet obscenis vatem prorumpere verbis.
CAN
. Non possum non vera loqui. si vera taceri
Forte velis, levibus me parce lacessere dictis.
SIL
. Utile consilium praestare lacessere non est. spacer 135
CAN
. Consilii locuples ego, sed pauperrimus auri.
Qui pugnas, qui gesta virum, qui proelia regum
Dicet inops vates cui nec quo fistula possit
Aptius incidi fierique foramina culter?
Aspice ut excussis luxata manubria clavis, spacer 140
Ut dentata acies veterique simillima serrae.
Hoc leve, sed mensae grave et intolerabile damnum.
Utile consilium firmat, sed inutile mentem
Frangit et extenuat vires animumque retundit.
Magnates dare parva pudet, dare magna recusant. spacer 145
Adde quod et nostri curant ita carmina reges blue
Ut frondes Aquilo, mare Libs, vineta pruinae.
Ipsi ad delicias reges et ad otia versi
Quod celebrant laudari optant; hinc carmina manant
Perdita de studio Veneris, de scurrilitate, spacer 150
De ganea, de signitie, de infamibus actis
1uae castum capitale nefas celebrare poetam.
At qui dura manu gesserunt bella potenti
Fortiter utentes ferro, non molliter auro,
Dilexere graves Musas; heroica facta spacer 155
Qui faciunt reges heroica carmina laudant.
Ut cesssere viri fortes et mascula virtus,
Dicendum altiloqui nihil invenere poetae;
Occidit ingenium vatum, ruit alta poesis.
At si forte aliquis regum gerit aspera bella spacer 160
Et decus armorum studiis belloque paravit,
Nil genus externum venturaque saecula curat
Laude suae gentis satur et praesentibus annis;
Barbarus est neque carmen amat vel avarus in auro
Mergitur atque Midae curis flagrantibus ardet. spacer 165
Est et apud reges rudis, invida, rustica turba, blue
Mimus, adulator, leno, assentator, adulter,
Histrio, scurra, quibus virtus odiosa; poetas
Mille modis abigunt, ut quando cadavera corvi
Invenere, fugant alias volucresque ferasque.  spacer 170
Sunt etiam vates quidam sine lege petulci
Qui sine lege aliti sine praeceptoribus audent
Quidquid amant reges (et amant infamia solum)
Scribere; nam vates etiam dementia vexat.
Hi se nescio qua mentis levitate poetas spacer 175
Esse volunt. Postquam trivialibus ora cicutis
Applicuere, sibi applaudunt, sua carmina iactant
Insulsi, illepidi, indociles, improvidi, inepti.
Qui solet his vacuas praebere ambagibus aures
Id vitium commune putat dictisque resistit spacer 180
Vatibus a vero indoctus discernere falsum.
SIL
. Candide, per Superos, per Olympica numina iuro
Me tibi, si venti veniant ad vela secundi,
Laturum auxilium. meliora in tempora vive
Nec paulisper adhuc mecum sperare recusa. spacer 185
CAN
. Si mihi sic optas, tibi sit, Silvane, quod optas.
SIL
. Opto equidem, dictumque fides non sera sequetur.
CAN
. Vade malis avibus numquam rediturus, avare,
Et facias subito quidquid tractaveris aurum
More Midae, quando virtus tibi vilior auro. blue spacer 190

Perge ad eclogam sextam